a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Ablabius et Constantinus Imperator
Epistulae de iure civitatis Orcistenorum
ed. Carl Georg Bruns, Fontes iuris Romani antiqui
Tübingen: I.C.B. Mohr, 1909 (pp. 160-164)


[V] 35. Epistulae Ablabii praef. praet. et Constantini imperatoris de jure civitatis Orcistenorum.

     Orcistus, hodie Eski Alikian, oppidum fuit Phrygiae salutaris in ipso confinio Galatiae non longe a Pessinunte situm; ibi prostat basis haec tribus lateribus inscripta, scilicet antica nobis est pagina I, latus intuenti dextrum II, intuenti sinistrum III; quartum latus muro opinor olim applicitum vacat. Eius oppidi incolae datis precibus ad Constantinum Magnum filiosque eius Crispum et Constantinum et Constantium (id est inter a. 323 et 326), quarum principium superest (II 17—34) reliqua pars alteri opinor basi olim inscripta deficit, petierunt, ut sibi ius civitatis restitueretur, idque impetraverunt. Adest integrum fere imperatoris de ea re rescriptum datum ad Ablabium tum praefectum praetorio (I, 8—II, 16) praemissis ex more litteris inscriptione nescio quomodo destitutis Ablabii ad Orcistenos (I 1—7), per quas imperatoris rescriptum ad eos transmittit. — Accedit rescriptum eiusdem Constantini alterum totam paginam tertiam occupans, post tempus opinor in latere antea vacuo relicto adiectum, scriptum die Iun. 30 a. 331 ad ordinem Orcistenorum, quo beneficium confirmatur. — Harum quattuor epistularum tres ad apographum Pocockianum aliaque minora subsidia edidi — III, 352; sed nuper demum successit optimo amico Ramsayo Anglo, ut lapidem pro deperdito habitum primum investigaret, deinde denuo in locum devium eius rei causa profectus eum lectu difficillimum transcriberet et expleret (nam ex precibus quae supersunt II 17—34 Pocockius non descripserat) et maioris partis ectypum faceret. Eum cum edendum mihi committeret, parui libenter; nam cum antea eum ab hac sylloge excluserim utpote nimis corruptum, iam quamquam loca quaedam dubia restant, omnino dignus est qui huic corpori inseratur. Iam emendate ed. est — 3,7000. Dess. 6091.

col. 1. [Ut alia s]ic hae<c>1 quae in precem con[tul]is[tis et nominis]
et dignitatis reparationem iure quae[runt obtine]-

2

re. Proinde vicari intercessione qua[e fuerant mut]-
ilata ad integrum prisci2 honoris r[eduxit imp(erator)
     super omnes re
-
tr]o pius3, ut et vos oppidumque dilig[entia vestra tui-

5

t]um expetito legum adque appellationis s[plendore iure decreti]
perfruamini infrascribti.
Have Ablabi carissime nobis.
Incole Orcisti, iam nu<n>c oppidi et
civitatis, iucundam munificien-

10

tiae nostrae materiem praebue-
runt, Ablabi carissime et iucundissi-
me. Quibus enim studium est urbes vel no-
vas condere vel longaevas erudire vel in-
termortuas reparare, id quod petebatur acc[e-]

15

ptissimum fuit. Adseruerunt enim vicum suum
spatiis prioris aetatis oppidi splendore floru-
isse, ut et anuuis magistratu<u>m fascibus orna-
retor essetque curialibus celebre et populo
civium plenum. Ita enim ei situ adque ingenio

20

locus opportunus esse perhibetur, ut ex qu-
attuor partibus [e]o totidem in sese congruant
viae, quibus omnibus [p]ublicis mansio [e]a me-
[di]alis adque accommoda esse dicat[u]r. Aquaru[m]
ibi abundantem aflu[e]ntiam, labacra quoqu[e]

25

publica privata[que] eorum istatuis veterum
principum ornata, [et p]opulum4 comm[a]nentium
adeo celebre[m] . . . . . . . ali5 ibidem sunt,
[fa]cile compleantur pr[ovi]sa6 ex decursibus
praeterfluentium [aq]uarum, . . . . . . . . . .

30

rum7 numerum copiosum. Quibus cum omni-
bus memoratus locus abundare dicatur, c[on-
t]igisse adseruerunt, ut eos Nacolenses si[bi
a]dnecti ante id temporis postularent. Quo[d
es]t indignum temporibus nostris, ut tam o[p-

35

p]ortunus locus civitatis nomen amittat,
et inutile commanentibus, ut depraeda-
[t]ione potiorum omnia sua commoda utilit[a-]
tesque deperdant. Quibus omnibus quas[i]
quidam cumulus accedit, quod omnes

40

[i]bidem sectatores sanctissimae religi-
onis habitare dicantur. Qui cum praeca-
rentur, ut sibi ius antiquum nomenque
civitatis concederet nostra clementia,
sicuti adnotationis nostrae [subiecta]8

45

cum precibus exempla testantur9, huius mo-
di sententiam dedimus. Nam haec quae in pre-
[ce]m contulerunt et nominis et dignitatis
col. 2. reparationem iure quae-

1

runt obtinere. Proinde [gra-]
vitatis tuae interces[sione]
quae fuerant mu[tilata]
ad integrum prisci10 [honoris

5

re]duci sancimus, ut et ipsi
[o]ppidumque diligent[ia sua
t]uitum expetito legum [ad-
q]ue appellationis splen-
dore perfruantur. Par es[t-

10

ig]itur sinceritatem tuam
[q]uod promptissime pro tempo-
[ri]s nostri dignitate conces[s-
im]us, erga supplicantes fe[s-
ti]nanter implere. — Vale Abla[bi

15

ca]rissime et iucundissime nobis.

~ Exemplum precum. ~
[A]d auxilium pietatis vestrae
[conf]ugimus, domini impp.11 Constantine
[Maxi]me victor semper Aug. et Crispe,

20

[Cons]tantine et Constanti nobb. Cae[s.
Patri]a nostra Orcistos vetust[is-
simu]m oppidum fuit et ex antiquis[si-
m]is temporibus, ab origine etia[m
civ]itatis dignitatem obtinuit.

25

[Id] in medio confinio Galatiae p[erbe-
n]ae12 situm est. Nam quattuor via[rum
tr]ansitus ex[h]ibet: id est civita[tis
P]essinuntesium, quae civita[s dis-
tat] a patria nostra tricensim[o fe-

30

re l]apide; nec non etiam civitat[is Mi-
d]aitanorum, quae et ipsa est a [patria]
nostra in tricensimo miliario; [et civi-
t]atis Amorianorum, quae posita (reliqua desiderantur). —
col. 3. [A]ct(um) prid(ie)

1

kal(endas) Iulias
[C]onstantinopoli.
[I]mp. Caes. Constantinus
Maximus Guth(icus) victor ac trium-

5

[f]ator Aug. et Fl(avius) Cla(udius) Constantinus
Alaman(nicus) et F[l(avius) I]ul(ius) Constantius nnbb.
[C]aess. salutem dicunt
ordini civit(atis) Orcistanorum.
Actum est indulgentiae nos-

10

trae munere ius vobis civita-
tis tributum non honore modo,
verrum libertatis etiam privi-
legium custodire. Itaque Na-
colensium iniuriam ultra in-

15

dulgentiae nostrae beneficia
perdurantem praesenti re-
scribtione removemus idque
oratis vestris petitionique
deferimus, ut pecuniam, quam

20

pro cultis ante solebatis in-
ferre, minime deinceps dependa-
tis. Hoc igitur ad virum praest[a-]
ntissimum rationalem Asia-
nae dioeceseos lenitas nostra

25

perscribsit, qui, secutus for-
mam indulgentiae concessae
vobis, pecuniam deinceps pro
supra dicta specie expeti a vo-
bis postularique prohibebit.

30

Bene valere vos cupimus.
[B]asso et Abla[bio] cons.




1 Huius versus qui lateris huius primus est, deficiunt litterae c. 8 ante IHAEQVAE.

2 prisgi.

3 POPIVS in principio v. 5 legit Ramsay.

4 ORNATAM/OPVLVM.

5 sic ad ectypum; CELEBREMO////ES///EIALVAVLI litteris fugientibus exemplum.

6 IR////A.

7 AVERQVI antea apparuerunt; AQVIMGVN exemplum.

8 ADNOPATIONITNOL/AESRNEC///O.

9 EXEMLAVESTANTVR.

10 prisgi.

11 altera p dubia.

12 P. (vel R) I//|//AE. Restitutio dubia.


FORUM ROMANUM