Ms. Valenc. 354 (F° 110 r°)
|
(Praesul) |
Regi Rotberto sic praesul Adalbero plaudit. |
|
Lauduntis tam parva domus tua regna salutat. |
|
A divis venerantur opes et his satiantur ; |
|
In Domino pauper quae sunt caelestia sume. |
|
Quod si sermo labat, sanctum quoque pneuma rogabo : |
|
Vlla melos lira non posset ferre sonorum, |
|
Si bene corda manu docta non percuteretur. |
|
Ars occulta ; secreta Dei sic non caperentur, |
|
Archanum quoddam tres si non sanctificarent, |
|
Filius ille patris si non in carne veniret. |
|
Ostendens aliquid sit ratione superna, |
|
Quod Deus est servans, carnem quam suscipit ornans, |
|
Assumpsit solus hoc quod tres sunt operati, |
|
Tres in personis, quorum substantia simplex. |
|
Vna tamen persona duas hominisque Deique |
|
Contulit ; una quod est umquam non desinit esse ; |
|
Altera post coepit, quam protulit una dierum. |
|
Oro, fides non ficta, meo succurre labori : |
|
Si Deus est, nasci qua fertur conditione ? |
| (Fides) |
A nulla trahit exemplum, nullique relinquet. |
|
Quattuor, ut scimus, hominum sunt conditiones : |
|
Talis prima fuit, quam vir nec femina novit ; (F°110 v°) |
|
Atque secunda viro de solo femina coepit ; |
|
Femina vincta viro jam tertia fluxit in orbem ; |
|
Quarta virum nescit, divinitus est operata. |
|
Tertia fit primae contraria ; quarta secundae ;. |
|
Lex privata tribus ; tamen est quartae generalis. |
|
Tres hominum fugiunt sensus, quia mistica res est : |
|
Namque duas credunt gens et judeus apella ; |
|
Tertia pro poenis est execrabilis illis. |
|
Conjunx absque viro peperit ; sine conjuge matre |
|
Femina processit, non absque viro tamen orta. |
|
Mandatis caecata Dei sinagoga senilis |
|
Quod celebrat nescit, regem quem praedicat odit. |
| (Praesul) |
Si genesis judea, capax sub cortice legis, |
|
Profert femineam sine conjuge conditionem, |
|
Non celebrat cur absque virili semine matrem ? |
| (Fides) |
Quod sine matre fuit carnalis mater oborta ; |
|
Fex sinagogalis cordis retinetur ab umbris, |
|
Quod sine terreno puerum peperit patre virgo. |
|
Non sine spe carnis cineres servantur in antris, |
|
Hasque creaturas Deus unus fecit utrasque. |
|
Altera parte viri fit, et altera creditur ex se ; (F° 111 r°) |
|
Judicet alta probans super his gens et judaismus, |
|
Et ferat in medium quae sit prestantior harum. |
|
Altera secura, dubitantior altera cum sit ; |
|
Vix intelligitur dictum quod non iteratum ; |
|
Miratur factum quod nunquam postea visum. |
| (Praesul) |
Creditur ergo fide : quod non habet experimentum ! |
|
Cantemus semper genitum de virgine natum. |
|
Hunc genitum natum, factum dicemus utrumque ? |
| (Fides) |
Quod genitus patris est hominis commune duorum ; |
|
Ecce quod est natus ; simili ratione refertur ; |
|
Atque quod est factus, hominem solummodo tangit, |
|
Pneumate conceptus sacro, de virgine natus, |
| (Praesul) |
A quo concepitur, dic, est fas dicere patrem ? |
| (Fides) |
Non persona patris pater est, donum quoque pneuma. |
|
Hoc opus ecce Dei dono mirabile factum ; |
|
Donum donatum semper dicatur et istud. |
| (Praesul) |
Donum donatum sensu describitur uno ? |
| (Fides) |
Esse potest donum, donatum non erit illud ; |
|
Donatum tamen esse nequit semper sino dono. |
|
Tempore concessum donatum dicimus esse : |
|
Ergo Dei donum donatum spiritus hic est, (F° 111 v°) |
|
Et semper donum donatum virgo recepit, |
|
Quae genuit natum quem credimus antea natum. |
| (Praesul) |
Est unum generare Deum, dic, atque creare ? |
| (Fides) |
Creduntur tres personae non esse creatae ; |
|
Creditur et hominis sic filius esse creatus. |
|
Respice quod Deus est : mox dicitur esse creator ; |
|
Respice post hominem : jam dicitur esse creatus. |
| (Praesul) |
Est aliud generare quod est, aliudque creare ? |
| (Fides) |
Est generare patris natum, Deumque creare. |
| (Praesul) |
Condidit ille novam ? |
| (Fides) |
Non , sed lapsam reparavit. |
|
Omne quod est et quicquid dicitur esse creatum, |
|
Condidit ex nihilo patris praeclara voluntas. |
|
Filius ex nihilo non est ; sed dicitur hic est, |
|
Ex se quem genuit patris divina potestas. |
|
Est semper genitus qui post in tempore natus ; |
|
Hic idem genitus qui dicitur esse creatus : |
|
Est igitur genitus dominus servusque creatus. |
| (Praesul) |
Si placet, alma fides, dic ista relatio quid sit. |
| (Fides) |
Haec servus simul et dominus duo suscipit unus ; |
|
Filius ancillae servus dicemus utrumque ; (F° 112 r°) |
|
Filius atque patris Dominus super omnia verus. |
|
Servus habet dominum, domini substantia servum ; |
|
Altera res servit ; dominatur et altera semper ; |
|
Haec aliud quid sit, sed non aliud duo monstrant. |
|
Hoc persona negat, Christi natura quod affert. |
|
Est natura trium simplex, nati quoque bina. |
|
Nam Christi natura duas se dividit in res, |
|
Cujus personam non error dividat ullus. |
|
Est in persona divisio quippe cavenda ; |
|
Vlla tamen persona suam non dividit in se ; |
|
Christus in hoc et personae contraria sumunt, |
|
Personis tamen una tribus substantia constat : |
|
Prima creaturis, substantia fitque secunda ; |
|
Accidit his proprium vel quod commune magisve. |
|
Est tamen hoc : non illa Dei substantia simplex. |
|
Omne quod est unum, quod et accidit est alienum. |
|
Est igitur simplex ; quod debet, hoc sibi debet ; |
|
Simplex ille Deus cujus generatio duplex. |
|
Hic homo et hic Deus est ; et tres sunt, et regnat unus. |
| (Praesul) |
Dic, praeclara fides, rutila quae luce coruscas, |
|
Dic, sapiens, dic, celsa quies, quia valde coartor : |
|
Hoc quod temptavi per me transire pavesco. (F° 112 v°) |
|
Non hominis capit hoc sensus, qui tres, quid et unus ; |
|
Nam pater est, et filius est, et spiritus almus : |
|
Haec tria sunt ; unus Deus ; hoc unum tria semper. |
|
Nunc verbum patris quid spiret dissere nobis ; |
|
In tenebris lumen nisi tu quis explicet illud ? |
|
Dicere te sine te ; nihil est nisi fallere de te. |
| (Fides) |
Res obscura nimis, corpus non percipit illud ; |
|
Intellectibili sensu sunt haec capienda. |
|
Non veto ; sed hominem solum dicamus oportet. |
|
Audi quid fidei res sentiat inde beata. |
|
Quod pater est Deus, est in eo substantia nulla ; |
|
Quod Deus est pater, est in eo substantia nulla ; |
|
Quod pater est quod filius est, substantia non est. |
|
Vlla relativi non ad se causa refertur. |
|
Quo pater est quo filius est, in eo sibi non est ; |
|
Quod sibi non debet, hoc alter provocat ad se ; |
|
Ecce quod alter habet ; res una, nec est eadem res. |
|
Quicquid dividitur tribus his, substantia non est ; |
|
Res eadem non est ; igitur substantia non est. |
|
Quod Deus est bonus et sapiens, hoc pertinet ad nos. |
|
Nempe Dei bonitas Deus est, sapientia nec non ; (F° 113 r°) |
|
Ergo Dei virtus Deus est et pertinet ad se : |
|
Vnius proprium, non est commune duorum. |
|
Quod non commune est, hoc unum desinit esse : |
|
Quamvis una tribus non sit res, est tribus una. |
| (Praesul) |
Ergo quod est proprium soli, substantia non est. |
|
Personae sibi sunt aliae : quid separat illas ? |
|
Harum proprietas et differentia quaedam : |
|
In qua re, mihi dic, harum discretio sistit ? |
| (Fides) |
Quod pater est, quod filius est, persona remota ; |
|
Filius a patre differt habitudine quadam ; |
|
Hic proprium : quarum divisio jam patet apta. |
|
Alter de solo venit ; hic alterque duobus ; |
|
Nascitur alter ad hoc, ad quod procedit et alter. |
|
Mittentes et jam tres sunt, et (sunt) duo missi ; |
|
Mittuntur missor et mittunt missus uterque ; |
|
Excipitur mittens unus, non mittitur idem, |
|
Et missus simul et mittens, est unus et idem. |
|
Hoc est officium per se quod quisque ministrat ; |
|
Filius est solo patre ; quem pariter duo mittunt ; |
|
Spiritus est iterum sanctus quem mittit uterque. |
|
Spiritus egreditur ; et haec sunt proprietates. (F° 113 v°) |
|
Hoc proprium per se quod habent, hoc dividit illas ; |
|
Solius est patris, quia nunquam mittitur ipse. |
|
Hae dantur per se personis proprietates, |
|
Et quod sunt Deus est, et quod mittuntur earum : |
|
Hoc opus est unum, quod tres operantur et unus. |
|
Filius hoc quod habet patris de corde respirat. |
|
Nam proprium patris est quod non procedit ab ullo ; |
|
Filius hoc proprium tenet, est hic a patre solo ; |
|
Filius est unigenitus, pater ingenitusque. |
| P(raesul) |
Si pater ingenitus, dic, est confessio vera ? |
| F(ides) |
Quod non affirmas, hoc non omnino fateris. |
|
Est pater unigenitus : hic affirmatio nulla ; |
|
Hoc dicens, nihil affirmas, sed rite negasti : |
|
Omne quod affirmo, quodcumque negare coartor, |
|
Non in subjectis, sed in his quae praedico sistunt. |
|
Namque patrem genitum me conveniente negasti : |
|
Quod pater ingenitus quaedam distantia monstrat ; |
|
Dicendo ingenitum, quod non est, esse negatur. |
|
Dicendo patrem, nil dedicat, abdicat atque. |
| P(raesul) |
Dic mihi, dic, aliud proprium dicuntur habere ? |
| F(ides) |
Aptantur quaedam personis proprietates, (F° 114 r°) |
|
Vox patris intonuit ; hominum sibi filius aptat ; |
|
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae. |
|
Hae personarum quaedam sunt proprietates. |
| P(raesul) |
Quod pater est, persona quod est, dic, accedit illi ? |
| F(ides) |
Non, quia non coepit, nec tempore clauditur ullo : |
|
Tempora coeperunt, sed non in tempore coepta ; |
|
Tempore non coeptum manet aeternaliter illud. |
|
Filius est semper, pater est semper, hoc spiritus ipsum, |
|
Et persona patris semper manet atque duorum. |
|
Aeternum sic est ; igitur non accidit illi. |
| P(raesul) |
Ecce quid est, horum neutrum si dicitur esse ? |
| F(ides) |
Non est sic neutrum, sed mentem vult peracutam. |
|
Personas divisibiles si respicis illas, |
|
Ecce relativum pater est, et filius ipsum ; |
|
Aeternum si respicis, est substantia simplex. |
| P(raesul) |
Spiritus ille Dei fertur ratione sub ipsa ? |
| F(ides) |
Non alias nos deducit sua secta fidelis. |
|
Est tribus in rebus tribus his discretio quedam : |
|
Sunt conversio personae, substancia res hae. |
|
Est tribus his per se sua res dinoscitur esse. (F° 114 v°) |
|
Filius atque pater duplices assciscit uterque, |
|
Spiritus atque duas ; sed non assumit easdem. |
|
Filius atque pater, dixi, substantia non est, |
|
Sed sunt personae sibi quas conversio nectit, |
|
In qua filius atque pater et habent et habentur. |
|
Hocque relativum res fert duplices iteratum. |
| P(raesul) |
Quae sunt hae ? |
| F(ides) |
Possessores possessionesque : |
|
Possidet alter ad hoc, iterans ut possideatur. |
|
…..dica possessor sunt et possessio semper, |
|
Et sibi semper habeant quiddam, cum non habeantur. |
|
Spiritus est persona Dei, substantia nec non ; |
|
Non habet ille relativos, cum possideatur. |
|
Spiritus ecce quod est. In hoc divisio nulla ; |
|
Sed, persona quod est, et habet divisio certa. |
|
Altera res jungit, sed et altera separat illum ; |
|
Separat hoc proprium quod mox communio jungit ; |
|
Quod communis inest, substantia dicitur esse, |
|
Et quod habet proprium personam respicit ipsam, |
|
Atque relativus quod habetur, respicit ambas. |
| (Praesul) |
Personae aequales sunt aeternaliter istae ? |
|
Hoc aequale prius, post aeternum mihi pande, |
|
Personas aut naturam si respiciant haec. (F° 115 r°) |
| (Fides) |
Hoc aequale nihil naturam tangit in hac re. |
|
Omne quod est simplum, simul id non est quoque duplum : |
|
Nam natura Dei simplex ; nil duplicat in se. |
|
Omne quod aequale est, fertur de pluribus esse : |
|
Ergo quod aequale est, a se natura repellit. |
| (Praesul) |
Personas etenim tres hoc aequale requirit ? |
| (Fides) |
Personis tribus his nihil est aequale, sed unum. |
|
Dum laudes agimus referentes omnipotenti, |
|
Aequalis deitas, aequalis gloria summo ; |
|
Nihil fidei fraudem facimus, loquimur nihil extra ; |
|
Sermo sed est moralis perfunctorie dictus. |
|
Dicimus : aequalis deitas ; est dicere visum ; |
|
Una tribus deitas simul est et gloria simplex. |
|
Hoc aequale trium ; sonat acsi diceret unum, |
|
Et velut eternum naturae semper adheret, |
|
Sic quoque divisis personis indubitanter. |
| (Praesul) |
Nunc mihi ferto, fides, cur convertentia non sint ?3 |
| (Fides) |
Omnia quae referuntur convertentia non sunt : |
|
Spiritus atque pater converti non bene possunt. |
|
Pneumatis improprius pater est, locus atque secundus ; |
|
Non convertuntur, quamquam simul hi referantur. (F° 115 v°) |
|
Primus et interior proprius cum terminus instat, |
|
Aut convertuntur per casus, aut referuntur. |
|
Sed tamen interior si prima relatio non est, |
|
Terminus interiorque….. |
|
Spiritus infertur, atque duo non referuntur ; |
|
Vera relatio : sed tamen est improprie dicta. |
|
Filius est proprius patris locus, et pater ipsum ; |
|
Quocirca convertuntur simul et referuntur. |
|
Illorum tamen est communis spiritus almus ; |
|
Quod commune tenentur, non convertuntur ad illud. |
|
In propriis locus est primus, sed in impropriis non. |
|
« Spiritus alme Dei patris », si dixeris istud, |
|
Nec Deus est primus locus, et pater ille secundus. |
|
« Spiritus alme patris summi » : nunc quod patris hoc est, |
|
Non locus est primus, sed dicitur ille secundus. |
|
Propria converti possunt, communia nequaquam ; |
|
Omnia quae convertuntur, simul et referuntur. |
|
Spiritus hic Deus est : Deus hic est spiritus idem. |
|
Haec per se convertuntur simul et referuntur. |
|
Non fit per varios, sed fit per nomina casus. |
|
Si tamen acciderit referantur pergenitivum, (F° 116 r°) |
|
Simplex esse potest iteransque, reciproca nunquam ; |
|
Spiritus et duo jam dixi quod non referuntur. |
|
Ipsa fides nec ars ; haec convertentia poscunt ; |
|
Quaeritur arte fides, non ipsa fidem sibi quaerit ; |
|
Tendimus ad fidei partes et quaerimus artes. |
|
Sacra fides, sine quis vix umquam percipietur, |
|
Spiritus est patris et nati ; dictum sine culpa. |
|
Dicere sed quemquam prohibet censura fidei : |
|
Pneumatis hic pater est ; ne filius esse putetur, |
|
Filius ipsius non ut pater esse putetur. |
| P(raesul) |
Spriritus hoc quod habet proprium ratione resolve. |
| F(ides) |
Spiritus hoc proprium sanctus procedit utroque ; |
|
Spiritus est mentes infusus discipulorum ; |
|
Spiritus est a quo conceptus filius hic est. |
|
Diximus : « aptantur personis proprietates ; |
|
Vox patris intonuit ; hominem sibi filius aptat ; |
|
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae ». |
|
Spiritus atque pater simul hoc opus hoc operantur ; |
|
Cum Christo carnem solus tamen induit ille, |
|
Vnusquisque suum, sed idem tres hoc operantur. |
| P(raesul) |
Personae commune tenent aliquod simul ad se ? (F° 116 v°) |
| F(ides) |
His iterum subtilis inest communio quaedam. |
|
Singula personis dicuntur nomina ternis. |
|
Vnumquoque tamen tres in commune resignant ; |
|
Spiritus est patris atque relativi simul horum. |
|
Filius atque pater communiter accipiuntur : |
|
Possidet alter in hoc in quo simul alter habetur ; |
|
Quamvis sint aliae, reliquas tamen inspicit una. |
|
Nomina sunt diversa tribus, sensus tamen unus ; |
|
Hoc natura refert, hoc ipsa relatio confert. |
|
Filius hoc, pater hoc, non hic, quod spiritus hoc est. |
| P(raesul) |
Spiritus hic, dic, est vitae, si spiritus omnis ? |
| F(ides) |
Non est hic ; factus per tempora spiritus omnis ; |
|
Spiritus ille Dei tempore non clauditur ullo. |
|
Spiritus aecclesiae membris diffunditur iste, |
|
Et datur a Christo sanctis bis spiritus idem. |
|
Spiritus in terra datur, ut sit proximus omnis ; |
|
De caelo datur, ut semper Deus ametur. |
|
Cum duo sint praecepta, Dei carisma sit unum ; |
|
Sic duo cum data sint, dicatur spiritus unus ; |
|
Est carisma Dei, genitus quo fertur amari |
|
A genitore suo, simul a genito genitorque. (F° 117 r°) |
|
Haec tria sunt, unum quae sic dilectio jungit ; |
|
Est, est cujus in aeternum ; qui non habet est non ; |
|
Hic est quem tempus, quem regula nulla coercet. |
|
…..en divina cohors, nec mens hominis capit ulla. |
|
Omnibus exclusis, quaecumque creata videntur |
|
Et digito moderans, et pensans cuncta, coartat. |
|
Ignorare Deum dignissima poena reorum ; |
|
Non te nosse tuum, nec ignorantia culpet : |
|
Hoc tibi concedat qui regnat hic et in aevum. |
| P(raesul) |
In summis rerum numero quo cuncta tenentur, |
|
Per tres jam noctes te consului, bona nutrix. |
|
Infans vagit adhuc quem tu satiare negasti. |
| F(ides) |
Ad praesens satis est, fili ; ne commovearis : |
|
Me Cartago monet ; vocat et Babilonia dives ; |
|
Invitant me, festinant ; hereses ibi regnant. |
|
Quam petis ostendam ; sed plures in redeundo4. |
|
Est quia quod summum regnat super inferiora. |
|
Creditur omne quod est rebus constare duabus : |
|
Altera res est alterius, sed et altera nunquam. |
|
Ergo creatori famulentur cuncta creata. |
| (Praesul) |
I cum pace, fides, regem per secula servans (F° 117 v°) |
|
Qui super ardua me coeli transire coegit, |
|
Inculcans heresim quam me tetigisse putavit5. |
|
Testis sit Dominus, testis simul iste libellus. |
|
Techis (sic) exiguis non multum protulit aurum. |
|
Insipiens scriptor coepi quod non bene sensi ; |
|
Si quid peccavi, veniam spero me posse mereri. |
|
Nonne fidem servant, cum res et fama laborantur ? |
|
Iamdudum famam res et rem fama fefellit ; |
|
Concordant censura duo, si forte repugnant ; |
|
Nos duo vix unum sentimus, nullus utrumque. |
|
DE SACRO FIDEI CESSANT VERSUS AZELINI. |