a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Albinus Flaccus Alcuinus
Versus de cuculo
ed. E.L. Dümmler (Weidmann, 1892-1928)


Heu, cuculus nobis fuerat cantare suetus,
quae te nunc rapuit hora nefanda tuis?
Heu, cuculus, cuculus, qua te regione reliqui,
infelix nobis illa dies fuerat.
Omne genus hominum cuculum conplangat ubique,

     5

perditus est cuculus, heu, perit ecce meus.
Non pereat cuculus, veniet sub tempore veris,
et nobis veniens carmina laeta ciet.
Quis scit, si veniat; timeo, est summersus in undis,
vorticibus raptus atque necatus aquis.

     10

Heu mihi, si cuculum Bachus dimersit in undis,
qui rapiet iuvenes vortice pestifero.
Si vivat, redeat, nidosque recurrat ad almos,
nec corvus cuculum dissecet ungue fero.
Heu quis te, cuculus, nido rapit ecce paterno?

     15

Heu, rapuit, rapuit, nescio si venias.
Carmina si curas, cuculus, citus ecce venito,
ecce venito, precor, ecce venito citus.
Non tardare, precor, cuculus, dum currere possis,
te Dafnis iuvenis optat habere tuus.

     20

Tempus adest veris, cuculus modo rumpe soporem,
te cupit, en, senior atque Menalca pater.
En tondent nostri librorum prata iuvenci,
solus abest cuculus, quis, rogo, pascit eum?
Heu, male pascit eum Bachus, reor, impius ille,

     25

qui sub cuncta cupit vertere corda mala.
Plangite nunc cuculum, cuculum nunc plangite cuncti
ille recessit ovans, flens redit ille, puto.
Opto tamen, flentem cuculum habeamus ut illum,
et nos plangamus cum cuculo pariter.

     30

Plange tuos casus lacrimis, puer inclite, plange,
et casus plangunt viscera tota tuos.
Si non dura silex genuit te, plange, precamur,
te memorans ipsum plangere forte potes.
Dulcis amor nati cogit deflere parentem,

     35

natus ab amplexu dum rapitur subito.
Dum frater fratrem germanum perdit amatum,
quid nisi idem faciat, semper et ipse fleat.
Tres olim fuimus, iunxit quos spiritus unus,
vix duo nunc pariter, tertius ille fugit.

     40

Heu fugiet, fugiet planctus quapropter amarus
nunc nobis restat, carus abit cuculus.
Carmina post illum mittamus, carmina luctus,
carmina deducunt forte, reor, cuculum.
Sis semper felix utinam, quocunque recedas,

     45

sis memor et nostri, semper ubique vale.



FORUM ROMANUM