|
LIBER XV
I
1. Vtcumque potuimus veritatem scrutari,
ea quae videre licuit per
aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire,
narravimus
ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus
aperiet textus, pro virium captu
limatius absolvemus, nihil
obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim
laudanda
est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit
cognitioni gestorum.
2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad
vixerat igneus turbarum incentor
raptos eius calceos vehens equorum
permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam
extingueret,
praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam ante pedes
proiecit
Constantii velut spolia regis occisi Parthorum et perlato nuntio
repentino, docente rem
insperatam et arduam ad sententiam totam
facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant,
omni placendi
studio in adulationem ex more conlato virtutem felicitatemque
imperatoris
extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet
diversis temporibus duo
exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et
Gallus.
3. quo ille studio blanditiarum
exquisito sublatus inmunemque se
deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans
confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem
meam aliquotiens subsereret
ipse dictando scribendoque propria manu
orbis totius se dominum appellaret, quod dicentibus
aliis indignanter
admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare
vitam
moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.
4. namque
etiam si mundorum
infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho
incitante magnus somniabat Alexander, id
reputasset legens vel audiens
quod ut docent mathematici concinentes ambitus terrae totius,
quae
nobis videtur inmensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet
puncti.
II
1. Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem
sonante periculorum
iudicialium tuba in crimen laesae maiestatis arcessebatur Vrsicinus
adulescente magis magisque contra eius salutem livore omnibus bonis
infesto.
2. hac enim
superabatur difficultate quod ad suscipiendas
defensiones aequas et probabilis imperatoris aures
occlusae patebant
susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis
tractus
omnes abolito ante dictum ducem domi forisque desiderari
ut formidolosum Persicae genti
fingebant.
3. sed contra accidentia
vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret
abiectus cavens, parum
tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod
amici ante haec frequentes ad potiores desciverant ut ad successores
officiorum more poscente
solent transire lictores.
4. inpugnabat autem
eum per fictae benignitatis inlecebras collega
et virum fortem propalam
saepe appellans Arbetio ad innectendas letales insidias vitae simplici
perquam callens et ea tempestate nimium potens. ut enim subterraneus
serpens foramen subsidens
occultum adsultu subito singulos transitores
observans incessit, ita ille ab ima sorte etiam
post adeptum summum
militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam
laedendi proposito conscientiam polluebat.
5. igitur paucis arcanorum
praefectis consciis
latenter cum imperatore sententia diu digesta id sederat,
ut nocte ventura procul a conspectu
militarium raptus Vrsicinus
indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus
in
conluvione illa Neroniani saeculi, provinciarum fidus defensor et cautus.
6. quibus ita
conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur,
consilio in lenitudinem flexo
facinus impium ad deliberationem secundam
differri praeceptum est.
7. Indeque ad Iulianum
recens perductum calumniarum vertitur
machina memorabilem postea principem, gemino crimine, ut
iniquitas
aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo in Cappadocia posito ad
Asiam demigrarat
liberalium desiderio doctrinarum et per
Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.
8. qui
cum obiecta dilueret
ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando adsentatorum coetu
perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante
regina ductus ad Comum
oppidum Mediolano vicinum
ibique paulisper moratus procudendi ingenii causa, ut cupidine
flagravit, ad
Graeciam ire permissus est.
9. nec defuere deinceps ex his emergentia
casibus,
quae dispiceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure,
vel tamquam inrita
diffluebant et vana. sed accidebat non numquam, ut
opulenti pulsantes praesidia potiorum
isdemque tamquam ederae celsis
arboribus adhaerentes absolutionem pretiis mercarentur immensis:
tenues
vero, quibus exiguae res erant ad redimendam salutem aut nullae,
damnabantur abrupte.
ideoque et veritas mendaciis velabatur et valuere pro
veris aliquotiens falsa.
10. Perductus
est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani
cura commissa, cumque eum ausorum
fuisse participem concitoremque
interdum ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia
concinnatis
mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
III
1. Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente
perductae sunt Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas
fluentibus spiritum
trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas
detestati multiplices. arcessebantur enim
ministri fuisse Galli ferocientis
perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et
alii post eos
acti in exitium praeceps.
2. ad quos audiendos Arboreus missus est et
Eusebius
cubiculi tunc praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti
pariter et cruenti. qui
nulla perspicacitate
sine innocentium sontiumque differentia alios verberibus vel tormentis
adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam,
residuos capitalibus
addixere suppliciis. impletisque funerum bustis reversi
velut ovantes gesta rettulerunt ad
principem erga haec et similia palam
obstinatum et gravem.
3. vehementius tunc et deinde
Constantius quasi
praescriptum fatorum ordinem convulsurus recluso pectore patebat
insidiantibus
multis. unde rumorum aucupes subito extitere conplures,
honorum vertices ipsos ferinis morsibus
adpetentes posteaque pauperes et
divites indiscrete: non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal
unius legati
lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
4.
inter
quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic origine Persa, ille
natus in Dacia: notarius
ille, hic a ministro triclinii rationalis. et Paulo
quidem, ut relatum est supra, Catenae
inditum est cognomentum, eo quod
in conplicandis calumniarum nexibus erat indissolubili ira,
inventorum sese
varietate dispendens, ut in conluctationibus callere nimis quidam solent
artifices palaestritae.
5. Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut
clam mordax canis
interna saevitia submissius agitans caudam, epulis
coetibusque se crebris inserens si per
quietem quisquam, ubi fusius natura
vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis
artibus coloratum in
peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam
inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.
6. haec
augente vulgatius fama
tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna,
ut aegre homines dormisse sese praesentibus
faterentur externis,
maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi
memorantur somnia non videri, quod unde eveniat rerum scientissimis
relinquamus.
7. Inter has
quaestionum suppliciorumque species diras
in Illyrico exoritur alia clades ad multorum pericula
ex verborum inanitate
progressa. in convivio Africani Pannoniae secundae rectoris apud
Sirmium
poculis amplioribus madefacti quidam arbitrum adesse nullum
existimantes licenter imperium
praesens ut molestissimum incusabant:
quibus alii optatam permutationem temporum adventare
veluti e praesagiis
adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi portendi incogitabili dementia
promittebant.
8. e quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente
praecipiti stolidus rem ut
seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis
praefecturae praetorianae tunc principem, ultimorum
semper avidum
hominem et coalita pravitate famosum.
9. qui confestim quasi pinnis
elatus ad
comitatum principis advolavit eumque ad suspiciones huius modi
mollem et penetrabilem ita
acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla
Africanus et omnes letalis mensae participes
iuberentur rapi sublimes. quo
facto delator funestus vetita ex more humano validius cupiens
biennio id
quod agebat, ut postularat, continuare praeceptus est.
10. missus igitur ad
eos
corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos
omnes catenis, ut mandatum est,
perducebat. sed ubi ventum est
Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans,
auctor
perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis in taberna relictus dum
parantur itineri
necessaria, lateri cultrum... casu repertum inpegit
statimque extractis vitalibus interiit.
11. residui ducti Mediolanum
excruciatique tormentis et confessi inter epulas petulanter se
quaedam
locutos iussi sunt attineri poenalibus claustris sub absolutionis aliqua spe
licet
incerta protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino
isdem consciis mori
permisso, veniam Arbetione meruere precante.
IV
1. Re
hoc modo finita... et Lentiensibus, Alamannicis pagis indictum
est bellum conlimitia saepe
Romana latius inrumpentibus, ad quem
procinctum imperator egressus in Raetias camposque venit
Caninos, et
digestis diu consiliis id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte
Arbetio magister equitum, cum validiore exercitus manu relegens margines
lacus Brigantiae
pergeret protinus barbaris congressurus. cuius loci
figuram breviter, quantum ratio patitur,
designabo.
2. Inter montium celsorum amfractus inmani pulsu Rhenus exoriens
per praeruptos
scopulos extenditur nullos advenas amnes adoptans, ut per
cataractas inclinatione praecipiti
funditur Nilus, et navigari ab ortu poterat
primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti
curreret similis potius quam
fluenti.
3. Iamque ad planiora solutus altaque divortia riparum
adradens
lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus
appellat, perque
quadringenta et sexaginta stadia longum parique paene
spatio late diffusum horrore silvarum
squalentium inaccessum, nisi qua
vetus illa Romana virtus et sobria iter conposuit latum
barbaris et natura
locorum et caeli inclementia refragante.
4. hanc ergo paludem spumosis
strependo verticibus amnis inrumpens et
undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali
intersecat
libramento et tamquam elementum perenni discordia separatum nec aucto
nec imminuto
agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris
nec contagia deinde ulla perpetiens
oceani gurgitibus intimatur.
5. quodque
est impendio mirum, nec stagnum aquarum rapido
transcursu movetur nec
limosa subluvie tardatur properans flumen, et confusum misceri non
potest
corpus: quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla vi credebatur posse
discerni.
6.
sic Alpheus oriens in Arcadia cupidine fontis Arethusae captus
scindens Ionium mare, ut fabulae
ferunt, ad usque amatae confinia
progreditur nymphae.
7. Arbetio qui adventus barbarorum
nuntiaret non exspectans dum
adessent, licet sciret orta bellorum, in occultas delatus insidias
stetit
immobilis malo repentino perculsus.
8. namque improvisi e latebris hostes
exiliunt et
sine parsimonia quicquid offendi poterat, telorum genere
multiplici configebant: nec enim
resistere nostrorum quisquam potuit nec
aliud vitae subsidium nisi discessu sperare veloci.
quocirca vulneribus
declinandis intenti inconposito agmine milites huc et illuc dispalantes
terga
ferienda dederunt. plerique tamen per angustas semitas sparsi
periculoque praesidio tenebrosae
noctis extracti revoluta iam luce
redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit.
in quo casu ita
tristi et inopino abundans numerus armatorum et tribuni desiderati sunt
decem.
9. ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die
prope munimenta Romana
adimente matutina nebula lucem strictis
mucronibus discurrebant frendendo minas tumidas
intentantes. egressique
repente Scutarii cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent,
omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.
10. verum cum
plerosque recentis aerumnae
documenta terrerent et intuta fore residua
credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere
tribuni,
Arintheus agens vicem armaturarum rectoris et Seniachus qui equestrem
turmam comitum
tuebatur et Bappo ducens Promotos.
11. Qui cum
commissis sibi militibus pro causa communi
velut propria Deciorum
veterum exemplo instarque fluminis hostibus superfusi non iusto proelio
sed discursionibus rapidis universos in fugam coegere foedissimam. qui
dispersi laxatis
ordinibus dumque elabi properant impediti corpora
nudantes intecta gladiorum hastarumque densis
ictibus truncabantur.
12.
multique cum equis interfecti iacentes etiam tum eorum dorsis
videbantur
innexi: quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis
ambigebant, cavendi inmemores proterebant barbaram plebem, nisi quos
fuga exemerat morti,
calcantes cadaverum strues et perfusi sanie
peremptorum.
13. hocque exitu proelio terminato
imperator Mediolanum
ad hiberna ovans revertit et laetus.
V
1. Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari provinciarum
malo
calamitatum turbo novarum extincturus omnia simul, ni fortuna
moderatrix humanorum casuum
motum eventu celeri consummavit
inpendio formidatum.
2. cum diuturna incuria Galliae caedes
acerbas
rapinasque et incendia barbaris licenter grassantibus nullo iuvante
perferrent,
Silvanus pedestris militiae rector ut efficax ad haec
corrigenda principis
iussu perrexit
Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut
absenti aemulo quem superesse adhuc
gravabatur periculosae molis onus
impingeret.
3. Dynamius quidam actuarius sarcinalium
principis
iumentorum commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos ut quasi
familiaris eiusdem
esset notissimus. hoc inpetrato, cum ille nihil suspicans
simpliciter praestitisset, servabat
epistulas ut perniciosum aliquid in
tempore moliretur.
4. memorato itaque duce Gallias ex re
publica
discursante barbarosque propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem
Dynamius
inquietius agens ut versutus et in fallendo exercitatus fraudem
comminiscitur inpiam subornatore
et conscio, ut iactavere rumores
incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite
rei privatae,
cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex magistro
memoriae, quos
ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari
praefectus, et peniculo serie
litterarum abstersa, sola incolumi relicta
subscriptione alter multum a vero illo dissonans
superscribitur textus:
velut Silvano rogante verbis obliquis hortanteque amicos agentes intra
palatium, vel privatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut
se altiora
coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent.
5.
Hunc fascem ad arbitrium
figmenti conpositum, vitam pulsaturum
insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avido
scrutari haec
et similia, censuit offerendum... solus ingressus intimum capto e re
tempore,
deinde sperans ut pervigilem salutis eius custodem et cautum
lectaque in consistorio astu
callido consarcinata materia tribuni iussi sunt
custodiri, et de provinciis duci privati, quorum
epistulae nomina
designabant.
6. confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium
rector collegis adhibitis strepebat inmaniter circumveniri homines dicatos
imperio per factiones
et dolos minime debere proclamans,
petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus
suis,
Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius
iuberetur ire ducturus
Silvanum adgredi nihil tale conatum, quale
insidiatores acerrimi concitarunt: vel contra se
paria promittente
Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est
impleturum.
7. testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui
mitteretur externus,
suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente
timidior conposita forte turbabit.
8. Et
quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur
incassum. namque Arbetione
auctore Apodemius ad eum vocandum cum
litteris mittitur inimicus bonorum omnium diuturnus et
gravis. qui
incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae
proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret
admonito remansit
adscitoque rationali quasi proscripti iamque necandi
magistri peditum clientes et servos hostili
tumore vexabat.
9. inter haec
tamen dum praesentia Silvani speratur et Apodemius quieta
perturbat,
Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem,
conpositas litteras
his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum,
ad tribunum miserat fabricae
Cremonensis nomine Silvani et Malarichi, a
quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere
cuncta.
10. qui cum
haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset nec enim
meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum
litteras acceperat conlocutos
epistulas ipsas per baiulum qui portarat,
iuncto milite ad Malarichum misit obsecrans, ut
doceret aperte quae vellet,
non ita perplexe: nec enim intellexisse firmabat ut subagrestem et
simplicem, quid significatum esset obscurius.
11. haec Malarichus subito
nanctus etiam tunc
squalens et maestus suamque et popularis Silvani vicem
graviter ingemiscens adhibitis Francis,
quorum ea tempestate in palatio
multitudo florebat, erectius iam loquebatur: tumultuabaturque
patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex
confesso salus eorum adpetebatur.
12. hisque cognitis statuit imperator
dispicientibus consistorianis et militaribus universis
in negotium
praeterinquiri. cumque iudices fastidissent, Florentius Nigriniani filius
agens tunc
pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta
apicumque pristinorum reliquias quasdam
reperiens animadvertit, ut factum
est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat
Silvanus, ex libidine
consarcinatae falsitatis adscripta.
13. proinde fallaciarum nube
discussa
imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum
statui sub
questione praecepit sed absolutus est enixa conspiratione
multorum. suspensus autem Eusebius ex
comite privatarum se conscio haec
dixerat concitata.
14. Aedesius enim minus scisse quid
actum sit pertinaci
infitiatione contendens abiit innoxius et ita finito negotio omnes sunt
absoluti quos exhiberi delatio conpulit criminosa. Dynamius vero ut
praeclaris artibus
inlustratus cum correctoris dignitate regere iussus est
Tuscos.
15. Agens inter haec apud
Agrippinam Silvanus assiduisque suorum
conpertis nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret
fortunarum et
sciens animum tenerum versabilis principis, timens ne trucidaretur absens
et
indamnatus, in difficultate positus maxima barbaricae se fidei
committere cogitabat.
16. sed
Laniogaiso vetante, tunc tribuno, quem dum
militaret candidatus solum adfuisse morituro
Constanti supra
rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut
accepto
praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus in consilia
cogebatur extrema et sensim
cum principiorum verticibus secretius
conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis
accensis, cultu
purpureo a draconum et vexillorum insignibus 13 ad tempus abstracto ad
culmen
imperiale surrexit.
17. Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die
perfertur
Mediolanum insperabilis nuntius aperte Silvanum demonstrans,
dum ex magisterio peditum altius
nititur, sollicitato exercitu ad angustum
culmen evectum.
18. hac mole casus inopini
Constantio icto quasi fulmine
fati primates consilio secunda vigilia convocato properarunt omnes
in
regiam. cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset
aut lingua,
submissis verbis perstringebatur Vrsicini mentio, ut consiliis rei
bellicae praestantissimi
frustraque gravi iniuria lacessiti, et per
admissionum magistrum qui mos est honoratior
accito eodem, ingresso
consistorium offertur purpura multo quam antea placidius. Diocletianus
enim Augustus omnium primus extero ritu et regio more instituit adorari,
cum semper antea ad
similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.
19. et qui paulo antea cum insectatione
malivola orientis vorago
invadendaeque summae rei per filios adfectator conpellabatur, tunc dux
prudentissimus et Constantini Magni fuerat conmilito solusque ad
exstinguendum probis quidem sed
insidiosis rationibus petebatur. diligens
enim opera navabatur extingui Silvanum ut fortissimum
perdvellem, aut si
secus accidisset, Vrsicinum exulceratum iam penitus aboleri ne superesset
scrupulus inpendio formidandus.
20. igitur cum de profectione celeranda
disponeretur,
propulsationem obiectorum criminum eundem ducem
parantem praegressus oratione leni prohibet
imperator, non id esse
memorans tempus ut controversa defensio causae susciperetur, cum
vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret
urgentium rerum antequam
cresceret mollienda.
21. habita igitur
deliberatione multiplici id potissimum tractabatur,
quo commento Silvanus
gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. et probabili argumento
ad
firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Vrsicino
successore cum
potestate rediret intacta.
22. post haec ita digesta protinus iubetur
exire, tribunis et
protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas
necessitates publicas ei coniunctis.
inter quos ego quoque eram cum
Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.
23.
iamque eum
egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. et
quamquam ut
bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen
hoc bonum habere tristia
praecedentia, quod in locis suis secunda
substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam ex
internis veritatis
ipsius promulgatam, quae est talis et quamquam optatissimum est
perpetuo
fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas
vitae non tantum habet sensum,
quantum cum ex miseris et perditis rebus
ad meliorem statum fortuna revocatur.
24. Festinamus
itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister
armorum ante adlapsum per Italicos de tyrannide
ullum rumorem in
suspectis finibus appareret. verum cursim nos properantes aeria quaedam
antevolans prodiderat fama et Agrippinam ingressi invenimus cuncta
nostris conatibus altiora.
25. namque convena undique multitudine trepide
coepta fundante coactisque copiis multis pro
statu rei praesentis id aptius
videbatur, ut ad imperatoris novelli per ludibriosa auspicia
virium accessu
firmandi sensum ac voluntatem dux flebilis verteretur: quo variis
adsentandi
figmentis in mollius vergente securitate nihil metuens hostile
deciperetur.
26. Cuius rei
finis arduus videbatur. erat enim cautius
observandum, ut adpetitus opportunitati optemperarent,
nec praecurrentes
eam nec deserentes. qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes
sub
elogio uno morte multandos.
27. Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante
negotio
ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem
celsius purpuratum, ut spectabilis
colebatur et intimus: facilitate aditus
honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam
secretius de rerum
summa consultaretur.
28. aegre ferebat Silvanus ad consulatum
potestatesque
sublimes elatis indignis se et Vrsicinum solos post exsudatos
magnos pro re publica labores et
crebros ita fuisse despectos, ut ipse
quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione
ignobili crudeliter
agitatus commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente
raptus
odiis inimicorum addiceretur: et haec adsidue clam querebatur et
palam.
29. terrebant nos
tamen, cum dicerentur haec et similia,
circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis
et rapida
celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
30. In hoc aestu mentis
ancipiti ad effectum tendens consilium occulta
scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis
prae timore saepe
sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto
religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque
Cornuti, fluxioris fidei et
ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
31. firmato itaque negotio per sequestres
quosdam gregarios obscuritate ipsa
ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos
solis ortu
iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus
audentior,
caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula,
quo exanimatus confugerat, ad
conventiculum ritus Christiani tendentem
densis gladiorum ictibus trucidarunt.
32. Ita dux
haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu
calumniarum, quibus factione iniquorum
inretitus est absens, ut tueri possit
salutem ad praesidia progressus extrema.
33. licet
enim ob tempestivam
illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia
retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur,
licet patris quoque Boniti
praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro
Constantini partibus in bello civili acriter
contra Licinianos saepe versati.
34. evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in
Galliis, ut
Romae in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an
praesagio
Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.
35. Igitur Silvano Agrippinae, ut relatum
est, interfecto inaestimabili
gaudio re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc
quoque
felicitatis suae prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat
fortiter
facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque
arte contraria cupiebat.
36.
tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut
etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta
thesauris, quos nemo
attigerat. idque scrutari iusserat artius interrogato Remigio etiam tum
rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani
temporibus laqueus vitam
in causa Tripolitanae legationis eripuit.
37. post
quae ita completa Constantius ut iam caelo
contiguus casibusque
imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat
ipse
spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum
legimus ideo regno suo Solonem
expulisse praecipitem quia blandiri
nesciebat, et Dionysium intentasse poetae Philoxeno mortem
cum eum
recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos laudantibus cunctis
solus audiret
immobilis.
38. quae res perniciosa vitiorum est altrix. ea
demum enim laus grata esse
potestati debet excelsae, cum interdum et
vituperationi secus gestorum pateat locus.
VI
1. Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et
vinculis
catenisque plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim effervens laetitia
Paulus,
tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas,
et inquirentibus in
negotium consistorianis atque militaribus, et
praeceptum est, Proculus admovetur eculeo, Silvani
domesticus, homo
gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum levi
corpore
fatigato reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
verum contra quam speratum est
contigit.
2. memor enim somnii, quo
vetitus erat per quietem, ut ipse firmavit, pulsare
quendam insontem, usque
ad confinia mortis vexatus nec nominavit nec prodidit aliquem sed
adserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit non
cupiditate sed necessitate
conpulsum, argumento evidenti demonstrans
3.
causam enim probabilem ponebat in medio multorum
testimoniis claram,
quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio
militem Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde
apparebat quod, si
praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri
tam grave pondus largiretur ut suum.
4. post hunc damnatorum sorte
Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut supra
rettulimus, cum
Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem
electus
est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio Comites interempti
sunt aliique plures, haec et
similia perplexe temporis obstinatione
scrutante.
VII
1. Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem
aeternam Leontius regens
multa spectati iudicis documenta praebebat in
audiendo celer, in disceptando iustissimus, natura
benivolus, licet
auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur et inclinatior ad
damnandum.
2. prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima
fuit et levis.
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis
velut defensura proprium pignus
terribili impetu praefectum incessebat ut
timidum, sed ille stabilis et erectus inmissis
apparitoribus correptos aliquos
vexatosque tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari
poena
multavit.
3. diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo
consuevit vini
causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem
locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum
Marcus condidit imperator, illuc
de industria pergens praefectus ab omni toga apparitioneque
rogabatur
enixius, ne in multitudinem se adrogantem inmitteret et minacem, ex
commotione pristina
saevientem: difficilis ad pavorem recte tetendit adeo,
ut eum obsequentium pars desereret licet
in periculum festinantem
abruptum.
4. insidens itaque vehiculo cum speciosa fiducia
contuebatur
acribus oculis tumultuantium undique cuneorum veluti serpentium vultus
perpessusque
multa dici probrosa agnitum quendam inter alios eminentem
vasti corporis rutilique capilli,
interrogavit, an ipse esset Petrus
Valvomeres, ut audierat, cognomento: eumque cum esse sonu
respondisset
obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi conpertum,
reclamantibus multis
post terga manibus vinctis suspendi praecepit.
5. quo viso sublimi tribuliumque adiumentum
nequicquam implorante
vulgus omne paulo ante confertum per varia urbis membra diffusum ita
evanuit ut turbarum acerrimus concitor tamquam in iudiciali secreto
exaratis lateribus ad
Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis
non obscurae pudorem Patruini consularis
sententia supplicio est capitali
addictus.
6. Hoc administrante Leontio Liberius Christianae
legis antistes a
Constantio ad comitatum mitti praeceptus est tamquam imperatoriis iussis
et
plurimorum sui consortium decretis obsistens in re, quam brevi textu
percurram.
7. Athanasium
episcopum eo tempore apud Alexandriam ultra
professionem altius se efferentem scitarique conatum
externa, ut
prodidere rumores adsidui, coetus in unum quaesitus eiusdem loci multorum
synodus
ut appellant removit a sacramento quod optinebat.
8.
dicebatur enim fatidicarum sortium
fidem, quaeve augurales portenderent
alites scientissime callens, aliquotiens praedixisse
futura: super his
intendebantur ei alia quoque a proposito legis abhorrentia, cui praesidebat.
9. hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali paria sentiens ceteris
iubente principe
Liberius monitus, perseveranter renitebatur nec visum
hominem nec auditum damnare nefas ultimum
saepe exclamans, aperte
scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.
10. id enim ille,
Athanasio semper
infestus licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae
urbis
episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti: quo non impetrato
Liberius aegre populi metu, qui
eius amore flagrabat, cum magna
difficultate noctis medio potuit asportari.
VIII
1. Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior,
agebantur.
Constantium vero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias
indicantes nullo
renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa:
aestuansque diu, qua vi propulsaret
aerumnas ipse in Italia residens ut
cupiebat periculosum enim existimabat se in partem
contrudere longe
dimotam repperit tandem consilium rectum et Iulianum patruelem
fratrem haut ita
dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum in
societatem imperii adsciscere cogitabat.
2. id ubi urgente malorum
inpendentium mole confessus est proximis succumbere tot
necessitatibus
tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte demonstrans: illi in
adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil esse ita asperum
dictitantes quod
praepotens eius virtus fortunaque tam vicina sideribus non
superaret ex more. addebantque
noxarum conscientia stimulante conplures
deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes
gesta sub Gallo.
3. quis
adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum,
migrationem ad
longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune
omnibusque
memorans anteponi debere propinquum. post multaque per
deliberationes ambiguas actitata stetit
fixa sententia abiectisque
disputationibus inritis ad imperium placuit Iulianum adsumere.
4.
cum
venisset accitus praedicto die, advocato omni quod aderat commilitio,
tribunali ad altiorem
suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et
signa, Augustus insistens eumque manu retinens
dextera, haec sermone
placido peroravit:
5. Adsistimus apud illos, optimi rei publicae
defensores, causae communi uno
paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud
aequos
iudices succinctius edocebo.
6. post interitum rebellium tyrannorum, quos
ad haec
temptanda quae moverunt rabies egit et furor, velut impiis eorum
manibus Romano sanguine
parentantes persultant barbari Gallias rupta
limitum pace, hac animati fiducia, quod nos per
disiunctissimas terras
arduae necessitates adstringunt.
7. huic igitur malo ultra adposita
iam
proserpenti, si dum patitur tempus occurrerit nostri vestrique consulti
suffragium, et
colla superbarum gentium detumescent et imperii fines
erunt intacti. restat ut rerum spem, quam
gero, secundo roboretis effectu.
8. Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis,
verecundia, qua nobis
ita ut necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis
industriae
iuvenem in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si videntur
utilia, etiam
vestra consensione firmandis.
9. Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius
prohibebat arbitrium summi numinis id esse, non mentis humanae velut
praescia venturi
praedicans.
10. stansque imperator inmobilis dum silerent,
residua fidentius explicavit quia
igitur vestrum quoque favorem adesse
fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli,
cuius temperati mores
imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperatum exsurgat:
cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam hoc ipso plene videor
exposuisse quod elegi.
ergo eum praesente nutu dei caelestis amictu
principali velabo.
11. Dixit moxque indutum
avita purpura Iulianum et Caesarem cum
exercitus gaudio declaratum his adloquitur contractiore
vultu submaestum:
12. Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime
mihi
omnium frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda
suppari potestate nobilitati
mihi
propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.
13. adesto igitur
laborum
periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe Galliarum,
omni beneficentia partes
levaturus adflictas: et si hostilibus congredi sit
necesse, fixo gradu consiste inter signiferos
ipsos, audendi in tempore
consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime
turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis
adfuturus
industriis et ignavis.
14. proinde urgente rei magnitudine perge vir
fortis ducturus viros
itidem fortes. aderimus nobis vicissim amoris robusta
constantia, militabimus simul, una orbem
pacatum, deus modo velit quod
oramus, pari moderatione pietateque recturi. mecum ubique
videberis
praesens et ego tibi quodcumque acturo non deero. ad summam i i, propera
sociis
omnium votis, velut adsignatam tibi ab ipsa re publica stationem
cura pervigili defensurus.
15. Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo
fragore scuta genibus
inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum:
nam contra cum hastis clipei feriuntur,
irae documentum est et doloris
immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere
iudicium
Caesaremque admiratione digna suscipiebant imperatorii muricis fulgore
flagrantem.
16. cuius oculos cum venustate terribiles vultumque excitatius
gratum diu multumque
contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis
veteribus libris, quorum lectio per
corporum signa pandit animorum
interna. eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra
modum
laudabant nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt
aestimatae, non militum.
17. susceptus denique ad consessum vehiculi
receptusque in regiam hunc versum ex Homerico
carmine susurrabat.
"ellabe porphyreos thanatos kai moira krataie."
Haec diem octavum iduum
Novembrium gesta sunt cum Arbetionem
consulem annus haberet et Lollianum.
18. deinde diebus
paucis Helena
virgine Constanti sorore eidem Caesari iugali foedere copulata paratisque
universis, quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto
kalendis Decembribus
egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum
duabus columnis insignem, qui Laumellum
interiacet et Ticinum, itineribus
rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui
nuper in
comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent.
19.
indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda
Germania, pertinaci
barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et
deletam.
20. quo maerore perculsus velut
primo adventantium malorum
auspicio murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus
adsecutum quam ut occupatior interiret.
21. cumque Viennam venisset,
ingredientem optatum
quidem et impetrabilem honorifice susceptura
omnis aetas concurrebat et dignitas proculque visum
plebs universa cum
vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia
consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo
cernens: communiumque
remedium aerumnarum in eius locabat adventu,
salutarem quendam genium adfulsisse conclamatis
negotiis arbitrata.
22.
tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset
ingressus, Iulianum Caesarem conperisset, exclamavit hunc deorum templa
reparaturum.
IX
1. Proinde quoniam ut Mantuanus vates praedixit excelsus
maius
opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et
situm ostendere puto
nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes
proeliorumque varios casus ignota quibusdam
expediens imitari videar
desides nauticos, adtrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari
securius,
inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
2. ambigentes super origine
prima
Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam,
sed postea Timagenes et
diligentia Graecus et lingua haec quae diu sunt
ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius
fidem secuti obscuritate
dimota eadem distincte docebimus et aperte.
3. Aborigines primos in
his
regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtis nomine regis amabilis et
matris eius vocabulo
Galatas dictos ita enim Gallos sermo Graecus
appellat alii Dorienses antiquiorem secutos
Herculem oceani locos
inhabitasse confines.
4. Drasidae memorant re vera fuisse populi
partem
indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus
transrhenanis,
crebritate bellorum et adluvione fervidi maris sedibus suis
expulsos.
5. aiunt quidam paucos
post excidium Troiae fugitantes Graecos
ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua.
6.
regionum autem
incolae id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in
monumentis eorum
incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis
et Taurisci saevium tyrannorum perniciem
festinasse, quorum alter
Hispanias, alter Gallias infestabat: superatisque ambobus coisse cum
generosis feminis suscepisseque liberos plures et eos partes quibus
imperitabant suis nominibus
appellasse.
7. a Phocaea vero Asiaticus
populus Harpali inclementiam vitans, Cyri regis
praefecti,
Italiam navigio petit. cuius pars in
Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi
Massiliam: dein secutis aetatibus
oppida aucta virium copia instituere non pauca. sed declinanda
varietas
saepe satietati coniuncta
8. per haec loca hominibus paulatim excultis
viguere studia
laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et
drasidas. et bardi quidem fortia
virorum illustrium facta heroicis conposita
versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt,
euhages vero scrutantes
seriem et sublimia naturae pandere conabantur. inter eos drasidae
ingeniis
celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis adstricti consortiis,
quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt et despectantes
humana pronuntiarunt
animas inmortales.
X
1. Hanc Galliarum plagam ob
suggestus montium arduos et horrore
nivali semper obductos orbis residui incolis antehac paene
ignotam, nisi qua
litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte
circumdata.
2. et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari:
qua caeleste suspicit
plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni:
ubi occidentali subiecta est sideri,
oceano et altitudine Pyrenaei cingitur;
unde ad solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium
Cottiarum: quas rex
Cottius, perdomitis Galliis solus in angustiis latens inviaque locorum
asperitate confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octaviani receptus
principis, molibus
magnis exstruxit ad vicem memorabilis muneris, conpendiarias et
viantibus oportunas, medias
inter alias Alpes vetustas super quibus
conperta paulo postea referemus.
3. in his Alpibus
Cottiis, quarum
initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine
discrimine penetrabile
4. est enim e Galliis venientibus prona humilitate
devexum pendentium
saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno
tempore, cum liquente gelu nivibusque
solutis flatu calidiore ventorum per
diruptas utrimque angustias et lacunas pruinarum congerie
latebrosas
descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et
carpenta; idque
remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod
pleraque vehicula vastis funibus inligata
pone cohibente virorum vel boum
nisu valido vix gressu reptante paulo tutius devolvuntur. et
haec, ut
diximus, anni verno contingunt.
5. hieme vero humus crustata frigoribus et
tamquam
levigata ideoque labilis incessum praecipitantem inpellit et
patulae valles per spatia plana
glacie perfidae vorant non numquam
transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos
per cautiora
loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium: qui si nivibus
operti
latuerint, montanisve defluentibus rivis eversi, gnaris agrestibus
praeviis difficile pervadunt.
6. a summitate autem huius Italici clivi
planities ad usque stationem nomine Martis per
septem extenditur milia,
et hinc alia celsitudo erectior aegreque superabilis ad Matronae
porrigitur
verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. unde declive quidem
iter sed
expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
7. huius sepulcrum
reguli, quem itinera
struxisse rettulimus, Segusione est moenibus
proximum manesque eius ratione gemina religiose
coluntur, quod iusto
moderamine rexerat
suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti
praestitit
sempiternam.
8. et licet haec, quam diximus viam, media sit et
conpendiaria
magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus
sunt constructae diversis.
9. et
primam Thebaeus Hercules ad Geryonem
extinguendum, ut relatum est, et Tauriscum lenius gradiens
prope
maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen; Monoeci
similiter arcem et
portum ad perennem sui memoriam consecravit. deinde
emensis postea saeculis multis hac ex causa
sunt Alpes excogitatae
Poeninae.
10. superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio
Saguntinis
memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis
iturus auxilio
in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed
civitate potiore Marte deleta Hannibalem
sequi nequiens triduo ante
transito Rhodano ad partes Italiae contendentem navigatione veloci
intercurso spatio maris haut longo degressurum montibus apud Genuam
observabat Liguriae
oppidum, ut cum eo, si copiam fors dedisset, viarum
asperitate fatigato decerneret in planitie.
11. consulens tamen rei communi
Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem
exinde
similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat
expeditae mentis et
callidae, Taurinis ducentibus accolis per Tricasinos et
oram Vocontiorum extremam ad saltus
Tricorios venit. indeque exorsus
aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in
inmensum elata,
quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso in solidam solvit,
per Druentiam
flumen gurgitibus vagis intutum regiones occupavit
Etruscas. hactenus super Alpibus. nunc ad
restantia veniamus.
XI
1. Temporibus priscis cum
laterent hae partes ut barbarae tripertitae
fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae
et Aquitanos et Belgas,
lingua institutis legibusque discrepantes.
2. et Gallos quidem, qui
Celtae sunt,
ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus
postque oppida
multa transcursa in oceano delitescens.
3. a Belgis vera
eandem gentem Matrona discindit et
Sequana, amnes magnitudinis
geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu
insulari
Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus
prope castra
Constantia funduntur in mare.
4. horum omnium apud veteres
Belgae dicebantur esse fortissimi
ea propter, quod ab humaniore cultu
longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum
transrhenanis
certavere Germanis.
5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima
placidaque
merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis
facile in dicionem venere Romanam.
6. regebantur autem Galliae omnes
iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio
dictatori, potestate
in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se
continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat universis:
superiorem et inferiorem
Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem
rexere temporibus.
7. at nunc numerantur
provinciae per omnem ambitum
Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens
cardine,
Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.
8. dein prima
Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et
Nemetae et Argentoratus
barbaricis cladibus nota.
9. post has Belgica
prima Mediomatricos praetendit et Treviros
domicilium principum clarum.
10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter
alias
eminens et Catelauni et Remi
11. apud Sequanos Bisontios videmus et
Rauracos aliis
potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum
ornat et Cabillona et Senones et Biturigae
et moenium Augustuduni
magnitudo vetusta.
12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini
Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis
obscurioribus... habent et
Aventicum, desertam quidem civitatem sed non
ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc
quoque demonstrant. haec
provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.
13. in Aquitania
quae
Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad
Hispanos, prima provincia
est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum
culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni
excellunt et Santones et
Pictavi.
14. Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in
Narbonensi
Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis
civitatum exsultat
decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et
Arelate et Valentia: quibus Massilia
iungitur, cuius societate et viribus in
discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.
15. his prope
Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,
16. et quoniam
ad
has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi
nominis flumine incongruum
est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore
copia fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu
ad planiora degrediens
proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno
eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus
summitates undae praeterlabens
segnioris quaeritans exitus viam sibi
impetu veloci molitur.
17. unde sine iactura rerum per
Sapaudiam fertur et
Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit,
dextro
Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam
appellant, [inter Germaniam primam
fluentem] suum in nomen
adsciscit, qui locus exordium est
Galliarum. exindeque non millenis
passibus sed leugis itinera metiuntur.
18. hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit
grandissimas naves,
ventorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei
natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum
sinum, quem vocant Ad
gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide
disparatum. sit satis de situ locorum. nunc
figuras et mores hominum
designabo.
XII
1. Celsioris
staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili
luminumque torvitate terribiles, avidi
iurgiorum et sublatius insolentes. nec
enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo
fortiore et glauca,
peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice
suffrendens ponderansque niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere
coeperit pugnos ut
catapultas tortilibus nervis excussas.
2. metuendae voces
conplurium et minaces placatorum
iuxta et irascentium, tersi tamen pari
diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis
maximeque apud Aquitanos
poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi
frustis
squalere pannorum.
3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari
pectoris robore
senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus
et labore adsiduo multa
contempturus et formidanda. nec eorum aliquando
quisquam ut in Italia munus Martium
pertimescens pollicem sibi praecidit,
quos localiter murcos appellant.
4. vini avidum genus,
adfectans ad vini
similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam
obtunsis
ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem
esse Catoniana sententia
definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum
illud videatur quod ait defendens Fonteium
Tullius Gallos post haec
dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.
5. Hae
regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore
sub imperium venere Romanum
primo temptatae per Fulvium, deinde
proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per
Fabium Maximum
domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta
hoc
indidit cognomentum.
6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae
fuere, ut Sallustio
docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades
Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati
nostrae foederibus iunxit aeternis.
evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.
XIII
1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus
eius successor
orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis
utriusque
clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit.
2. Constantinus
enim cum limatius
superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et
similium, nec interpres inveniretur idoneus,
hunc sibi commendatum ut
sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit
appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis
honorum gradibus multis ascendit ad
praefecturam, prudens alia
tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed ex qualibet
occasione
maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et in totum
lucrandi aviditate
sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit in
quaestionibus agitatis super morte
Theophili Syriae consularis, proditione
Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti,
ubi damnatis
pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores
diri
facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.
3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro
equitum, agente etiam tum
in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et, ut ait comicus, arte
despecta
furtorum rapiens propalam.
4. Quis concordantibus mutuaque commercia vicissim sibi
conciliando
locupletatis Persici duces vicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum
terminis occupato per praedatorios globos nostra vexabant, nunc
Armeniam, aliquotiens
Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis
ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias
occupatis. |