|
LIBER XVI
I
1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante
Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto
adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas
somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu
tandem secundo.
2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute
felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula
serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si
suffecerint, commoturus.
3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas
arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit documentis evidentibus
fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
4. videtur enim lex
quaedam vitae melioris hunc iuvenem a nobilibus cunis ad usque spiritum
comitata supremum. namque incrementis velocibus ita domi forisque
conluxit ut prudentia [Vespasiani filius] Titus alter aestimaretur, bellorum
gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae
perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem
actus suos effingebat et mores.
5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas,
omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque
non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta tunc multis
obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris
hac ratione deberent, quod adulescens primaevus ut Erechtheus in secessu
Minervae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e militari
tabernaculo in pulverem Martium tractus, strata Germania pacatisque
rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit,
alibi manus catenis adflixit.
II
1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter
rumores, qui volitabant adsidui, conperit Augustuduni civitatis antiquae
muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos barbarorum
impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu veteranos
concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis
ultima desperatio propulsare.
2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari
adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et
luxum, satis omnibus conparatis octavum kalendas Iulias Augustudunum
pervenit velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis per diversa
palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus.
3. habita itaque
deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut
tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per
Arbor... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.
4. sed
cum subsererent quidam Silvanum paulo ante magistrum peditum per
conpendiosas vias, verum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum
octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri
fortis imitari magnopere nitebatur.
5. et nequa interveniat mora, adhibitis
cataphractariis solis et ballistariis parum ad tuendum rectorem idoneis
percurso eodem itinere Autosiodorum pervenit.
6. ubi brevi, sicut solebat,
otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et barbaros in se
catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus
observabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens, non
nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod
poterant conferentes, quia sequi non valebat gravitate praepeditus
armorum, innocuos abire perpessus est.
7. proinde certiore iam spe ad
resistendum ingruentibus confirmatus per multa discrimina venit Tricasas
adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae multitudinis barbarae
metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.
8. et paulisper
moratus dum fatigato consulit militi, civitatem Remos nihil prolatandum
existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem mensis
cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor
Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus
isdem in locis.
9. post variatas itaque sententias plures cum placuisset per
Decem pagos Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat
illuc solito alacrior miles.
10. et quia dies umectus et decolor vel contiguum
eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo
discurso post Caesaris terga
legiones duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus
clamor sociorum auxilia coegisset.
11. Hinc [et] deinde nec itinera nec
flumina transire posse sine insidiis putans erat providus et cunctator, quod
praecipuum bonum in magnis ductoribus opem ferre solet exercitibus et
salutem.
12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas,
Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros
possidentes territoria earum habitare nam ipsa oppida ut circumdata
retiis busta declinant primam omnium Brotomagum occupavit eique iam
adventanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit.
13. cumque in
bicornem figuram acie divisa conlato pede res agi coepisset exitioque
hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore
truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.
III
1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit
Agrippinam ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus
nec civitas ulla visitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita
cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum
oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
2. igitur Agrippinam
ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore
mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et
urbem reciperet munitissimam.
3. quibus vincendi primitiis laetus per
Treveros hiematurus apud
Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium
molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut
milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et
conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne
alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
IV
1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi
capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios
adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia
distributos ut commodius vescerentur quam antea.
2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis
die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante
substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus
impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter
stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
3. at, quod indignitati
rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre
Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si
civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus
expediri deberet.
4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat
constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua
licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes
inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua
suggerebant.
5. verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa
laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima
consurgebat.
V
1. Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque
retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris
[Lycurgi id] et axonibus Romam translatas diuque observatas sed
senescentes paulatim reparavit Sylla dictator reputans ex praedictis
Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus adponit.
2. id
enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii
cognomentum castior vitae indidit cultus «magna» inquit «cura cibi, magna
virtutis incuria».
3. denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius
ut privignum ad studia mittens manu sua conscripserat, praelicenter
disponens, quid in convivio Caesaris inpendi deberet: phasianum et vulvam
et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo
contentus.
4. Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et
publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed
multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile
protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor
laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
5. Iulianus
vero absque instrumento quotiens volvit evigilavit et nocte dimidiata
semper exsurgens non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore
nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam
appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum
esse, motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque
in tanto rerum defectu explorate rei publicae munera curabat.
6. post quae ut
ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et
incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam
indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens
per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
7. sed
tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit,
poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum
epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum
externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine
quoque disserendi sufficiens sermo.
8. si itaque verum est, quod scriptores
varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum et Hippiam Eleum
sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam
remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum
memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem
pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.
9. Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in
ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate
correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum
exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps,
artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret
fistulis, vetus illud proverbium « clitellae bovi sunt inpositae: plane non est
nostrum onus» Platonem crebro nominans exclamabat.
11. inductis quadam
sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter
alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed
utraque manu cavata suscepit. et imperator «rapere» inquit «non accipere
sciunt agentes in rebus».
12. aditus a parentibus virginis raptae, eum qui
violarat convictum relegari decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod
non sit morte multatus, responderat hactenus «incusent iura clementiam,
sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare severis decet».
13.
egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos
audiendos provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint
singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
14. ad
ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia
barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc
maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis
tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero
septenos tantum munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi
serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis
laetabantur.
15. denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus
utiliter observasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei
concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum,
cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa
sine laxamento conpelli.
16. Inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus
aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. I
7. utque bestiae custodum
neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis adpositisque
fortioribus abscesserunt,
sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant,
ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant
aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
VI
1. Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias
agebantur. in comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia
velut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse,
instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram,
quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus hoc quoque non
tentus ut parvo locum adpeteret principalem.
2. sed specialiter eum
insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum
centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse
Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.
3. cumque res in
inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio
speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut
loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae
stringebantur ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut
aulaeo deposito scenae.
VII
1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud
Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum
abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in
Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.
2.
ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post
eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit
Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior,
admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad
evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam
corporis loquebatur ingenti.
3. haec eo fingente licentius Eutherius ut
postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet
velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur,
cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu
barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore
obligata cervice sua spondebat.
4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non
credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam
dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate
descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non
nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta,
monstrabo.
5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis
hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus
venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens
rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali
fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et
scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens,
benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator
olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta,
nulla vel venia certe digna peccasset.
6. is praepositus cubiculi etiam
Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem.
denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et
in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut
nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec
exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.
7. unde factum est, ut
subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem
circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur,
cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras
captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.
8. cui
spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando
conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci
fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae
eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate
contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium
blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum
neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio
locupleti confisus.
9. verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum
Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur
nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine
gloriose monstravit.
10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio
rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine
Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic
Menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio
plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris
legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius
deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis
captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua
conpegit. nunc redeam unde diverti.
VIII
1. Superato ut dixi Marcello reversoque Serdicam, unde oriebatur, in
castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et
nefanda perpetrabantur.
2. nam siquis super occentu soricis vel occursu
mustelae vel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile
incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem quod medicinae
quoque admittit auctoritas reus, unde non poterat opinari, delatus
raptusque in iudicium poenaliter interibat.
3. Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus
uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus
subsidebat quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in
rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus
interfectum apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps
ob devotionem.
4. is, ut loquebatur iactantius, versabilem feminam post
nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis
mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod
velamen purpureum a Diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis
occultabat.
5. hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum
ad imperatoris pervolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque
conperta iubetur Mavortius tunc praefectus praetorio, vir sublimis
constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem
Vrsulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae.
6.
exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta
multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas
respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius
machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque
legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia
damnavere letali.
7. quo cognito Constantius fremens et tamquam
vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire
ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui
prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore
libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et
praefectum et se discrimine gravi subtraxit.
8. Tunc illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat.
veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in
his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita
latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque
operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu
vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales:
quae res patrimonium dives evertit.
9. Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam
itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse
audisset ex usu «vincamus», verbum sollemne interpretatum atrociter,
delevit nobilem domum.
10. Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius
inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille
Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora
committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta
circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres
et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat
lucis initio processurus.
11. inflabant itidem has malorum civilium bucinas
potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent
essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.
12. namque ut
documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus
omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit
Constantius.
13. sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita
cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter
ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares
equitum magister Arbetio, praepositusque
cubiculi... anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum
aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione
multo maiore.
IX
1. At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant
antea, per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum,
quis non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati
multitudine militum amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod
poterat rapi permittebantur.
2. Musonianus tamen praefectus praétorio
multis, ut ante diximus, bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a
veritate pecunia facilis per emissarios quosdam fallendi perstringendique
gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto in deliberationes huius modi
Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.
3. qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 in
extremis regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare
gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per
ignotos milites temptavere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet
regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare,
ut hoc facto latere ab omni securus perduelles advolaret adsiduos.
4. paruit
Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius
inplicatus pacem postulat precativam. dumque ad Chionitas et Eusenos
haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus
interstitit longum.
X
1. Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur,
Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam
visere gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine
Romano triumphaturus.
2. nec enim gentem ullam bella cientem per se
superavit, aut victam fortitudine suorum conperit ducum, vel addidit
quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter
primos est visus, sed ut pompam nimis extentam rigentiaque auro vexilla
et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo haec
vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti:
3. ignorans
fortasse quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse
contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium
anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis 2, alium
ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum 3, alium hostilia
castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse 4, diversos denique
actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria
commendarent.
4. Vt igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro
meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso
Ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis
tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci
intentis.
5. cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque
patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut Cineas
ille Pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi
totius adesse existimabat.
6. unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua
celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. et
tamquam Euphratem armorum specie territurus aut Rhenum altrinsecus
praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine
lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.
7.
eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti
circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati,
hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque
volumina relinquentes in ventum.
8. et incedebat hinc inde ordo geminus
armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis
indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, [personati]
thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu
polita crederes simulacra, non viros: quos lamminarum circuli tenues apti
corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus
necessitas commovisset, vestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata.
9. Augustus itaque faustis vocibus appellatus minime vocum lituorumque
intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in
provinciis suis visebatur, ostendens.
10. nam et corpus perhumile curvabat
portas ingrediens celsas, et velut collo munito rectam aciem luminum
tendens nec dextra vultum nec laeva flectebat tamquam figmentum
hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut nasum
tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
10. quae licet
adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita patientiae
non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
12. quod
autem per omne tempus imperii nec in consessum vehiculi quemquam
suscepit, nec in trabea socium privatum adscivit, ut fecere principes
consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges
aequissimas observavit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent.
13. Proinde Romam ingressus imperii virtutumque omnium larem, cum
venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit
perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate
praestrictus, adlocutus nobilitatem in curia populumque e tribunali, in
palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum
equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a
libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum
servans.
14. non enim, ut per civitates alias, ad arbitrium suum certamina
finiri patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. deinde intra
septem montium culmina per adclivitates planitiemque posita urbis
membra conlustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere
inter alia cuncta sperabat: Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina
praecellunt: lavacra in modum provinciarum exstructa: amphitheatri
molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre
visio humana conscendit: Pantheum velut regionem teretem speciosa
celsitudine fornicatam: elatosque vertices scansili suggestu consulum et
priorum principum imitamenta portantes, et Vrbis templum forumque
Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora
urbis aeternae.
15. verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni
caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem,
haerebat adtonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec
relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. omni itaque spe huius
modi quicquam conandi depulsa Traiani
equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se
velle dicebat et posse.
16. Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside
discessum supra monstravimus, respondit astu gentili «ante» inquit
«imperator stabulum tale condi iubeto, si vales: equus, quem fabricare
disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus ». is ipse interrogatus quid
de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque
homines mori.
17. multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in
fama querebatur ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in
maius erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu
quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret
obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo.
18. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris,
Romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa
quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut
quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.
19. nam et
pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod
obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat
umbilico necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi
viri soboles appareret.
20. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator,
ut otio puriore frueretur et voluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis,
indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas
latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam
populari Pannoniam: quibus percitus tricensimo post
quam ingressus est die quartum kal. Iunias ab urbe profectus per Tridentum
iter in Illyricum festinavit.
21. unde misso in locum Marcelli Severo bellorum
usu et maturitate firmato Vrsicinum ad se venire praecepit. et ille litteris
gratanter acceptis Sirmium venit comitantibus sociis libratisque diu super
pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in
orientem cum magisterii remittitur potestate; provectis e consortio
nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi
iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.
XI
1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies
seque iterum consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis,
secundis ominibus motus Remos properavit alacrior magisque laetus, quod
exercitum regebat Severus nec discors nec adrogans, sed longa militiae
frugalitate conpertus et eum recta praeeuntem secuturus ut ductorem
morigerus miles.
2. parte alia Barbatio post Silvani interitum promotus ad
peditum magisterium ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum
Rauracos venit.
3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut
saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius multitudine geminata
nostrorum forcipis specie trusi in angustias caederentur.
4. dum haec
tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva
furta sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi invasere
Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus
repercussi quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.
5. qua clade
cognita agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et
fortium tria observavit itinera sciens per ea erupturos procul dubio
grassatores: nec conatus inritus fuit.
6. cunctis enim qui per eos tramites
exiere truncatis receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti
sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod
Bainobaudes tribunus et Valentinianus postea imperator cum equestribus
turmis quas regebant ad exsequendum id ordinati a Cella tribuno
Scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare
sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.
7. quo non contentus
magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator sciens
se id contra utilitatem Romanam iussisse hoc enim cum argueretur, Cella
confessus est relatione fefellit Constantium finxitque hos eosdem
tribunos ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii
publici: qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.
8. Isdem diebus exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia
fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas
concaedibus clausere sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii
occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum ululantes lugubre
conviciis et Romanos incessebant et Caesarem: qui graviore motu animi
percitus ad corripiendos aliquos, septem a Barbatione petierat naves ex
his, quas velut transiturus amnem ad conpaginandos paraverat pontes: qui,
nequid per eum impetraretur, omnes incendit.
9. doctus
denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida
fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude
Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos,
qui nunc incedendo per brevia aliquotiens scutis in modum alveorum
subpositis nando ad insulam venere propinquam egressique promiscue virile
et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes,
nanctique vacuas lintres per eas licet vacillantes evecti huius modi loca
plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum
onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
10.
hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad
ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.
11.
conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita
cognominatum, haut ita dudum obstinatione subversum hostili quo
aedificato constabat ad intima Galliarum, ut consueverant, adire Germanos
arceri et opus spe celerius consummavit et victum defensoribus ibi
locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis
manu condidit ad usus anni totius.
12. nec sane hoc solo contentus sibi
quoque viginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores
quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex
commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod
partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum
quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat
et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat
usque in id temporis latuit.
13. Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur
quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit
per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum
quidem duraturus armorum.
14. Dum
castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit
agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica
rumorem nimia velocitate praeversa Barbationem cum exercitu quem
regebat, ut praedictum est, Gallico vallo discretum impetu repentino
adgressa sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit,
rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad
suos.
15. et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata milite
disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris revertit crimen
conpositurus in Caesarem ut solebat.
XII
1. Quo dispalato foedo terrore Alamannorum reges Chonodomarius et
Vestralpus, Vrius quin etiam et Vrsicinus cum Serapione et Suomario et
Hortario in unum robore virium suarum omni collecto consedere prope
urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse
cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.
2. erexit
autem confidentiam caput altius adtollentem Scutarius perfuga, qui
commissi criminis metuens poenam transgressus ad eos post ducis fugati
discessum armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano
docebat is enim numerus eum sequebatur barbara feritate certaminum
rabiem undique concitante.
3. cuius adseveratione eadem subinde
replicantis ad maiora stimulati fiducia missis legatis satis pro imperio
Caesari mandaverunt ut terris abscederet virtute sibi
quaesitis et ferro: qui ignarus pavendi nec ira nec dolore perculsus sed
fastus barbaricos ridens tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum in
eodem gradu constantiae stetit inmobilis.
4. Agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese
diffunditans et princeps audendi periculosa rex Chonodomarius ardua
subrigens supercilia ut saepe secundis rebus elatus
5. nam et Decentium
Caesarem superavit aequo Marte congressus et civitates erutas multas
vastavit et opulentas licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. ad
cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit numero
praestantis et viribus.
6. Alamanni enim scutorum insignia contuentes
norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terram, quorum
metu aliquotiens, cum gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi.
quae anxie ferebat sollicitus Caesar quod trudente ipsa necessitate digresso
periculis cum paucis licet fortibus, populosis gentibus occurrere cogebatur.
7. Iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore
pedestres copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres
iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii,
formidabile genus armorum.
8. et quoniam a loco, unde Romana promota
sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima id
est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens
Caesar revocatis praecursatoribus iam antegressis indictaque solitis vocibus
quiete cuneatim circumsistentes adloquitur genuina placiditate sermonis:
9. «Vrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non
iacentis animi Caesarem hortari vos et orare, conmilitones mei, ut adulta
robustaque virtute confisi cautiorem
viam potius eligamus ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non
praeproperam et ancipitem.
10. ut enim in periculis iuventutem inpigram
esse convenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam.
quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit vestrum, iustaque sustinet
indignatio, paucis absolvam.
11. iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos
itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente
luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis
aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri,
ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus,
quid nos agimus? quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus
occurramus?
12. ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio
tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam
partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo
fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis
potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla
victricia primo lucis moveamus exordio».
13. Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes
ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se
duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore fiduciaque sui et
fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris
quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat.
I4. accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque
Florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda
pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si
diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri
non posse aiebat,
extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter
toleraturi.
15. addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina
recordantibus quod anno nuper emenso Romanis per transrhenana spatia
fusius volitantibus nec visus est quisquam laris sui defensor nec obvius stetit
sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali
aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum
ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetraverunt suppliciter
obsecrantes.
16. sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod
tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per Raetias,
Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere
discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum.
postea vero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia
vicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis Romani digressus
ferociam natura conceptam auxit in maius.
17. alio itidem modo res est
adgravata Romana ex negotio tali. regii duo fratres vinculo pacis adstricti,
quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec
commoveri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior
erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum
nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs ipso invito, ut
adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
18. Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune
congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus
exclamavit subito signifer «perge, felicissime omnium Caesar, quo te
fortuna prosperior ducit: tandem per te virtutem et consilia militare
sentimus. i praevius ut faustus antesignanus et fortis: experieris,
quid miles sub conspectu bellicosi
ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum
numen, viribus efficiet excitatis».
19. his auditis cum nullae laxarentur
indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum,
opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo
distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito
nuntiaturi Romanum exercitum adventare festinarunt ad suos, unus vero
pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicavit per
triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
20. quos cum iam prope
densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt
vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis velut insolubili
muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati.
21. cumque ita ut ante
dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent
oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo
cornu locavere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere discursatores
et leves profecto ratione tuta poscente.
22. norant enim licet prudentem ex
equo bellatorem cum clibanario nostro congressum frena retinentem et
scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori
nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum
nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humi occulte reptantem latere
forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere levi negotio
trucidandum.
23. hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere
clandestinis insidiis et obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces
et saevos Chonodomarius et Serapio potestate excelsiores ante alios reges.
24. et Chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius vertici
flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens
ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo
spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis armorumque nitore
conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor.
25. latus
vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, efficacia
praecurrens aetatem: Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis
quoad vixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus
pignore tentus in Galliis doctusque Graeca quaedam arcana hunc filium
suum Agenarichum genitali vocabulo dictitatum ad Serapionis transtulit
nomen.
26. hos sequebantur potestate proximi reges mumero quinque
regalesque decem et optimatum series magna armatorumque milia triginta
et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis
reddendae quaesita.
27. Iamque torvum concrepantibus tubis Severus dux Romanorum
aciem dirigens laevam cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde
dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpavidus
suspectiorque de obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.
28.
quo viso animosus contra labores maximos Caesar ducentis equitibus
saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci
discurrens verbis hortabatur.
29 et quoniam adloqui pariter omnes nec
longitudo spatiorum extenta nec in unum coactae multitudinis permitteret
crebritas et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus ne videretur id
adfectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat cautior sui hostium
tela praetervolans his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum
fortiter accendebat:
30. «advenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim
exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis
motibus poscebatis».
31. item cum ad alios postsignanos in acie locatos
extrema venisset «en» inquit «conmilitones, diu speratus praesto est dies
conpellens nos omnes elutis pristinis maculis Romanae maiestati reddere
proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad
perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris viribus opprimendos ».
32. alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his
exhortationibus adiuvabat «exsurgamus viri fortes: propellamus fortitudine
congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen
cunctando suscepi».
33. quoscumque autem pugnae signum inconsulte
poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praevideret «quaeso»
inquit «ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae
gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros
procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc
pensatione moderata fiat et cauta».
34. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem
exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito
Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi
conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales,
ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi
copiam reperirent.
35. hocque conperto Chonodomarius iumento ipse
statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim
eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.
36. Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum
utrimque magnis concursum est viribus. propilabantur missilia et
properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris
explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania
eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat
quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus
vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia
perterrebat.
37. cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter
conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis
conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus
nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari
peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia
dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque
exultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu
sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum vi nimia
pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes
dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium
postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio
gradum.
38. hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur
series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte
quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua
quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi
sibique vicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter
fugae circumspectantes praesidia vidisset longius Caesar, concito equo eos
velut repagulum quoddam cohibuit.
39. quo agnito per purpureum signum
draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis
exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad
aciem integrandam recurrit.
40. utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem
lenius increpans Caesar «quo» inquit «cedimus, viri fortissimi? an ignoratis
fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare?
redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re
publica dimicantes reliquimus inconsulte».
41. haec reverenter dicendo
reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salva differentia
veterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem educta acie
proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem
primum raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem «ite» dixerat
«socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator,
respondete nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum
dispendio sanguinis sui decernens».
42. Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam
aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri.
43.
sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis.
Cornuti enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu
terrentes barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore
certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur
fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc
indeque convolante pulvis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens
arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
44. sed violentia iraque
inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum
conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus
gladiorum adsiduis.
45. quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri
cursu Batavi venere cum regibus formidabilis manus, extremae
necessitatis articulo circumventos, si iuvisset fors, ereptura torvumque
canentibus classicis adultis viribus certabatur.
46. verum Alamanni bella
alacriter ineuntes altius anhelabant velut quodam furoris adfectu opposita
omnia deleturi. spicula tamen verrutaque missilia non
cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus
mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et vulnerati
nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
47. pares enim
quodam modo coivere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites
usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes,
grandissimis illi corporibus freti.
48. resurgebat tamen aliquotiens armorum
pondere pulsus loco Romanus lassatisque inpressus genibus laevum
reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod
indicium est obstinationis extremae.
49. exiluit itaque subito ardens
optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante
alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque Primanorum
14 legionem pervenit locatam in medio quae confirmatio castra
praetoria dictitatur ubi densior et ordinibus frequens miles instar
turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetivit et
vulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens
hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
50. at illi prodigere vitam pro victoria contendentes temptabant agminis
nostri laxare conpagem. sed continuata serie peremptorum, quos Romanus
iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque
occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.
5I. fessi denique tot
aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diversos tramites tota
celeritate egredi festinabant ut e mediis saevientis pelagi fluctibus
quocumque avexerit ventus eici nautici properant et vectores: quod voti
magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.
52. aderatque
propitiati numinis arbitrium clemens et secans
terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi
non suppeterent instrumenta, ipsis barbaris tela eorum vitalibus
inmergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit
caede multiplici dexteram vel miseratus supplicantem abscessit.
53.
iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio
postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis
morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et
pendentia iugulis cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in
sauciorum cruore lapsi intactis ferro corporibus acervis superruentium
obruti necabantur.
54. quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante
victore acumina densis ictibus hebescebant splendentesque galeae sub
pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine barbari,
cum elati cadaverum aggeres exitus inpedirent, ad subsidia fluminis
petivere, quae sola restabant eorum terga iam perstringentis.
55. et quia
cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi
peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus
commiserunt. qua causa celeri corde futura praevidens Caesar cum tribunis
et ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens
nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.
56. unde id
observatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum varietate
Germanos, quorum siquem morti velocitas subtraxisset, iacti corporis
pondere ad ima fluminis subsidebat.
57. et velut in quodam theatrali
spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa licebat iam sine metu
videre, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum
expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia
vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos praeruptas
undarum occursantium moles obliquatis meatibus
declinantes ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. spumans
denique cruore barbarico decolor alveus insueta stupebat augmenta.
58. Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi
lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida
properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta
Romana fixit intrepidus, ut escensis navigiis dudum paratis ad casus
ancipites in secretis se secessibus amendaret.
59. et quia non nisi Rheno
transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur
operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis, lacunam
palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie
glutinosa, equo est evolutus et confestim licet obeso corpore gravior ad
subsidium vicini collis evasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui
fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors
cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius
obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras
exciperetur occultas.
60. quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se
dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici
iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si
ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.
61. utque nativo more sunt barbari
humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis
trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam,
inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores
cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeva.
62. Quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam
diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia Rheni
tendebat scutorumque ordine
multiplicato vallatus victu fruebatur et somno.
63. ceciderunt autem in hac
pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero IIII: Bainobaudes
Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios
ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis
vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et
inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.
64. tunc
Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio
potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut
agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle
iurando confirmans.
65. et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio
convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit
offerri. qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece
veniam poscens bono animo esse est iussus.
66. et diebus postea paucis
ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris
peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.
67. His tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio Constanti
quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive
Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens
imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
68. interque
exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium
inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem
terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes.
69. quocirca
magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis
adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et
dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens
scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset
fortiter contra Persas,
nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad
provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui
iactatione significans.
70. exstant denique eius edicta in tabulariis principis
publicis condita...
delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum
pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem
ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique
oblatum falso indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super
Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res
maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret.
|