|
LIBER XVIII
I
1. Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in
Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres
sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud
Parisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore
cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter
observans, nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia
praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia
publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret
inpune.
2. idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi
causarum cogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum
iniustorumque distinctor.
3. et licet multa sint eius laudanda in huius modi
controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel
dicta sunt.
4. Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut
furem inusitato censorio
vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum
infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari,
Delphidius orator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum
inopia percitus exclamavit «ecquis, florentissime Caesar, nocens esse
poterit usquam si negare sufficiet?» contra quem Iulianus prudenter motus
ex tempore «ecquis» ait «innocens esse poterit si accusasse sufficiet?».
et haec quidem et huius modi multa civilia.
II
1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum
pagos aliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad
ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate,
cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum
invaderet repentinus, seditque tandem multa et varia cogitanti, id
temptare quod utile probavit eventus.
2. Hariobaudem vacantem
tribunum fidei fortitudinisque notae nullo conscio legationis specie ad
Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad conlimitia
progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari
possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
3. quo
fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno ad
expeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima
mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo
ante excisas introiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret
pro incensis, ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. et
utrumque perfectum est spe omnium citius.
4. nam et horrea veloci opere
surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita, et civitates occupatae
sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae, Novesium,
Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam eventu etiam Florentius
praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum
perferens copiam sufficientem usibus longis.
5. Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo
receptarum urbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque
claris indiciis apparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros
oboedisse, rectoris amore Romanos.
6. reges ex pacto superioris anni
aedificiis habilia multa suis misere carpentis et auxiliarii milites semper
munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis
deflexi quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate
et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.
7. Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis
omnibus rediit docuitque conperta. post cuius adventum incitatis viribus
omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore,
destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere,
renitebatur firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere
calcari ne, ut saepe contigit, per incivilitatem militis occurrentia
vastitantis abrupte foedera frangerentur.
8. Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine,
periculum cogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione
praeterita monuerunt minaciter ut a transitu Romanos arceret. eius enim
pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. quo testante resistere solum non
posse, in unum coacta barbara multitudo venit prope Magontiacum
prohibitura viribus magnis exercitum ne transmitteret
flumen.
9. gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne
pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons
cum multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum
pontem aptissimum.
10. quod hostes sollertissime contemplati per
contrarias ripas leniter incedentes ubi nostros figere tentoria procul
cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes custodientes pervigili
studio ne transitus temptaretur.
11. verum cum nostri locum adventarent
provisum, vallo fossaque quievere circumdati et adscito Lupicino in
consilium Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum
sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberet penitus ignorantes.
12. et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae naves
quadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per
flumen adeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus
excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes
nostrorum ignes observant, adversas perrumpere limitis ripas.
13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non
novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et
regales et regulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam
tertiam gentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex
inproviso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt
tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos,
lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, nisi quos exemit
discrimine temporis obscuritas, occiderunt.
14. Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque
expeditiones praeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi
hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem,
ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse
vertuntur in pedes: et indomito furore sedato necessitudines opesque suas
transferre longius festinabant. statimque difficultate omni depulsa, ponte
constrato sollicitarum gentium opinione praeventa visus in barbarico miles
per Hortarii regna transibat intacta
15. ubi vero terras infestorum etiam
tum tetigit regum, urens omnia rapinisque per medium rebellium solum
grassabatur intrepidus.
Postque saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam
hominum multitudinem visosque cadentes multos aliosque supplicantes
cum ventum fuisset ad regionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi
terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant,
castra sunt posita ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres
et reges susciperentur inpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes
venerant pacem anxiis animis precaturi.
16. post quos statim rex quoque
Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque
Constanti principis, quibus commendatus est artius, allegatis leniter
susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam rei Romanae
susceptus.
17. et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa
stupebat armorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat.
Vadomarius vero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem
apparatum ambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia
meminerat prima
18. libratis denique diu consiliis concordi adsensione
cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario
vero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator
venerat pro Vrio et Vrsicino et
Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat
ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum
adquiescerent per alios inpetratis.
19. sed cum ipsi quoque missis legatis
post messes incensas et habitacula captosque plures et interfectos ita
supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem
condicionum similitudine meruerunt. inter quas id festinatum est maxime,
ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.
III
1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo
novarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta
progressus. in domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen
apes fecere perspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite
consulenti discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet
tali, quod hae volucres post conpositas sedes opesque congestas fumo
pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum.
2. huic uxor erat Assyria
nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto et
multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa
vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a patrimonio
Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flens obtestans,
ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat
admissus, despecta se anteponeret Eusebiae
matrimonium tunc reginae decore corporis inter multas feminas
excellentis.
3. quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla,
quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu
exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit avideque
suscepta chartulam prodidit.
4. hocque indicio ille confisus ut erat ad
criminandum aptissimus principi detulit atque ex usu nec mora ulla negotio
tributa nec quiete Barbatio epistulam suscepisse confessus et mulier
scripsisse documento convicta non levi cervicibus interiere praecisis.
5.
hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt
et innocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum
tribunus ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit,
penitus quid erat gestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique
conpensationem ducis in Illyrico meruit potestatem.
6. Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re
multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret
Caesare, proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae
fastu elatus in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque
detestantibus bonis sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva,
7.
ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem
sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe
mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitae
potestatem et necis in acie linguae portantem.
8. ne sit hoc mirum,
homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes
cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam
interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
9. linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam
cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes
fortissimas volucres,
rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem,
isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita
securius pergunt.
IV
1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis
fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum
gentium, quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate
supra homines flagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia
tartareis manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris,
hisque satis collectis pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.
2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque
suspensos adventantium calamitatum conplicaret magna formido,
Comitatensis fabrica eandem incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo
ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat
Vrsicinum velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans
quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas
denuo missus altius anhelabat.
3. hac autem adsentandi nimia foeditate
mercari conplures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi,
apud quem - si vere dici debeat - multa Constantius potuit, ante dicti
magistri equitum salutem acriter inpugnantis ratione bifaria, quod omnium
solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua non cederet
Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
4. qui ut coluber copia virus
exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad
nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae
secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud principis aures
nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. et brevi
iussa fecerunt.
5. horum et similium taedio iuvat veterem laudare
Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui
inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua
minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret
quisquam puerum, quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum
raritas difficile toleratur?
6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus
accitus idem Vrsicinus metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam
detulisset, raperetur ad mortem.
7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud
Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper
morantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quod
docebit orationis progrediens textus.
V
1. Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor
Mesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et
prudens perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus
ingentibus damnis cum iurgando contra potentes se magis magisque
iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam qui
spectabant negotium inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexit se in
blanditias molliores confessusque debitum per conludia in nomen fisci
translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectius rei publicae membra
totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiocinia versabatur, qui
vel quarum virium milites ubi agant vel procinctus tempore quo sint venturi
describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usui bello
futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans.
2. et cum
totius orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maxima per
Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuro
iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se
confiteri vi metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undique
periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius
perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni vinculo caritatum
ingenti molimine conabatur.
3. atque ut lateret stationarios milites,
fundum in Hiaspide, qui locus Tigridis fluentis adluitur, pretio non magno
mercatur. hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas
Romani limitis partes iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per
familiares fidos peritosque nandi occultis saepe conloquiis cum Tamsapore
habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tunc tuebatur, et antea
cognitus misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis
inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubia transfretat, re
contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris.
4. Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohors
palinodiam in exitium concinens nostrum invenit tandem amplam
nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et
acidi semper carentesque necessitudinibus ceteris divitias solas ut filiolas
iucundissimas amplectuntur.
5. stetitque sententia ut Sabinianus vietus
quidem senex et bene nummatus sed inbellis et ignavus et ab impetranda
magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus praeficiendus
eois partibus mitteretur, Vrsicinus vero curaturus pedestrem militiam et
successurus Barbationi ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum
novarum avidus concitor, ut iactabant, a gravibus inimicis et metuendis
incesseretur.
6. Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam
et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores
diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer
suscipitur et apicis nobilitatus auctoritate - quo honore participantur
mensae regales et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque
sententias in contionibus ora panduntur - non contis nec remulco ut
aiunt, id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena
in rem publicam ferebatur eundemque incitans regem ut quondam
Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem, posse eum vincere sed
victoria uti nescire adsidue praedicabat.
7. educatus enim in medio ut
rerum omnium gnarus auditorum nanctus vigiles sensus et aurium
delenimenta captantes nec laudantium sed secundum Homericos Phaeacas
cum silentio admirantium iam inde quadragesimi anni memoriam
replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiam et
Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est,
nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio
fetiali Persas nondum Edessam nec pontes
Euphratis tetigisse victores, quos armipotentia fretos successibusque
magnificis ita dilatasse decuerat rem et maxime eo tempore quo diuturnis
bellorum civilium motibus sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
8. His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu
bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur,
regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae
suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam
suam fidenter promittens.
VI
1. Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus
et Ciliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut
ad comitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo
necessitatum articulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Vrsicinus, acciri
eum magnitudo rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae
veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.
2. quo rumore
provinciis percitis ordines civitatum et populi decretis et adclamationibus
densis iniecta manu detinebant penes se publicum defensorem, memores,
quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratili milite nihil amiserat
per decennium, simul metuentes saluti quod tempore dubio, remoto illo advenisse
hominem compererant inertissimum.
3. credimus - neque enim dubium est
- per aerios tramites famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta
pandente, consiliorum apud Persas summo proponebatur: et multis ultro
citroque deliberatis placuit Antonino suadente ut Vrsicino procul amoto
despectoque novello duce, posthabitis civitatum perniciosis obsidiis
perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae
fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis, nisi temporibus Gallieni,
intactae paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem
commodissimum fore spondebat.
4. laudato firmatoque concordi omnium
voluntate consilio conversisque universis ad ea quae erant citius
congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae
poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.
5. Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes
Italiae festinantes prope flumen venimus Hebrum ex Odrysarum montibus
decurrentem ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causatione
posthabita reverti Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem
curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.
6. quod ideo per
molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae frustra habiti redissent
ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior
ingruisset, Vrsicinus reus proditor rei publicae deferretur.
7. agitati ita sine
rationibus, diu cunctati reversique fastidii plenum Sabinianum invenimus
hominem mediocris staturae et parvi angustique animi vix sine turpi metu
sufficientem ad levem convivii nedum proelii strepitum perferendum.
8. Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere
constanti adseveratiove perfugis concinentibus adfirmabant, oscitante
homunculo Nisibin propere venimus
utilia paraturi, me dissimulantes obsidium Persae civitati supervenirent
incautae.
9. dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus
micantesque ignes adsidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et
conlimitia reliqua ad usque civitatem continui perlucebant solito crebriores,
erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes.
10.
qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad secundum
lapidem venissemus, liberali forma puerum torquatum, ut coniectabamus
octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium,
ut aiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita fugeret,
inpeditior trepidando reliquerat solum. hunc dum imperatu ducis miserati
commotique inpositum equo prae me ferens ad civitatem reduco,
circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.
11. et quia me
obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito
puero nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum
afuit quin caperer.
12. nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem
cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum
deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent quisnam
provectus sit iudex, audissentque Vrsicinum paulo ante urbem ingressum
montem Izalam petere: occiso indice in unum quaesiti conplures nos
inrequietis cursibus sectabantur.
13. quos cum iumenti agilitate praegressus
apud Amudin munimentum infirmum dispersis per pabulum equis
recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio et
summitatibus sagi contortis elatius adesse hostes signo solito
demonstrabam isdemque iunctus impetu
communi ferebar equo iam fatiscente.
14. terrebat autem nos plenilunium
noctis et planities supina camporum, nulla, si occupasset artior casus,
latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam
praeter herbas humiles visebatur.
15. excogitatum est ergo ut ardente
superposita lampade et circumligata, ne rueret, iumentum solum, quod eam
vehebat, solutum sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad
montanos excessus dextra positos tenderemus ut praelucere sebalem facem
duci lenius gradienti Persae credentes eum tenerent potissimum cursum;
quod nisi fuisset praevisum, circumventi et capti sub dicionem venissemus
hostilem.
16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum vineis
arbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine venissemus, cui fontes
dedere vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessu
latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore
ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram
fidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans
turma vindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat
profugus, exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque
susceptis speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios
reportasse. at nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui
catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat,
perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.
17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam
pro temporis copia venimus civitatem postea secutis cladibus inclytam.
quo reversis exploratoribus nostris in vaginae internis notarum figuris
membranam repperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam -
quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi -
haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto
scriptorum excitaretur materia funestissima.
18. «Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex
longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci
pontibus Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio
inritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani
Principis successore; actum et conclamatum est ni caverit Graecia».
19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba
et Tigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his ob
perplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.
20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati
Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens,
nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus
et dulcedine liberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti
desiderio gestiebat.
21. ad hunc missus ego cum centurione quodam
fidissimo exploratius noscendi gratia, quae gerebantur, per avios montes
angustiasque praecipites veni. visusque et agnitus comiterque susceptus
causam praesentiae meae uni illi confessus adiuncto taciturno aliquo
locorum perito mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi
oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem quodvis etiam
minutissimum apparebat.
22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius
adfulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos horizontas
appellamus, agminibus oppletos innumeris et antegressum regem vestis
claritudine rutilantem. quem iuxta laevus incedebat Grumbates
Chionitarum rex novus aetate quidem media rugosisque membris sed mente
quadam grandifica multisque victoriarum insignibus nobilis; dextra rex
Albanorum pari loco atque honore sublimis; post duces varii auctoritate et
potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur ex
vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem
diuturnis casibus erudita.
23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et
agminatim intra consaepta exercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis?
cum nos cauti vel, ut verius dixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea
quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.
VII
1. Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in
medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere
laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post
triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus
officiis recreati.
2. unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis
ducente solacio celerius quam potuit sperari reversi confirmavimus animos
haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla
circumitione perdoctos.
3. extemplo igitur equites citi mittuntur ad
Cassianum Mesopotamiae ducem rectoremque provinciae tunc
Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad
tutiora transire et agiliter deseri Carras oppidum invalidis circumdatum
muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.
4.
et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi vis maxima
frumenta omnia, cum iam stipula flaventi
turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis
marginibus Tigridis nihil viride cerneretur. tunc exustae sunt ferae
conplures maximeque leones per ea loca saevientes inmaniter, consumi vel
caecari sueti paulatim hoc modo.
5. inter harundineta Mesopotamiae
fluminum et frutecta leones vagantur innumeri, clementia hiemis ibi
mollissimae semper innocui. at ubi solis radiis exarserit tempus, in
regionibus aestu ambustis vapore sideris et magnitudine culicum agitantur,
quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. et quoniam oculos
quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt volucres palpebrarum
libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus
mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos
unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quod ni fieret,
universus oriens huius modi bestiis abundaret.
6. Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus
missi citerioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique
praesidiorum genere conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum,
locis oportunis aptantes.
7. Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta
periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per
Edessena sepulchra quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more
vitae remissioris fluxius agens militari pyrrica sonantibus modulis pro
histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur ominoso sane et
incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia [futuros
praenuntiant motus] vitare optimum quemque debere saeculi progressione
discamus.
8. interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis
arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub
montium pedibus per valles gramineas incedebant.
9. cumque Bebasen villam venissent, unde ad
Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt
omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent
diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido
docente cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis inflatum late fusis
gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
10. convertuntur
ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter
opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu
urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter
suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu
regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc
intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese
ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc
aquis advenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus.
11. his auditis
laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab instituto
itinere conversa praevium sequebantur.
VIII
1. Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare
Samosatam ut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et
Capersana iuncturis abscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla,
repelleremus.
2. sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum.
namque duarum turmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae
recens ex Illyrico missi enerves et timidi praesidium per eos
traductus agentes nocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis
vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius
discedebant.
3. hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia
fere Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente
transgressa post tumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.
4. Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia
pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore
praestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad
proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum
essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et
numero praevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes.
5.
denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi
oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes
et urgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab
Vrsicino agnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et
nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris
insigne, desiluit equo curvatisque membris, humum vultu paene contingens
salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens,
quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
6. et «ignosce mihi» inquit
«amplissime comes, necessitate, non voluntate ad haec, quae novi scelesta,
prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum
avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis meis
potuit refragari». simul haec dicens e medio prospectu abscessit non
aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
7. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui
tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum
multitudinem equitum pone visam celeritate quam maxima
propinquare.
8. atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam
deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua
cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque
expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori
miscemur.
9. itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad
ripas pellimur Tigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi
implicantibus armis haeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti
vertigine vorabantur, non nulli cum hoste congressi vario eventu
certabant, quidam cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri
montis excessus.
10. inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole
circumdatus cum Aiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate
ereptus abscessit.
11. Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio,
Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam
dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus
Persis, civitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo
incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem
scissis collibus molinae ad calles artandas aedificatae densius
constringebant.
12. hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad
superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus ita
conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium
nusquam possent, utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in
aequas partes ictus
gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
13. et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent e
propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat,
tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis
virili et muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina
commercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum
augebat agrestium.
14. interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos
gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae
angustiis videre non poterant, invocantibus.
IX
1. Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius,
ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo
Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et
moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum fecit hostibus
formidatam suoque nomine voluit appellari.
2. et a latere quidem australi
geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis; qua euri opponitur
flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est,
Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur gentes
Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa
Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam, in qua
vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. in
ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem,
sed vaporatis aestibus non numquam faetens.
3. cuius oppidi praesidio erat
semper quinta Parthica legio
destinata cum indigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem
Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus
antegressae muris adstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos
post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem
venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et
Tricensimani Decimanique Fortenses et Superventores atque Praeventores
cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam novellos hortante
memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum
rettulimus trucidasse complures.
4. aderat comitum quoque sagittariorum
pars maior, equestres videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent
omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios
eminentes.
X
1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum
populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo
dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha
ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum
Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum
opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque
est ibi cum suppellectili pretiosa inveniri feminam pulchram cum filia
parvula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere,
fama, potentiaque circumspecti.
2. aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti
castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate
praestricti se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi
iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi
congestum erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et
infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis
experti.
3. cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii
conperisset, vim in se metuentem prope venire permisit intrepidam et
visam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe
mariti recipiendi et pudoris inviolati mansuri benignius confirmavit.
audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam
proditionem mercari se posse arbitrabatur.
4. inventas tamen alias quoque
virgines Christiano ritu cultui divino sacratas custodiri intactas et religioni
servire solito more nullo vetante praecepit, lenitudinem profecto in
tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat,
sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibus docti humanitate
eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.
|