|
LIBER XIX
I
1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque
operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio
venit.
2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant
armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et
colles.
3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus
cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro
diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum
comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores
moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.
4. verum
caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis
concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem
credentemque, quod viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices
venirent in preces,
5. portis obequitabat comitante
cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius
possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus
insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte
indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras evasisset.
6. hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum
et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis
instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis
descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque
super deditione moneri decreverat defensores.
7. Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates
fidenter suam operam navaturus tendebat ad moenia cum manu
promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum
contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista filium eius primae
pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore
perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne
raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus
dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde
convolantibus telis atrox committitur pugna.
9. et post interneciva
certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per
acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine
tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite
Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt
10. quo funere
regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis
indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis
propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam
suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta
vehentes hominum
mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam
sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia
et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam
genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.
11 . feminae vero miserabili
planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus
conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in
sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum
adultarum religiones mysticae docent.
II
1. Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad
gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa
consiliorum placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis
manes; nec enim Grumbates inulta unici pignoris umbra ire ultra
patiebatur.
2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo
patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato
scutorum cingitur civitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum
impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et
sorte loca divisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt.
3. Persae
omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat,
Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri
sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae
oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in
arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter
incedebant armatis
onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus
saepe.
4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu
quaesitos in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos
vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
5. a sole
itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo
variato vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura
digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum
noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili
corona cinxerunt.
6. vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu
patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans
involat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido
turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra
acri intentaque occursatione nostrorum.
7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles
saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum
corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
8.
nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras
spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta
Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
9. namque viribus
collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in maximo
defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes
proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc
vellendi peritos quaeritabant.
10. ita strages stragibus inplicatas et ad
extremum usque diei productas ne vespertinae quidem hebetaverunt
tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur.
11. agitatis
itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus
colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et
mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus
imperans et bellorum victor interpretatur.
12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem
similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum
alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et
convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.
13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis
ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur
inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis
non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio
flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio
inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium
ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine vulnere vix
quisquam possit.
14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum
indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est
datum, exiguas quae supererant vires continuus cum insomnia labor
absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne
suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra
civitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua
advenarum civiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque
numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
15. medebatur ergo suis
quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam
graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi
mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur
extincti, aliquorum foratis undique membris
mederi periti vetabant ne offensionibus cassis animae vexarentur
adflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte
supplicia perferebant.
III
1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus
maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo
milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro
monebat, ut compositis velitaribus cunctis per imos pedes montium
occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors
iuvisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias,
quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris
occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
2. quibus Sabinianus renitebatur
ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique
milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero
corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut amplam
omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae
circumcideret etiam ex re publica processuram.
3. adeo vel cum exitio
provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius
facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis
exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile
oppidum poterat introire,
et utilia agitando complura nihil proficiens visebatur ut leo magnitudine
corporis et torvitate terribilis inclusos intra retia catulos periculo ereptum
ire non audens unguibus ademptis et dentibus.
IV
1. Sed in civitate ubi sparsorum per vias cadaverum multitudo humandi
officia superaret, pestilentia tot malis accessit verminantium corporum lue
tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera
morborum unde oriri solent breviter explicabo.
2. Nimietatem frigoris aut caloris vel umoris vel siccitatis pestilentias
gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. unde accolentes loca
palustria vel humecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra
confines caloribus tepore febrium arescunt. sed quanto ignis materies
ceteris est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas.
3. hinc cum
decennali bello Graecia desudaret ne peregrinus poenas dissociati regalis
matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie telis Apollinis periere
conplures, qui sol aestimatur.
4. atque ut Thucydides exponit, clades illa,
quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi
vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae plaga paulatim proserpens Atticam
occupavit.
5. aliis placet auras, ut solent, aquasque vitiatas faetore
cadaverum vel similibus salubritatis violare maximam
partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere
leviores.
6. adfirmant etiam aliqui terrarum halitu densiore crassatum
aera emittendis corporis spiraminibus resistentem necare non nullos, qua
causa animalia praeter homines cetera iugiter prona Homero auctore et
experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus
interire.
7. et prima species luis pandemus adpellatur, quae efficit in
aridioribus locis agentes caloribus crebris interpellari, secunda epidemus,
quae tempore ingruens acies hebetat luminum et concitat periculosos
humores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est sed volucri
velocitate letabilis.
8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis,
quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est
decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas
retenta est corporum firma.
V
1. Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis
circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus
ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a
propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et
sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.
2. erant nobiscum
duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus,
virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas
vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles
sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in
operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes
dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum
proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis
manu adgesta.
3. postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis
egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia
eorum eminuit ut docebimus.
4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat
fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes
abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis
fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant
planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per
eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae.
5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam
ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae
ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi,
subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt,
ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae
indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis
inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris
clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies
omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.
6. inter
incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an
multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur
opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae
ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars
graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites
acti laniatis corporibus interibant.
7. quibus hac celeritate confectis
relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium
concursu defendebantur.
8. et quoniam augebat curas militum scelestum
facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa
missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes
vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria
repeterent metu.
VI
1. Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili
clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus
dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata
capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et
munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat
multitudo.
2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et
incensa, unde hominum milia extracta complura servituri sequebantur,
inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaevae, cum ex variis
deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate
suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.
3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem
sed intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari
poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si
deinceps prohiberent.
4. utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore
acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis
portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe
excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis
nihil egisse operae pretium pro
magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi
structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id
potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra
ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur
hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis
pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas
edituros.
6. quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur
acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa
telaque dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo
tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum
quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae
celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.
7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti
patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni,
orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum
spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam
stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu
sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus,
occulte meditabantur.
8. verum audito licet levi reptantium sonitu
gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se
quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi;
nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum
properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in
proelia venirent accensae.
9. contra Galli corporum
robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos,
parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa,
cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium
hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et,
velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos
confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore
castrensium discedebant.
10. et resultantibus e civitate lituis multis portae
panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent,
tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut
stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur
ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes
susciperentur innoxii.
11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis
introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati
quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro
muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus
circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis
obtruncarant.
12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis
post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri
locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.
13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera
optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi
cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur
arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque
ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum
accepimus.
VII
1. Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes omissa omni
cunctatione operibus, quoniam vis minime procedebat, decernere iam
censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam
properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.
2. Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero
operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in
verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius
disiectabant.
3. et albescente iam die ferrea munimenta membrorum
caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed
tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum
operti tegminibus cratesque vimineas praetendentes.
4. cumque
propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis Persae
pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxarunt aciem
nullo paene iaculi genere in vanum cadente: etiam cataphracti hebetati et
cedentes animos auxere nostrorum.
5. tamen quia hostiles ballistae ferratis
inpositae turribus in humiliora ex supernis valentes ut loco dispari ita
eventu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera cum
requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari
possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
6. Et tandem multa versantibus [nobis] sedit consilium, quod tutius
celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones
opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae,
conlocantur, lux nobis advenit maestissima Persarum manipulos
formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore
inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
7. cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus
urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi
lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita
fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine
ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis
coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus
retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies
certaminibus data.
8. rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse
certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus novo et nusquam
antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia
conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus
crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis
acies, et ad extremum diei nec mortium truci visu nec vulnerum territus
tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
VIII
1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto,
nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas
ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis
operibus, ut docuimus, pugna per aggeres celsos muris proximos
temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique
poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.
2. Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua
parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione cum
sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa
nostrorum velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam
itinerario aggere vel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter
murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus
transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum
oppressa vel debilitata cessabat.
3. concursum est tamen undique ad
propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus
alios audacia hostium ipso successu crescebat.
4. accitis igitur regis imperio
proeliatoribus universis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique
inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque via
ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta cum
omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et
inbelles sine sexus discrimine truncabantur.
5. Itaque vespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna
multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam
parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per
quam nihil servabatur, evado et squalentum peritia locorum comitumque
adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perveni.
6. in qua statione
lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam
superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi
lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.
7. fugaci equo nudo et
infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua
ductabatur, sinistra manu artius inligavit moxque decussus vinculi nodum
abrumpere nequiens per avia saltusque membratim discerptus iumentum
exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali conprensi
servitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum
suapte natura calentium aegre perveni.
8. et quia per aestum arida siti
reptantes aquam diu quaeritando profundum bene vidimus puteum et neque
descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente
postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus
pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus
ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus
aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur,
extinxit
9. unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam
petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo
tractu diuturna consuetudo locarat.
10. ecce autem Romanum agmen cum
equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo
Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum adgressa.
11. quo
exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti
pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, spartoi
vocitati humo exsiluisse, vetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt
aestimati.
12. hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis
praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores exindeque
Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem
comitatumque iam profecturum Antiochiam revisimus.
IX
1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno
praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captivos agentes et
praedas remeare cogitabant ad sua.
2. inter haec tamen funera
direptionesque civitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum
efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum,
patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis
magistri equitum aliique protectores post terga vinctis manibus ducebantur,
Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique
discrimine ad unum omnibus contruncatis.
3. Vxor vero Craugasii quae retinens pudorem inviolatum ut matrona
nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine
marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
4. in
rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate
bifaria stringebatur viduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum
perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem
inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte
dimisit mandatis arcanisque vitae secretioris maritum exorans ut auditis,
quae contigerint, veniret secum beate victurus.
5. quibus contentus
expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis
ingressus, causatusque se domina nusquam visa et forsitan interempta data
evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus docet
Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur
coniugem libens, evasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc
cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi ut, si daretur facultas,
antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius
maritum adscisci.
6. Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui
postliminio reversus statim sine ullius evanuit conscientia perculsus
suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes
ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel
abisse hominem clamitantes.
7. qui proditoris metuens crimen inpendioque
sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari
piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis
adfectavit. et velut paraturus necessaria convivio nuptiali egressus ad
villam octavo lapide ab urbe distantem,
concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare,
confugit susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur,
Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et
necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses
amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus «longo
proximus intervallo».
8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus
consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior,
nominis tamen itidem pervulgati. et haec quidem haut diu postea
contigerunt.
9. Rex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus
urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans
in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque
ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel
certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et
Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine
circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo
postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione
facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt et diffluvnt adeo,
ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero
Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus
membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et ubi
nascuntur exustae caloribus terrae.
X
1. Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur,
difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna,
vique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis
subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter
plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta
navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque
procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti
discriminum magnitudine perterrebant.
2. quocirca idem saepe praefectus
seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quam urebat
inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat,
tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter
obiecit parvulos filios et lacrimans
3. «en» inquit «cives vestri - procul
omen dii caelestes avertant - eadem perlaturi vobiscum ni fortuna
adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis,
praesto in potestate sunt vestra». qua miseratione vulgus ad clementia
suapte natura proclive lenitum conticuit aequanimiter venturam operiens
sortem.
4. moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis
Romam perpetuamque fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede
sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum
placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae frumentis
horrea referserunt.
XI
1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete
curantem permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc
magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis
avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis
locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles,
aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique
licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos.
2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio
credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum
adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior,
quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa
similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio
regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta vel ante tempus
coacta sine ullius dispendiis adfluebant.
3. nec enim dispositionibus
umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae
provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benivola et
sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras
et censuali professione speciosa fiducia relevatae: indemnesque deinde et
innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis viverent, ni
postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes
suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi
nitentibus potestates, illis
adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque
proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis
ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam venit, partem quondam
Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita
cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis
margines barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento
Pannonias furtim vastandas invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec
dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt
nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabant.
5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum
interpretibus singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem
relictis laribus post pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur
per varia limitesque contra interdicta pulsarent.
6. qui vana quaedam
causantes et inrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in
veniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum venire
permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra
spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut
diuturno otio involuti et Quietem colentes tamquam salutarem deam
tributariorum onera subirent et nomen.
7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut
negotio, quod rebatur inexplicabile, sine ullo pulvere consummando
cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors
augebat id sine modo strepentium, quod externis sopitis et ubique pace
conposita proletarios lucrabitur plures et tirocinia cogere poterit
validissima: aurum quippe gratanter provinciales corporibus dabunt, quae
spes rem Romanam aliquotiens adgravavit.
8. proinde vallo
prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis erecto naves
vehentes quosdam legionarios expeditos alveum fluminis proximum ripis
observare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore
consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga
pervaderent inprovisi.
9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil
tam praeceps fingentes stabant incurvi, longe alia, quam quae gestu
praeferebant et verbis altis, mentibus perpensantes .
10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante
lenissimum, meditanteque adloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex
illis furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto «marha marha»,
quod est apud eos signum bellicum, exclamavit eumque secuta incondita
multitudo vexillo elato repente barbarico ululans ferum in ipsum
principem ferebatur.
11. qui cum ex alto despiciens plena omnia
discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam
propinquam perniciem, externis mixtus et suis ignotusque dux esset an
miles, quia neque cunctandi aderat tempus neque cessandi, equo veloci
inpositus cursu effuso evasit.
12. stipatores tamen pauci dum ignis more
inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt aut ponderibus
superruentium solis adflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari nullo
vetante direpta est.
13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in
abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus
eum iuvare - nondum enim exemptum periculis aestimavit - salutis fastu
fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium
frendens barbarorum mori obstinatorum catervis semet inmersit.
14. et quia
virtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem
perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat sine
parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos: et
antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt
mortuorum.
15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore
disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis
ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis
nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat
vehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo
fatalis absumpsit.
16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum
tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios
Sarmatarum globos se inmisit.
17. Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes
monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci
vindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes,
egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus
apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu
impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat, ni
caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta
post terga per extenta spatia signa moturum.
XII
1. Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus
more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae
crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille
notarius missus est Paulus, qui peritus artium
cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel
ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
2.
ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec
furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis
stipendiis versaretur.
3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit
occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm
extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura
pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
4. et
quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa
scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum
scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post
data quoque responsa interdum remanebant in fano.
5. ex his aliqua ad
imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris,
obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt,
auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad
orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum
experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
6. datumque est
negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia.
Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris
ingenii spernebatur.
7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus
plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope
terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant
nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
8. et electa est spectatrix
suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione
visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam
Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina
trahebantur.
9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex
praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo
interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri
praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec
erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.
10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo
deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in
exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras
2
Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam
relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta
viderat multa.
11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine
carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis
suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.
12.
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem
sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari
non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia
factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id
noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus
nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur,
innoxius abire permissus est.
13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis
eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine
fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis
ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum
crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species
suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium
omnium salus.
14. nam siqui remedia quartanae vel doloris
alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum
malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et
errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus
capitis interibat.
15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas
arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium
sollicitaverint multi.
16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors
exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat,
fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus
eluxisse vocibus magnis exclamans.
17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte
sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis
propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato
studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi
maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae
leges exemere fortunam.
18. sed exultare maestis casibus effrenate non
decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit
Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi
quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati
est proprium.
19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae
suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore
gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus
auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti
deformem.
20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia
rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres
publice, inaudita praetereunt et incognita.
XIII
1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet
textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes,
ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi
scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia
finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque
rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
2. ad quos vi vel ratione sedandos
Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis
prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo
diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum
aestimaretur.
|