|
LIBER XX
I
1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu
vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum
Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus
vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium
congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in
sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante
fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad
saevitiam etiam tum incitatis et bella.
2. ire igitur ad haec ratione vel vi
conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum
bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut
cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu
ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.
3. moto igitur velitari auxilio,
Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme
dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito
milite, observato flatu
secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium
ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad
procinctum.
II
1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad
conmilitium principis ut peditum magistrum reversum - successisse enim
eum Barbationi praediximus - obtrectatores excipiunt primo disseminantes
mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
2. quibus
imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus
patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores
dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.
3. quibus apertas
probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius
cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue
demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt,
a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia
scrutabantur.
4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur «etsi me» inquit «despicit
imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci
possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret
super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad
spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne
ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesens».
5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus
ultra modum Constantius nec discusso negotio
nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis
deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico
saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.
III
1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine
cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem
intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux
caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse
diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in
lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem
posteaque in integrum restitutum.
2. quod alias non evenit ita perspicue,
nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur
initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi
tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his
paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum
intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto
perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus
obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et
aspectui nostro opponitur media.
4. ad summam tum sol occultatur
splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus
parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis
interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad
dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous
coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem
iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.
5. si vero articulis
ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur
densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et
adposita cernere queamus.
6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius
nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius
claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
7. Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet
luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe
centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam
hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.
8.
sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius
pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum
metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata,
tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine
circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit,
quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.
9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur,
ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.
10. nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo
superiectum gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus
mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum.
progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est
appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit
signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco
sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit.
11 . procedens deinde iam
disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti
utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter steterit
contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in
eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum
vocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque
doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere
visam usquam lunam.
12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare
praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem
pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis
in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini
instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum
ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis
sedibus arbitrari. verum ad instituta iam revertamur.
IV
1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope
diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus
indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama
celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas
celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida
Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et
vectigales.
2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in
maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum
et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos
et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis
trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo
vere movendis in Parthos.
3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci
Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus,
de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse
perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.
4. Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta
concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas
paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant
pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse
adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus
adsueti transire
ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.
5.
tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat
et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum
isdem profectus est spe potiorum erectus.
6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet,
perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere
censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas,
maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se
praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae
digressum, ut se militari eximeret turba.
7. perpendebat enim ad
relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum
defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
8. qui cum
suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret
rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione
pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore
nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum.
adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte
proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte
oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti
propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere
contentione maxima reluctantis.
9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares
timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique
sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e
stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.
10. hocque
conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit
occulte, inter alia multa etiam id continentem «nos
quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates
vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post
internecivas liberavimus pugnas».
11. quo textu ad comitatum perlato
lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad
orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum
ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio
per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.
12. et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit,
ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens
animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi
potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus
conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita
suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna
quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet.
hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.
14. nocte vero coeptante
in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res
adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes
petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam
quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus
concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti
dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata
magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.
15. Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari
semet ostendens, nunc manus tendens oransque
et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid
indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum
materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :
16. «Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu
novarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae
retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes
nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem
rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgabo».
17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique
ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et
conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri
et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema
proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.
18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo,
equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram
superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse
adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit
apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi
torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter,
qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare
non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos
argentique singula pondo, promisit.
19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque
celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est
usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.
20. sed cum ad latebras
secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii
decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus
atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie
Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.
21.
hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars
crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in
repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani
excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine
veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae
dispalati.
22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et
interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo
haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in
consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
V
1. His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente
Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce
cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito
tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius
armatarum cohortium globis.
2. cumque interquievisset paululum, dum alte
contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi
lituis, verbis, ut intellegi possit, simplicibus incendebat:
3. «Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae
fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis,
quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen
sustulistis, perstringere
pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta.
4.
vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu
caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum,
vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia
post civitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae
semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. et retexere
superfluvm puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore
terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea cum iactura virium
suarum reppulimus Alamannos.
5. id sane nec praetermitti est aequum; nec
taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies
vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima
tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati velut incitatos
torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, vel
fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias
honestavimus celebri potius laude quam luctu.
6. post quae opinor tanta et
talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis in
gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute
gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
7. ut autem rerum
integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta,
nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri
facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae rector, alio
quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine
detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuro».
8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu
expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti,
uno prope modum ore dictis favebat
et coeptis.
9. statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem
breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi,
quas placuisset provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec
offensi nec tristes.
10. Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem,
iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut
formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse «olim Iuliane
vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens
dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem
recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. id
tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitabo».
VI
1. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille
Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore
obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul
Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter
Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis
omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam.
2. cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus
animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica
congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes
armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.
3. adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos
pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium,
quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per
flammeum erecto vexillum circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus
scalas, aliis conponentibus machinas, plerisque obiectu vinearum
pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus
subvertenda.
4. contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis
lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se
proripientes arcebant.
5. Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis
amissis et vulneratis: postremo fervente certaminum mole et
propinquante iam vespera inter machinas plures admotus aries
robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam
urbem obsidio superiore docuimus,
6. ad quam conversa plebe dimicabatur
artissime facesque cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum
inminens malum undique convolabant nec sagittarum crebritate nec
glandis hinc inde cessante. vicit tamen omne prohibendi commentum
acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque
etiam tum infirmium.
7. dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri
conlapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos
periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undique ululabili clamore
sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra conplebant, caesisque
promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis vivi conprehensi ad
regiones Persidis ultimas sunt asportati.
8. Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia
primaque Parthica, et indigenae plures cum auxilio
equitum ilico ob repentinum malum inclusorum, qui omnes, ut dixi, vinctis
manibus ducebantur nullo iuvante nostrorum.
9 Nisibin enim sub pellibus
agens pars maior exercitus custodiebat intervallo perquam longo
discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis
quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus
locis. et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus id munimentum
oportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum
defensorum iactura aliquotiens interceptum.
VII
1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor
nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis,
Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi
vel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum
inpendio validum in colle mediocriter edito positum vergensque in
margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro
vallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia
secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus
Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est
municipium positum.
2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex
ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans
prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum
ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum
testudinis contextorum abscessit innoxius.
3. ira tamen tum sequestrata
caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut vitae speique
consulturi obsidium deditione solverent oportuna, reseratisque portis
egressi supplices victori gentium semet offerrent.
4. quibus adire propius
ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos
duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione
telum nemo contorsit nec super pace respondit.
5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium
Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens,
ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus
oppidanis.
6. atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas
vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus
nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes
confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura
digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur,
hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt
ambobus obstinatissime conluctatis.
7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices
adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria
formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et
nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad
tentoria regis accessit.
8. ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat
placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque
luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. sed
perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania
regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.
9.
perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet
adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem
docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et
invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca
carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium
callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.
10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros,
aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque
metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela
torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine
inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut
altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant
magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante
brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes.
quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus
plurimi ceteros ab audacia parili revocabant.
12. sed diu cum exitio
decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes
arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire
protinus vetabantur.
13. verum unus aries residuis celsior umectis taurinis
opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela,
antegressus omnes repsit
nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens
turrim laxatam evertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque
repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et
insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.
14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum
intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium
nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se
corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur.
15.
magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis
inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium
gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum
parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante.
inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni,
captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.
16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae
Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit
quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim
conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros.
verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes
aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset
adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit,
munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur
Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut
sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum.
18.
quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens,
nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans
obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam
inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.
VIII
1. Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum
frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones
Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem
instruebat eoum omni apparatu bellorum. arma quoque et tirocinia cogens
legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae
pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his
Scytharum poscebat mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis
loca suspecta protinus occuparet.
2. Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum
quorsum evaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum
Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut
infimus et contemptus.
3. circumspectis itaque trepidis rerum novarum
exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes
litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps monens apertius
et demonstrans.
4. quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur
relatu Decentii olim reversi et cubiculariorum recens de Galliis
regressorum, qui ad Caesaream aliqua portavere sollemnia. et quamquam
non repugnanter, tamen nec adrogantibus verbis quicquam scripsit ne
videretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi:
5. «Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus
quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens
conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.
6. iamque inde uti me
creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate
delata contentus currentium ex voto prosperitatum nuntiis crebris ut
apparitor fidus tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis adsignans,
cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in
laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione
postremum.
7. Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc, ut existimas:
in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim
deliberatum implevit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum
nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium
rependi posse contemplaretur.
8. cuius iracundiae nec dignitatum
augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit,
quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines adsueti glacialibus
terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. unde
solito saevius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum
Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.
9. cohorrui, fateor, et
secessi amendatusque dum potui salutem mussatione quaeritabam et
latebris. cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro, ut ita
dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse
tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.
10. exarsere mirum in
modum, eo usque provecti, ut, quoniam precibus vincere pertinaciam
conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. victus denique
mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens
declarabitur princeps, adsensus sum, vim lenire sperans armatam.
11. Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. nec
actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos
admittas, ad conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed
adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissimam virtutum omnium
adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide
suscipito, cum animo disputans haec statui Romano prodesse, nobisque,
qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.
12. ignosce
enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia
probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.
13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breve. equos
praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis
adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem,
vel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. et haec ad usque exitum
vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.
14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit
clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores
promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque
stipatores. stultum est enim, cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus
imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.
15. Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et
longinqua Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque vexati
gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus
iuventute, ut adfliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant
inpendentium.
16. nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri
conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod
verum est pateris, hae provinciae malis iactatae continuis
externis indigeant adiumentis et fortibus.
17. Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans.
scio enim, scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum
acerbitates iam conclamatas et perditas concordia vicissim sibi cedentium
principum meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo
nostrorum moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque
vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique
iucundam sui memoriam commendare».
18. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo
misit obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si
licuisset, proferre decebat in publicum.
19. Ad id munus inplendum electi viri sunt gravis Pentadius officiorum
magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras
relaturi nullo suppresso quae viderunt et super ordine futurorum fidenter
acturi.
20. Auxerat inter haec coeptorum invidiam Florenti fuga praefecti, qui
velut praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus
iactabatur, accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia
divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
21.
dein cum conperisset eum ad augustum culmen evectum, exigua ac prope
nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae
suspicabatur, exemit et necessitudine omni relicta digressus venit ad
Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret,
Iulianum ut perduellem multis criminibus adpetebat.
22. cuius post abitum
bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque
pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici cursus usu
permisso, ad orientem redire tutius inperavit.
IX
1. Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae
praediximus, intentique ad viandum cum venirent ad iudices celsiores,
oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et
graves, tandem transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi,
apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium,
Mazacam antehac nominatam, oportunam urbem et celebrem sub Argaei
montis pedibus sitam.
2. qui intromissi data potestate offerunt scripta
hisque recitatis ultra modum solitae indignationis excanduit imperator,
limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil
post haec percontatus vel audire perpessus.
3. Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum
in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat,
haesitansque diu perpensis consiliis flexus est quorundam sententia utilium
suasorum, et iter orientem versus edixit.
4. statim tamen et legatos
absolvit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad
Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil novatorum se adserens
suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu
deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
5. utque id
facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus in locum
Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem
Caesaris promoverat, et Felicem notarium officiorum magistrum et
quosdam alios.
Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi
quicquam magistrum provexit armorum.
6. Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens,
postridie principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et
plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali, ut emineret altius,
superstanti, scripta iubetur offerre. replicatoque volumine edicti, quod
missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id
continentem, quod gesta omnia Constantius inprobans Caesaris
potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum
terribilium sonu.
7. «Auguste Iuliane, ut provincialis et miles et rei publicae
decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos
barbarorum excursus».
8. Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus
revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. id
enim Caesar quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit.
magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis
antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.
9. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet
absens agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et
turgidae, eratque suspicio quod, si haec trans mare didicisset, novarum
rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur observaturus
sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. quo vetito
reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit
turbas
X
1. Iulianus tamen iam celsiore fortuna militisque fiducia laetior, ne
intepesceret neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium
missis in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu,
quem flagitabat instans negotium, communitus Tricensimae oppido
propinquabat.
2. Rheno exinde transmisso regionem subito pervasit
Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius
etiam tum percursantium extima Galliarum. quos adortus subito nihil
metuentes hostile nimiumque securos, quod scruposa viarum difficultate
arcente nullum ad suos pagos introisse meminerant principem, superavit
negotio levi: captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui superfuere,
pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis arbitratus.
3.
unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans
diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae
olim barbari intercepta retinebant ut propria, isdemque pleniore cura
firmatis per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
XI
1. Hic per Gallias erat ordo gestorum. quae dum ita prospere succedunt
et caute, Constantius adcitum Arsacen Armeniae regem summaque
liberalitate susceptum praemonebat et
hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus.
2. audiebat enim
saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut
Romanorum societate posthabita suis rationibus stringeretur.
3. qui crebro
adiurans animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum
comitibus, quos duxerat, redit ad regnum nihil ausus temerare postea
promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas
illud potius excellebat quod Olympiada, Ablabi filiam praefecti quondam
praetorio, ei copulaverat coniugem, sponsam fratris sui Constantis.
4. Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam, minoris Armeniae
oppidum, et Lacotena et Samosata transito Euphrate Edessam venit,
ibique dum agmina undique convenientium militum et dei cibariae
abundantes copias operitur, diu moratus post aequinoctium egreditur
autumnale Amidam petens.
5. Cuius cum prope venisset moenia, favillis oppleta collustrans flebat
cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. ibi tunc
forte Vrsulus
2 praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit
«en quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium
possit imperii opes iam fatiscunt!». quod dictum ita amarum militaris
multitudo postea apud Chalcedona recordata ad eius exitium consurrexit.
6. Exinde cuneis confertis incedens cum Bezabden adventaret, fixis
tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum
ambitum longius, docebatur relatione multorum instaurata esse firmius
loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.
7. et nequid omitteret,
quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris
prudentibus missis condicione posita dupla urgebat moenium defensores
redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire
Romanam dignitatibus augendos et praemiis.
atque cum illi destinatione nativa reniterentur ut clarentes periculisque et
laboribus iam cuncta obsidioni congrua parabantur.
8. Densis itaque ordinibus cum tubarum incitamentis latera oppidi
cuncta adortus alacris miles, legionibus in testudines varias conglobatis,
paulatim tuto progrediens subruere moenia conabatur, et quia telorum
omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum
est, in receptum canentibus signis.
9. laxatis deinde ad diem unum indutiis,
tertia luce curiosius tecti, elatis passim clamoribus ascensus undique
temptabant. et licet defensoribus obtentis ciliciis ne conspicerentur ab
hostibus latebant intrinsecus, tamen, quotiens flagitabat necessitas,
lacertos fortiter exsertantes lapidibus subiectos incessebant et telis.
10. et
vimineae crates cum procederent confidenter essentque parietibus
contiguae, dolia desuper cadebant, molae et columnarum fragmenta,
quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento
disiectis operimentis cum periculis ultimis evadebant.
11. Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes
nostrorum interiora cuncta maerore conpleret, transferri placuerat molem
arietis magnam, quam Persae quondam Antiochia pulsibus eius excisa
relatam reliquerant apud Carras, quae subito visa aptataque faberrime,
clausorum hebetaverat mentes ad usque deditionis remedia paene
prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.
12. nec temeritas post haec cessaverat nec consilium. namque dum
instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur omni arte.
|