|
LIBER XXI
I
1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen
Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies
inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet
adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus
alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
2.
quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in
aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum
mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes
prodidere quorundam.
3. erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et
urgentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex
praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis
falleretur occultis.
4. parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius
scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium,
quinquennalia
Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore
distincto, cum inter exordia principatus adsumpti vili corona circumdatus
erat xystarchae similis purpurato.
5. inter quae Helenae coniugis defunctae
suprema miserat Romam in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi
uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est Constantina.
6. Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam
Galliis incessere ultro Constantium, coniciens eum per vaticinandi
praesagia multa, quae callebat, et somnia e vita protinus excessurum.
7. Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi
malivoli praenoscendi futura pravas artes adsignant, advertendum est
breviter, unde sapienti viro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus
haud leve.
8. elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum
praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas
varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales
potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina
mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis,
quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae
tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis
vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.
9. Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium
conliguntur - nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet - sed volatus avium
dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna turbido meatu vel
leni futura praemonstret. amat enim benignitas numinis, seu quod
merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus
prodere quae inpendent.
10. Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti suetis
innumeras, accidentia sciunt. cuius disciplinae
Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus
emersisse subito visus e terra.
11. Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed
locuntur divina. sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex
sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri
conscias reddit. unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna
flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia
signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.
12. Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes
coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt
et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi
inclinata rectissime cernit.
13. et quia vanities aliquotiens plebeia strepit,
haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se
casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici,
quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit
musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec
musica nec medicina subsistit.
14. unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius
«signa ostenduntur» ait «a dis rerum futurarum. in his siqui erraverit, non
deorum natura sed hominum coniectura peccavit». ne igitur extra calcem,
quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda
prospecta revertamur.
II
1. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens
scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis,
quis orbis erat conpaginatus, in vanum excussis ampla
remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
2.
territisque ut omine diro praesentibus cunctis «nemo»
inquit «vereatur: habeo firmiter quod tenebam». item
cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore
medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei
versus heroos modo non vigilanti aperte dixit eadem
saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi
superesse existimabat
Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio
Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte
eikostei, basileus Konstantios Asidos aies
terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.
3. agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo
tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans
ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa
4. utque omnes
nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat,
a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis,
haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere
cultores.
5. et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense
Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam
sollemniter numine orato discessit.
III
1. Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus
inopino ad tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a
pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur
incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere
intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.
2. quod ne
dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam
comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut
poscebat ratio, correcturum.
3. qui cum mature prope oppidum Sanctionem
venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles
abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen
pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque
dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta
barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen
committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri
occisis paucis et vulneratis.
4. Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege
Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo
Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum
exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides,
scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi
vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.
5.
quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia
perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis
primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens
ostendit. sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis
militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid
portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque
scripserat «Caesar tuus disciplinam non habet». Iulianum autem
adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
IV
1. Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum
eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum
rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto,
et iniit consilium tale.
2. Philagrium notarium, orientis postea comitem,
ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique
inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam
quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi
Vadomario viso cis Rhenum.
3. perrexit Philagrius ut praeceptum est,
eoque praesente et negotiis adstricto diversis transgressus Vadomarius
flumen, ut nihil in profunda metuens pace, nihilque secus gestorum
simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus
ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad
convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
4.
qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba,
causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque
lectis doctus quid agi conveniret, confestim reversus discubuit inter ceteros.
5. finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte
custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad
sua redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
6. exhibitus
tamen idem rex ad principis castra iamque spe veniae omni praeclusa, cum
interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam
publicata, ne convicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id
enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus
homo provinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.
7. Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem
profecturus ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros
adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum
militibus docuimus paucis.
8. et ne rumor adventus sui eos ad remotiora
traduceret, superato Rheno noctis alto silentio cum auxiliorum
expeditissimis globis nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque
hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant et tela, celeriter
involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes
dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit quietem
pollicitis firmam.
V
1. Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae
cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis quam
celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione se
tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu
secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo
suggestu insistens, iamque, ut apparebat, fidentior haec clarius solito
disserebat:
2. «Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo, magni commilitones,
gestorum excitos amplitudine hoc operiri consilium ut eventus, qui
sperantur, perpendi possint et praecaveri. plus enim audire quam loqui
militem decet actibus coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis
sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. ut
igitur quae proposui abiectius absolvam, advertite oro benivole, quae
sermone brevi percurram.
3. Arbitrio dei caelestis vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus
inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem
licentiam fregi, et vigore communi Romanis agminibus quotiens libet
Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum
violentos excursus stando inmobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento
confisus.
4. et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post
funera multa iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per
aetatum examina commendabunt.
5. at nunc cum auctoritate vestri iudicii
rerumque necessitate conpulsus ad augustum elatus sum culmen, deo
vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit,
altius adfecto maiora, id prae me ferens
quod exercitui, cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi
moderatus visus sum et tranquillus et in crebritate bellorum contra
conspiratas gentium copias consideratus et cautus.
6. ut igitur adversa
praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei
salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique
respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae,
inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus,
exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
7. at vos ex more
fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et
fidem, operam mihi navaturo sedulam et solitam, nequid agatur
inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam
conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune
conducunt, adgrediar aut temptabo.
8. Illud sane obtestor et rogo
observate, ne inpetu gliscentis ardoris in privatorum damna quisquam
vestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt hostium innumerae
strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum
pervulgatae».
9. Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi conprobato mota est
incitatius contio et rerum cupida novandarum unanimanti consensu voces
horrendas inmani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem
et, ut experta est, fortunatum domitorem gentium adpellans et regum.
10.
iussique universi in eius nomen iurare sollemniter gladiis cervicibus suis
admotis sub exsecrationibus diris verbis iuravere conceptis omnes pro eo
casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas
exegerit, perlaturos; quae secuti rectores omnesque principis proximi
fidem simili religione firmarunt.
11. Solus omnium licet proposito stabili,
audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra
Constantium nequaquam se constringi posse commemorans, cuius
beneficiis obligatus erat crebris et multis. I
2. quibus auditis cum stantes
propius milites acriter inflammati eum adpeterent trucidandum, ad genua
sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque reversus in
regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut
levandi causa timoris ei porrigeret dexteram «ecquid» ait «praecipuum
amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi
securus». hocque audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.
13.
his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in
rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto
itinere in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae
conmisit ambiguae.
VI
1. Replicare nunc convenit tempori et narrare summatim quae, dum
aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi
militiaeque perfecit. inter conplures alios honore conspicuos adoraturi
imperatorem peregre venientem ordinantur etiam ex tribunis insignibus.
2.
cum igitur a Mesopotamia reversus Constantius hoc exciperetur officio,
Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante
militantem discordiarum sevisse causas inter primores fratres suspiciones
contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque
ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque
multis et intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et
obstinatum, Constantius circa haec lenior solito «desinite» ait «urgere
hominem ut existimo sontem sed nondum aperte convictum et
mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis
conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit » et ita
discessum est.
3. postridie ludis Circensibus idem ex adverso imperatoris,
ubi consueverat, spectans repentino clamore sublato cum certamen
opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus
incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis,
interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus solus, unde Constantius
futurorum quoque praescius exsultabat.
4. Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa
iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares,
corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam
celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis declaratumque
Caesarem rettulimus Iulianum.
5. Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis novitatis
metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per
Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto
praetorio per Italiam amplissimi suscepit insignia magistratus.
6. Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta
bellorum et augebatur turmarum equestrium numerus parique studio
supplementa legionibus scripta sunt indictis per provincias tirociniis,
omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et
tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias
et diversa genera iumentorum.
7. et quia Persarum rege ob difficultatem
hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior
impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum
muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi nostra sentire
et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
8. ante omnia tamen Arsaces et
Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum
emercabantur et multiformibus donis, damna negotis Romanis inlaturi, si
rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.
9. inter tot urgentia
Hermogene defuncto ad praefecturam promovetur Helpidius ortus in
Paphlagonia, aspectu vilis et lingua sed simplicioris ingenii, incruentus et
mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius
praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque
potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
VII
1. Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid
capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et
longinqua, an Parthos repelleret iam transituros ut minabantur
Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio,
in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga
relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia, ut rebatur, Iulianum inter
exordia ipsa coeptorum tamquam venaticiam praedam caperet. hoc enim ad
leniendum suorum metum subinde praedicabat.
2. tamen ne intepesceret aut
omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens,
veritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad omnes casus principibus
oportuna, velut finibus orientis egressus per mare notarium misit
Gaudentium
2, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu
fuisse praestrinximus.
3. hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione
gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam,
et properabit nanctus hanc oportunitatem commendari Constantio, quem
credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium tunc ab hac
constanti sententia discrepabat.
4. qui cum eo venisset, mandatorum
principis memor per litteras Cretione comite quid ageretur edocto
reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore translatisque ab utraque
Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora
tuebatur artissime.
5. neque id consilium fefellit Constantium. eo enim
superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a
Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo servabat armata, si patuisset
facultas, ocius transitura.
6. His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius,
aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris
Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope
margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
7. quibus percitus, ut propius agens
futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito
undique equitatu peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam
Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit uberem commeatibus et
munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae motum
castrorum hostilium indicarent.
VIII
1. Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus
dudum, Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano
iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit
armorum, Gumoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios
ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et
Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti
6 meminimus, et Mamertino
largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex
arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum merita norat et fidem.
2.
profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis,
inter subita vehementer incertus id verebatur ne contemptus ut
comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem.
3. quod ne
fieret consilio sollerti praevidit et agminibus distributis, per itinera Italiae
nota quosdam properaturos cum Iovino misit
et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae
commissos, quo diffusi per varia opinionem numeri praeberent immensi,
formidineque cuncta conplerent. id enim et Alexander Magnus et deinde
alii plures negotio ita poscente periti fecere ductores.
4. mandabat tamen
egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur,
stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium
invaderentur excursu.
IX
1. Quibus ita, ut videbatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat
saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.
2.
cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis
escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri
potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi
indigens mundioris sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus
transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum
delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet,
panem responderat solum: sperare enim aiebat prope rivum se cenaturum.
3. fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per
Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine
regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum variis
adventare.
4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem
vitans externum mature discessit, vectusque mutatione celeri cursus publici,
transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum
abduxit.
5. levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus
comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem,
agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis
acciri celeritatis ratio permittebat, venturo resistere cogitabat.
6. sed ille
ut fax vel incensus malleolus volucriter ad destinata festinans, cum venisset
Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna
ideoque obscurante noctis maximam partem e navi exiluit inprovisus,
statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum
trahendumque si reniteretur.
7. qui tum etiam quiescens cum strepitu
excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo
circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu
praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium
magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus
repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix
colligens mentem.
8. verum cum primitus visus adorandae purpurae datam
sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus «incaute» inquit
«imperator et temere cum paucis alienis partibus te conmisisti». cui
amarum Iulianus subridens «haec verba prudentia serva» inquit
«Constantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas
pavere porrexi».
X
1. Nihil deinde amoto Lucilliano differendum nec agendum segne
ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem ut
praesumebat dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque
suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et
omnis generis turba cum lumine multo et floribus votisque faustis
Augustum adpellans et dominum duxit in regiam.
2. qui eventu laetus et
omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris
populosae et celebris per alias quoque civitates ut sidus salutare
susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux
excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis
Succos nemine auso resistere praesidiis occupavit, isdemque tuendis
Nevittam praefecit ut fidum. cuius loci situm exnunc conveniet ostendi.
3. Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes,
quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte
consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt
et Thracas, hinc vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias
despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam
natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas
praenoscente, ita figuratae consulto, inter artos
colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea
rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis
magnorum ducum populorumque reppulere conatus.
4. et pars, quae
Illyricum spectat, mollius edita velut incauta subinde superatur. latus vero e
regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum hincque et inde
fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo vetante. sub
hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet,
superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut
nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
5. His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic
relicto imperator revertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite
cuncta disponeret suis utilitatibus profutura.
6. ubi Victorem apud Sirmium
visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae
secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis
gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
7. iamque altius se
extollens et numquam credens ad concordiam provocari posse
Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum
explanantem et vitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo
administrante adhuc praefecturam recitarentur in curia, eminuit nobilitatis
cum speciosa fiducia benignitas grata. exclamatum est enim in unum
cunctorum sententia congruente «auctori tuo reverentiam rogamus».
8. Tunc et memoriam Constantini ut novatoris turbatorisque
priscarum legum et moris antiquitus recepti vexavit, eum aperte incusans,
quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas
consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod
infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam
nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum
detulerat Constantinus : contra inconsummatum et subagrestem et, quod
minus erat ferendum, celsa in potestate crudelem .
XI
1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis,
nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam
inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque
antequam adolescerent hebetasset. quae breviter exponentur.
2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas
invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem
necessitatum urgentium misit in Gallias. quae pigrius motae spatiaque
itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, novare
quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae
tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto
roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem situ et opibus
murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere iuvante
indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam
amicum.
3. et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis,
futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque
facinore ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos
incolas excitabant.
XII
1. Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo
timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam
quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore
studio sibi sociare vel fraude vel diversis adulationum generibus, antequam
maius oriretur aliquid, properabat.
2. ideoque Iovinum magistrum equitum
venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo
modo corrigendum redire citius imperavit et nequid deesset, milites omnes,
qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum
transeuntes pro viribus laturos auxilium.
3. Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti,
discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore
id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato
removit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.
4. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta,
concinentibus sententiis ducum conveniens visum est ad deditionem
allicere defensores minacium blandorumque varietate sermonum: et multis
ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio
re infecta disceditur.
5. et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur,
curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente,
concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas,
ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur.
6. pluteos
igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas,
sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum
multitudine conabantur, factas plerique vehentes ad
mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui
pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus
iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios
metu similium a proposito pugnandi detortos.
7. hoc primo
congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum
parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis
per oportuna tormentis, indefesso labore vigilias et cetera
subsidia securitatis implebant.
8. contra munitores licet pavore
discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes viderentur et
segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad
instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec
arietibus admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut
possint forari cuniculi inveniebatur usquam habilis locus, disparatione
brevi civitatem Natisone amni praeterlabente, commentum
excogitatum est cum veteribus admirandum.
9. constructas
veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium
celsiores inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis,
quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores
dispellere conlatis ex propinquo viribus nitebantur: subterque
expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis,
quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio
ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus
alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante
aedificii parte convulsa aditus in penetralia reserarent.
10. verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim
adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice,
harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur.
quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium
inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia
interibant eminus confixi tormentis.
11. inter quae destituti pedites post
navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos,
quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas exemerat pedum. ad
ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum, ex
more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.
12. munitorum
enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi
firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur tamen
nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit, tributo
per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento
tubarum.
13. et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii
vehentes umeris ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora
multiformium telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices
effringendas adorti, ultro ignibus petebantur vel saxis muralibus
oppetebant. quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum
adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute vel saucii
discedebant. recursus enim ad moenia tutior vallumque antemuranum
cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat.
14. et
quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil
praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus
numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat
diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere
civitatem.
15. quod ubi patrare non poterat
magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et
excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros
propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque
concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque
distenti marcebant.
16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus
Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit
rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe
cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte
Constanti solveretur obsidium.
17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera
consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti
conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia
repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est
factum. attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas
clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.
18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum
est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit,
multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani
docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei
quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad
pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret.
19.
his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti
pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem
paucosque alios obtulerunt,
eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari
poscentes.
20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio,
Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli
instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales
convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali
consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum
rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat
placabilis imperator et clemens.
21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum
apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu
obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet,
quae exinde sperabat in dies.
22. itidemque opes orientis magnopere
verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito
coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed
tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans,
efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio,
promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum
utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas
maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste
plures muneribus publicis adnectebat.
24. ibi Symmachum repertum et
Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium
missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum
Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius
sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et
querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.
25. tunc ut securitatem
trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum
praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut
primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat
Constantinum.
XIII
1. His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente,
Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in
rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem
struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus,
consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum
Mesopotamiae relinqueret latus.
2. verum consiliorum ambiguum
retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri
permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret
invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella
custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis,
firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.
3. Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et
Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros
cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in
proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos
quonam rex erumperet violentus. addebatque monendo saepius et
scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius
pedem.
4. dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta
fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus
curabat urgentia velut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores
vero et transfugae subinde venientes repugnantia prodebant, ideo
futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter
optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen.
5.
accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri
sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis
posse impetum regis ardentissimi sustinere.
6. Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi,
quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri
praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique
praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum pervaderet
Thracias.
7. quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno
sustentabatur, quod intestinos semper superaverit motus, re tamen
magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit
potissimum, ut vehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret
militem, inminenti casus atrocitati velocius occursurum.
8. omniumque
consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti.
eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu,
quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu,
revocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae
destinarat, reversus est Hierapolim.
9. Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum
exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in
contionem vocavit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut
eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens,
stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et
fiduciae vultu formato:
10. «Sollicitus semper nequid re levi vel verbo conmittam inculpatae
parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister clavos pro
fluctuum motibus erigens vel inclinans, conpellor nunc apud vos,
amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat verum,
humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. proinde ut
sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite
quaeso aequis auribus et secundis.
11. Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus
pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes,
potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a
iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est
legum.
12. atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima
concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at
nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem
vobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt.
13. Iulianus, quem, dum
circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis
praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis
gessit, semermibus ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam
auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam
promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata,
parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam
favillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse
expertus et docente antiquitate facile credo.
14. Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus,
subcrescentis rabiem belli antequam pubescat validius, celeritatis remediis
oppressuri ? nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius
perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum
interitum esse vertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad
insontium pericula surrexerunt.
15. ut enim mea mens augurat iustitiaque
rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit
comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae
lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum».
16. Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque
vibrantes irati post multa, quae benivole responderant, petebant duci se
protinus in rebellem. qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu,
contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella
sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et
Mattiariis et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem
Gomoarium, venturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis
antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
XIV
1. In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et
subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis
aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur,
et nondum penitus mersus in somnum
umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et
locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam
ipse dextera manu gestabat. id autem permutationem temporum indicabat
licet interpretantes placentia responderent.
2. post haec confessus est
iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre
desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur
genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius
digressurum.
3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis
salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina
sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.
4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam
Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:
hapanti daimon andri symparistatai
euthys genomenoi, mystagogos tou biou.
5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos
caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse,
sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti
praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et
superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti
vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus
Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica,
alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas
tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque
maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis
societate discretas.
XV
1. Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum
certaminum civilium, ut solebat, avide surrecturus, paratis omnibus exire
properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim
dissuadere palam audebat quisquam vel vetare.
2. autumno iam senescente
profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide,
Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra
iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum:
territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat
venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu
inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles
Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri
montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi
gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi
quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret
medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam
integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.
3. deinde
anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam
discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo
vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
4. Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et
luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent
quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore
temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia
stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad
eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et
oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet
orientem.
5. fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium
voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit
et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.
6.
uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma
2 eiusque nomine
appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano .
XVI
1. Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua
prima conveniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique
custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga
tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa
administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam
erigens cornua militarium.
2. nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu
provectus est. erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec
occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile
negotium permittebat. sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut
honorum omnium apicem priscae reverentiae more praefectos semper
suspexere praetorio.
3. in conservando milite nimium cautus, examinator
meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex
quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in
regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed
qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile
quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. valdeque raro contigerat
ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret contraque non nisi pulvere
bellico indurati praeficiebantur armatis.
4. doctrinarum diligens adfectator,
sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum
transgressus nihil operae pretium fecit.
5. in vita parca et sobria edendi
potandique moderatione valetudinem ita retinuit firmam, ut raros
colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis: id enim evenire
corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et probationes
medendi monstrarunt.
6. somno contentus exiguo, cum id posceret
tempus et ratio, perque spatia vitae longissima inpendio castus, ut nec
amaro ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen
etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.
7. equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque
armaturae pedestris perquam scientissimus. quod autem nec tersisse
umquam nares in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram
vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit, ut dicta
saepius praetermitto.
8. Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad
explananda eius vitia veniamus. cum esset in negotiis aliis principibus
mediis conparandus, si adfectatae dominationis amplam quandam falsam
repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens
et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi inmanitatem facile
superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia cunctos
sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit.
9. addebatur
miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae vel laesae deferebantur,
acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. et
siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam civiliter,
spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis
quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi
controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.
10. ille enim
perduellionum crebris verisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et
Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium
mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hic etiam ficta vel
dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum.
11. iustumque in eius
modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus
aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silva volantes scintillae flatu
leni ventorum ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu
perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat,
Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in
Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum,
perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in
Illyrico, ne insidiatoribus cognitis invitus quosdam habere posset offensos.
12. utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium
magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam vindicasse
tam inclementer.
13. ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans
Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: «neque enim quicquam aliud est
felicitas» inquit «nisi honestarum rerum prosperitas. vel ut alio modo
definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui
non utitur, felix esse
nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus
est, nulla potuit esse felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans
quam temporibus isdem Manlius, etiam si - id quod cupierat - regnare
potuisset».
14. id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus
et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse
praestantes: illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in
gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in
arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.
15. Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita
prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus et intestinis ulceribus rei
publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto
vel usitato triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis
erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt,
monumenta lecturis.
16. uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et
palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba
plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.
17. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas
inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis
intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec
provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et
vectigalibus vexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.
18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione
confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius,
excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione
verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque
discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum
trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita,
cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad
decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis
cruribus et incurvis [unde saltu valebat et cursu].
20. Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus
etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa
Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum.
21.
eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet,
annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia
publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum
similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut
ministro rerum funebrium portendebant.
|