|
LIBER XXII
I
1. Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles
casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur
adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed
responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.
2. eique
tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector
postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse,
praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne
cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo
praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat.
eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se
insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico
audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et
quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens
intra terminos Daciae se continebat, sic quoque
plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere
forsitan in contrarium erupturis.
II
1. Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati
Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes,
addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.
2.
qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum
sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque vaticiniis credens et
celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in
Thracias, motisque propere signis emensa declivitate Succorum
Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu, sequentibus quos
duxerat cunctis.
3. advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum
ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum.
utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior ut quodam
Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus aeriis serpentibus et
pinnigeris fabulosa vetustas inponit: perque terras et maria formidatus,
nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum.
4. quo apud
Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus
tamquam demissum aliquem visura de caelo. exceptus igitur tertium Iduum
Decembrium verecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus,
stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur
instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione
magna defixis.
5. somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem exiguo
corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab
urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione
opum et virium famae instar cuncta facilius occupasse, principatum
denique deferente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
III
1. Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio,
summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et
Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro
equitum per Illyricum recens provecto.
2. qui omnes transgressi Chalcedona,
praesentibus Iovianorum Herculianorumque
6 principiis et tribunis, causas
vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter paucas, in quibus veritas
reos nocentissimos offerebat.
3. et Palladium primum ex magistro
officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum
quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare
officiorum esset magister.
4. dein Taurum ex praefecto praetorio in
exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque
distinctores videri potuit veniae plenum. quid enim deliquit si ortum
turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit? et acta super eo gesta
non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium «consulatu
Tauri et Florenti inducto sub praeconibus Tauro».
5. ad exitium itidem tale
Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis
excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat
Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius.
6. iniquitate
simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est
in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto praetorio
consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis
exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis
crimine tamen damnatus est absens.
7. pari sorte Evagrius comes rei
privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in
exilium. Vrsuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse
Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar in partes
mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi
quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem
Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid
posceret Caesar procul dubio iusserat dari.
8. quo extincto cum maledicis
exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile
crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem
adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor
quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.
9. ideoque
timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem
semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis
specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium
saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.
10. Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus,
sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex
agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse
docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum
gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus.
11.
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte
spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque
iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum
spectatrix Adrastia aurem - quod dicitur - vellens monensque ut castigatius
viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
IV
1. Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt
quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor.
2.
laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset
morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum
partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam
infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia
laederent multos.
3. pasti enim ex his quidam
templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate
infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi
nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti.
4. unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis
respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
5. inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro
victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae
sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum
domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul
Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
6. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum
miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut
antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis
pocula - testa enim bibere iam pudebat - quaerebantur et aedes marmoreae,
cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod
procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
7. adeo autem ferox erat in
suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut
per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates
discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.
8. notum
est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium
quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum,
proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .
9. Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor
venire praeceptus introiret quidam ambitiose
vestitus. quo viso Iulianus obstupuit «ego» inquit «non rationalem iussi sed
tonsorem acciri». interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii,
vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae
vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis
petitionibus multis.
10. unde motus omnes huius modi cum cocis
similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi
necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit,
V
1. Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga
numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa
metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat,
occultissime.
2. ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus
faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis
absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari
deorum statui cultum.
3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes
Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos
monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni
suae serviret intrepidus.
4. quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones
augente licentia non timeret unanimantem postea plebem,
nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique
Christianorum expertus. saepeque dictitabat «audite me quem Alamanni
audierunt et Franci» imitari putans Marci principis veteris dictum. sed
parum advertit hoc ab eo nimium discrepare.
5. ille enim cum Palaestinam
transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe
taedio percitus dolenter dicitur exclamasse «o Marcomanni, o Quadi, o
Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveni».
VI
1. Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere
conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius
litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere,
si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius
per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine,
divites pecuniarum repetundarum interrogare.
2. hi omnes densati in unum,
principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes
interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum
extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant.
3. cumque
nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire
Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniret, cuncta eorum
negotia finiturus.
4. quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris
ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque
observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes
spe praesumpta frustrati redierunt ad lares.
5. unde velut aequitate ipsa
dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem
super his quae eum recte constiterit accepisse.
VII
1. Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et
Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus
est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii,
quidam ut adfectatum et vile carpebant.
2. dein Mamertino ludos edente
circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum,
ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die
ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse
multavit.
3. Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones
multiplices ingerebant. et cum die quodam ei causas ibi spectanti venisse
nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui
esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus exosculatum
susceptumque reverenter secum induxit per ostentationem intempestivam
nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti inmemor
Tulliani, quo tales notando ita relatum:
4. «ipsi illi philosophi etiam in his
libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo
ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se
nominari velint».
5. Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt,
eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis
gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat
non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem
mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae
permitteretur.
6. Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque
priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim,
quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.
7. Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit
castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per
Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne
arma vel indumenta aut stipendium vel alimenta deessent his quos per
supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere
vigilanter audiebat et fortiter.
8. quae cum ita divideret nihil segnius agi
permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos
saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim
sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine
venundantur.
9. Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama
ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium
incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleverat
mundi.
10. proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes
latius explicato
legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem
obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis
optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi
plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone
et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque
antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua conplentes
sollemnia intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.
VIII
1. Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione
magni principis devolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus
visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
2. Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis
pervius, et Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater
classem conlisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari
distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late
protenditur, per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas
quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et
Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo
inliditur violentius.
3. unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum
et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana
sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur
Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et
convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris
auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum
properavit Aeneas.
4. Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio
ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Þ litterae
formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta
creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra
per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde
iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragravit, dein Lampsacum
Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit
Iasionis filius Paris.
5. unde semiorbe curvescens altrinsecus, lataque
aperiens terrarum divortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex
eoo latere Cyzicum et Dindyma, religiosa Matris Magnae delubra, et
Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit Nympha et Astacum secuto
tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit
Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo
praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et civitatem, quam Hercules
conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicavit.
6. et ut effectae
plenaeque Þ litterae figura servetur, in meditullio ipso rotunditatis
Proconesus insula est oblonga et Besbicus.
7. Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et
Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes
transit obscuras.
8. nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et
Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et
promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius
turrim, quapropter Ceratas adpellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.
9. Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum
iamque mitescens in aequoream panditur faciem.
quantum potest cadere sub aspectum late diffusum et longe.
10. omnis
autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa
milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus
aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici
arcus nervo coagmentati geographiae totius adsensione formatur.
11. et qua
sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in
vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum,
homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli
devexitate subductum.
12. per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa
Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium
coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante
locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.
13. extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e
regione sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati,
quod per eos quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bovem ad
mare Ionium permeavit.
14. Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus,
quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt
regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque
statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per
quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et
Rhebas fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt
Synplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti diruptos, adsueti
priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore conlisis molibus ferri,
cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reverti, quae pulsarant. per has
saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales
intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret
oppressa.
15. hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos ad direptionem
aurei properans velleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto
stetere concorporati, ut eos aliquando Ivisse diremptos nulli nunc
conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum
carminum cantus.
16. Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia
protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos
amplae sunt civitates et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia
fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius modi poma Lucullus,
insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non
obscura.
17. ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ponton
adpellant, et portus Acone, fluvii diversi, Acheron, idemque Arcadius, et
Iris et Tibris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes.
Thermodon his est proximus ab Armonio defluens monte et
Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos Amazonas quondam migrare
necessitas subegerat talis.
18. Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae
eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas
circumspectantes his, quae propinqua saepius adpetebant, validiores,
raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis manus
Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae omnes
nudatis equitatus sui lateribus conruere.
19. harum interitu cognito residuae
ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, vicinitatis eis repensantis
similia funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere
Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata per numerosam
subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore
populis diversarum originum formidabilis.
20. Haut procul inde attollitur Carambis placide collis
contra [septentrionem] Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon,
Tauricae promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum.
hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut
longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus
conligati.
21. his regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium
bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum.
post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et
Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis adsuetudine
cogniti.
22. a quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in
quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius
Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius
eiusdem navis cautissimus rector.
23. praetercursis partibus memoratis
Aulion antron est, et fluenta Callichori ex facto cognominati, quod
superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus,
circa huius ripas virides et opacas orgia pristina reparavit et choros:
trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari ...
24. post haec
confinia Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus
Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias
Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias nunc usque nota, cuius
auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et
Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.
25. paulum ab his
secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummato,
non cum super Helena certaretur, ut auctores prodidere non nulli, in
Pontum reflantibus ventis errore delati cunctisque hostilibus, stabilem
domiciliis sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper
nivalium, et horrore caeli districti, victum etiam sibi cum periculis rapto
parare adsuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam
saevierunt. super Cercetis, qui isdem adnexi sunt, nihil memoratu traditur
dignum.
26. Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi
Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum,
quam perstringit Hypanis fluvius genuinis intumescens aquis et externis.
27.
itineribus hinc extensis Amazones ad usque Caspium mare porrectae
circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur
circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis
delitescit.
28. huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam
vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices
medelarum.
29. Vltra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes
fluvnt perpetui Marabius et Rombitus et Theophanius et Totordanes. licet
alia quoque distans inmanibus intervallis Sauromatarum praetenditur natio
litori iuncta, quod Coracen suscipiens fluvium in aequor eiectat extremum.
30. Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius
uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in
Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa
studio constructae Graecorum.
31. circa haec stagna ultima extimaque
plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles,
Iaxamatae et Maeotae et Iazyges, Roxolanique et Halani et
Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia
lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi.
32. sed
Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena
Graecarum. unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam et
proventibus fructuariis victitantes.
33. A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri
dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et
Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen
inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Euxinus appellatur,
ut evethe Graeci dicimus
stultum et noctem euphronen, et furias eumenidas.
34. dis enim hostiis
litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur
Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium
perpetua monumenta facinorum.
35. In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est
dedicata. in quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis
temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves:
aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. ibi et
aquae sunt et candidae aves nascuntur halcyonibus similes, super quarum
origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus.
36. sunt autem
quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace,
et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae.
37. Hactenus arcus apex protendi existimatur. eius nunc residua
leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti ad usque laevum Bospori Thracii
latus, ut ordo postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus
omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici
circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunae
decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.
38. Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes,
habitant Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes
Chronius et Visula praeterfluvnt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae,
aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.
39.
interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque
nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus.
40. dein
Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus
concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum
verticibus intimatur, cuius
in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae
Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
41. longo exinde intervallo
paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus
coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus
Achilleos vocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali
memorabilem. eique proxima est civitas. Tyros colonia Phoenicum, quam
praestringit fluvius Tyras.
42. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse
praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim,
Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae
porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua
frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas nec stivam
aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum
taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles
plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo
migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
43. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus
figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt
Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam
potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae
praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.
44. amnis vero
Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per
latiorem orbem praetentus ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens
fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
45. quorum
primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco
sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum
Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt
ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum.
46. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus
est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex
umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine
temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque adgerente
multitudine circumvenientium fluentorum.
47. et constat ab ultimis nostri
finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut
aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis - quae sunt
ibi densissima- securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi
aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et paucos.
48. quicquid
autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur
gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur nee per infidum et labile
solum gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam
mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. - prolati
aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.
49. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem
speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim
per Agilonem et Iovium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris
obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos
auctores prodidisse turbarum, isdemque vivis exustis, ut supra relatum est,
omnes concessionem inpetrasse delictorum et veniam.
IX
1. At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis
expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti velut
mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa
deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens,
quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec
barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, aviditate
semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis
miris accendebantur.
2. Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa
deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque
conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum
favore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim
incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem
patriam et colebat.
3. transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona
et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit urbem
antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut
aedium multitudine privatarum et publicarum recte noscentibus regio
quaedam urbis aestimaretur aeternae.
4. cuius moenia cum vidisset in
favillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans
pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod
ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio
3 educatus episcopo, quem genere
longius contingebat.
5. hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae
subverterat tremor, abunde praestitis plurimis per Nicaeam venit ad
Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato Pessinunta convertit,
visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo,
carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam simulacrum translatum
est Romam.
6. cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic
materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per
excessum. quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum,
variant rerum scriptores:
7. quidam enim figmento deae caelitus lapso apo
tou pesein, quod cadere nos dicimus, urbem adseruere cognominatam. alii
memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem, locum sic appellasse.
Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam
potentissimum regem.
8. Venerato igitur numine hostiisque litato et votis Ancyram redit:
eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars
violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum
addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem,
ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent.
9. verum ille
iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure
perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in
calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem
saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et
privatus.
10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia
plurima, id unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum
quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius
deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans,
interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem
locupletem. quo audito princeps renidens «quibus indiciis» ait «ad hoc
pervenisti?».
11 . et ille «purpureum sibi» inquit «indumentum ex serico
pallio parat» iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans abire
tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus
ad largitionum comitem visum propius «iube» inquit «periculoso garrulo
pedum tegmina dari purpurea ad adversarium perferenda, quem, ut datur
intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri
possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant leves».
12. Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud
amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus,
licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae
firmitudine communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi
emercarentur molestias pretiis clandestinis . . .
13. Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus
Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae
nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in
consessum vehiculi Tarsum secum induxit.
14. at hinc videre properans
Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique
propinquans in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, mi
ratus voces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse eois partibus
adclamantis.
15. evenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea
ritu veteri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali
deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum et visum est
triste quod amplam urbem principumque domicilium introeunte
imperatore nunc primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus
audiebantur.
16.hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem
apparuit sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum,
insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter
honoratos prohibito adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba
congregata superflua, adito imperatore «Thalassius» clamitabant
«inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit».
10. et ille hac occasione
hominem opprimi posse coniciens «agnosco» respondit «quem dicitis
offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum
mihi inimico potiori faciat satis». mandavitque adsidenti praefecto ne
audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in
gratiam, quod brevi evenit.
X
1. Ibi hiemans ex sententia nullis interim voluptatis rapiebatur
inlecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis
iudicialibus causis intentus non minus arduis
quam bellicis distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate librans,
quibus modis suum cuique tribueret: iustisque sententiis et inprobi modicis
coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.
2. et
quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque
iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio
litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem vel
quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
3. iudicium enim
hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina iustum id
est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat
abruptos. hoc autem ideo adsequi potuit, quod levitatem agnoscens
commotioris ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter
impetus suos aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno
frenarent: monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione.
4. cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae
plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus «gaudebam plane
prae meque ferebam si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem,
siquid factum sit secus aut dictum».
5. sufficiet autem pro multis, quae
clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a
proposito, nec absurdum. inducta in iudicium femina quaedam cum
palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem
conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator
«prosequere» ait «mulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus
est ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest».
6. Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, vetus
illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum,
imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio,
erransque aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus.
7. post
multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis,
indicantia liquide quid iuberent fieri vel vetarent. illud autem erat
inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros
rhetoricos et grammaticos ritus christiani cultores.
XI
1. Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per
Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario
earundem partium nimius fautor retracti sub vinculis, morte periere
poenali.
2. tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus
atrocium criminum mole supplicio capitali multatus est. post quem
Marcelli ex magistro equitum et peditum filius ut iniectans imperio manus
publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, Scutariorum
scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus
altiora, acti sunt in exilium.
3. Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii
conperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus - id enim
minatus est - multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt
episcopum, vipereis, ut ita dixerim,
morsibus ab eo saepius adpetiti.
4. in fullonio natus, ut ferebatur, apud
Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna conplurium contra
utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae est ordinatus, in
civitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris
agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
5. his efferatis
hominum mentibus Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud
patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes
imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene,
ad delatorum ausa feralia desciscebat.
6. et inter cetera dicebatur id quoque
maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo
cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine inpensarum publicarum
exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
7. ad haec mala id
quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium praeceps. reversus
ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum,
multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus «quam diu»
inquit «sepulcrum hoc stabit?». quo audito velut fulmine multi perculsi,
metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius
perniciem clandestinis insidiis concitabant.
8. ecce autem repente perlato
laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio
insperato, vocibus horrendis infrendens Georgium petit raptumque diversis
mulcandi generibus proterens et conculcans divaricatis pedibus.
9. Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam,
veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod
aram in moneta, quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum
aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id
quoque ad deorum cultum existimans pertinere.
10. quo non contenta multitudo
inmanis dilaniata cadavera peremptorum camelis inposita vexit ad
litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare id metuens, ut
clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut reliquis, qui
deviare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad usque
gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti
christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete
flagrabant.
11. hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum
erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est
lenientibus proximis, missoque edicto acri oratione scelus detestabatur
admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod
iustitia vetet et leges.
XII
1. Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore
conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens
et audiens gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti
caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem
exercitibus nostris saepe deletis.
2. urebatur autem bellandi gemino desiderio,
primo quod inpatiens otii lituos somniabat et proelia, dein quod in
aetatis flore primaevo obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus
etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam
supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium gloriarum
inserere Parthici cognomentum ardebat.
3. Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et
maligni, unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestivas,
indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo
procinctu ponentes. et dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad
imperatorem posse rebantur, eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum
secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis
protinus occasurum.
4. et haec diu multumque agitantes frustra virum
circumlatrabant inmobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas
agrestis homo Lindius Herculem.
5. ille tamen ut maioris praeter ceteros
spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans in
praeparandis congruis operam navabat enixam.
6. Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia
perfundebat, tauros aliquotiens inmolando centenos et innumeros varii
pecoris greges avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies
paene singulos milites carnis distentiore sagina victitantes incultius,
potusque aviditate corrupti, umeris inpositi transeuntium per plateas ex
publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam concedendis conviviis
indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes
et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
7.
augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum
amplitudine antehac inusitata et gravi: et quisque, cum inpraepedite liceret,
scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel
praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et
extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et
ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur.
8.
haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam
consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans
fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti,
veritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam
conperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circumhumata corpora
statuit exinde transferri eo ritu, quo Athenienses insulam purgaverant
Delon,
XIII
1. Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium
amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex
ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis
imitamenti aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est.
2. quo tam atroci casu
repente consumpto ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones
agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi.
suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos invidia, quod idem
templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
3. ferebatur
autem licet rumore levissimo hac ex causa conflagrasse delubrum, quod
Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum
visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis
argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante
pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde
medietate noctis emensa cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare,
volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignesque aridis
nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit, licet ardua discretum
celsitudine concremarunt.
4. eo anno sidere etiam tum instante brumali
quarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam et fontes
antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea
restituti sunt.
5. et quartum nonas Decembres, vergente in vesperam die,
reliqua Nicomedia conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non
mediocris.
XIV
1. Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen
non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum.
inter praecipua tamen et seria illud agere superfluvm videbatur, quod, nulla
probabili ratione suscepta, popularitatis amore vilitati studebat venalium
rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata inopiam gignere solet et
famem.
2. et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse
aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris
licet incruentus. quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et
contumaces volumen conposuit invectivum, quod Antiochense vel
Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans
addensque veritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens,
coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.
3. ridebatur enim
ut Cercops, homo brevis, humeros extentans angustos et barbam prae se
ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis,
quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque victimarius
pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et
culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia vehens licenter pro
sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his
paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi
retinens potestate sollemnia celebrabat.
4. Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit
nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis
videtur primo solis exortus. cumque Iovi faceret rem divinam, repente
conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et
veniam. interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse
Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium
inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine
dubietate victorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos
mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum
meminerat membrum.
5. quibus auditis «accepi» inquit, «olim hoc
dictum» imperator «relatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus
omni metu clementia principis, qui ut prudens definivit inimicorum minuere
numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens».
6. Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti
scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria tamen post tempus
inveniri potuisse firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae
faustum et ubertatem frugum diversaque indicat bona.
7. Super qua re pauca conveniet expediri. inter animalia antiquis
observationibus consecrata Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli
sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. est enim Apis
bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium
corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi
spatium praestitutum sacro fonte inmersus e vita abierit - nec enim ultra
eum trahere licet aetatem quam secreta librorum praescribit auctoritas
mysticorum - necatur choragio pari bos femina, quae ei inventa cum notis
certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si
omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem
frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram.
8. cumque initiante
antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer,
coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes
quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando
Germanicum Caesarem, sicut lectum est, aversatus portenderat paulo post
eventura.
XV
1. Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res
Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi
principum digessimus late visa pleraque narrantes.
2. Aegyptiam gentem
omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a
meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et
Garamantes nationesque variae claudunt, qua orientem e regione prospicit,
Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum et Catadupos rubrumque
pelagus et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus,
septentrioni supposita terrarum situ cohaeret inmenso, unde exordium
Asia Syriarumque provinciae sumunt, a vespera Issiaco disiungitur mari,
quod quidam nominavere Parthenium.
3. Pauca itaque super [benivolo omnium flumine] Nilo, quem
Aegyptum Homerus appellat, praestringi conveniet, mox ostendendis aliis,
quae sunt in his regionibus admiranda.
4 origines fontium Nili, ut mihi
quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt
aetates. verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi in
diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut
arbitror, expediam paucis.
5. adfirmant aliqui physicorum in subiectis
septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt,
magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris
resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam
plagam etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa
ubertim suggerere Nilo creduntur.
6. ex Aethiopicis imbribus, qui
abundantes in
tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius
erigi anni temporibus adserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare
videtur a veritate. imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per
intervalla temporum longa cadere memorantur.
7. opinio est celebrior
alia, quod spirantibus prodromis, perque dies quadraginta et quinque
etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita,
superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu controverso adulescens
in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum
perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa per
supina camporum speciem exhibet maris.
8. rex autem Iuba Punicorum
confisus textu librorum a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in
Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod
pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
9. Aethiopiae
autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decursa, quae ei
orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione
ditissima ad cataractas id est praeruptos scopulos venit, e quibus
praecipitans ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium
fragore adsiduo deminuto necessitas vertere solum ad quietiora coegit.
10.
exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum
amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis
adiutus eiectatur. et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore,
cadentesque in suppares eius, septem navigabiles sunt et undosi, quibus
subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus,
Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus.
11. oriens
autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque
cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis
dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat.
12. inter quas duae
sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo
signatius appellata. cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi,
augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius
fluens minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum navibus antea
pervios equitabiles campos ostendit.
13. abunde itaque luxurians ita est
noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate
umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur
steriles segetes. eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim
possessor optavit. et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in
liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur:
solusque fluminum auras nullas inspirat.
14. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt
et aquatiles. aliae quae humi et in humoribus vivunt unde amphibioi
nominantur. et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia
omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
15. Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus
abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua
carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium
pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per
ova edens fetus anserinis similia.
16. utque armatus est unguibus, si haberet
etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad
cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus
quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia
cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum
ictibus perforentur.
17. et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto
foedere quodam castrensi per septem caerimoniosos dies mitescunt ab
omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant
Nili.
18. praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur
suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis
similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.
19. trochilus
avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans
blande, genasque eius inritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam
gutturis. quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum
penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis
erumpit.
20. audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem
senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses
hibernos nullo vesci dicitur cibo.
21. Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia
cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes
ungulas caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere
documenta sufficiet.
22. inter arundines celsas et squalentes nimia densitate
haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque
copia ad segetes depascendas egreditur. cumque iam coeperit redire
distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani
itineris lineas insidiatores secuti repertum sine difficultate confodiant.
23. item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens
exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus
sagina distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in
cicatrices conveniant plagae.
24. has monstruosas antehac raritates in
beluis in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius
Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi
quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent,
et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inveniri nusquam
possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis
taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi.
25. Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo conprehendi numero
potest, ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis
ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant
mortiferae pestes absumptae.
26. occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis
emergunt paludibus venena malignantes, eosque, antequam finibus suis
excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus
accepimus.
27 serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem
perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et
dipsadas et viperas aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore
aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
28. Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. e
quibus pauca conveniet explicari. templa ubique molibus magnis exstructa.
pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi
difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem,
quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae
in summitates acutissimas desinentes.
29. quae figura apud geometras ideo
sic appellatur quod ad ignis speciem, tou pyros, ut nos dicimus, extenuatur
in conum. quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens
gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.
30. Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut
fertur, periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque,
ne caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis
per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque
genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas
hierographicas litteras appellarunt ...
31. Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum
extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras
non sinunt. inde si stipitem quisquam fixerit rectum vel hominem aut
arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates
contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen Aethiopiae partem
aequinoctiali circulo proximam dicitur evenire, ubi per nonaginta dies
umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
32.
quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia,
ad ingenia celsa paramus, pauca super provinciis narraturi.
XVI
1. Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis,
Aegyptum ipsam et Thebaidem et Libyam, quibus duas adiecit posteritas,
ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
2. Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet et
Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit
sui: hecatompylos enim Thebas nemo ignorat.
3. In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis
pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem
civitatis adluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum
horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei
sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
4. In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed
deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe
eademque Teuchira et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.
5. in
sicciore vero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia
pauca et brevia.
6. Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est
regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et
Thmui et Memphi maximis urbibus nitet.
7. Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa
nobilitant et magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia
Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis
ad momentum parum repertae omnes ambitus lineales farina respersit,
quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito
monstravit.
8. inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens
atque, ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullo paene die
incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.
9. hoc litus cum
fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes
discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam,
quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna
suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel
Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium
signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.
10.
haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate ita
magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. insula
Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur
inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia
vectigali.
11. quod cum in die quodam nimium quantum petituri venissent,
femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem
publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus
consummari, et septem
diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt
vindicata. quo cum vehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non
continentis portorium flagitantes.
12. His accedunt altis sufflata fastigiis templa. inter quae eminet
Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen
columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua
operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se
venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius
cernat.
13. in quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur
monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia,
Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum
diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.
14. Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem, ut priscae
memoriae tradunt, Menelai gubernator sepultus ibi cognominavit.
amoenus inpendio locus fanis et diversoriis laetis exstructus, auris et
salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se
quisquam arbitretur in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu
inmurmurantes audierit ventos.
15. Sed Alexandria ipsa non sensim, ut aliae urbes, sed inter initia
prima aucta per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere
fatigata, ad ultimum multis post annis Aureliano imperium agente,
civilibus iurgiis ad certamina interneciva prolapsis dirutisque moenibus
amisit regionis maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum
praestantium hominum domicilium.
16. unde Aristarchus grammaticae rei
doctrinis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et
Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in
litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus,
multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris
ubi non numquam inperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus
scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut inmania
frementem leonem putredulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
17. et quamquam veteres cum his quorum memini floruere conplures, tamen
ne nunc quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et
disciplinarum magistri quodam modo spirant et nudatur ibi geometrico
radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit
musica, nec harmonica conticuit, et recalet apud quosdam adhuc licet
raros consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt numeros haut
pauci, super his scientiam callent quae fatorum vias ostendit.
18. medicinae
autem, cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria desiderantur
adminicula crebra, ita studia augentur in dies ut, licet opus ipsum redoleat,
pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis
auctoritatem, si Alexandriae se dixerit eruditum.
19. et haec quidem
hactenus. sed si intellegendi divini aditionem multiplicem et
praesensionum originem mente vegeta quisquam voluerit replicare, per
mundum omnem inveniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata.
20. hic primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula, ut
dicitur, pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis
arcanis.
21 . hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos,
quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum
aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila conloquens
subinde visebatur.
22. hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem
limum contrectans tremores futuros praedixerat terrae. et Solon sententiis
adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano
quoque iuri maximum addidit firmamentum. ex his fontibus per sublimia
gradiens sermonum amplitudine Iovis aemulus Platon visa Aegypto
militavit sapientia gloriosa.
23. Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis
quam maesti oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes,
controversi et reposcones acerrimi. erubescit apud eos siqui non
infitiando tributa plurimas in corpore vibices ostendat. et nulla
tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus
latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.
24. Id autem notum est, ut annales veteres monstrant, quod
Aegyptus omnis sub amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium
bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit ab
Octaviano Augusto possessa. aridiorem Libyam supremo Apionos regis
consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae
Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. evectus longius ad
ordinem remeabo coeptorum.
|