LIBER XXIII
I
1 . Haec eo anno - ut praetereamus
negotiorum minutias - agebantur.
Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae
Sallustio
praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et
videbatur novum
adiunctum esse Augusto privatum, quod post
Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum.
2. et licet accidentium
varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis
apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens
imperiique sui memoriam
magnitudine operum gestiens propagare,
ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post
multa et
interneciva certamina obsidente Vespasiano posteaque Tito aegre est
expugnatum,
instaurare sumptibus cogitabat inmodicis, negotiumque
maturandum Alypio dederat Antiochensi, qui
olim Brittannias curaverat
pro praefectis.
3. cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius
iuvaretque
provinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris
adsultibus
erumpentes fecere locum exustis
aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento
destinatius
repellente cessavit inceptum.
4. Isdem diebus legatos ad se missos ab urbe
aeterna clare natos
meritisque probabilis vitae compertos imperator honoribus diversis adfecit.
et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum
proconsulem Africae, Venusto vicariam
commisit Hispaniae, Rufinum
Aradium comitem orientis in locum avunculi sui Iuliani recens
defuncti
provexit.
5. quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam ut
docuit exitus
praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluvio
sanguinis repente extincto eumque
comite Iuliano secuto vulgus publicos
contuens titulos Felicem Iulianum Augustumque
pronuntiabat.
6.
praecesserat aliud saevum. namque kalendis ipsis ianuariis ascendente eo
gradile Genii templum e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior
nullo pulsante repente
concidit animamque insperato casu efflavit, quod
adstantes - incertum per inperitiam an adulandi
cupiditate - memorabant
consulum seniori portendi nimirum Sallustio, sed ut apparuit non aetati
sed
potestati maiori interitum propinquare monstrabatur.
7. super his alia
quoque minora signa
subinde quid accideret ostendebant. inter ipsa enim
exordia procinctus Parthici disponendi
nuntiatum est Constantinopolim
terrae pulsu vibratam: quod horum periti minus laetum esse
pronuntiabant
aliena pervadere molienti rectori. ideoque intempestivo conatu desistere
suadebant,
ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum
inruentibus armis externis lex una
sit et perpetua, salutem omni ratione
defendere, nihil remittente vi mortis. isdem diebus
nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc bello libros Sibyllae
consultos, ut iusserat,
imperatorem eo anno discedere a limitibus suis
aperto prohibuisse responso.
II
1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum
auxilia
pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe
respondente,
nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari
Romanam, cuius opibus foveri conveniret
amicos et socios, si auxilium eos
adegerit necessitas inplorare.
2. solum Arsacem monuerat
Armeniae regem
ut collectis copiis validis iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet
urgere
propere cogniturus. proinde cum primam consultae rationes copiam
praebuissent, rumore praecurso
hostiles occupare properans terras nondum
adulto vere, missa per militares numeros expeditionali
tessera cunctos
transire iussit Euphraten.
3. quo conperto omnes evolant ex hibernis
transmissoque, ut textus docebat scriptorum, dispersi per stationes varias
adventum principis
exspectabant. ipse autem Antiochiam egressurus
Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris
dictioni praefecit
turbulentum et saevum: dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus
avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.
4. cumque eum
profecturum deduceret
multitudo promiscua, itum felicem reditumque
gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis
esset et lenior,
nondum ira, quam ex conpellationibus et probris conceperat,
emollita loquebatur
asperius se esse eos adserens postea non visurum.
5.
disposuisse enim aiebat hiemandi gratia
per conpendiariam viam
consummato procinctu Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad
Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et
hoc haut diu postea
contigit. corpus namque eius illuc relatum exsequiarum
humili pompa in suburbano sepultum est ut
ipse mandarat,
6. Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus
Hierapolim solitis
itineribus venit. ubi cum introierit civitatis capacissimae
portas, sinistra porticus subito
lapsa, subter tendentes quinquaginta milites
exceptis plurimis vulneratis tignorum tegularumque
pondere magno
conlisit.
7. unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere
signa
commovit ut fama de se nulla praeversa - id enim curatius observarat
- inprovisus Assyrios
occuparet. denique cum exercitu et Scytharum
auxiliis Euphrate navali ponte transmisso venit ad
Batnas municipium
Osdroenae ibique inlaetabile portentum offendit.
8. cum enim calonum
frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum
palearum stetisset inpendio
celsum - hoc enim modo per regiones illas
tales species construuntur - rapientibus multis
quassata congeries inclinata
est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima
ruinarum
III
1. Maestus exinde digressus
venit cursu propero Carras antiquum
oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde
duae
ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et
Tigridem, dextra per
Assyrios et Euphraten.
2. ibi moratus aliquot dies dum
necessaria parat, et Lunae, quae
religiose per eos colitur tractus, ritu
locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum
admisso occulte
paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque
arripere
fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos.
3. hic
Iuliani quiescentis
animus agitatus insomniis eventurum triste aliquid
praesagiebat. quocirca et ipse et visorum
interpretes praesentia
contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas
Apriles,
observari debere pronuntiabant. verum ut conpertum est postea,
hac eadem nocte Palatini
Apollinis templum praefecturam regente
Aproniano in urbe conflagravit aeterna, ubi, ni multiplex
iuvisset auxilium,
etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum.
4. Post quae ita
digesta, agmina et commeatus omnis generis
disponenti procursatorum adventu anhelantium etiam
tum indicatur
equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto avertisse subito
praedas.
5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitaverat,
triginta milia lectorum
militum eidem commisit
Procopio iuncto ad parilem potestatem
Sebastiano comite ex duce Aegypti,
isdemque praecepit, ut intra Tigridem
interim agerent vigilanter omnia servaturi, nequid
inopinum ex incauto
latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut,
si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et
Moxoenam, Chiliocomo
uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto
cursu vastatis apud Assyrios adhuc agenti
sibi concurrerent necessitatum
articulis adfuturi.
6. His ita ordinatis ipse exitu simulato
per Tigridem, quod iter etiam
re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et
quieta nocte
emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei
equus Babylonius
nomine ictu torminis consternatus dum dolorum
inpatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta
distincta conspersit. quo
ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis «Babylona humi
procidisse ornamentis omnibus spoliatam».
7. et paulisper detentus, ut
omen per hostias
litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde
ortus Belias fluvius funditur in
Euphraten. hic corporibus cibo curatis et
quiete, postridie ventum est ad Callinicum
4,
munimentum robustum et
commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles,
quo
Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo
vehitur simulacrum, Almonis
undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate
prisco more conpleta, somno per otium capto
exultans pernoctavit et
laetus.
8. luce vero secuta profectus exinde per supercilia riparum
fluvialium aquis adulescentibus undique convenis cum armigera gradiens
manu in statione quadam
sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli
gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona
tamquam mundi
nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta
bellorum
adpositi.
9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi
regis instar, classis advenit
tribuno Constantiano cum comite Lucilliano
ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat,
in qua mille erant
onerariae naves ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et
tela
et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad
conpaginandos necessariae
pontes.
IV
1. Re ipsa admoneor, breviter,
quantum mediocre potest ingenium haec
instrumentorum genera ignorantibus circumscripte
monstrare; et ballistae
figura docebitur prima.
2. ferrum inter axiculos duos firmum
conpaginatur
et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti,
quod in medio
pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius,
recto canalis angusti meatu cavatus, et
hac multiplici chorda nervorum
tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur
aptissime,
quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in
temonis
cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque
facto hinc inde validi iuvenes
versant agiliter rotabilem flexum.
3. cum ad
extremitatem nervorum acumen venerit summum,
percita interno pulsu a
ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit
saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
4. Scorpionis autem, quem
appellant nunc Onagrum, huius modi forma
est. dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque
mediocriter, ut
prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae
conectuntur
ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas
funes conligantur robusti,
conpagem, ne dissiliat, continentes.
5. ab hac
medietate restium ligneus stilus exsurgens
obliquus et in modum iugalis
temonis erectus ita nervorum nodulis inplicatur, ut altius tolli
possit et
inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea
vel
ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis
confertum minutis,
validis nexibus inligatum et locatum super congestos
cespites vel latericios aggeres. nam muro
saxeo huius modi moles inposita
disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non
pondere.
6.
cum igitur ad concertationem ventum fuerit, lapide rotundo fundae
inposito,
quaterni altrinsecus iuvenes repagula, quibus incorporati sunt
funes, explicantes, retrorsus
stilum paene supinum inclinant: itaque
demum sublimis adstans magister claustrum, quod totius
operis continet
vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus et
mollitudine offensus cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit
conlisurum.
7. et
tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis
explicatio torquetur, scorpio autem quoniam
aculeum desuper habet
erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod
asini
feri eum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando
emittunt, ut
perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita
ipsa displodant.
8. Hinc ad arietem
veniemus. eligitur abies vel ornus excelsa,
cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo,
arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento
vocabulum indidit, et sic
suspensa utrimque transversis asseribus et ferratis
quasi ex lance vinculis trabis alterius
continetur, eamque quantum
mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obvia
quaeque
rumpenda protrudit ictibus validissimis instar adsurgentis et cedentis arietis
qua
crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas
concidunt structurae
laxatae murorum.
9. hoc genere operis si fuerit
exserto vigore discussum, nudatis
defensoribus ideoque solutis obsidiis
civitates munitissimae recluduntur.
10. Pro his arietum
meditamentis iam crebritate despectis conditur
machina scriptoribus historicis nota, quam
elepolin Graeci cognominamus.
cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo
aliisque urbibus
oppugnatis Poliorcetes est appellatus.
11. aedificatur autem hoc modo.
testudo conpaginatur inmanis axibus roborata, longissimis ferreisque clavis
aptata et
contegitur coriis bubulis virgarumque recenti textura atque limo
asperguntur eius suprema ut
flammeos detrectet et missiles casus.
12.
conseruntur autem eius frontalibus trisulcae
cuspides praeacutae,
ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel
fictores, ut quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat.
13. hanc ita validam
molem rotis
et funibus regens numerosus intrinsecus miles languidiori
murorum parti viribus admovet
concitis, et nisi desuper propugnantium
valuerint vires conlisis parietibus aditus patefacit
ingentes.
14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea
inter
spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in
muliebris coli formam, quo nentur
lintea stamina, concavatur ventre
subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem
cum aliquo
suscipit alimento.
15. et
si emissa lentius arcu invalido - ictu enim rapidiore
extinguitur - haeserit
usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus
incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur.
hactenus de instrumentis
muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad
rerum ordinem revertamur.
V
1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere
promptissimis,
tendens imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus
est
munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et
Euphrates ambiunt flumina velut
spatium insulare fingentes.
2. quod
Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris
turribusque circumdedit
celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret,
ne
vagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis
provinciarum contigerat
damnis.
3. namque, cum Antiochiae in alto
silentio scaenicis ludis mimus cum uxore inmissus
e medio sumpta quaedam
imitaretur, populo venustate attonito coniunx «nisi somnus est» inquit
«en Persae» et retortis plebs universa cervicibus exacervantia in se tela
declinans spargitur
passim. ita civitate incensa et obtruncatis pluribus, qui
pacis more palabantur effusius,
incensisque locis finitimis et vastatis,
onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade
vivo exusto, qui
eos ad suorum
interitum civium duxerat inconsulte. et haec quidem Gallieni
2 temporibus
evenerunt.
4. Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem
Aborae
pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti
Galliarum
praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos
obtestantisque, ne ita intempestive
nondum pace numinum exorata
inrevocabile subiret exitium.
5. posthabito tamen suasore
cautissimo
fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse
umquam
potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. statimque
transgressus pontem avelli
praecepit, necui militum ab agminibus propriis
revertendi fiducia remaneret.
6. pari sorte
hic quoque omen inlaetabile
visum est apparitoris cuiusdam cadaver extentum carnificis manu
deleti,
quem praefectus Sallustius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod
intra
praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus casu
inpediente frustratus est. sed
miserando homine trucidato postridie
advenit, ut ille promiserat, alia classis abunde vehens
annonam.
7. Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor
interpretatur. hic Gordiani
imperatoris longe conspicuum vidimus
tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque
felicissimos ductus et
insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti
8. ubi cum pro
ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram
desertum oppidum, procul
militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis
eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis
inmanissimi corporis leo, cum
aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut
certiore
iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat,
sed incerto fatu fortunae
aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis
portendebatur, sed cuius, erat incertum.
9. nam
et oracula dubia legimus,
quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici,
quae
post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat
Croesum, et aliam quae
Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique
destinaverat mare, sortemque his posteriorem
veram quidem sed non
minus ambiguam:
aio te Aeacida Romanos vincere posse.
10. Etrusci tamen
haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium
rerum, cum illis procinctum hunc saepe
arcentibus non crederetur, prolatis
libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse
prohibitorium
principique aliena licet iuste invadenti contrarium.
11 . sed calcabantur
philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas,
errantium subinde et in parum
cognitis perseverantium diu. et enim ut
probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae
id
praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum
rege iam congressuro
itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt,
et superata gente discessit incolumis,
illo minime contemplato, quod
aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam
Romano iuri obnoxiam occuparat.
12. secuto itidem die, qui erat septimum
idus Aprilis, sole
vergente iam in occasum ex parva nubecula subito aere
crassato usus adimitur lucis, et post
minacem tonitruum crebritatem et
fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus
equis concidit,
quos potu satiatos a flumine reducebat.
13. eoque viso harum rerum
interpretes
arcessiti interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius adfirmabant,
fulmen
consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid
fieri vel suadent
ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis
cum bellatoriis iumentis extinxit, et
hoc modo contacta loca nec intueri
nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
14.
contra philosophi
candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse
acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si
exinde praenoscitur
aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi
gloriosa coeptanti, cum constet flammas
suapte natura nullo obstante ad
sublimia convolare.
15. Peracto igitur, ut ante dictum est,
ponte cunctisque transgressis
imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui
rectorisque
fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae
omnes et
cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens
coronaque celsarum circumdatus
potestatum talia ore sereno disservit
favorabilis studio concordi cunctorum:
16. «Contemplans
maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi
milites, contionari disposui, docturus
ratione multiplici non nunc primitus,
ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis.
namque ut
Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos
Alanos nunc
appellamus, hac quoque natione perrupta vidit Caspios
lacus, Ventidium novimus Antoni legatum
strages per hos tractus
innumeras edidisse.
17. sed ut a vetustate discedam, haec quae
tradidit recens
memoria replicabo. Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi victores
et
tropaeati, redissetque
pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus
honorate,
apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione
Philippi praefecti praetorio
sceleste iuvantibus paucis in hoc ubi sepultus
est loco, vulnere impio cecidisset. nec erravere
diu manes eius inulti, quod
velut clarente iustitia omnes, qui in eum conspiravere,
cruciabilibus
interiere suppliciis.
18. et illos quidem voluntas ad altiora propensior
subire
inpulit facinora memoranda, nos vero miseranda recens captarum urbium
et inultae
caesorum exercituum umbrae et damnorum magnitudines
carorumque amissiones ad haec, quae
proposuimus, hortantur, votis
omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata huius lateris
securitate
re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
19.
adero
ubique vobis adiumento numinis sempiterni imperator et
antesignanus et conturmalis ominibus
secundis, ut reor. at si fortuna
versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano
orbe memet
vovisse sufficiet ut Curtii Muciique veteres et clara prosapia Deciorum.
abolenda
nobis natio molestissima cuius in gladiis nondum nostrae
propinquitatis exaruit cruor.
20.
plures absumptae sunt maioribus nostris
aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. devicta
est perplexo et
diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus timuit superesse victoriae.
evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casus obsidionis
emensos. Fidenas ne imperio
subcrescerent aemulae, Roma subvertit, et
Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis
laboret monumentorum
veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
21. haec
ut
antiquitatum peritus exposui, superest ut aviditate rapiendi posthabita,
quae insidiatrix
saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens
incedat, cum ad necessitatem congrediendi
fuerit ventum, signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit
quisquam, exsectis cruribus
relinquetur. nihil enim praeter dolos et insidias
hostium vereor nimium callidorum.
22. ad
summam polliceor universis
rebus post haec prospere mitigatis absque omni praerogativa
principum,
qui quod dixerint vel censuerint pro potestate auctoritatis iustum esse
existimant,
rationem me recte consultorum vel secus siquis exegerit
redditurum.
23. quocirca erigite iam
nunc, quaeso, erigite animos vestros,
multa praesumentes et bona aequata sorte nobiscum
quicquid occurrerit
difficile subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi
victoriam».
24. Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria
proeliator miles
exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis
nihil periculosum fore vel arduum
clamitabat sub imperatore plus sibi
laboris quam gregariis indicente.
25. maxime omnium id
numeri Gallicani
fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante perque
ordines
discurrente cadentes vidisse gentes aliquas, alias supplicantes.
VI
1. Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm
monstrare
Persidis, descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre vera
dixere
paucissimi. quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam
proficiet plenam. quisquis
enim adfectat nimiam brevitatem ubi
narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid
debeat praeteriri,
scrutatur.
2. Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus
appellatum ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum
fata rapuissent
Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis
obscure geniti, latronum inter adulescentiae
rudimenta ductoris, verum
paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu factorum aucti
sublimius.
3. qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore
Seleuco eiusdem
Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc
indiderat cognomentum, praesidiisque
Macedonum pulsis ipse tranquillius
agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.
4.
denique post
finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum
et
castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque
timori esse accolis omnibus,
quos antea formidabat, medium ipse agens
cursum aetatis placida morte decessit. certatimque
summatum et vulgi
sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione
permixtus est omnium primus.
5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis
praetumidi appellari
se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque
imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis
est et optata, ita
regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum
felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
6. quam ob rem numinis
eum vice venerantur
et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri
memoriam non nisi Arsacides is sit,
quisquam in suscipiendo regno cunctis
anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae
adsidue apud eos
eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma
gestantem feriat vel privatum.
7. Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis
conpluribus
dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum
superbia
licenter grassantium per
longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori
fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit
Tomyris regina Scytharum
ultrix acerrima filiorum.
8. deinde cum Dareus
posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu
mutato adgressi cunctis
paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere
discessum,
ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in
successoris unius
iura translatam.
9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et
deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae
nationes subinde dimicarunt
paribusque momentis interdum, aliquotiens
superatae, non numquam abiere victrices.
10. Nunc
locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque
absolvam. hae regiones in amplitudines
diffusae longas et latas ex omni
latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia
adeo esse
perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra
oppositum aliud
promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine
inpedimento cernatur.
11. quibus angustiis
permeatis cum latitudo patuerit
nimis extensa, navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur,
ubi post
iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus
dimensione litorea in
numerum viginti milium stadiorum velut spatio
detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum
est densitas et vicorum
naviumque crebri discursus.
12. ergo permeatis angustiis ante dictis
venitur
ad Carmaniae sinum orienti obiectum intervallo. Cantichus nomine
panditur sinus
australis. haut procul inde alius, quem vocant Chaliten,
occiduo obnoxius sideri. hinc
praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae
sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui
ferventem solis exortum
suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.
13. utque
geographici
stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. ab
arctoo
cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et Scytharum
gentibus multis et Arimaspis
hominibus
luscis et feris. ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in
Asia sitos
Albanos, mare rubrum et Scenitas Arabas, quos Saracenos
posteritas appellavit: Mesopotamiam sub
axe meridiali despectat: orienti a
fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum
intersecans
terras in pelagus eiectatur australe.
14. Sunt autem in omni Perside hae regiones
maximae, quas Vitaxae id
est magistri equitum curant, et reges et satrapae - nam minores
plurimas
recensere difficile est et superfluvm Assyria, Susiana, Media, Persis,
Parthia, Carmania
maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae,
Scythia infra Imaum et ultra eundem
montem, Serica, Aria,
Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
15. Citra omnes
provincias est nobilis Assyria celebritate et
magnitudine et multiformi feracitate ditissima.
quae per populos pagosque
amplos diffusa quondam et copiosa, ad unum concessit vocabulum et
nunc
omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam
frugum bitumen nascitur
prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo
Tigris voratus fluensque subterraneus percursis
spatiis longis emergit.
16. hic
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa
quoque bitumini, cui
etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus
evanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet
humana mens praeter
pulverem extinguendi commentum.
17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde
halitus letalis
exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae
lues
oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum,
antequam sublimius vagaretur,
terras circumsitas inhabitabiles acerbitate
fecisset.
18. cuius simile foramen apud
Hierapolim Phrygiae antehac, ut
adserunt aliqui, videbatur. unde emergens itidem noxius
spiritus
perseveranti odore quicquid prope venerat conrumpebat absque spadonibus
solis, quod qua
causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
19. apud
Asbamaei quoque Iovis
templum in
Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus
Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana,
stagno effluens fons
cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam
extra
margines intumescit.
20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus
vocitata longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter
Onam et Tigridem sita
navigeros fluvios adiri vado numquam potuit:
transire enim diabainein dicimus Graeci.
21. et
veteres quidem hoc arbitrantur.
nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui,
quos ipsi
transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi
Adiabenam
cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero
auctore et India et Euphratensis ante hoc
Commagena, itidemque Hiberia
ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia
Baetica.
22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna
possederat, nomen
Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti
declarans, et Ecbatana et Arbela et
Gaugamela, ubi Dareum Alexander
post discrimina varia proeliorum incitato Marte prostravit.
23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet
Mesene cognominata et
Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes
multae. splendidissimae vero et pervulgatae
hae solae sunt tres: Babylon
cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus
rex
condidit Belus - et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit,
posteaque rex
Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco
indito nomine, Persidis effecit
specimen summum. post hanc Seleucia
ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
24. qua per duces
Veri Caesaris, ut ante
rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis
perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini
deorum antistites collocarunt. fertur autem quod
post direptum hoc idem
figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen
angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam
concluso a Chaldaeorum
arcanis labes primordialis exiluit, quae
insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri
Marcique Antonini
temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta
contagiis polluebat et mortibus.
25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae
veteris, ut
memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem
has
easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et
Marses et Flumen regium et
Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus
navigabilis per omnes est rivos, insulasque
circumfluens, et arva cultorum
industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis
habilia facit.
26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida.
inter
alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et
Aracha. cetera brevia sunt
et obscura. fluvii vero multi per haec loca
discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et
Mosaeus, per harenosas
angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem
inundantes.
27. At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante
regnum Cyri
superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam
totius Assyriis domitis, quorum
plurimos pagos in Atropatenae vocabulum
permutatos belli iure possedit.
28. pugnatrix natio
et formidanda post
Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae
figurae formatas. harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam
extenduntur, eisque
maximae celsitudines imminent montium, quos
Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.
29. Coroni
quoque montis
altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris adfluvnt et
vinariis,
pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque venis
liquidis locupletes.
30. edunt
apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus, ut
scriptores antiqui docent nosque
vidimus, ineuntes proelia viri summates
vehi exultantes solent, quos Nesaeos appellant.
31.
abundat aeque
civitatibus ditibus Media et vicis in modum oppidorum exstructis et
multitudine
incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum
regum.
32. In his tractibus
Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta
studiisque, quoniam huc incidimus, pauca
conveniet expediri. magiam
opinionum insignium auctor amplissimus Plato machagistiam esse verbo
mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae
saeculis priscis multa ex
Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit
Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei
pater.
33. qui cum
superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam
venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum
ingenia potiuntur,
eorumque monitu rationes mundani motus et siderum
purosque sacrorum ritus quantum colligere
potuit eruditus, ex his, quae
didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum
disciplinis
praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus
tradunt.
34.
ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia
multitudo creata deorum cultibus
dedicatur. feruntque, si iustum est credi,
etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis
foculis custodiri, cuius
portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus
dicunt.
35. huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis
Persicae
potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque
piaculum aras adire vel
hostiam contrectare antequam magus conceptis
precationibus libamenta diffunderet praecursoria.
verum aucti paulatim
in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen villasque
inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti
permissi religionis
respectu sunt honorati.
36. ex hoc magorum semine
septem post mortem Cambysis regnum inisse
Persidos antiqui memorant
libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium
equino
hinnitu sortiti.
37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si
emissum lentius laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit
usquam, tenaciter cremat,
et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus
excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo
quam iactu pulveris
consopitur.
38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba
quadam
infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes
et coalescens durant ex materia
venae naturalis similis oleo crassiori: quae
species gignitur apud Persas, quam ut diximus,
naphtam vocabulo
appellavere gentili.
39. Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis
omnibus
praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine
moenium
conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et
Ecbatana sub Iasonio monte in
terris sitae Syromedorum.
40. amnes has
regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt
Choaspes et Gyndes et
Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso
Cyrus ille
superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum
ereptum ire regna Scythica
festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam
ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti
molitus in Caspium delabitur
mare.
41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia
litoribus
proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite
aquarumque copia
iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum
influvnt sinum, quorum maximi sunt
Batradites et Rogomanius et Brisoana
atque Bagrada.
42. oppida vero mediterranea sunt
ampliora - incertum
enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae
Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero
visuntur ibi tres
tantum Tabiana et Fara et Alexandria.
43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes
nivales terras et
pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris
abundantior:
et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia,
Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos,
a cuius finibus per Caspia
litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et
mille.
44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita
certamina
iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in
proelio profuderit animam.
excedentes enim e vita morte fortuita
conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.
45.
Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant,
ideo sic appellati quod
frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque
suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque
eorum partes mare rubrum
a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi
utriusque potiri bonis omnibus adsueti.
46. ubi et stationes et portus
tranquilli sunt
plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa
nimium et decora, aquarumque suapte
natura calentium saluberrimi fontes
et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque
temperies caeli,
ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
47.
ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis
et vallibus,
has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et
Baraba itidemque Nagara et Maepham et
Tapphara et Dioscurida. insulas
autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas
dinumerare non
refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse
dicitur templum.
48. Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis
erigitur ad
usque Indicum pertinens mare, fructuariis
arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris
multo et minor.
fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta
fecunda.
49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et
Hydriacus. sunt etiam
civitates licet numero paucae victu tamen et cultu
perquam copiosae, inter quas nitet Carmana
omnium mater et
Portospana et Alexandria et Hermupolis.
50. Interius vero pergenti occurrunt
Hyrcani, quos eiusdem nominis
adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris
colendi
cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum
exuberant.
ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae
plures, quae cuiusmodi solent capi
commentis dudum nos meminimus
rettulisse.
51. nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus
teguntur
aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus
ad
plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur.
52. hic amnes
duo pervulgati sunt
nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia
superantes natatu aliquotiens tigris improvisae
finitima populantur.
habent etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem
maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen
et his nobiliorem
Hyrcanam.
53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus
piissimum, calcare
cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus
fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus
contuetur.
54. Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene
collibus altis
undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam
pleraque sunt ibi deserta soli aquarum
penuria, quaedam tamen habent
oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.
55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix
et potentissima
Persisque semper infesta antequam circumsitos populos
omnes ad dicionem gentilitatemque
traheret nominis sui, quam rexere
veteribus saeculis etiam Arsaci
formidabiles reges.
56.
eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a
litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium
fertiles, et pecus, quod illic
per campestria loca vescitur et montana, membris est magis
conpactis et
validis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in
obsidione Cyzicena visi Romanis.
57. gentes isdem Bactrianis oboediunt
plures, quas
exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus
inundantur. e quibus Artamis et
Zariaspes ante sibi consociati itidemque
Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent
inmania Oxi fluenta.
58. sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his
cedentes ut
melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra
ipsa, unde
regnum et vocabulum nationis est institutum.
59.... sub imis montium pedibus, quos appellant
Sogdios, inter quos
amnes duo fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga
vallesque praecipites in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam
nomine paludem efficiunt
late longeque diffusam. hic inter alia oppida
celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa
metropolis.
60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli
pecori
fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et
Comedus. praeter quorum
radices et vicum, quem Lithinon pyrgon
appellant, iter longissimum patet mercatoribus pervium
ad Seras subinde
commeantibus.
61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et
Apurios
vocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis
Halanorumque latus
tangentes extremum. qui velut agentes quodam secessu
coalitique solitudine per intervalla
dispersi sunt longa adsueti victu vili et
paupertino.
62. et gentes quidem variae hos
incolunt tractus, quas nunc
recensere alio properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est
inter
has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse
quosdam mites et pios ut
Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit
vates Homerus in hoc versu
glaktophagon Abion te
dikaiotaton anthropon.
63. inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus
iungit
natura vel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et
Daicus.
civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et
Chauriana et Saga.
64. Vltra
haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in
orbis speciem consertae celsorum
aggerum summitates ambiunt Seras
ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali
latere
Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes:
qua meridiem
spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur
autem ibidem montes Anniba et
Auzacium et Asmira et Emodon et
Oporocorra.
65. hanc itaque planitiem undique prona
declivitate
praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina
Oechardes et
Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum
diversorum ingenium: hic patulum,
alibi molli devexitate subductum, ideoque
satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
66. incolunt autem
fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et
Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero solis
suspiciunt Rabannae
et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi,
quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent
et Aspacarae: Baetae vero
australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis,
magnis
tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et
Aspacara et Sera
nitidae sunt et notissimae.
67. agunt autem ipsi quietius
Seres, armorum semper et
proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et
placidis otium est voluptabile, nulli
finitimorum molesti. caeli apud eos
iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque
ventorum
commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus
aquarum
asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine
et liquore mixtam
subtilitatem
tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt
sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam
infimorum sine ulla
discretione proficiens.
68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris
vitae
cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila
vel quaedam alia
fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice
propositarum rerum pretia solis oculis
aestimantur, et ita sunt abstinentes
ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent
adventicium.
69. Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras
amnis
vehendis sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum
ingentem eodem vocabulo
dictitatum. abundat autem haec eadem Aria
oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et
Sotira et Nisibis et
Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur
et
mille.
70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente
Caucasumque ab occidentali
latere prospectantes, ipsi quoque montium
defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior
Ortogordomaris interluit
fluvius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam civitates aliquas,
quibus
clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad
usque Mediae
fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et
ducenta.
71. Ante dictis continui
sunt Drangiani collibus cohaerentes, ...
Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur,
interque alia duobus
municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.
72.
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus
Indis obiecta, quam ab Indo
fluviorum maximo, unde regiones
cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit
amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque
civitates sunt inter
alias viles Alexandria et Arbaca et Choaspa.
73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia
est, dextra terminos
contingens Indorum, inter minores alios Arabio
uberior flumine, ubi montes
deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis
emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes
nomina magnitudine
potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et
Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.
74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia
Persidis extremitates per
minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet
dici,
quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque
memoratas angustias
novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili
fluminis ad usque principia Carmanorum
quattuordecim milium stadiorum
numero definitur.
75. Per has nationes dissonas et multiplices
hominum quoque
diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et
mores
graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes,
caprinis oculis torvi et
superciliis in semiorbium speciem curvatis
iunctisque, non indecoribus barbis capillisque
promissis hirsuti, omnes
tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti
cernuntur.
quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses
Thucydides est auctor
amplissimus.
76. effusius plerique soluti in venerem
aegreque contenti multitudine pelicum,
puerilium stuprorum expertes, pro
opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde
apud eos per
libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum
maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.
77. nec apud eos extra
regales mensas hora
est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut
solarium est, eoque monente quod
inciderit editur, nec quisquam post
satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
78. inmane
quantum restricti et
cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec
cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.
79.
super his nec stando
mingens nec ad requisita naturae secedens facile
visitur Persa: ita observantius haec aliaque
pudenda
declinant.
80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu
se
iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed
magis artifices quam
fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis
insanumque loquentes et ferum,
magnidici et graves ac taetri, minaces
iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi
crudeles, vitae
necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis
hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos
famulo mensaeque
adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis
pellibus labra omnium vinciuntur.
81. leges apud eos inpendio formidatae,
inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos
et desertores, et
abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.
82.
ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum
alienis consiliis
indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae
interdum facundos iurisque publici
peritissimos post indoctorum conlocat
terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem
iudicis iudex
alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.
83.
militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et
armaturae, quam saepe
formavimus metuendi vel exercitibus maximis,
equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas
omnis et splendor. pedites
enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones.
sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec
stipendiis aliquando fulta
nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas
abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat
ita audax et ad pulveres
Martios erudita, ni bellis civilibus externisque
adsidue vexarentur.
84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine
colorum fulgentibus vario ut, licet
sinus lateraque dissuta relinquant flatibus
agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem
nihil videatur intectum.
armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus
abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.
85. Restat ut super ortu lapidis huius
pauca succinctius explicentur.
apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis
robustis et
candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes
enim velut
coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius
oscitando. exindeque gravidulae
edunt minutas binas aut ternas vel uniones
ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae
singulas aliquotiens pariunt
sed maiores.
86. idque indicium est aetheria potius
derivatione, quam
saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem
infusae
claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et
rutilos et
maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate
haustuum figurantur casibus variatis.
conclusae vero saepissime metu
fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis
diffluvnt abortivis.
87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum
illa
efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias
declinantes, ut
quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum
canum receptacula delitescunt.
88. quod
genus gemmae etiam in
Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non
ignoramus.
|