|
LIBER XXIV
I
1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore
inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati,
Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete
nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae
difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines
ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui
cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
2. utque ductor usu et docilitate
firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis,
agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos
et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere
itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero
medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra
legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit
Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit
et Ormizdae ducendum confertius per plana
camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor,
ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.
3. deinde ut hostibus, si
erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris
incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene
lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe
fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi
armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam
scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.
4. Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem
inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit
procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit,
inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus
tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.
5. Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram
desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures
inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum
ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo
penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.
6. Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum
expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis
mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia
circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per
oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante
impetum clandestinum.
7. sed postquam advenit lux certa, aquatum
quidam egressus visis subito hostibus ululabili clamore sublato excitos
tumultuosis vocibus propugnatores armavit. et mox a specula quadam
altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio
navium amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis,
quae obsidionales machinas advehebant.
8. iamque muris propinquans cum
non absque discriminibus multis consideraret esse certandums sermone cum
leni tum aspero et minaci hortabatur ad deditionem defensores, qui ad
conloquium petito Ormizda promissi, eius et iuramentis inlecti multa sibi
de lenitudine Romana spondebant.
9. denique prae se bovem coronatum
agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter,
et statim munimento omni incenso Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti
postea, honore tribunatus adfectus est. reliqui vero cum caritatibus suis et
supellectile humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi
sunt.
10. inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam
Persicos fines in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis,
ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu conplures cum numerosa subole tunc
senex incurvus exultans proditionisque auctor ducebatur ad nostra testibus
adfirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam
contiguus sepelietur in solo Romano. post quae Saraceni procursatores
quosdam partis hostium obtulere laetissimo principi et munerati ad agenda
similia sunt remissi.
11. Acciderat aliud postridie dirum. ventorum enim turbo exortus
pluresque vertigines concitans ita confuderat omnia tecta, ut tabernacula
multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni,
spiritu stabilitatem vestigii subvertente.
nec minus eodem die aliud periculosum evenit. amne enim
repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves
cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere
saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit
fluentorum sciri non potuit.
12. Post perruptam incensamque urbem omnium primam et captivos
transmissos certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam elatis vocibus
in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde caelestem
existimans curam.
13. Et quia per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus
gentis et ludificandi varietas timebatur. ideoque imperator nunc
antesignanus, nunc agminibus cogendis insistens cum expeditis velitibus,
nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores
militum per longinqua discursus adfabilitate nativa prohibendo vel minis.
14 .
hostiles tamen agros omni frugum genere divites cum segetibus et tuguriis
inflammari permisit ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque
collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.
15. bellatores
enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea
repperisse existimantes, et laeti quod vitae quoque subsidiis adfluentes
alimenta servabant quae navigiis vehebantur.
16. hic vino gravis quidam
temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus in
conspectu nostro ab hostibus captus occisus est.
II
1. Quibus tali casu patratis ad castra pervenimus nomine Thilutha in
medio fluminis sita, locum inmenso quodam vertice tumescentem et
potestate naturae velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem
incolae temptati mollius, ut decebat, quoniam asperitas edita vim
superabat armorum, intempestivam tunc defectionem esse firmabant. sed
hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus
gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequelas victoribus
accessuros.
2. et post haec praetermeantes moenia ipsa naves nostras
verecunda quiete spectabant inmobiles. quo transito cum ad munimentum
aliud Achaiachalam nomine venissemus fluminis circumitione vallatum
arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. alia postridie
castra ob muros invalidos derelicta praetereuntur incensa.
3. postera igitur
et insequenti die stadiis ducentis emensis ventum est ad locum
Baraxmalcha. unde amne transito miliario septimo disparata Diacira
invaditur civitas habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in
qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque
mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine
Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus
itidem deseruere cultores. in quo principis Traiani tribunal ostendebatur.
4.
hac quoque exusta, biduo ad refectio
nem corporum dato prope extremum noctis, quae secundum diem secuta
est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus
Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis
latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae
insidiis, quem ad speculandum exiturum - incertum unde - praesenserant,
ideo sunt temptamento frustrati quod angusta fluminis interluvies et
praealta transiri vado non potuit.
5. et primo lucis exordio cum essent
hostes iam in contuitu, visi tunc primitus corusci galeis et horrentes
indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes eos
involavere fortissime. et quamvis arcus validis viribus flecterentur et
splendor ferri intermicans Romanorum metum augeret, ira tamen acuente
virtutem clipeorum densitate contecti, ne possint emittere coegerunt.
6.
animatus his vincendi primitiis miles ad vicum Macepracta pervenit, in
quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia
longa protenti tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.
7. hinc
pars fluminis scinditur largis aquarum agminibus ducens ad tractus
Babylonios interiores usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia
Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta
praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit.
8. hanc
peditatus omnis pontibus caute digestis transivit. equites vero cum
iumentis armati clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, alii
multitudine subita petiti telorum hostilium, quos egressi auxiliares ad
cursuram levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes, laniatu avium
prostraverunt.
9. Quo negotio itidem gloriose perfecto ad civitatem Pirisaboram
ventum est amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam.
cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela
coeptabat quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio
submoturus. quibus per conloquia saepe temptatis cum nec promissis
quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium et
armatorum triplici corona circumdatis muris die primo ad usque noctis
initium missilibus certabatur.
10. tum defensores animo praestantes et
viribus per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum
impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum
tergorum densitate vestitis validissime resistebant, ferrea nimirum facie
omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae
fido operimento totam hominis speciem contegebant.
11. et aliquotiens
Ormizdae et indigenae et regalis conloquia petentes obnixe propinquantem
probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. hac
lenta cavillatione diei maxima parte exempta tenebrarum
silentio primo multiformes admotae sunt machinae coeptaque
altitudo conplanari fossarum.
12. quae vixdum ambigua luce defensores
intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit
arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris continentem occupant
arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in
sublime consurgens tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi
quod a septemtrione id, quod rotunditati deerat, in Euphratis fluenta
proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum
bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse
tutius constat.
13. iamque ferocior miles pervasa urbe, quam viderat vacuam,
adversus oppidanos ab arce multimoda tela
fundentes acri contentione pugnabat. cum enim idem prohibitores
catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus
erigebant fortiter tensos, quibus panda utrimque surgentia cornua ita
lentius flectebantur ut nervi digitorum acti pulsibus violentis harundines
ferratas emitterent, quae corporibus inlisae contrariis letaliter figebantur.
14. dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis et
neutrubi inclinato momento proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis
destinatione magna protractum pari sorte diremptum est. proinde die
secuto cum certaretur asperrime multique funderentur altrinsecus et aeque
vires gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades
experiri festinans cuneatim stipatus densetisque clipeis ab ictu sagittarum
defensus, veloci saltu comitantibus promptis prope portam venit hostilem
crasso ferro crustatam.
15. et licet saxis et glande ceterisque telis cum
periculo salutis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut
aditum patefacerent, vocibus increpans crebris non ante discessit quam
telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.
16.
evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius
verecundo rubore suffusus. legerat enim Aemilianum Scipionem cum
historiarum conditore Polybio Megalopolitano Arcade et triginta militibus
portam Carthaginis impetu simili subfodisse. sed fides recepta scriptorum
veterum recens factum defendit.
17. Aemilianus enim testudine lapidea
tectus successerat portam, sub qua tutus et latens dum moles saxeas
detegunt hostes urbem nudatam inrupit, Iulianus vero
locum patentem adgressus obumbrata caeli facie fragmentis montium et
missilibus aegre repulsus abscessit.
18. His raptim ac tumultuarie agitatis cum operositas vinearum et
aggerum inpeditissima a ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae
cognominatur Helepolis iussit expeditius fabricari, qua ut supra docuimus
rex usus Demetrius superatis oppidis pluribus Poliorcetes appellatus est.
19.
ad hanc molem ingentem superaturam celsarum turrium minas
prohibitores oculorum aciem intentius conferentes itidemque instantiam
obsidentium perpensantes subito vertuntur ad preces circumfusique per
turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes
vitam cum venia postulabant.
20. cumque cessasse opera et munitores nihil
temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi
dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.
21. hocque inpetrato
Mamersidis praesidiorum praefectus demissus per funem ductusque ad
imperatorem, ut obsecravit, vita cum inpunitate sibi consortibusque suis
firmiter pacta, redire permissus est. gestisque nuntiatis plebs omnis
utriusque sexus ad sententiam suam cunetis acceptis, pace foederata cum
religionum consecrationibus fidis patefactis egreditur portis, salutarem
genium adfulsisse sibi clamitans Caesarem magnum et lenem.
22. numerata
sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti. nam cetera multitudo
obsidium ante suspectans navigiis parvis permeato amne discessit. in hac
arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis
sumptis reliqua cum loco ipso exussere victores.
III
1. Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem cibos
per otium capientem nuntius gravis Surenam Persicum ducem
procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum adgressum paucissimos
trucidasse, inter quos strato tribuno unum rapuisse vexillum.
2. statimque
concitus ira inmani cum armigera manu festinatione ipsa tutissimus
pervolavit et grassatoribus foeda consternatione depulsis residuos duos
tribunos sacramento solvit ut desides et ignavos: decem vero milites ex his
qui fugerant exauctoratos capitali addixit supplicio secutus veteres leges.
3. Incensa de nique urbe, ut memoratum est, constructo tribunali
insistens actis gratiis, exercitui convocato cunctos ad paria facienda
deinceps hortabatur et argenteos nummos centenos viritim pollicitus cum
eos parvitate promissi percitos tumultuari sensisset, ad indignationem
plenam gravitatis erectus:
4. «En» inquit «Persae circumfluentes rerum omnium copiis: ditare
vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus.
ex inmensis opibus egentissima est tandem, credite, Romana res publica
per eos, qui, ut augerent divitias, docuerunt principes auro quiete a barbaris
redempta redire.
5. impetitum aerarium est, urbes exinanitae, populatae
provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis
ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit
imperatorem cuncta bona in animi cultu
ponentem profiteri paupertatem honestam. nam et Fabricii familiari re
pauperes rexere bella gravissima, gloria locupletes.
6. haec vobis cuncta
poterunt abundare si inperterriti deo meque, quantum humana ratio
patitur, caute ductante mitius egeritis : sin resistitis ad seditionum revoluti
dedecora pristinarum, pergite.
7. ut imperatorem decet, ego solus confecto
tantorum munerum cursu moriar stando contempturus animam quam mihi
febricula eripiet una. aut certe discedam, nec enim ita vixi ut non possim
aliquando esse privatus. praeque me fero et laetor ductores spectatissimos
esse nobiscum perfectos bellicarum omni genere doctrinarum».
8. Hac modesta imperatoris oratione inter secunda et aspera medii
miles pro tempore delenitus adsumpta cum meliorum exspectatione
fiducia regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante
consensu auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum,
quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni
monstrari.
9. repetitis post haec tentoriis pro copia rei praesentis victu se
recreavit et quiete nocturna. animabat autem Iulianus exercitum cum non
per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret
adsidue: «sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem
Romanum»: ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare
«sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam: sic pontibus
Histrum et Euphratem superem» et similia plurima.
10. Post haec decursis milibus passuum quattuordecim ad locum
quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundan
tem, quo itinere nos ituros Persae praedocti sublatis cataractis undas
evagari fusius permiserunt.
11. itaque humo late stagnante altero die militi
requie data imperator ipse praegressus constratis ponticulis multis ex
utribus et coriaceis navibus itidemque consectis palmarum trabibus
exercitum non sine difficultate traduxit.
12. In his regionibus agri sunt plures consiti vineis varioque pomorum
genere: ubi oriri arbores adsuetae palmarum per spatia ampla ad usque
Mesenen et mare pertinent magnum instar ingentium nemorum. et quaqua
incesserit quisquam, termites et spadica cernit adsidua, quorum ex fructu
mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur
facileque sexus posse discerni.
13. additur etiam generare feminas
seminibus inlitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque
inde clarere, quod contra se vicissim nutantes ne turgidis quidem flatibus
avertuntur. et si ex more femina maris non inlita fuerit semine, abortus
vitio fetus amittit intempestuosos. et siqua femina, cuius arboris amore
perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia
naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi
quaedam proditur fides.
14. Qua cibi copia satur exercitus plures praetergressus est insulas et,
ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. sagittariorum
denique hostilium impetu latenti temptatus neque inultus, prope locum
venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.
IV
1. In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta
iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius
imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.
2. cumque
Maiozamalcham venisset urbem magnam et validis circumdatam
moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus
Persici turbarentur adcursu, cuius fortitudo in locis patentibus inmane
quantum gentibus est formidata.
3. et hoc disposito stipatus velitibus
paucis ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus
in perniciosas praecipitatus insidias ex ipso vitae discrimine tandem
emersit.
4. namque per latentem oppidi portam Persae decem armati
degressi, imaque clivorum pervadentes poplitibus subsidendo, repentino
impetu nostros adgressi sunt. e quibus duo conspectiorem habitu principem
gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo
contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum
stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. residuis, e quibus vulnerati sunt
aliqui, disiectis in fugam spoliatisque ambobus reducens incolumes socios
cum exuviis remeavit ad castra omnium laetitia magna susceptus.
5.
sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit
confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius postea
cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati: non
invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.
6. Constratis postridie pontibus exercituque travecto et
metatis alibi salubrius castris vallo duplici circumductis, quoniam ut
diximus timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium,
periculosum fore existimans si gradiens prorsus a tergo relinqueret quos
timeret.
7. Haec dum magno molimine conparantur, Surena hostium dux
iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris
repulsoriis cum paucorum exitio habitus frustra discessit.
8. et duarum
incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia
trepidi ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii
per paludes vicinas alveis arborum cavatarum invecti ad unicum auxilium et
potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur ulteriora petituri
terrarum.
9. e quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi
quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes captivos alios subinde
perducebant. id enim erat librata ratione dispositum ut, dum copiae
pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos abigendis
insisterent praedis: hocque proviso nullo provincialium damno miles
visceribus hostium pascebatur.
10. Iamque imperator muris duplicibus oppidum ordine circumdatum
trino scutorum, spe patrandi incepti maximis viribus oppugnabat. sed ut
erat necessarius adpetitus, ita effectu res difficillima. nam accessus undique
rupibus anfractu celsiore discissis flexuosisque excessibus ob periculum
anceps adeundi copiam denegabat maxime cum turres crebritate et
altitudine formidandae montem saxeum arcis naturaliter editum aequabant
et proclivis planicies flumini inminens propugnaculorum firmitate
muniebatur.
11 . accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et
copiosa, quae obsidebatur, nullis ad
deditionem inlecebris flectebatur, sed tamquam superatura
vel devota cineribus patriae resistebat adversis. iam aegre retentabatur
inferens se protervius miles et pugnam vel aequo campo iustoque proelio
poscens, cumque receptui caneretur, adsidue animosis hostem urgendi
conatibus urebatur.
12. Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam,
divisisque operibus officia quisque distributa capessit ocissime. hinc enim
ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii conplanabant,
terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant
etiam artifices tormenta muralia in funestos sonitus proruptura
13. et
cuniculos quidem cum vineis Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis
autem conflictibus et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis
praeerat imperator.
Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici
consummato pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque
Ctesiphonta itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.
14.
quo efferati gaudio milites omnes elatique firmioribus animis ad certandum
signum operiebantur armati.
15. Iamque clangore Martio sonantibus tubis strepebant utrimque
partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis
plumae conseptum fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus inpacta
resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non
numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum
operiebantur aptissime, adsiduis motibus laxius dehiscente. contra Persae
muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et
frustrari exitiales impetus conabantur.
16. verum ubi vimineas crates prae se
ferentes oppugnatores iam moenia
perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam
saxa volventes ingentia cum facibus et malleolis eos longius propulsabant,
tum aptatae ligneis sagittis ballistae flexu stridoreque torquebantur,
creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae
duxissent, rotundos lapides evibrabant.
17. iterum deinde ac saepe geminatis
congressibus aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole,
apparatu operum et studio proeliandi intentos cunctos revocaverat
fatigatos et sudore perfusos.
18. Eodem mentis proposito secuto quoque die per varia certaminum
genera controversae partes dimicantes instanter aequis manibus et pari
fortuna discedunt. verum in omne discrimen armatis proximus princeps
civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans omitteret maiora
quae temptabat.
19. sed in districtis necessitatibus nihil tam leve est, quod
non interdum etiam contra sperata rerum adferat momenta magnarum.
cum enim ut saepe discessurae partes levius concertarent, abusive incusso
ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris
latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum
inmani fragore protraxit.
20. ibi tum varietate casuum obsidentium labor
obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. nihil enim
asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil munitoribus erat pro
salute currentibus metuendum aut dirum. nam cum anceps pugna diutius
fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasu,
tandem fatigationi consulitur.
21. Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori pervigili
cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae
mandatae, cavatis tramitibus subterraneis sublicibusque suspensis ima
penetrasse fundamentorum, iam, si ipse disposuerit, evasuros.
22. cum
itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu signo dato
progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum
invaduntur utrimque frontes, ut, dum propulsaturi pericula defensores ultro
citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus nec
quoquam intrinsecus obsistente cuniculariorum subito manus emergat.
23.
quibus ita, ut convenerat, ordinatis et occupatis prohibitoribus
patefactisque latebris evolat Exsuperius de Victorum numero miles, post
quem Magnus tribunus et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta,
his prius confossis, quos in aede, per quam in lucem prodierant,
invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex
usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus
extollentes.
24. existimabatur Mars ipse - si misceri hominibus numina
maiestatis iura permittunt - adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino.
hocque ideo creditum est, quod in congressu flagranti scalas vehens visus
formidandae vastitatis armatus postridie, cum recenseretur exercitus,
praecipuo studio quaesitus reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si
miles fuisset memorabilis conscius facti. sed ut tunc qui esset pulcri
facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi, qui fecere
fortissime, obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum
more.
25. Tandem nudata reseratis aditibus multis, lapsura
invaditur civitas et sine sexus discrimine vel aetatis quicquid impetus
repperit potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum
hinc ignis, inde mucrones urgerent, ultimum flentes e muris acti sua
sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte
funestiorem paulisper dum caederentur egerunt.
26. extractus est autem
vivus cum satellitibus octoginta Nabdates praesidiorum magister, quem
oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum serenus imperator et clemens.
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda ipse, ut erat parvo
contentus, mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa, quae
callebat, nutibus venustissimis explicantem, et tris aureos nummos, partae
victoriae praemium iucundum ut existimabat et gratum.
27. ex virginibus
autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo
excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus
et Africanum, qui haec declinabant ne frangerentur cupiditate, qui se
invictos a laboribus ubique praestiterunt.
28. Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non
suppetit, post machinam scorpionis forte adsistens, reverberato lapide,
quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus
profudit animam, disiecta conpage membrorum adeo ut ne signa quidem
totius corporis noscerentur.
29. Exin profecto imperatori index nuntiaverat certus circa muros
subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt
plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde
exorta agminis nostri terga feriret extrema.
30. confestimque ad
extrahendam eam missi sunt conpertae fortitudinis pedites. qui cum neque
pervadere foraminum aditus nec amendatos intus prolicere possent ad
decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faUClbus
adgesserunt. unde fumus angustias penetrans ideoque spissior quosdam
vitalibus obstructis necavit, alios ignium adflatus immissus prodire in
perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis
ad signa repedavit ocius miles. hoc modo civitas ampla et populosa virtute
roboris excisa Romani in pulverem concidit et ruinas.
31. Post quae tam gloriosa transitis pontibus multorum amnium
concursu continvatis, ad munimenta gemina venimus aedificiis cavatis
exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium a transitu fluminis
regis filius, progressus a Ctesiphonte cum optimatibus et multitudine
armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis abscessit.
V
1. Pergentes itaque protinus ad lucos venimus agrosque pube variorum
seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id
placuerat, mansit intacta.
2. erat etiam in hac eadem regione extentum
spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis
voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones armisque hispidos
apros et ursos, ut sunt Persici, ultra omnem rabiem saevientes et alia lecta
immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus
equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.
3.
quae loca pingui situ et
cultu, quibus Coche, quam Seleuciam nominant, haut longius disparatur, ubi
vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli
oportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps et
civitatem desertam conlustrans, a Severo principe quondam excisam, in
qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora
vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem
Pirisaboram rettulimus supra.
4. hic et Nabdates vivus exustus est, quem
extractum cum octoginta latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter
exordia obsidii coepti clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime
adeptusque veniam insperatam ad id proruperat insolentiae, ut Ormizdam
laceraret omnibus probris.
5. Itaque aliquantum progressi tristi percellimur facto. dum enim tres
procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem
patefactis subito portis profuderat civitas, proruptores alii ex contraria
fluminis ripa iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis licenter
palantibus intercipiunt et obtruncant.
6. unde profectus imperator iratus
et frendens iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum
offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere obscurior,
ut ipse rebatur, cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum
telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube
exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato armigero, qui lateri
eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine
discessisset.
7. Qua causa concitus inmane, munimentum disposuit obsidere,
prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant
propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis
copiis passibus citis incedens propediem adfore credebatur. iamque
vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda
praecipiti, cum nox casu tunc lunari splendore nitens his, qui
propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum
pondus coacta multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec
opinantem adorta nostrorum cecidit conplures, inter quos etiam tribunus
peremptus est periculum propulsare conatus.
9. quae dum ita aguntur, pari
modo ut antea Persae ex adversa fluminis ripa partem adorti nostrorum,
interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. et timore simul quia venisse
in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tunc
segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis armisque raptis inter
tumultum exercitus cantu concitus bucinarum cum minaci murmure
festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.
10. et imperator ira gravi
permotus reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum
grassatorum, ad pedestrem conpegit militiam, quae onerosior est,
dignitatibus inminutis.
11. flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi
periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse
digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset
exemplo spectator probatorque gestorum. quo inter discriminum vertices
diu multumque versato varietate munitionum atque telorum et
conspiratione oppugnatorum idem castellum incenditur captum.
12. post
quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et inpendentium
requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim
distributis. vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius
deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte repentini excursus et alia
formidarentur occulta.
VI
1. Ventum est hinc ad fossile flumen Naarmalcha nomine, quod amnis
regum interpretatur, tunc aridum. id antehac Traianus posteaque Severus
egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi studio curaverat summo, ut
aquis illuc ab Euphrate transfusis naves ad Tigridem conmigrarent.
2.
tutissimumque ad omnia visum est eadem loca purgari, quae quondam
similia Persae timentes mole saxorum obruere multorum. hacque valle
purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura stadiis
triginta decursis in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus
transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
3. utque lassitudini
succederet quies oportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus
et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacum
est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium parietes ostendens
regis bestias venatione multiplici trucidantis; nec enim apud eos pingitur
vel fingitur aliud praeter varias caedes et bella.
4. Proinde cunctis ex sententia terminatis Augustus altius iam contra
difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum
adflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex
his, quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit
armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat
partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut
flumine raptim transmisso ripae occuparentur hostiles.
5. quod cum acri metu territi duces concordi precatu fieri prohibere
temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut
iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, sed cum ripas iam
adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae adsiduis
iactibus cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus
imperator signum sibi datum nostros, quod margines iam tenerent, ut
mandatum est, erexisse proclamans, classem omnem properare citis
remigiis adegisset.
6 quo facto et naves incolumes sunt receptae et residuus
miles quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post
concertationem acerrimam praealtas ripas et arduas supergressus stabat
immobilis.
7. et miratur historia Rhodanum arma et loricam retinente
Sertorio transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique
ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva,
proni firmius adhaerentes, eaque licet inperite regendo per voraginosum
amnem velocitatem comitati sunt navium.
8. Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum
turmas sic confertas, ut lamminis coaptati corporum flexus splendore
praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum
multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt
peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis
crudis gestantes densius se commovebant. post hos elephanti gradientium
collium specie motuque inmanium corporum propinquantibus exitium
intentabant documentis praeteritis formidati.
9. Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies
spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores
cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone
omnes reiecti centurias,
nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis
per prima postremaque discurrens.
10. Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis
corusci Romani vibrantesque clipeos velut pedis anapaesti praecinentibus
modulis lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores
principiis pugnae temptatis excita undique humus rapido turbine
portabatur.
11. et cum undique solito more conclamaretur, virorumque
alacritatem sonantia classica iam iuvarent, hastis et mucronibus strictis
hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculis miles erat inmunis,
quantum interiora festinatius occupabat. inter quae Iulianus pulsos fulcire
subsidiis incitareque tardantes quasi conturmalis strenuus properabat et
rector.
12. laxata itaque acies prima Persarum leni ante, dein concito gradu
calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam
sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis
ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens omnem cum Pigrane
et Surena et Narseo potissimis ducibus ad usque Ctesiphontis muros egit
praecipitem adversorum feriens suras et terga.
13. perrupissetque civitatis
aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis
prohibuisset et vocibus, ipse umerum et sagitta praestrictus et timens ne
intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque
inveniens exitus multitudinis pondere circumveniretur.
14. Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali
ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et
Callimachum et Cynaegirum, Medicorum in Graecia fulmina illa bellorum:
non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem omnium
confessione monstratur.
15. Post timorem depositum calcatasque ruinas hostilium corporum,
iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad impe
ratoris tentoria congregatus laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus
ubique dux esset an miles magis, tum ita rem prospere gesserat ut caesis
Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent
soli nostrorum. qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente
aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et
civicis et castrensibus.
17. Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, conplures
hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc
perductis, nondum aris admoti voluntate sua novem procubuere tristissimi,
decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus
ominosa signa monstravit. quibus visis exclamavit indignatus acriter
Iulianus Iovemque testatus est, nulla Marti iam sacra facturum: nec
resecravit celeri morte praereptus.
VII
1. Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio,
itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et inportunum esse
noscentium id adgredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur
et cum metuenda multitudine protinus rex adfore credebatur.
2. vicit
sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus adprobata,
Arintheum cum manu peditum expedita ad populandas regiones
circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum
industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae
texere notissimae; hinc opulenta ...
3. sed ille avidae semper ad ulteriora
cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis et increpitis optimatibus, quod
ob inertiam otiique desiderium amitti suaderent prope iam parta regna
Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus a praeviis,
mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.
4. et tamquam funesta
face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves
4 praeter
minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi
carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus
foret, aut certe, ut ab expeditionis primordio factum est, armatorum fere
viginti milia in trahendis occuparentur isdem navibus et regendis.
5. Dein cum metuens sibi quisque mussaret monstraretque perspicua
veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas
redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse,
concursu maximo extingui iussae sunt flammae. et quoniam ignis auctus
inmaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt
intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.
6. hoc casu classe
cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum
armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora
tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.
7. Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis
segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti stativis castris
dum flammae senescerent tenebamur. insultantesque nobis longius Persae
nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut
procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos
aestimaremus erupisse ad audaces excursus et insolita tempta
menta.
8. maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec
contabulandi pontis erat facultas amissis navibus temere, nec occurri
poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat
armorum arte pro singulis membris inflexus. hisque accedebat aliud haut
exiguum malum, quod nec adminicula, quae praestolabamur cum Arsace et
nostris ducibus, adparebant ob causas inpedita praedictas.
VIII
1. Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captivos graciles
suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos iussit
in medium duci, nostrosque respiciens «en» inquit «quos Martia ista
pectora viros existimant, deformes inluvie capellas et taetras, utque crebri
docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes
semet in fugam».
2. quibus dictis remotisque captivis super rerum summa
consultabatur. et multis ultro citroque dictitatis cum reverti debere per
loca, qua venimus, plebs vociferaretur inprudens, resistebat intentius
princeps, multis cum eo nequaquam fieri posse monstrantibus per effusam
planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum
inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis omne
inmaduerat solum et ruptis riparum terminis aucti
inhorruere torrentes.
3. eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod
per eas terras vapore sideris calescentes muscarum et culicum multitudine
referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium
facies obumbratur.
4. et cum nihil humani proficerent sensus diu
fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis consulta numinum
scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices
montium lenius gradientes Chiliocomum prope Corduenam sitam ex
inproviso vastare: quorum neutrum extis inspectis confore dicebatur.
5.
sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa Corduenam
arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis,
progresso imperatore cum lucis exordio fumus vel vis quaedam turbinata
pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium,
quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens ut
constipatione densa feroces leonum frustrentur adsultus.
6. quidam
arbitrabantur Arsacen ac duces adventare iam nostros rumoribus percitos,
quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persae
nobis viantibus incubuisse firmabant.
7. ideo inter haec ita ambigua, nequid
adversum accideret revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope
rivum multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius
quievimus castris. nec enim ad usque vesperam aere concreto discerni
potuit quidnam esset, quod diu squalidius videbatur.
|