|
LIBER XXVI
I
1. Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia
propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula
declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis
deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum
sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam
gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in
descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque
cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt
expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per
negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare
causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula
volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
2. haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum
variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad
Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat.
proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.
3. Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque
intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti,
missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur,
progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium,
potestatum civilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti
communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem
quaeritabant diu exploratum et gravem.
4. Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur
Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum
auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio
levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum
castrensium per Illyricum.
5. quo itidem spreto quia procul agebat, ut
aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens Valentinianus nulla
discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens
scholam Scutariorum secundam relictusque apud Ancyram, postea
secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re publica
videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus
imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis
haruspex edixerat Marcus.
6. Inter haec tamen nequid novaretur contrarium placitis, neve
armatorum mobilitas saepe versabilis ad praesentium quendam inclinaret
arbitrium, adtente providebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub
Dagalaifo magistro equitum rationes
numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum,
exercitus universi iudicium quantum facere nitique poterant, ut
Pannonii fautoresque principis designati firmantes.
7. Qui cum venisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari
dabatur, vel somniorum adsiduitate, nec videri die secundo nec prodire in
medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod
aliquotiens rei Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam
designabo.
8. Spatium anni vertentis id esse periti mundani motus et siderum
definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et
Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo
percurso signifero, quem zodiakon sermo Graecus appellat, trecentis et
sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem,
ut verbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis ad eam dimensione
redierit terminata.
9. sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et
horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit
post horam sextam initium porrectum ad vesperam. tertius a prima vigilia
sumens exordium ad horam noctis extenditur sextam. quartus a medio
noctis ad usque claram trahitur lucem.
10. ne igitur haec conputatio
variantibus annorum principiis et quodam post horam sextam diei, alio
post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate
confundat et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit
senas illas horas, quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in
unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
11. hocque alte
considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum
distinctumque exitum circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec
incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et
menses tempora retineant praestituta.
12. haec nondum extentis fusius
regnis diu ignoravere Romani, perque saecula multa obscuris difficultatibus
inplicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant cum in
sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes
publicanorum vel litigantium commodis ad arbitrium suum subtrahebant
tempora vel augebant.
13. hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae
fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. quibus abolitis
Octavianus Augustus Graecos secutus hanc inconstantiam correcta
turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna
deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens
motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
14. quam rationem
bissexti probatam etiam victura cum saeculis Roma adiumento numinis
divini fundavit. proinde pergamus ad reliqua.
II
1. Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam
existimant, propinquante iam vespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii
denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris
quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie
mane.
2. cumque multorum taedio, quos votorum inanitas cruciabat,
tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite
omni, progressus Valentinianus in campum permissusque tribunal
ascendere celsius structum comitiorum specie, voluntate praesentium
secundissima ut vir serius rector pronuntiatur imperii.
3. mox principali
habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum laudibus
amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam
parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante,
obmurmuratio gravis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis
cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem
alterum declarari.
4. quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad
gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod
non emercati sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores
audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium
fortunarum. dein ex susurris inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus
violentior apparebat, et confidentia militis erumpentis interdum ad
perniciosa facinora timebatur.
5. quod Valentinianus magis prae cunctis ne
fieret extimescens, elata prospere dextera, vi principis fiducia pleni ausus
increpare quosdam ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis
interpellantibus absolvebat:
6. «Exsulto, provinciarum fortissimi defensores, et prae me fero
semperque laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis
Romani mihi ut potissimo omnium vestras detulisse virtutes.
7. quod erat
igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore utiliter et
gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte
adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque
vixisse experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso,
simplicioribus verbis quod conducere arbitror in commune.
8. adhiberi
oportere in omnes casus socia potestate collegam
contemplatione poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum
acervos et mutationes varias accidentium ipse quoque ut homo formidans,
sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae
convalescunt, quod inpetrabitur facile, si patientia vestra cum aequitate
consentiens id mihi, quod mearum est partium, concesserit libens.
9. dabit
enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et
consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes
definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima,
verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam,
cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum
adiunxerit, iudicare.
10. haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem
factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum
reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam debita
protinus accepturi».
11 . Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator
in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti qui paulo ante
flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et vexillis
agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem
duxerunt in regiam.
III
1. Dum haec in oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus
regens urbem aeternam iudex integer et severus inter curarum praecipua,
quibus haec praefectura saepe sollicitatur,
id primum opera curabat enixa, ut veneficos, qui tunc
rarescebant, captos postque agitatas quaestiones nocuisse
quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte
multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos, siqui laterent,
formidine parium exturbaret.
2. haec egisse ideo efficaciter
fertur quod Iuliani promotus arbitrio agentis etiam tum per
Syrias in itinere unum amiserat oculum, suscipicatusque artibus
se nefariis adpetitum iusto quidem sed inusitato dolore
haec et alia magna quaeritabat industria. unde quibusdam
atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coevente
aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.
3. denique post huius modi vindicata conplura Hilarinum aurigam
convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium
suum venefico tradidisse docendum secretiora quaedam legibus
interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis,
capitali animadversione damnavit, qui laxius retinente carnifice
subito lapsus confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque
exinde ilico abscia cervice consumptus est.
4. verum
haec similiaque tum etiam ut coercenda mox cavebantur, et
nulli vel admodum pauci in his versati flagitiis vigori publico
insultarunt, sed tempore secuto longaeva inpunitas nutrivit
inmania, usque eo grassante licentia ut imitatus Hilarinum
quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham
arcanis piacularibus inducendum commisisse doctori malarum
artium confutatus, supplicium redimeret opima mercede, ut
crebrior fama vulgarat.
5. isque ipse hoc genere, quo iactum
est, absolutus, cum vitae pudere debet et culpae, non abolendae
incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos
solus vacuus ab omni delicto equo phalerato insidens, discurrensque
per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum per
novum quoddam insigne curiosius spectari adfectans, ut Duillium
accepimus veterem post gloriosa illa navalis rei certamina id sibi
sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
6. Sub hoc tamen Aproniano ita iugiter copia necessariorum
exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium
orerentur, quod adsidue Romae contingit.
IV
1. At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus,
dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi
tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad
imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc
equestris militiae rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit,
«imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem vestias».
2. quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat,
Nicomediam itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem
stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
3. indeque cum venisset
Constantinopolim, multa secum ipse divolvens et magnitudine urgentium
negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus quintum
Kalendas Aprilis productum eundem Valentem
in suburbanum universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat
quisquam refragari - Augustum pronuntiavit, clecoreque imperatorii cultus
ornatum et tempora diademate redimitum in eodem vehiculo secum
reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum
apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
4. Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus
imperatores ambo diu, spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus
gnaviores quam in conponendis, suspectas morborum causas investigandas
acerrime Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viventio Sisciano
quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam
cientes Iuliani memoriae principis amicisque eius, tamquam clandestinis
praestigiis laesi. sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum
indicio ullo reperto.
5. Hoc tempore velut per universum orbem Romanum bellicum
canentibus bucinis excitae gentes saevissimae limites sibi proximos
persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae
Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos
aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam
solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi
Gothorum.
6. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam
dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando quod
post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare
debebit quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse
monstrabat.
V
1. Acta igitur tranquillius hieme concordissimi principes, unus
nuncupatione praelatus, alter honore specie tenus adiunctus, percursis
Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana
a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi partiti sunt
comites.
2. et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus
evenit dudum promotus a Iuliano per Gallias magister armorum, et
Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in orientem vero
secuturus Valentem ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante
dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a
Ioviano pari modo promotus magister equitum partes tuebatur eoas.
3.
tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister sed
comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut
Pannonius sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. quibus ita
digestis et militaris partiti numeri.
4. Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio,
ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens
discessit.
5. et orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius,
Italiam vero cum Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallicas provincias
Germanianus.
6. agentes igitur in memoratis urbibus principes sumpserunt
primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis
gravibus rem Romanam adflixit.
7. Alamanni enim perrupere Germaniae
limites, hac ex causa solito infestius moti. cum legatis eorum missis ad
comitatum certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora
et vilia sunt adtributa, quae illi suscepta furenter agentes ut indignissima
proiecere. tractatique asperius ab Vrsatio tunc magistro officiorum,
iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes ut
contumeliose despectas gentes inmanissimas concitarunt.
8. Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in
res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris venturo
Valentiniano Parisios ... eodemque nuntiata sunt die.
9. Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature
praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis longius discesserant
incruenti. super adpetitu vero Procopi antequam adulesceret reprimendo
curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus quod ignorabat
utrum Valente superstite an extincto memoratus imperium adfectarat.
10.
Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia
mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure
significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus verbis
principem gestorum conscium fecit.
11. his cognitis Valentinianus eodem
Aequitio aucto magisterii dignitate repedare ad Illyricum destinabat, ne
persultatis Thraciis perduellis iam formidatus invaderet hostili excursu
Pannonias. documento enim recenti inpendio terrebatur, reputans paulo
antea Iulianum, contempto imperatore bellorum civilium ubique victore,
nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem incredibili velocitate
transisse.
12. verum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis
proximorum,
suadentium et orantium ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias,
neve hac causatione provincias desereret egentes adminiculis magnis,
iisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et
dubiis inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit
discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.
13. Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum
sententias flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse
Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam
interim extra confinia moveri Gallorum.
14. et ad usque Remos progressus
sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea
consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et
Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub
patre Cretione quondam comite educatus suspecta noverat loca, hisque
scutarium adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.
15. Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere
maestissimi, conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente
gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in
occidentali et in eoo orbe isdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco
subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes
squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.
VI
1. Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea
consideratione qua propinquitate Iulianum postea principem contingebat,
a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior licet occultus erat et
taciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus iamque
summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversione velut
imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et
adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.
2.
hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure
Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida,
mandaratque, ut susurravit obscurior fama - nemo enim dicti auctor extitit
verus - pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse
sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.
3. qui iniuncta
civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus, et ad regenda
communia conperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso inter
abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi
Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa
indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post
Ioviani territus necem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto
veluti dignum imperio paucis militibus nominatum,
novaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat
interfectum.
4. et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris
invidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Ioviano
exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset
pertaesum - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi
penuria in locis squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis -
postremae necessitatis inpulsu deviis itineribus ad Chalcedonos agrum
pervenit.
5. ubi, quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud
fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite
senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe
intermeans, ut indicio eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in
factionis conscios est inquisitum.
6. ritu itaque sollertissimi cuiusdam
speculatoris ignotus ob squalorem vultus et maciem rumusculos colligebat
tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper istantia, incusantium multorum
Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.
7. cuius diritati
adiectum erat incentivum exitiale socer Petronius, ex praeposito
Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis
et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans,
nocentes pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus
vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et
inpendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
8. cuius morum
intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur luctibus
alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus, nec
reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro quem
agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata vecordia diversas
legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub
Severo ultra mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
9. haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas
paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior
provincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant, et
votis licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis
summi concordi gemitu poscebatur.
10. quae Procopius latenter accipiens,
arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae
potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi poterit,
protinus eruptura.
11. cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam
dedit inpendio tempestivam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens
iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem
Gothorum ea tempestate intactam ideoque saevissimam conspirantem in
unum ad pervadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut
inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et
peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.
12.
dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et
vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam
periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam
timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Divitenses
Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias inter alios
celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per
quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus
loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit.
13. qui pellecti
spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae
vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi
potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis.
14. utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus
in cogitationes varias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini
cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios
omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis
data libenter admissus constipatione vendibilium militum cum honore
quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post
Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi
quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne
conpendium defenderunt.
15. Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis - nusquam
reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a
calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus
tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu
gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum
vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
16. ad hoc igitur
dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari
adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et
dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine
stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus
horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a
celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis conflictarentur, densius
ipsis galearum cristis aptabant.
17. Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec favebat,
accendebatur tamen insita plerisque vulgarium novitatis repentina
iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro
nium, ut praediximus, divitias violenter augentem omnes eadem mente
detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et redivivas nebulas debitorum
in diversos ordines excitabat.
18. cum itaque tribunal idem escendisset
Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste,
procliviorem viam ad mortem, ut sperabat, existimans advenisse, per artus
tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen
interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis
propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio
inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator
appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed
ignobili paucitate inventa, palatium pessimo pede festinatis passibus
introiit.
19. Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta
et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan
exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
20. Sic Adramyttenus
Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen
evectus bellis Macedonicis tertium addidit grave. sic Antiochiae Macrino
imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exivit Antoninus ita inopino
impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa
superior Gordianus in imperium raptus adventantium periculorum
angoribus inplicatus vitam laqueo spiritu intercluso profudit.
VII
1. Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam
apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad
pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti,
alii volentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e
civitate occulte dilapsi imperatoris castra petivere itineribus festinatis.
2. Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc
notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea
Cappadocum iam profecturum ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis
ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in
talibus percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas
arrepturum.
3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius
in dies agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia
confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum
obisse fingentes cuncta patere novo et favorabili principi memorabant.
4. et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent
interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in
locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens
promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in vincula
conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius,
esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum
artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario
et Agiloni revocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit
rerum exitus proditor.
5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis
militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex
propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et
quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii
litteris adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinopolim, strictius
tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore
adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt.
6. post quae
ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus
accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios
actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro
semet offerentes cum praemiis.
7. utique in certaminibus intestinis usu
venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione
consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a
culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.
8. Vbi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita,
restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id
quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa
primordiis inpedivit.
9. transeuntes ad expeditionem per Thracias
concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter
cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species
appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus
diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis
animis defensabunt.
1O. inventa est enim occasio ad alliciendos eos
perquam oportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio
colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani.
adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu
praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis.
11. adiungit his
aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites
ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento
confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque
ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum
rector exstinxit genere diverso poenarum.
12. pariaque deinde metuens
obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur
arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum,
tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana
persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis
magna perdidit instrumenta bellorum.
13. Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque
revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis
diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi
turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere
tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus
proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis
agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores,
castra perduellium inrupturos.
14. his iam propinquantibus
ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum
Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio
congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.
15.
ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes
missilia quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et
secundioris ductu fortunae ex contraria acie velut agnitum quendam
Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit,
eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.
16. «en»
inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta
constricta! placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse
mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens,
imperio, quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur,
ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus. quin potius sequimini
culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis
avitae restituatur, arma iustissima commoventem».
17. Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant
pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad
eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum
imperatorem stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad
castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
VIII
1. Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim
tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii,
digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum
antea, nunc Helenopolim venit exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.
2. ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso
ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque
profectus oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e
muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius.
est autem sabaia ex ordeo vel frumento in liquorem conversis paupertinus
in Illyrico potus.
3. fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione
nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud
Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte
prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter
circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano
digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens
exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum
et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem
lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.
4. Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset,
conperissetque Lupicinum ab oriente cum catervis adventare non
contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem
occursurum hostibus misit.
5. qui ubi
Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum,
Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac
rectoris Castrensis adparitorem id est ventris ministrum et
gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit.
et dedignatus hominem superare certamine despicabilem,
auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum
vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis
conprensus suorum manibus.
6. Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum
apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam
missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per
orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum
pervidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius
contulit.
7. ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc
comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili
moenium ambitu monumentis quoque veteribus cognitam,
fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam
Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum
iungeret, validam destinaverat manum.
8. morabantur autem
effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium
saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per
catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae,
ne rostratae inruerent naves hostiles, erat altrinsecus conligata.
9. hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum
acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus
bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus navigiis, testudinem
hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra
capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos
semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse,
ita ut novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii
fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales
pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque
saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.
10.
itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore,
supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit,
ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu
patuit improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore
cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione
facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit
vastatoria manu confossus.
11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit,
veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis
vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.
12. statimque Ormizdae
maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit,
et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a
militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus
incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat
ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa
defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius
verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum
exemit.
13. Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod
quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus,
Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut
propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo
indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda
senectutis et morbos.
14. et licet hac ex causa praesumptor momentum
pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales
provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset,
avidas novitatem quandam visere taedio asperioris imperii, quo tunc
tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi
peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra,
segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.
15. ut quondam
Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo
saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico,
qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano
quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.
IX
1. Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur.
translato vero in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo
magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino
cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam,
nunc Galatiae oppidum.
2. quo praesidiis ocius communito, nequid
inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis
excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi
Gomoarium adgressurus.
3. cui pertinaci conspiratione multorum hac
maxima consideratione resistebatur,
quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam
cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in
acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali
germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius,
iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones
cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem,
cuius metu, ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.
4. Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti
negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule,
agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut
Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur,
neque secus evenit.
5. nam cum omnibus provectior natu et
dignitate sublimior canitiem reverendam ostenderet multis ad
perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites
vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum
adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur
felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent
nebuloni destituendo iam et casuro.
6. quibus cognitis Gomoarius
cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset innoxius,
ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi,
captivi colore transivit, velut adcursu multitudinis visae subito
circumsaeptus.
7. Qua successus alacritate Valens castra promovit ad
Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux
in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti
conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt,
cum vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis
signum est apertissimum.
8. Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso
suffugio, versus in pedes, circumiectorum nemorum
secreta et montium petebat, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem
per saevissima bella iam inde a Constanti temporibus notum necessitas in
crimen traxerat, non voluntas.
9. maiore itaque noctis parte consumpta
cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique
facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis
necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi,
mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius vinctus relato
iam die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus,
statimque abscisa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit
et bella ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas
obtruncatum dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat,
extractus oblatusque Pompeio eius iussu est interfectus.
10. Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum
duxerunt, confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si
principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos
pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur,
amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.
11. Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius
mensibus decem: corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcurvus
humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras
illius similis Crassi, quem in vita semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius,
sed, quod est mirandum, quoad vixerat, incruentus.
X
1. Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens
apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii
cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore
incautum adortus occidit. cuius mors saluti plurimis fuit.
2. nam si victoriae
superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans,
Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae vicinitatem
acceptus, occultas voluntates principis introspiciens ad crudelitatem
propensioris multas innocentium ediderat strages.
3. Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone,
concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus,
umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et
Gothorum tria milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio,
Constantianam praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam
parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam
tum latebant.
4. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus
conversam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos
Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare
magna vi conabatur, urbem admodum oportunam et inpedituram eius
adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus - nondum enim apud
Nacoliam gesta conpererat - festinare ad Haemimontum cogeretur.
5.
verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi
sunt audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in
custodiam conpegerunt. unde post dies
productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus
interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem
ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis inanibus
praetexebat.
6. Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius
quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos
defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad
Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
7. ad gratiam tamen precantium
coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum
exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente
genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
8. Euphrasius
vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti sunt
Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur,
inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod divo Iuliano fuit
acceptus, cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes obtrectabat
nec similes eius nec suppares.
9. His accedebant alia graviora et multo magis quam in proeliis
formidanda. carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine
ullo aetatum et dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et
pacis obtentu ius detestandum agitabatur, infaustam victoriam
exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.
10. nam inter
arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae
virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si
acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum vivendi
simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem
praetenduntur et leges et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti
resident iudices, agitur
autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius
libidine incedentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis
vertitur pernicies et abrupta.
11. nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet
voluerat causam, regiae propere accedens et aliena rapiendi aviditate
exustus, licet aperte insontem arcessens ut familiaris suscipiebatur et fidus,
ditandus casibus alienis.
12. imperator enim promptior ad nocendum,
criminantibus patens et funereas delationes adsciscens, per supplitiorum
diversitates effrenatius exultavit, sententiae illius Tullianae ignarus,
docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.
13. haec
inplacabilitas causae quidem piissimae sed victoriae foedioris innocentes
tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo caput incurvos aut ictu carnificis
torvi substravit: quibus, si pateretur natura, vel denas animas profundere
praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes, fortunis
gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante
corporibus, quod omni est tristius morte.
14. exin cum superata luctibus
ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et quae leviora quibusdam
videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et ut ditaretur
alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus patrimonio praeceps
trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria victitabat, nec
modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et proximos
opum satietas cepit et caedis.
15. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et
interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano
primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati
sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
16. paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius
vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas
ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta
voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur
haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur,
suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus
amendavit.
17. multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter
per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus
colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice
consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis
spatiis violenter inlisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt
aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta
facies mundi miraculorum species ostendebat.
18. relapsa enim aequorum
magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et
submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves,
postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt
exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
19. ingentes
aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut
Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore
contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos
transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.
|