|
LIBER XXVII
I
1. Dum per eoum orbem haec, quae
narravimus, diversi rerum
expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae
congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet
inparibus pristinis,
ob causam expositam supra Gallicanos limites
formidati iam persultabant. statimque post Kalendas
Ianuarias, cum per
glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa
multitudo licentius vagabatur.
2. horum portioni primae Charietto, tunc per
utramque
Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella
ineunda promptissimo, adscito in
societatem laboris Severiano itidem
comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus
praesidebat et
Tungricanis.
3 proinde confertius agmine in unum coacto ponteque
brevioris
aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani
sagittis aliisque levibus
iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus
valide contorquebant.
4. ubi vero turmae
congressae strictis conflixere
mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec
resistendi nec faciendi fortiter copiam
repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum
Severianum vidissent equo
deturbatum missilique telo per os fixum.
5. ipse denique Charietto
dum
cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu audentius retinet,
pudendumque diluere
dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali
confixus.
6. post cuius interitum
Erulorum Batavorumque vexillum
direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum
altius
ostendebant, post certamina receptum est magna.
II
1. Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius
gesta
Dagalaifus a Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per
varia barbaros
semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum
Gratiano etiam tum privato susciperet
insignia consulatus, Iovinus equitum
magister accingitur, et instructus paratusque, cautissime
observans
utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus
maiorem
barbarorum plebem antequam armaretur temporis brevi puncto
praeventam ad internecionem extinxit.
2. exultantes innoxii proelii gloria
milites ad alterius globi perniciem ducens sensimque
incedens rector
eximius speculatione didicit fida, direptis propius villis vastatoriam manum
quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate
arbustorum obscura,
videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex
more potantesque non nullos.
3. et
nanctus horam inpendio tempestivam,
signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit
contraque
Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum,
nec expedire
arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires
permittebantur urgente victore.
quocirca forati pilis et gladiis cecidere
conplures absque his, quos versos in pedes texere
flexuosi tramites et
angusti.
4. Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna,
aucta
fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium
cuneum, qui
restabat, propere castra commovit, et maturato itinere
omnem prope Catelaunos invenit ad
congrediendum promptissimum.
5. et
vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo
recreatis et somno,
primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte
sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium
multitudinem apparerent,
inferiores numero, licet viribus pares.
6. signo
itaque per bucinas dato cum pede conlato res
agi coepisset, insueta
vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis
parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione
protenta validius inminens
miles fructum rei bene gestae sine dispendio
quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus
magniloquentia socordi
coalitus, propinquante iam vespera cessisset incondite. quem si secutae
residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut
nec acta nuntiaturus
quisquam posset superesse nostrorum.
7. sed resistens
animorum acri robore miles ita lacertis
eminuit, ut hostium quattuor
milibus sauciis sex alia interficeret milia,
ipse vero non amplius
mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo
vulneratis.
8. noctis itaque adventu proelio
iam dirempto, refectisque
viribus fessis prope confinia lucis ductor egregius in agminis
quadrati
figuram producto exercitu, cum conperisset occultantibus tenebris
barbaros lapsos,
securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et
mollia, calcando semineces et constrictos,
quos vulneribus frigorum
asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.
9. exin
progressus
ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem hostilium agminum
cum paucis
captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda
tentoria miserat Alamannica, suffixum
patibulo. ideoque iratus in
tribunum animadvertere statuit ausum hoc inconsulta potestate
superiore
fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox
documentis
evidentibus constitisset.
10. Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte
gestorum
imperator laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo
videlicet ad gaudii
cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii
susceperat caput a Valente transmissum.
11.
praeter haec alia multa narratu
minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum,
quae
superfluvm est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum
habuere proventus, nec
historiam producere per minutias ignobiles decet.
III
1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per
Annonariam
apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti
penitus ignorarunt.
in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam
spectantibus multis asinus tribunali escenso
audiebatur destinatius rugiens,
et stupefactis omnibus, qui aderant, quique didicerant
referentibus aliis,
nulloque coniectante ventura, postea, quod portendebatur, evenit.
2.
Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii,
quia peculatus reum
detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem
provinciam correctoris administraverat potestate.
eaque confidentia
deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum
admisisse
convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio
Romam .
3. Multo tamen
antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano
successit, inter praecipua nominandus exempla
doctrinarum atque
modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito
fruebatur et ambitioso ponte exultat atque firmissimo quem condidit ipse,
et magna civium
laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima.
4.
qui consumptis aliquot annis
domum eius in transtiberino tractu
pulcherrimam incenderunt, ea re perciti quod vilis quidam
plebeius
finxerat, illum dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio
calcarias
extincturum, quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.
5. advenit post hunc urbis
moderator Lampadius ex praefecto
praetorio, homo indignanter admodum sustinens si, etiam cum
spueret, non
laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam
severus et
frugi.
6. hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime
largiretur, plebis nequiens
tolerare tumultum, indignis multa donari saepe
urgentis, ut liberalem se sed multitudinis
ostenderet contemptorem,
accitos a Vaticano quosdam egentes opibus ditaverat magnis.
7.
vanitatis
autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni leve
quidem sed
cavendum iudicibus. per omnia enim civitatis membra, quae
diversorum principum exornarunt
inpensae, nomen proprium inscribebat,
non ut veterum instaurator sed conditor. quo vitio
laborasse Traianus
dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.
8. Hic
praefectus exagitatus et motibus crebris, uno omnium maximo,
cum collecta plebs infima domum
eius prope Constantinianum lavacrum
iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et
familiarum veloci
concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
9. eaque vi territus ipse primitus crebrescentis seditionis in maius secessit
ad Mulvium
pontem - quem struxisse superior dicitur Scaurus -
adlenimenta ibidem tumultus opperiens, quem
causa concitaverat gravis.
10. aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam
instaurans, non ex
titulis solitis parari iubebat inpensas sed, si ferrum quaerebatur aut
plumbum
aut aes aut quicquam simile, apparitores inmittebantur, qui velut
ementes diversa raperent
species, nulla pretia persolvendo, unde
accensorum iracundiam pauperum damna deflentium crebra
aegre potuit
celeri vitare digressu.
11. advenit successor eius ex quaesitore palatii
Viventius integer et
prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit
et placida, copia rerum
omnium adfluens. sed hunc quoque discordantis
populi seditiones terruere cruentae, quae tale
negotium excitavere.
12.
Damasus et Vrsinus supra humanum modum ad rapiendam episcopalem
sedem
ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur ad usque mortis
vulnerumque discrimina
adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere
sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi
magna secessit in suburbanum.
13. et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei
favebat,
instante. constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est
conventiculum, uno
die centum triginta septem reperta cadavera
peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea
delenitam.
14. Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum,
huius rei cupidos
ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione
laterum iurgari debere, cum id adepti, futuri
sint ita securi ut ditentur
oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes
circumspecte
vestiti, epulas curantes profusas adeo ut eorum convivia regales superent
mensas.
15. qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta,
quam vitiis opponunt, ad
imitationem antistitum quorundam
provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique
parcissime, vilitas
etiam indumentorum et supercilia humum spectantia perpetuo numini
verisque
eius cultoribus ut puros commendant et verecundos. hactenus
deviasse sufficiet, nunc ad rerum
ordines revertamur.
IV
1. Dum aguntur ante
dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias
exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto
placuerat fratri, cuius
regebatur arbitrio, arma concussit in
Gothos ratione iusta pemotus, quod
auxilia misere Procopio civilia bella
coeptanti ergo convenit pauca super harum origine regionum
et situ
transcurrere per brevem excessum.
2. Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres
concinerent stili,
quorum obscura varietas quoniam opus veritatem professum non iuvat,
sufficiet
ea, quae vidisse meminimus, expedire.
3. has terras inmensa
quondam camporum placiditate
aggerumque altitudine fuisse porrectas,
Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum
[ventos]
exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi
latissime,
destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo
censebantur.
4. et partem earum
habitavere Scordisci, longe nunc ab isdem
provinciis disparati, saevi quondam et truces, ut
antiquitas docet, hostiis
captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in
ossibus
capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices
pugnarum aerumnas
saepe res Romana vexata postremo omnem amisit
exercitum cum rectore.
5. Sed ut nunc cernimus,
eadem loca formata in cornuti sideris modum
effingunt theatri faciem speciosam. cuius in
summitate occidentali
montibus praeruptis densitate Succorum patescunt angustiae, Thracias
dirimentes et Daciam.
6. partem vero sinistram arctois obnoxiam stellis
Haemimontanae
celsitudines claudunt et Hister, qua Romanum cespitem
lambit, urbibus multis et castris
contiguus et castellis.
7. per dextrum, quod
australe est, latus scopuli tenduntur Rhodopes,
unde eoum iubar exsurgit,
finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique
fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.
8.
ex angulo tamen
orientali Macedonicis iungitur conlimitiis per artas
praecipitesque vias, quae cognominantur
Acontisma : cui proxima Arethusa
cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum,
tragoediarum
sublimitate conspicui, et Stagira, ubi
Aristotelem, ut Tullius ait, fundentem aureum
flumen accepimus natum
9.
haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum
sermonumque
varietate dissimiles. e quibus praeter alios ut inmaniter efferati
memorantur
Odrysae, ita humanum fundere sanguinem adsueti ut, cum
hostium copia non daretur, ipsi inter
epulas post cibi satietatem et potus
suis velut alienis corporibus inprimerent ferrum.
10.
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes
antehac semper indomitas
vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus
Didius ingenti destinatione pressit, Drusus intra
fines continuit proprios,
Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus fluentem,
superatos proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule
sunt infesta
concertatione deleti. oppida enim in Bosporo sita et
Propontide classes optinuere Romanae.
11
. advenit post hos imperator
Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium
primus,
eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo
inminente Thraciae omnes
in dicionem veterum transiere nostrorum,
hocque modo post procinctus ancipites rei publicae sex
provinciae sunt
quaesitae.
12. Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis,
Thracia
speciali nomine appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et
Beroea amplae
civitates exornant. post hanc Haemimontus
Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama, et
Anchialon, civitates
magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore Traiani principis ita
cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus, iuxtaque Scythia, in
qua celebriora sunt
[aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et Calatis. Europa
omnium ultima praeter municipia urbibus
nitet duabus, Apris et Perintho,
quam Heracleam posteritas dixit.
13. Rhodopa huic adnexa
Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta
Aeneas Italiam auspiciorum
prosperitate perpetua post diuturnos
occupavit errores.
14. Constat autem, ut vulgavere
rumores adsidui, omnes paene
agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt
altitudines,
salubritate virium et praerogativa quadam vitae longius propagandae nos
anteire,
idque inde contingere arbitrantur, quod conluvione ciborum
abstinent calidisque et perenni
viriditate roris asperginibus gelidis corpora
constringente, aurae purioris dulcedine
potiuntur, radiosque solis suapte
natura vitales primi omnium sentiunt nullis adhuc maculis
rerum
humanarum infectos. his ita digestis pedem referamus ad coepta.
V
1. Procopio superato in Phrygia internarumque dissensionum
materia
consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus cogniturus
aperte, quam ob
causam gens amica Romanis foederibusque ingenuae pacis
obstricta armorum dederat adminicula
bellum principibus legitimis
inferenti. qui ut factum firma defensione purgarent, litteras
eiusdem
obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo imperium sibi
debitum sumpsisse
commemorantis, veniaque dignum adserentes errorem.
2. Quibus eodem referente Victore
conpertis Valens parvi pendens
excusationem vanissimam in eos signa commovit, motus adventantis
iam
praescios, et pubescente vere quaesito in unum exercitu, prope Daphnen
nomine munimentum
est castra metatus, ponteque contabulato supra
navium foros flumen transgressus est Histrum
resistentibus nullis.
3.
iamque sublatus fiducia cum ultro citroque discurrens nullum
inveniret, quem
superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum
apparatu
ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum arduos et
inaccessos nisi perquam gnaris.
4. ne [igitur] aestate omni consumpta sine
ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum
misso cum praedatoriis
globis familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et
flexuosa capi potuerunt per plana camporum errantes. hocque tantum,
quod fors dederat,
impetrato redit cum suis innoxius nec inlato gravi
vulnere nec accepto.
5. Anno secuto
ingredi terras hostiles pari alacritate conatus fusius
Danubii gurgitibus vagatis inpeditus
mansit immobilis prope Carporum
vicum stativis castris ad usque autumnum locatis emensum, unde
quia nihil
agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna
discessit.
6. Simili pertinacia tertio quoque anno per Novidunum navibus ad
transmittendum amnem
conexis, perrupto barbarico, continuatis
itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam
gentem adgressus est,
postque leviora certamina Athanaricum ea tempestate iudicem
potentissimum
ausum resistere cum manu, quam sibi crediderit abundare,
extremorum metu coegit in fugam,
ipseque cum omnibus suis
Marcianopolim redivit ad hiemem agendam ut in illis tractibus
habilem.
7. Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae
tempestivae. prima
quod ex principis diuturna permansione metus
augebatur hostilis, dein quod conmerciis vetitis
ultima necessariorum
inopia barbari stringebantur. adeo ut legatos supplices saepe mittentes
venialem poscerent pacem.
8. quibus imperator rudis quidem, verum
spectator adhuc
aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis
inlecebris captus
rem publicam funeribus
perpetuo deflendis adfligeret, in commune
consultans pacem dare oportere decrevit.
9.
missique vicissim Victor et
Arintheus, qui tunc equestrem militiam curabant et pedestrem cum
propositis condicionibus adsentiri Gothos docuissent litteris veris,
praestituitur conponendae
paci conveniens locus. et quoniam adserebat
Athanaricus sub timenda exsecratione iuris iurandi
se esse obstrictum,
mandatisque prohibitum patris ne solum calcaret aliquando Romanorum,
et
adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem
transire; recte noscentibus
placuit navibus remigio directis in medium
flumen, quae vehebant cum armigeris principem,
gentisque iudicem inde
cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.
10. hocque conposito et
acceptis obsidibus Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus
proximorum factione
genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et
ambitiosis exsequiis ritu sepultus est
nostro.
VI
1. Inter haec
Valentiniano magnitudine quassato morborum,
agitanteque extrema, convivio occultiore Gallorum,
qui aderant in
conmilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus tunc magister
memoriae
poscebatur, quasi adflatu quodam furoris bestiarum more
humani sanguinis avidus, ut ostenderat,
cum proconsulari potestate regeret
Africam.
2. in praefectura enim urbana, quam adhuc
administrans extinctus
est, tempus anceps metuens tyrannidis
2, cuius arbitrio tamquam inter
dignorum inopiam ad id escenderat culmen, lenis videri cogebatur et
mollior.
3. contra hos
nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi,
magistri tunc peditum, ut apti ad hoc
impetrandum, qui licet asper esset et
formidatus, tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis
omnibus ante
dicto.
4. Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis
multiplicibus
recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum,
Gratianum
4 filium suum adulto
iam proximum, insignibus principatus
ornare meditabatur.
5. et paratis omnibus militeque
firmato, ut animis id
acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum,
tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra
puerum adprehensum
productumque in medium oratione contionaria
destinatum imperatorem exercitui commendabat.
6.
«Faustum erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis
circumferens habitum, quo potior
aliis iudicatus sum multis et claris:
consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis
officium adgrediar
tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit
Romana res inconcussa.
7. accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri
fortissimi,
desiderium nostrum, id reputantes quod haec, quae fieri caritatis
sanciunt iura, non tantum
transire voluimus per conscientiam vestram,
verum etiam probata firmari ut congrua nobis et
profutura.
8. Gratianum
hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros commune
diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa in
augustum sumere
conmilitium paro, si propitia caelestis numinis
vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem
iuverit praeeuntem: non
rigido cultu ab incunabulis ipsis ut nos educatum, nec tolerantia rerum
coalitum asperarum, nec capacem adhuc
Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus
maiorumque factis
praestantibus concinentem, potioribus - invidiae metu dicitur - protinus
surrecturum, ut enim mihi videri solet, mores eius et adpetitus licet
nondum maturos saepe
pensanti.
9. ineunte adulescentia quoniam
humanitate et studiis disciplinarum sollertium est
expolitus, librabit
suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni
intellegi: in pulchra facinora procursabit signis militaribus et aquilis
adhaesurus: solem
nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris, si
necessitas adegerit aliquotiens,
propugnabit: salutem pro periculorum
sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque
[munus] est, rem
publicam ut domum paternam diligere poterit et avitam».
10. Nondum finita
oratione, dictis cum adsensu laeto auditis pro suo
quisque loco et animo milites alius alium
anteire festinans tamquam
utilitatis et gaudiorum participes Gratianum declararunt Augustum,
classicorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
11 .
quo viso maiore fiducia
Valentinianus exultans corona indumentisque
supremae fortunae ornatum filium osculatus, iamque
fulgore conspicuum,
adloquitur advertentem, quae dicebantur.
12. «En» inquit «habes, mi
Gratiane, amictus, ut speravimus omnes,
augustos, meo conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos
ominibus
faustis. accingere igitur pro rerum urgentium pondere ut patris patruique
collega, et
adsuesce inpavidus penetrare cum agminibus peditum gelu
pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis
proximus stare, sanguinem
spiritumque considerate pro his inpendere, quos regis, nihil alienum
putare
quod ad Romani imperii pertinet salutem.
13. haec pro tempore praecepisse
sufficiet,
cetera monere non
desinam. nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et
obtestor, ut adcrescentem imperatorem fidei vestrae commissum servetis
adfectione fundata».
14. His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis
Maurus, magister ea
tempestate memoriae, primus omnium exclamavit
«familia Gratiani hoc meretur» statimque promotus
quaestor multa et
prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu
naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas
omnibus una eademque
voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui
tunc magis in suscepta parte iustitiae
permanebat cum eum recta
monentem exagitaret minax imperator et nimius.
15. consurrectum est
post
haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem
oculorum flagrantior lux
commendabat vultusque et reliqui corporis
iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae
imperatorem
implesset cum veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque
licuisset,
qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus
pravis.
16. In hoc tamen negotio
Valentinianus morem institutum antiquitus
supergressus non Caesares sed Augustos germanum
nuncupavit et filium
benivole satis. nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate
collegam praeter principem Marcum qui Verum adoptivum fratrem absque
diminutione aliqua
maiestatis imperatoriae socium fecit.
VII
1. His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere
pauci, cum Mamertinum
praefectum praetorio ab urbe regressum, quo
quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex
vicario peculatus detulerat
reum.
2. cui ideo Vulcatius successit Rufinus
2, omni ex
parte perfectus et
velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas
occasiones occultationis spe numquam praetermittens.
3. qui nanctus
copiam principis,
Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio, patrimonii
redintegrata iactura remitti fecit in
lares.
4. Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi
exordia ut
asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non
numquam in potestate animi
nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum,
aliquamdiu licentius erupit ad perniciem plurimorum,
quod auxit ira
acerbius effervescens. hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque
perpetuum
prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id
adserentes argumento probabili, quod
iracundiores sunt incolumibus
languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus
aerumnosi.
5. Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors
Dioclis ex comite
largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit
exuri ; et Diodori ex agente in
rebus, triumque adparitorum potestatis
vicariae per Italiam ob id necatorum atrociter, quod
apud eum questus est
comes Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium,
officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem ut
responderet ex lege. quorum
memoriam apud Mediolanum colentes nunc
usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes
adpellant.
6. Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob
exsecutionem a iudice recte
maturari praeceptam, trium oppidorum
ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc
quaestor et
«parcius» inquit «agito, piissime principum: hos enim, quos interfici
tamquam
noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colet religio
Christiana».
7. cuius
salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius
cum in re quadam venia digna audisset, eum
percitum ira iussisse itidem
ternos per ordines urbium interfici plurimarum «ecquid agetur» ait
«si
oppidum aliquod curiales non haberet tantos? inter reliqua id quoque
suspendi debet, ut,
cum habuerit, occidantur».
8. ad hanc inclementiam
illud quoque accedebat dictu dirum et
factu quod, siquis eum adisset
iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans
dari, hoc non
inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta,
remittebatur.
itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum
aliquem egestate obstrictum nihil
reddere posse dicebatur, interfici debere
pronuntiabat.
9. Haec autem et similia licenter
ideo altiore fastu quidam principes
agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam
negant,
inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio
pravitatum apud
eos, qui, quod velint fieri, maximas putant esse virtutes.
VIII
1. Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans,
nuntio
percellitur gravi, qui Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad
ultimam vexatas
inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus
occisum, et Fullofauden ducem hostilibus
insidiis circumventum.
2. quibus
magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum
comitem
misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo
postea
revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu
praemisit, adminicula
petiturus exercitus validi. id enim instantes
necessitates flagitare firmabant.
3. postremo
ob multa et metuenda, quae
super eadem insula rumores adsidui perferebant, electus Theodosius
illuc
properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, adscitaque
animosa legionum
et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia
speciosa.
4. Et quoniam, cum Constantis
principis actus conponerem, motus
adulescentis et senescentis oceani situmque Brittanniae pro
captu virium
explanavi, ad ea, quae digesta sunt semel, revolvi superfluvm duxi, ut
Vlixes
Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare
formidat.
5. illud tamen sufficiet
dici, quod eo tempore Picti in duas
gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque
Attacotti bellicosa
hominum natio et Scotti per diversa vagantes multa populabantur,
Gallicanos
[vero] tractus Franci et Saxones isdem confines, quo quisque
erumpere potuit terra vel mari,
praedis acerbis incendiisque et captivorum
funeribus hominum violabant.
6. Ad haec
prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis
extrema dux efficacissimus petens cum
venisset ad Bononiae litus, quod a
spatio controverso terrarum angustiis reciproci distinguitur
maris, attolli
horrendis aestibus adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem
conplanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias
4 stationem ex
adverso tranquilla unda.
7. Cum consecuti Batavi venissent
et Heruli Ioviique et Victores,
fidentes viribus numeri, egressus tendensque
ad Lundinium
6 vetus oppidum, quod Augustam
posteritas appellavit, divisis
plurifariam globis adortus est vagantes hostium austatorias
manus, graves
onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora,
praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.
8. isdemque
restituta omni praeter
partem exiguam, inpensam militibus fessis, mersam
difficultatibus summis antehac civitatem, sed
subito, quam salus sperari
potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.
9. Vbi
ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando
consilia, futuri morabatur
ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et
ferocientem inmaniter, non nisi per dolos
occultiores et inprovisos
excursus superari posse, captivorum confessionibus et transfugarum
indiciis doctus.
10. denique edictis propositis inpunitateque promissa
desertores ad
procinctum vocabat et multos [alios] per diversa libero
commeatu dispersos. quo monitu ut
rediere plerique, incentivo percitus
retentusque anxiis curis, Civilem nomine recturum
Brittannias pro
praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii sed iusti tenacem
et
recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.
IX
1. Haec in Brittanniis agebantur. Africam vero iam inde ab
exordio
Valentiniani imperii exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores
et crebris
caedibus et rapinis intenta quam rem militaris augebat socordia
et aliena invadendi cupiditas
maximeque Romani nomine comitis.
2. qui
venturi providus transferendaeque in alios invidiae
artifex, saevitia morum
multis erat exosus, hac praecipue causa quod superare hostes in
vastandis
provinciis festinabat, adfinitate Remigii [tunc] magistri officiorum
confisus, quo
prava et contraria referente princeps - ut prae se ferebat
ipse - cautissimus lacrimosa
dispendia diutius ignoravit Afrorum.
3. Gestorum autem per eas regiones seriem plenam et
Rurici praesidis
legatorumque mortem et cetera luctuosa cum adegerit ratio, diligentius
explicabo.
4. et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte
loquimur: hunc
imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad
damna rerum auxisse communium,
dignitates opesque eorum sublimius
erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum,
indeflexa saevitia
punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam
peccatis
indulta licentia ad labes delictorum inmanium consurgebant; qui
ex eo anhelantes ex nutu suo
indistanter putant omnium pendere
fortunas.
5. horum flatus et pondera inventores iuris
antiqui mollientes
etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus.
quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis
iniquitate plectuntur
innoxii: id enim non numquam ad privatorum
pertinuit causas.
6. At in Isauria globatim per
vicina digressi praedones, oppida villasque
uberes libera populatione vexantes magnitudine
iacturarum Pamphyliam
adflictabant et Cilicas. quos cum nullis arcentibus internecive cuncta
disperdere Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis
Atticis antehac magister
rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque
adiumento militari marcente, adhibitis
semiermibus paucis, quos Diogmitas
appellant, unum grassatorum cuneum, si patuisset facultas,
adoriri
conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad
inevitabiles venit
insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
7. tali successu latrones praetumidos
palantesque per varia confidentius,
interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa quae
incolunt excitae
tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec inveniendi ad
victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt,
Germanicopolitanis
auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus,
semper valuere sententiae, obsidibusque datis,
ut imperatum est, immobiles
diu mansere, nihil audentes hostile.
8. Haec inter Praetextatus
praefecturam urbis sublimius curans, per
integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab
adulescentiae
rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur,
amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices
formidatos.
9. cuius
auctoritate iustisque veritatis suffragiis tumultu lenito,
quem Christianorum iurgia
concitarunt, pulsoque Vrsino, alta quies parta,
proposito civium Romanorum aptissima, et
adulescebat gloria [prae]clari
rectoris plura et utilia disponentis.
10. nam[que] et
Maeniana sustulit
omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus
sacris privatorum parietes isdem
inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit
universas, cum aviditati multorum ex libidine trutinas conponentium
occurri nequiret. in
examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod
laudando Brutum Tullius refert, ut cum
nihil ad gratiam faceret, omnia
tamen grata viderentur [esse], quae factitabat.
X
1. Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem
caute, ut
rebatur, profecto, Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod
cogitabat,
Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad
latrocinandum latenter inrepsit.
2. et
quoniam casu Christiani ritus invenit
celebrari sollemnitatem, inpraepedite cuiusque modi
fortunae virile et
muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.
3. Parvo
inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum
adfulsit. cum enim Vithicabius rex,
Vadomarii filius specie quidem
molliculus et morbosus sed audax et fortis, ardores in nos saepe
succenderet bellicos, opera navabatur inpensior ut qualibet concideret
strage.
4. et quia
temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel
prodi, fraude citerioris vitae ministri,
studio sollicitante nostrorum
occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere
discursus.
interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset
negotium, ad
Romanum solum se celeri transtulit gradu.
5. Parabatur post haec lentioribus curis et per
copias multiformes in
Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela
poscente,
quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus
accenso, cui
ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum,
paulo post ultima minitantium, nullae
quiescendi dabantur indutiae.
6. Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et
subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum
Illyriis et
Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente
Valentinianus cum Gratiano Rhenum
transiit, visoque nemine, indivisis
agminibus quadratis ipse medius incedebat, Iovino et Severo
magistris rei
castrensis altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino
invaderentur
adsultu.
7. protinusque inde ductantibus itinerum callidis,
exploratis accessibus, per
regiones longo itu porrectas sensim gradiens
miles inritatior ad pugnandum velut repertis
barbaris minaciter
infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit qui resisteret
inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium
manu vorax flamma
vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum
eventus adigebat et custodiri.
8. post
haec leniore gressu princeps ulterius
tendens cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen
est, velut quadam
obice stetit, doctus procursantium relatione verissima barbaros longe
conspectos.
9. qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes,
nisi se celeri
defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum
spirantibus animis montem occupavere
praecelsum, per confragosos colles
undique praeruptum et invium absque septentrionali latere,
unde facilem
habet devexitatem et mollem. signis ilico fixis ex more, cum undique ad
arma
conclamaretur,
imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens
extollendum: quod erat oportune subeundae indicium pugnae.
10. ergo quia
spatium deliberandi
aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia
militis perterrente, inde horrenda
circumsonantibus Alamannis, id
consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem,
quam
clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet,
fugientes Germanos, si
fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut
placuit, maturato Gratianoque apud signa
Iovianorum retro detento, cuius
aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum,
Valentinianus ut
dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans,
nullo
potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine
stipatorum, speculatum radices
aggerum avolavit cum paucis, quorum
industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans
aestimator,
inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam
inspexere
proculcatores.
11, per ignota itaque et palustres uligines devius
tendens insidiatricis
manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni
necessitatis adiumento postremo per
labilem limum incitato iumento
digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum
periculum, cui
adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque
distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur
aut interfectus.
12. Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod
solet ad pugnam
hortari, tubarum minacium accendente clangore,
fidentissimo impetu acies motas prompte ante
alios praeiere duo iuvenes
lecti in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus,
Scutarius unus,
alter e schola Gentilium, fragore terribili concitantes: hastasque
crispando
cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis
evadere ad celsiora conarentur,
advenit omne pondus armorum, isdemque
antesignanis per hirta dumis et aspera magno virium nisu
in editas
sublimitates erepsit.
13. acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus
temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed
incauti barbari
dexteris coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus
infusis utrimque cornibus
adflictabat, per fremitus territos et equorum
hinnitus et tubas.
14. nihilominus tamen ipsi
adsumpta fiducia restiterunt,
aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum
est, dum
turmarum funeribus mutuis res gerebatur.
15. disiecti denique Romanorum
ardore
metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi
discedunt, verrutis hostilibus
forabantur et pilis. postremo dum anheli
currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et
suras et dorsa. stratis
denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali manu locatus
post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi
ceteri silvarum se
latebris amendarunt.
16. In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi.
inter
quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo
quidam Scutarius, exsertus ita
bellator, ut Sicinio veteri conparetur et
Sergio. hisque tali casuum diversitate perfectis
milites ad hiberna,
imperatores Treveros reverterunt.
XI
1. Per haec tempora Vulcatio Rufino absoluto vita, dum
administrarat,
ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus
2 accitus,
claritudine
generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano,
per quem universum paene
patrimonia sparsa possedit, iuste an secus non
iudicioli est nostri.
2. hunc quasi genuina
quaedam, ut fingunt poetae, fortuna
vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat et
amicos altius
erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium
simultates. et
licet potuit, quoad vixit, ingentia largiendo, et intervallando
potestates adsiduas, erat tamen
interdum timidus ad audaces, contra
timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno
strepere tragico,
et ubi paveret, omni humilior socco.
3. atque ut natantium genus elemento
suo expulsum haut tam diu spirat in terris, ita ille marcebat absque
praefecturis, quas ob
iurgia familiarum ingentium capessere cogebatur,
numquam innocentium per cupiditates inmensas,
utque multa perpetrarent
inpune, dominum suum mergentium in rem publicam.
4. namque fatendum
est: numquam illa magnanimitate coalitus clienti vel servo agere quicquam
iussit inlicitum, sed
si eorum quemquam crimen ullum conpererat
admisisse, vel ipsa repugnante iustitia, non
explorato negotio sine respectu
boni honestique defendebat. quod vitium reprehendens ita
pronuntiat
Cicero « quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid
refert
utrum voluerim fieri an gaudeam factum?».
5. suspiciosus tamen, et
munitus suopte ingenio
fuit et subamarum adridens blandiensque interdum,
ut noceat.
6. id autem perspicuum est in
eius modi moribus malum, tum
maxime cum celari posse existimatur; ita inplacabilis et directus,
ut si
laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum
erroribus inclinari,
ideoque aures eius non cera sed plumbis videbantur
obstructae. in summis divitiarum et
dignitatum culminibus anxius et
sollicitus, ideoque semper levibus morbis adflictus. hae per
occidentales
plagas series rerum fuere gestarum.
XII
1. Rex vero Persidis longaevus ille Sapor, et ab ipsis
imperitandi
exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum et
pudendae
pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata
fide sub Ioviano pactorum,
iniectabat Armeniae manum, ut eam velut
placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.
2. et primo per artes
fallendo diversas, nationem omnem renitentem dispendiis levibus
adflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus
occupans inprovisis.
3. dein per exquisitas periuriisque mixtas inlecebras
captum regem ipsum Arsacen
adhibitumque in convivium iussit ad
latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum
catenis argenteis,
quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium,
exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus
cecidit ferro poenali.
4. deinde
nequid intemeratum
perfidia praeteriret, Sauromace pulso, quem auctoritas Romana
praefecit
Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem
detulit gentis diademate addito, ut arbitrio se
monstraret
insultare nostrorum.
5. quibus ita studio nefando perfectis,
Cylaci spadoni et
Artabanni, quos olim susceperat perfugas,
commisit Armeniam - horum alter ante gentis
praefectus,
alter magister fuisse dicebatur armorum - isdemque mandarat,
ut Artogerassam
intentiore cura excinderent, oppidum muris
et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum
filio tuebatur
Arsacis.
6. iniere, ut statutum est, obsidium duces. et quoniam
munimentum
positum in asperitate montana, rigente tunc
caelo nivibus et pruinis adiri non poterat, eunuchus
Cylaces
aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne adscito, prope
moenia ipsa fide non
amittendae salutis accepta propere venit,
et cum socio ad interiora susceptus ut postulavit,
suadebat
minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi
omnium lenire deditione
veloci.
7. multis post haec ultro
citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti
fortunas,
proditionis acerrimi conpulsores in misericordiam flexi mutavere
consilium, et spe
potiorum erecti, secretis conloquiis
ordinarunt hora praestituta nocturna, reclusis subito
portis
validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus adgredi
repentinis, ut lateant id
temptantes, polliciti se provisuros.
8. quibus religione firmatis egressi, biduumque ad
deliberandum,
quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse
adseverantes, in desidiam
obsessores traduxerunt et vigiliis,
quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis
aditu
reserato iuventus exiluit velox, passibusque insonis expeditis
mucronibus repens, cum
castra nihil metuentium invasissent, iacentes
multos nullis resistentibus trucidarunt.
9.
haec inopina defectio necesque
insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum
excitavere causas
inmanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam suadente matre
cum
paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud
Neocaesaream morari praecepit,
urbem Polemoniaci ponti notissimam,
liberali victu curandum et cultu.
Qua humanitate Cylaces et
Artabannes illecti, missis oratoribus ad
Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui
poposcerunt.
10.
sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur
in
Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione
iusta est observatum ne
fracti foederis nos argueremur et pacis.
11. Hoc conperto textu gestorum Sapor ultra hominem
efferatus,
concitis maioribus copiis Armenias aperta praedatione vastabat. cuius
adventu
territus Papa itidemque Cylaces et Artabannes, nulla
circumspectantes auxilia, celsorum montium
petivere secessus, limites
nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda et
flexuosos
colles mensibus quinque delitescentes regis multiformes lusere conatus.
12.
qui
operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis
exustis arboribus
castellisque munitis et castris, quae ceperat superata, vel
prodita cum omni pondere
multitudinis Artogerassam circumsaeptam et
post varios certaminum casus lassatis defensoribus
patefactam incendit:
Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit.
13. Quas ob causas ad
eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur
comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare
procinctu gemino
temptaverint Persae.
14. Inter quae Sapor inmensum quantum astutus et, cum
sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut
incuriosum sui per
latentes nuntios increpabat quod maiestatis regiae
velamento Cylaci serviret et Artabanni, quos
ille praeceps blanditiarum
inlecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus
misit.
15. Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset ni propugnatoris
Arinthei adventu
territi Persae eam incursare denuo distulissent, hoc solo
contenti quod ad imperatorem misere
legatos petentes nationem eandem,
ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.
16. quibus
repudiatis Sauromaces
pulsus, ut ante diximus, Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et
Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum Aspacures oravit ut
socia potestate
consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere nec ad
partes posse transire Romanas, quod
Vltra eius filius obsidis lege tenebatur
adhuc apud Persas.
17. Quae imperator doctus, ut
concitandas ex hoc quoque negotio
turbas consilio prudentiaque molliret, divisioni adquievit
Hiberiae, ut eam
medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et
Lazis,
Aspacures Albaniae Persisque contigua.
18. His percitus Sapor, pati se exclamans indigna,
quod contra
foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc
miserat
corrigendo, quodque se non adsentiente nec conscio dividi placuit
Hiberiae regnum: velut
obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium
auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum,
ut reserata caeli temperie
subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.
|