|
LIBER XXVIII
I
1. Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat
insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto
decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam
urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas,
quas obliterasset utinam iuge silentium! ne forte paria quandoque
temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.
2. ac licet ab
hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus
multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus,
carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex
his, quae apud veteres acciderint, timuerim, docere succincte.
3. bello
Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus
magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis
necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis
caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se
certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum.
4. hoc argumentum paulo postea
digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum,
paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet
lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non consolandi
gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis
auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis
insolenter. erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas
alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico
devovisse.
5. sed ad proposita veniamus.
Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud
Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario
praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos
sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam.
6. is post mediocre studium
liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et
administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. unde
morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis
annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione
triplici inter exordia cautius.
7. primo quod recalebat in auribus eius
parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime
callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed periturum ferro poenali: dein
quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias
interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et praesagia
sollicitare larvarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne
proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam
subterraneus serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum
excitare poterat causas.
8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit
ex negotio tali. Chilo ex vicario et coniux eius Maxima nomine, questi
apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis
petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti
conpingerentur in vincula, organarius Sericus et Asbolius palaestrita et
aruspex Campensis.
9. verum negotio tepescente propter diuturnam
morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi,
qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium
praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.
10.
accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam
pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis
tandem solutae posticis.
Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et
quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos
artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices,
supra plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna
docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora]
scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures.
11. his ille
cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno
proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis
inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria
quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis
adfligi.
12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores
consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro
praefectis sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula
struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium
quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam
ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.
13. auxit obstinatum
Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et
litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc
exultando contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter
altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.
14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate
torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas
conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris
eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse
coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.
15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando
notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint
praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt
digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse,
instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus
malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium
esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret
16. Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, cervice perit abscisa,
et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles
publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis velut sui quisque
discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat et
diversoria tenebrarum.
17. Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium
est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule
regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano
populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset
segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
18. verum quoniam denis
modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos,
interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque Valentinianus
per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum
bonorum parte multavit.
19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem
diebus acciderat non minus exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae
ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda
ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in
iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
20. quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis,
commonitorium repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut
obsecrata ritu sacrorum sollemnium numina erga se imperatores
delenirent, cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem
ut avarum et truculentum.
21. haec Valentinianus relatione iudicum doctus,
asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. et
quia Frontinus consiliarius ante dicti, minister fuisse conceptae precationis
arguebatur, concisus virgis atque confessus ablegatus est in exilium ad
Brittannos, Amantius vero damnatus postea rerum capitalium interiit.
22.
post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum,
audiendus ab Ampelio urbi praefecto et Maximino vicario, confestimque
perdendus, ut apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium
appellavit, nominisque eius perfugio tectus servabatur incolumis.
23. super
hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata iustitia
conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre
imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum,
ut ipse proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm.
24. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus
timeri sunt coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus
acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto
legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et ex vicario
Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia sint
grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis
exponeretur.
25. qui cum intromissi in consistorium haec referrent,
negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem
moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est
crudele praeceptum supergressum omnia diritatis exempla.
26. Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius
ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem
noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse,
exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem,
et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus
Phalangio Baeticae consulari cecidit funesti carnificis manu.
27. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater
eius Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi,
arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fovere
dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis suffragante
absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus
Maximino iunctissimus.
28. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium.
nam ex hoc quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures,
adulteriorum flagitiis obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere
Claritas et Flaviana, quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento,
quo vestita erat, abrepto, ne velemen quidem secreto membrorum
sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex nefas admisisse convictus
inmane, vivus exustus est.
29. Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum
artibus pravis se polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt
interfecti. pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum
enim et Asbolium supra dictos,
quoniam cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione
firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus
interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio
eius nullo sacramento constrictus.
30. Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad
exitium praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus
nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla
documentorum rata est fides.
31. anhelans flatu superbo Maximinus, etiam
tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia,
tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi,
iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.
32. quod Aginatius
indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum ab
Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae: familiari sermone
docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus
meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
33. has litteras, ut
quidam adseverabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus,
conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum
misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in
Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere noti cuiusdam
adtritus.
34. accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem
Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini
actus, dum supererat, venditantem, cuius ex testamento legata ipse
sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque eius uxori
lites minabatur et iurgia.
35. quae haec metuens, ut Maximini etiam
muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper,
argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui aviditate nimia flagrans - nec
enim hoc quoque vitio caruit - petit hereditatis medietatem. verum etiam
hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud commentus est, ut
arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam
lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam Anepsiae filiam petit
filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est.
36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant
speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum
homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans.
namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper
habuisse suspensam, cuius summitas quadam velut ansula colligaret nullis
quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum
Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum
aptissimos.
37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant
oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad
obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe adseverabant, ni
criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem adnexis
facile eos absolvi posse firmabant.
38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis
sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec
eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis
contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini
latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
39. quae verba effectui
propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem.
prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent
lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit.
40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno
quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus,
quod prope vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium "nam si
inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles,
summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est".
41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis
comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo
lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes.
42. in id tempus aut
non multo prius scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia
mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis
ad gradus postestatum excelsos.
43. Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum,
tamen nihil impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per
iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe contra quam
oportuerat gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem isdem
ministris velut apparitoribus gerebantur.
44. post hunc venit Vrsicinus ad
mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat
Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis,
Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis
deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter
exsequenda parum conveniens e vicaria potestate discessit.
45. huic
successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico,
post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis,
qui conpositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. et primo
Rufinam cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis
interfecit, super quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde
conplures nullo noxiorum discrimine vel insontium.
46. in cruento enim
certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum
in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et
Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur
Agrigentinus.
47. His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam
matrona ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est
tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto
incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
48. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et
Abienus ambo ex coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam
feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere
securius, Simplicii adventu perterrefacti, non secus volentis magna cum
minis, ad secreta receptacula se contulerunt.
49. sed Fausiana damnata
inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum
Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent insperati casus
adgravare miserabilis clades, Apaudulus nomine servus Anepsiae,
verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte
progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt.
50. et
Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur
Anepsiae, morte multatus est. mulier vero ut continendae vitae spem
firmam dilato posset habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, vim in
domo Aginati perpessam adseveravit.
51. haec, ut gesta sunt, auctius ad
principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus ob causam,
quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius
accensa, oravit inpense ut rescriberetur eum occidi: et inpetravit facile male
sanus incitator et potens.
52. metuensque gravioris invidae pondus, ne
pronuntiante Simplicio et consiliario suo et amico, periret homo patriciae
stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et
ambigens, quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret
et efficacem.
53. tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus,
Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui
hanc operam implere brevi pollicito deferri providit vicariam, et
commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum
quidem et rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo,
dilatione qualibet inventa, forsitan evasurum.
54. festinavit, ut mandatum
est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia
magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui
generis interficeret iuvantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum
in villa propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque
Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore
hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax
quoque Homericus docet optans perire potius luce, quam pati formidinis
augmenta nocturnae.
55. et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad
id solum, quod promisit, intentus cuncta extollebat in maius, iusso
Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus
triste, mancipia squalore diuturno marcentia in domini caput ad usque
ultimum lacerabat exitium, quod in stupri questione fieri vetuere
clementissimae leges.
56. denique cum iam contigua morti tormenta
ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa,
Aginatius ad supplicium duci pronuntiatus abrupte, nec auditus, cum
magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur,
pari sententia Anepsia interfecta. haec agitante, cum adesset, perque
emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs deploravit aeterna.
57. Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea
tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se
efferens damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus,
et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum trusumque in carcerem
Tullianum, matris consilio princeps exinde rapuit, reversumque ad lares
per cruciatus oppressit inmensos.
Ut unde huc fleximus revertamur, is urbanarum rerum status, ut ita
dixerim, fuit.
II
1. At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem
a Raetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus
conmuniebat, castra extollens altius et castella turresque adsiduas per
habiles locos et oportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non
numquam etiam ultra flumen aedificiis positis subradens barbaros fines.
2.
denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis
fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti
posse undarum pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum vertere cogitavit et
quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est
opus adgressus.
3. per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus,
coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis,
fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.
4. vicit
tamen imperatoris vehementior cura et morigeri militis labor, mento
tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam
discrimine castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc
valida sunt.
5. Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos
conducens, rei publicae curam habuit, ut officio
principis congruebat. ratusque aptissimum ad id, quod deliberabat, inplendum,
trans Rhenum in monte Piri, qui barbaricus locus est, munimentum extruere
disposuit raptim. utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per
Syagrium tunc notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem
monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id arripere
conaretur.
6. transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per
militem, quem duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat
successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere
obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut
aspernanda pignora tenebamus.
7. qui flexis poplitibus supplicabant, ne
Romani securitatis inprovidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo
contiguam fecit, pravo deciperentur errore, pactisque calcatis rem
adorerentur indignam.
8. verum haec et similia loquentes in cassum, cum
nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum
flentes exitium discesserunt, isdemque digressis, ex abdito collis propinqui
barbaricus prosiluit, globus optimatibus tum danda responsa, ut intellegi
dabatur, opperiens: adortusque milites seminudos, humum etiam tum
gestantes, expeditis agiliter gladiis obtruncabant, inter quos etiam duces
ambo sunt caesi.
9. nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter
Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia
principis sacramento exutus abiit ad lares, id conmeruisse saevo iudicatus
arbitrio, quod evaserit solus.
10. Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeva scatebat in
perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indubitanter
quidquid inciderat fructuosum. denique praeter conplures alios, quos
absumpserunt insidiae tales,
Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque
interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus.
11. At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus,
Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae
in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis
fallaciis abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque
honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et
oppida pervadebant.
12. nec quisquam adventum eorum cavere poterat
inopinum, non destinata sed varia petentium et longinqua, et quoquo
ventus duxerat, inrumpentium: quam ob causam prae ceteris hostibus
Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati multorum opes
attriverint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere luctificas,
sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, sed ne per minutias gesta
narrando ............operis inpediam cursum, id unum sufficiet
eorum exitiale poni commentum.
13. quaesitus in unum impiorum
[hominum] globus, imitatus rationalis officium ipsumque iudicem,
vespertinis tenebris lugubre clamante praecone civitatem ingressi,
ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici cum
gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi
familiares hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus
ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
14. verum cum exuviis referti
multorum, rapiendi dulcedine nihil praetermitterent, intercepti imperiali
motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam
tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares
versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. et haec
quidem textu processere narrato.
III
1. Theodosius vero dux nominis inclyti, animi vigore collecto ab
Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite
industria conparato sollerti, versis turbatisque Brittannorum fortunis
opem maximam tulit, oportuna ubique ad insidiandum barbaris
praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias
alacri capesseret mente.
2. hocque genere cum strenui militis munia et
praeclari ducis curas expleret, fusis variis gentibus et fugatis, quas
insolentia nutriente securitate adgredi Romanas res inflammabat, in
integrum restituit civitates et castra multiplicibus quidem damnis adflicta,
sed ad quietem temporis longi fundata.
3. Evenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in
periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum.
4.
Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini
illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen
actus in Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res
perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem
solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat
5. multa tamen
clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis inmensae exules
sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras pollicendo
mercedes
6. iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde
convenerat dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam
conpertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta societate
iunctissimis letali poena plectendos Dulcitio dediderat duci: militari
scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis
quaestionis agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos reviviscerent
provinciarum turbines con positi.
7. Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus
dempto, cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam,
instaurabat urbes et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque vigiliis
tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem
concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e
rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio
principis velut ovantis.
8. ............haec etiam praecipua. Arcanos
genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus
Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis
removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine
praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris
prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque [per longa spatia]
discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
9. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus,
ad comitatum accitus tripudiantesque relinquens provincias ut Furius
Camillus vel Cursor Papirius victoriis crebris et salutaribus erat insignis. et
favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad
conmilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum
Valentis Iovini successit, qui equorum copias tuebatur.
IV
1. Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris
gestorum, ad ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii
praefectura tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu
deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum
inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra,
unde poterat, circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor et arbiter
plenus, in subiectos admodum temperatus.
2. Sed obnubilabat haec omnia
vitium parum quidem nocens [rei communi], sed in alto iudice
maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum
per argumenta scaenica amoresque peregerat nec vetitos nec incestos.
3. Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum,
Antiochiae genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum,
indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, alias ad populi
favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus atque
utinam in proposito perseverans. correxisset enim ex parte licet exigua
inritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora amisisset
gloriam diu victuram.
4. namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam
quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque
ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel
honestus quidam mandens videretur in publico.
5. quae probra aliaque his
maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius exarserunt, ut nec
Epimenides ille
Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus
purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum
oppressit.
6. Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein
plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.
7.
praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet
extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac
Dalii cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum
insignibus multis.
8. non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad
mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma
cogentes, manipulatim concitato fragore sequitur multitudo servorum.
9.
tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint
balnearum, "ubi sunt nostri?" minaciter clamant: si apparuisse subito
ignotam conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum
plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt,
palpantesque advenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut
Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel
Zenobiam Palmyreni. et haec admittunt hi, quorum apud maiores censoria
nota senator adflictus est, ausus, dum adhuc non deceret praesente
communi filia, coniugem osculari.
10. Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt,
osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus
offerunt genua suavianda vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum
existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum [putantes],
cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur
aut aquis, aut ad quam successerit domum.
11. Et cum ita graves sint et cultores virtutum, ut putant, si venturos
undelibet equos aut aurigas quendam didicerint
nuntiasse, ita velociter imminent, vident et percunctantur, ut Tyndaridas
fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio
cuncta complessent.
12. Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis adsentandi
figmentis ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in
comoediis adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites
gloriosos, obsidiones urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis
aemulis adsignantes, ita hi quoque columnarum constructiones alta fronte
suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos,
ultra mortalitatem nobiles viros extollunt. I
3. poscuntur etiam in conviviis
aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et volucres ponderentur et glires,
quorum magnitudo saepius praedicata non sine taedio praesentium, ut
antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec eadem numerantes
notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse
solus magister ludi litterarii videretur.
14. Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium
Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in
profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.
15.
cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare
deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in
carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut
doceretur id agere, dum liceret : interroganteque musico quid ei poterit hoc
prodesse morituro postridie, respondisse 'ut aliquid sciens amplius e vita
discedam".
16. Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si
aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis adfligi verberibus iubeatur :
si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur
reus, dominus hactenus exclamet "quid faciat maniosus et nequam? et
siquis aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur".
17. Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum,
quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad
convivium excusare: defectum enim patrimonii se oppido perpeti senator
existimat, si is defuerit, quem aliquotiens libratis sententiis invitaverit
semel.
18. Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus
venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse vel Caesaris: aut
si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleris certamen,
maxime cum id vaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella
laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbracul pensilis
radiolus inruperit solis, queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.
19.
dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut
quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis
vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur
sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot
involutus, receptis anulis, quos, ne violentur humoribus, famulo tradiderat,
digitis ut metatis abit.
20. Enim vero siquis e militia principis recens digressus abierit in
larem, aut provectibus,
tali praesente .....irio ....lenii praesul existimatur: ceteri taciturni
audiunt dicta ...... solus pater familias tectus narrans
aliena et placentia referens et utile pleraque fallendo.
21. Quidam ex his licet rari aleatorum vocabulum declinantes ideoque
se cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum
inter fures et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes
amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae
sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio firmitate plena conexae : unde
quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes ut Quintilios
13 esse
existimes fratres.
ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana,
ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam antea nec
speratam, incedere gravitate conposita maestiorem, quod ei in maiore
convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.
22. Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel
caelibes, aut etiam uxores habentes et liberos - nec enim hoc titulo
discrimen aliquod observatur - ad voluntates condendas allicientes eos
praestigiis miris: qui cum supremis iudiciis ordinatis, quae habebant,
reliquerint his, quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id
impleri sorte fatorum opperiente [nec] putes, nec facili potest aegritudo
testamen ............comitatu est his quisquam.
23. Alius cum dignitate licet mediocri, cervice tumida gradiens notos
antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes
reverti M. Marcellum.
24. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in
publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse,
antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia
signum Mercurii vel quotam cancri sideris partem polum discurrens
obtineat luna.
25. Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad
aurigam confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum
curat urgeri: unde non nisi reddita cautione dispendioque adflictus gravi
discedit. et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec
ante eius professionem absolvit.
26. Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eandem incudem diu
noctuque tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor
urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in
cubiculo, alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque
subseruntur genitalium extorum interpretes controversi, hinc
praefecturas profusius largientes et sepulturas divitum matro
narum; inde ad exequias virorum iam iam adventantes necessaria parari
oportere iubentes: et testatura ... .. ancillas suapte natura pallidi aspirati
pridie consumpta defuncta ...... um Romaque, ut Tullius ait: "nec in rebus
humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos
tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum
fructum esse capturos".
27. Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas videbis et
Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut
Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.
28. Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. in qua nitent ut
nominibus cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii
Semicupae et Serapini et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et
Lucanicus cum Pordaca et Salsula similesque innumeri.
29. hi omne, quod
vivunt, vino et tesseris inpendunt et lustris et voluptatibus et spectaculis:
eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus
est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula
circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud, ut fit,
defendentibus.
30. inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores
auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam
stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus
non exiluerit princeps, et funalibus equis parum cohaerenter
circumflexerit metam.
31. et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die
equestrium ludorum inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes
festinant praecipites ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super
quorum eventu discissi votorum studiis anxii plurimi agunt pervigiles
noctes.
32. Vnde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii
per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit
plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos
vociferantur pelli debere -
quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt - et taetris
vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius
plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.
33. Id enim
nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines
ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et
histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non
etiam matronis clametur adsidue "per te ille discat" quid autem debeat disci
nemo sufficit explanare.
34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris
indagine acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum
pavonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus
contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae
defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius
despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis
Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus
possit internis.
35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus
ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.
V
1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani
difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe
nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus
sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore
conpertus.
2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites
quosdam ruisse et se vulneratum inparem fore certaminibus adverteret
crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum
magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.
3. qui ducens militem
rei sufficientem cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus barbaros ante
conluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent
manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti venialem poscerent
pacem.
4. diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur,
pactis indutiis et datis ex condicione proposita iuvenibus multis habilibus
ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde
venerant, reversuri.
5. quibus omni iam formidine vacuis, reditumque
parantibus, occulte pedites missi insidias in abdita quadam valle struxerunt,
unde praetereuntes adgredi negotio poterant levi.
sed longe secus accidit quam sperabatur.
6. sonitu enim adventantium
perciti exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare
festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. stetere tamen
mox eonglobati, extremaque sorte vires licet non integras suggerente
confligere cogebantur, multaque caede perculsi concidissent nullo relicto,
ni cataphractorum equitum cuneus ad inferendum periculum transeuntibus
barbaris ex alio latere prope divortium itineris pari modo locatus, clamore
percitus tristi, agiliter subvenisset.
7. exin concursum infestius, firmatisque
pectoribus hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis
obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno
quidem caedibus concorporalium superesse permisso. ac licet iustus quidam
arbiter rerum factum incusabit perfidum et leforme, pensato tamen
negotio non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data
captam.
8. Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando
sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et
circumspiciens quibus commentis Alamannorum et Macriani regis
frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam inrequietis motibus
confundentes.
9. inmanis enim natio, iam inde ab incunabulis primis
varietate casuum inminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis
aestimetur intacta. seditque consilio alia post alia imperatori probanti,
Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis inmensae
viribus adfluentes, ideoque metuendos finitimis universis.
10. scribebatque
frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut isdem
tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque transito cum
Romanis agminibus Rheno occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus
insperatum .
11 . Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima
quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii
sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. et
catervas misere lectissimas, quae, antequam milites congregarentur in
unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta
districto, terrori nostris fuere vel maximo.
12. igitur paulisper morati cum
neque Valentinianus, ut spoponderat, die praedicto venisset, nec
promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos
poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus
exponerent terga. I
3. quod ubi negari per ambages sentirent et moras,
maesti exinde discesserunt et indignati. hocque conperto reges ut ludibrio
habiti saevientes, captivis omnibus interfectis genitales repetunt terras.
14. Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri
potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli vel
segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis
adsignare rectoribus. nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus
vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.
15. Per hanc occasionem inpendio tempestivam Alamannos gentis
ante dictae metu dispersos adgressus per Raetias Theodosius, ea
tempestate magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam
iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis iam tributarii
circumcolunt Padum.
VI
1. Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae
provinciae veniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa
deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.
2.
Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti
veloces, vivereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos
turbines revoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam.
3. Stachao
quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius,
agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod
provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere
verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.
4. Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes,
ferarum similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum
imperante, veritique prope Leptim accedere, civitatem muris et populo
validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque
agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad
speluncas, incensa suppellectili multa, quae vehi non poterat, referti
rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum
caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.
5. Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum,
quae intentabat barbaricus tumor, praesidium inploravere Romani comitis
per Africam recens provecti.
qui cum venisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus
rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et
camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse
moturum.
6. hocque responso miserandis civibus stupefactis,
atque negantibus sufficere se posse post vastationes et
incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum
inmanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis,
nullo temptato inde discesserat comes.
7. Qua spe Tripolitani frustrati formidantesque extrema,
adlapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum,
Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea
simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque
lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.
8. quibus
conpertis Romanus, misso equite velocissimo magistrum
officiorum petit Remigium, adfinem suum vel rapinarmn
participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius
negotii vicario sibique deferri.
9. venerunt in comitatum legati,
aditoque principe, verbis, quae perpessi sunt, ostenderunt:
obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. quibus lectis
cum neque relationi officiorum magistri faventis Romani flagitiis,
nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena
dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi
potestates excelsae.
10. Dum remedia quaedam a conmilitio principis
exspectantur, suspensis Tripolitanis diuque anxiis, rursus globi
supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum,
Leptitanoque agro et Oeensi interneciva populatione
transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus abscesserunt,
occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis
et Nicasius enitebat aedilis.
11. haec autem eruptio ideo arceri
non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura
praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum.
12. et iam recens
inflitcae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem.
ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per
Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua
scrutaretur.
13. Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa,
Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites aduolarunt
inritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque, nisi quos fuga
discriminibus eximeret, interemptis, praedas, quas antehac reliquerant,
avexerunt arboribus exsectis et vitibus.
14. tunc Mychon quidam nobilis
oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur,
quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese
coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas,
coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post
biduum interiit.
15. unde elati in pertinaciam saevissimi grassatores, ipsa
pulsavere moenia Leptitana, funestis plangoribus resonantia feminarum,
quas numquam antea hostiliter clausas pavor exanimabat insolitus,
obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine
ullo vulnerarentur effectu, redierunt ad propria tristiores.
16, Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis
ante legatis, nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae
viderint, quae ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. qui
Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos
legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et
comite. e quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo
minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.
17. Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas
ob res venerat, ante praestructurus, ut securitatem suam in tuto locaret,
numerorum principiis per quosdam secretorum mandaverat conscios, ut ei
tamquam potenti et palatii summatibus proximo, stipendii, quod
pertulerat, praestarent maximam partem: et ita est factum.
18.
confestimque ille ditatus perrexit ad Leptim, utque ad veritatis perveniret
indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes,
libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata
secum eduxit.
19. quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae
cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se
cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem. atque ille ira
percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius
incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios.
20. qua
gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius
concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia
Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans.
ideoque rursus ad Africam cum Iovino postremo omnium legatorum
remittitur - Pancratius enim decesserat apud Treveros - ut cum vicario
ipse rmerita legationis quoque secundae spectaret: praeter haec linguas
Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa
quaedam locutos idem Palladius intimarat.
21. Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim.
hocque conperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et
Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos - incertum
pretio an fallaciis - circumventi municipes omnes gravabant Iovinum,
destinatius adserentes nihil eorum mandasse, quas docuerat principem: eo
usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen
confiteretur se imperatori mentitum.
22. Quibus per Palladium regressum cognitis, Valentinianus ad
acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero
Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio
capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari,
hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam, ut visum est,
inmodica legebantur.
23. ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus, reliqui
apud Vticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante
legatorum interitum cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti
suae propugnans, adclamationibus iratorum militum impetuque cum
conviciis paene confossus est, obicientium ideo Tripolitanos non potuisse
defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.
24. et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret
agi, decerneret imperator, sollicitatis, ut dabatur opinari, custodibus, in
urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens fatali lege decessit.
25. Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata
conticuit Tripolis non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus
ultimaeque legatorum et praesidis dirae. diu enim postea huius modi casus
emersit. solutus sacramento Palladius destitutusque fastu, quo tumebat,
discessit ad otium.
26. et cum Theodosius ductor exercituum ille
magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in
Africam, et praescripti Romani rem mobilem, ut iussum est, scrutaretur,
inter chartas eius inventa est Meteri cuiusdam epistula, id continens
"domino patrono Romano Meterius" et in fine post multa nihil ad rem
pertinentia "salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit
se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras
mentitus est".
27. his litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani
iussu Meterius raptus suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius
exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione
primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus
in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
28. hoc
fortunae secundioris iudicio plene conperto, deletoque tristium concitore
turbarum, exsiluerunt Erechthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi
iussas abscidi linguas didicissent ut prodigas, ad longe remota declinarunt et
abdita, doctoque super nefanda fraude gratiano imperatore fidentius -
Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum
vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate nixa iustissima,
torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus,
gravarent mentiendo legatos. haec acta secuta est relatio, gestorum
pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.
29. Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc
quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus
secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum ut inclinatos in provinciae
partem : isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat
exhiberi.
30. qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos
obsimulatis documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad
lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora, quae narravimus,
Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo
docebimus loco.
|