|
This text comes from an unknown edition.
LUCIUS AMPELIUS MACRINO SUO SAL.
Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memorialem,
ut noris quid sit mundus, quid elementa, quid
orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit.
DE MVNDO
Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt
et extra quem nihil; qui Graece dicitur cosmos.
Elementa mundi quattuor: ignis ex quo est caelum,
aqua ex qua mare Oceanum, aer ex quo venti et tempestates,
terra quam propter formam eius orbem terrarum
appellamus.
Caeli regiones sunt quattuor: oriens occidens meridies
septentrio.
Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et
antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles
sunt; aequinoctialem cui <quae> subiacet regio catacecaumene
dicitur neque incolitur ob nimiam vim ardoris;
brumalem et solstitialem sub quibus habitatur
(sunt enim temperatissimi); per quos oblicus circulus
vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum
conficit cursum.
DE DVODECIM SIGNIS
Signa sunt in caelo duodecim.
Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in
Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa,
qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligeretur,
aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero
Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnificum
fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod
abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem.
Ob eam rem a Iove petit ut in<ter> sidera reciperetur.
Alii putant eum esse qui Hellen et Phryxum vexerit.
Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno
fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum figura
tauri continebat hisque Iovis iussu Europam Agenoris
filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam
deportavit. Ob eam rem Iuppiter in sideribus eum
dignatus est immortali memoria.
Gemini, qui <dii> Samothraces nominantur [esse];
quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos
qui mi<ste>riis prae[sto]sunt. Alii Castorem et Pollucem
dicunt, quod hi principes mare tutum a praedonibus
praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et
Theseum, quod similia athla sint adepti.
Cancer, carcinus, receptus beneficio Iunonis,
quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hydram
Lernaeam (quam nos excetram dicimus) interficiendam,
<i>s carcinus ingressus Herculis pedes et
crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa
excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit,
carcinumque [cancrum] ob id factum Iuno sideribus
est dignata.
Leo, leon, qui educatus est [Nemeae] Iunonis consilio
ad Herculis interitum, missus in terram in Argiva
diu spelunca latitavit; quem Hercules dicitur
interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam
ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem
interfecit, eiusque pellem postea pro tegumento habuit.
ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque
caelesti dignitate est honorata.
Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum hominibus;
sed postquam homines malefacere coeperunt,
Iovis eam inter signa posuit. Sunt qui Erigonam Icari
filiam Atheniensem dicunt; cuius patri Liber vinum
dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit
ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. Canis qui
cum illo erat vidit dominum occisum, et cum ululatu
ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem
vidit, sollicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum
ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris, magna lamentatione
in Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se suspendit
laqueo. Canis ad pedes eius discumbens diutius
et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans
in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petit, quod
suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus ponere[n>tur.
<Erigone> Virgo, Icarius autem Arcturus nominatus
est (cuius stella cum exoritur, continuas tempestates
facit), canis Canicula.
Libra, quam Graeci zygon appellant, virile nomen
est adeptus summa clementia et iustitia; <Stath>muchos
<est> dictus, qui<a> primus dicitur libram et
pondus [hominibus] invenisse, quae utilissima mortalibus
aestimantur; ideoque in numerum stellarum
est receptus [est] et Libra est dictus.
Scorpius. Qui dicitur ad perniciem Orionis in insula
Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus.
Orion autem dum venatur, visa Diana stuprare eam
voluit. Illa scorpionem subiecit, qui eum vita privaret.
Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit.
Sagittarius, Crotos, filius nutricis Musarum;
que<m> Musae semper dilexerunt eo quod plausu et
lusu sagittarum eas oblectaret. Alii Chironem dicunt,
quod iustus et pius [doctus] <atque> hospitalis fuerit.
Ab eo Aesculapius <doctus> medicinam, Achilles citharam
et alia multa.
Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Python
speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum
profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram convertit.
igitur dii immortales postquam Pythonem digna
poena affecerunt, Pana astrorum memoria decoraverunt.
Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur
Deucalion Thessalus; qui <cum> maximo cataclysmo
cum uxore Pyrrha solus evasisset, hic pietatis causa
inter sidera locatus est.
Pisces, ideo [pisces] quia bello Gigantum Venus
perturbata in piscem se transfiguravit. Nam dicitur
et in Eufrate fluvio ovum piscis in ora fluminis
columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam
benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam.
Vtrique memoriae causa pisces inter sidera recepti.
DE SIDERIBVS
Praeter duodecim signa potentissima sidera in
caelo:
Septemtriones duo, maior et minor, qui numquam
merguntur ideoque navium cursus regunt. Quorum
alter Cynosura dicitur, <alter > Bootes, idem
Arcturus.
Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet
partem.
Pliades, quae latine Virgiliae dicuntur.
Hyades, quae a nobis Subuculae dicuntur; quarum
ortus et occasus a nautis et ab agricolis observantur.
Canicula, cuius vis praecipue solstitio est.
Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus
Sol Luna Mars Mercurius Iuppiter Venus. Quae
a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, qui<a>
ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum
fata moderantur. Item adverso cursu contra caelum
feruntur.
[QVIBVS PARTIBVS SEDEANT XII SIGNA DVODECIM VENTORVM]
Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in
aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thraciam,
Virgo in argesten, Libra in zephyron, Scorpius in africum,
Sagittarius in austrum et africum, Capricornus
in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in
eurum.
DE VENTIS
Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. Sunt autem
generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem
vulturnus ab oriente; ab occidente zephyrus, idem corus,
idem favonius; aquilo, idem boreas <et> aparctias
<a> septentrione; notus, idem libs et auster et
africus a meridie.
Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his tribuuntur,
ut iapyx zephyro, qui a<b Ia>phygio Apuliae
promontorio flat; leuconotus noto, cum serenior flat;
circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item
etesiae, qui a statis diebus flant per aestatem.
DE ORBE TERRARVM
Orbis terrarum qui sub caelo est quattuor regionibus
incolitur. Vna pars eius est in qua nos habitamus;
altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur anticthones;
quarum inferiores duae ex contrario harum
sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. Orbis terrarum
quem nos colimus in tres partes dividitur, totidemque
nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum;
Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum;
Europa, quae est inter fretum et Tanain.
In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae,
Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces,
Cilices, Syri, Lydi. In Europa clarissimae gentes: Scythae,
Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraci, Macedones,
Dalmatae, Pannoni, Illyrici, Graeci, Itali, Galli,
Spani. In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri,
Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones,
Aegyptii.
Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in
Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus
in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus Lacedaemonia,
Cithaeron et Helicon in Boetia, Parnasos
[et] <in Phocide,> Acroceraunia in Epiro, Maenalus
in Arcadia, Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes
inter Galliam <et Italiam>, Pyrenaeus inter Galliam
et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani.
Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus Ganges
Hydaspes in India, Araxes in Armenia, Thermodon
et Phasis in Colchide, Tanais in Scy<thi>a, Strymon
et Hebrus in Thracia, Sperchios in Thessalia,
Hermus et Pactolus auriferi Maeander et Caystrus in
Lydia, Cydnus in Cilicia, Orontes in Syria, Simois et
Xanthus in Phrygia, Eurotas Lacedaemone, Alpheus
in Elide, Ladon in Arcadia, Achelous et Inachus in
Epiro, Savus et Danubius qui idem Ister cognominatur
in Moesia, Eridanus et Tiberinus in Italia, Timavus
in Illyrico, Rhodanus in Gallia, Hiberus et Baetis in
Spania, Bagrada in Numidia, Triton in Gaetulia, Nilus
in Aegypto, Tigris et Eufrates in Parthia, Rhenus
in Germania.
Clarissimae insulae: in mari nostro duodecim:
Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rhodos,
duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano:
ad orientem Taprobane, ad occidentem Brittanni<a>,
ad septentrionem Thyle, ad meridiem Insulae Fortunatae;
praeter has in Aegaeo mari Cyclades undecim:
Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, <Ol>earos,
Tenos, Cythnos, Melos, Naxos, Donusa; praeter has
Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina,
Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; in Ionio:
Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos;
in Adriatico Crateae circiter mille; in Siculo Aeoliae
octo; in Gallico Stoechades tres; in Syrtibus Cercina
et Menix <quae> et Girba.
DE MARIS AMBITV
Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum.
Hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione
vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meridie
Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occasum
magnum mare, idem Athlanticum; quod commerciis
totius generis humani peragratur. Hoc intrat in
fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abinnam
et Calpem ob impositas Herculis Columpnas, dein
latissime simul et longissime <ef>fusum medium terrarum
orbem inundat et nomina adquirit: Balearicum,
quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit;
Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum,
idem inferum, quod dextrum Italiae latus
circuit; Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum
Italiae latus circuit; Siculum, in quo Sicilia; Creticum,
in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae
Achaiam [idem Peloponnesum] it<a> ambiunt ut
in<ter>veniente Isthmo paene insulam faciant; Myrtoum
et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud
a Myrtilo hoc ab Icaro cognominatum; Ponticum, quod
ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce
transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston
Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia alluitur;
Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur;
Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus
retorquetur.
[MIRACVLA MVNDI.] MIRACVLA QVAE IN TERRIS SVNT
Apollonia<e in> Athamantia <a mari> milia passus
quinque in monte nymphaeum; ibi ignis est, et de
terra exit flamma. In silva Panis symphonia in oppidum
auditur. Item sub eo monte in campo lacus aquae
pleni; inde pix exit et bitumen; cum manibus subplodas,
pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit.
Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor
et Pollux et Helena manu autocthonis, et nemo
neque invenire potest quis pinxerit.
Argis in Epiro quod ippaton appellatur: ibi
pons magnus columpnatus duplex, quem Medea aedificari
imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula
Argonautarum quae cepta navis. Ibi Iovis templum
Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas
sortes; in quo loco dicuntur qui descenderunt Iovem
ipsum videre.
Leucade mons unde se Sappho deiecit propter
virum. In summo monte fanum est Apollinis, ubi
sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim excipitur
lintribus.
Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est. In
ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera,
Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus,
Adrasti arca [quam deposuit] in qua quid sit
ignoratur; sed et olla aerea, <quam Medea posuit>,
in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis
litterae, Marsyae <tibiae> itemque corium, remi Argonautarum
<cum> [et] gubernaculis <et> brachia, cauculus
quo Minerva sortita est de Oreste ceravit una
percomparasit <ibi> palla pendet; quam si quis halitu
afflaverit, tota patefit; <item> Penelopae tela. Ibi de
terra oleum scaturrit.
Argis in Achaia Iunonis templum magnifice ornatum,
quod asylum vocant.
Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae initiantur.
Corintho ballaenae costa est magna secundum
mare, quam homo complecti non potest. Eodem in
loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos.
Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus.
In eo lacu est urceus fictilis fractus pendens testa
inter se composita; unde autem pendeat non apparet,
nisi a vento moveatur.
Athenis Minervae aedes nobilis; cuius ad sinistra[m>
clipeus appositus quem digito tangit; in quo
clipeo medio Daedali est imago ita colligata: quam
si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum
opus; solvitur enim signum. Ipsa autem dea habet
hastam de gramine.
Ilio lapis est quadratus, ubi Cassandra fuit alligata;
quem si ante [tangas id est aut] fricueris, lac demittit;
ex altera autem parte similiter si frices, [ac si] sanguinem
demittit. Iuxta autem mare locus qui Rhoeteon
vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et
flumen Scamandrus.
Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum
pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra
postes marmorei monolithi longi cubitis XX, qua
super templum ascensu sunt CXL milia.
Samio in templo Iunonis est scyphus factus ex hedera,
cuius in ora capita quattuor arietina magna cornibus
mirae magnitudinis contortis.
Pergamo ara marmorea magna alta pedes quadraginta
cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam.
Iaso signum Dianae marmoreum pulcerrimum
quod stat sub divo [caelo], nec cum pluit aqua tangitur.
Bargylo est fanum Veneris super mare; ibi est
lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub
divo [caelo], quam neque ventus extinguit, nec pluvia
aspargit. Sed et Herculis aedes antiqua; ibi <e>
columpna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa
Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa ballaenae quasi lapides
quadrati.
Magnesiae aput Sipylum columpnae sunt quattuor;
inter has columpnas est Victoria ferrea pendens
sine aliquo vinculo in aere ludens; sed quotiens ventus
aut pluvia fuerit, non
movet<ur >.
Aedis Dianae Epheso
quam constituit Amazon. Ibi et
Sepulcrum in Caria stertentis quasi dormiat
mirae magnitudinis ex orichalco
et ferro.
Rhodi
colossi signum Solis altum
super columpna
marmorea cum quadriga;
columpna vero habet cubitis
centum.
Cypro <signum >
Signum Iovis Olympi aereum, facies ex auro,
quem fecit Phidias. <Altu>m cubitis centum
quinquaginta et latum cubitis
sexaginta.
<Ecbatanis> domus illic Cyri regis aedi[in Media> ficata lapidibus candidis et
nigellis auro vinctis. Vbi sunt columpnae, diversis coloribus et innumerabiles lamnas ferreas,
fenestras ex argento et tegulas ex lapide prasino; murus [intus medio] Babyloniae
quem Memnon aedificavit. Lapide cocto [id est calce] et sulfure, ferro intermixtus, ubi sunt
iuncturae. latitudo eius cubitis XXX, altus cubitis CXXX; cingitur milia passuum
<Alexandriae>
XXX. Hunc coepit Samiramis; filius eius perfecit. Pyramides in Aegypto. Quem aedificavit
Agartus. [Oppidum] ibi est Nilus
fluvius aere factus plexilisin cubitis trecentis, cuius facies <ex> smaragdo limpido,
brachia ex ebore magno; cuius aspectu et
bestiae terrentur. Athenis signum Iovis Olympi, Alexandria
flumen Nilum maxime colunt.
QVOT FERVNT VEL ESSE IOVIS VEL VBI; IN LOCO DEOS DEASQVE
Ioves fuere tres: primus in Arcadia Aetheris filius,
cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum
Solem procreavit. Secundus ibidem in Arcadia qui Saturnius
cognominatur; qui ex Proserpina Liberum patrem
procreavit vini inventorem. Tertius Cretae Saturni
et Opis filius, Optimus Maximus qui est appellatus.
Martes fuere duo: primus ex enoposte, ut Euhemerus
ait, et noster Mars seu Marspiter et aliter
Mars Enyus; secundus ex Iove et Iunone.
Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus
Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est consecrata;
quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmintheus
est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe
et Medea et Phaeton nati sunt.
Volcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope natus;
secundus Nili filius; tertius Saturni et Iunonis;
quartus in Sicilia Melites filius.
Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius;
secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; tertius
Croni filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quartus
Cylleni filius qui Aegyptiis litteras et numerum
dixit.
Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae;
secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona;
quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis filius
<in> Libya natus.
Dianae tres: prima Iovis Croni filia ex Proserpina;
quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae Apollinis
soror; tertia quae vocatur Ops de Glauce.
Aesculapi tres: primus Apollo dictus Vulcani
filius; secundus Elati filius; tertius Aristeti et Alcippes
filius.
Veneres quattuor: prima Caeli et Diei filia; secunda
quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et
Oceani<dos> filia; tertia quae Vulcano nupsit, quae
cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur;
quarta Cypri et Syriae filia quam Adon habuit.
Minervae quinque: prima Vulcani filia unde Athenarum
est civitas; secunda Nili filia, quam Aegypti
colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exercuit;
quarta Solis filia, <quae> quadrigas invenit;
quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit
pro suae virginitatis observatione qui<a> eius cupidus
fuit; unde et Pallas dicta est.
Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina; hic
agricola et inventor vini; cuius soror Ceres; secundus
Liber ex Melone et Flora cuius nomine fluvius est
Granicus; tertius de Cabiro qui regnavit in Asia;
quartus ex Saturnio et Semela dicunt; quintus
Nisi et Thyonae filius.
Hercules sex: primus Iovis [et] Aetherii filius;
secundus Nili filius quem principem colunt Aegypti;
tertium conditorem loci sui Hellenes dicunt; quartus
Croni filius et Carteres quem Carthaginenses colunt,
unde Carthago dicta est; quintus Ioab filius qui cum
rege Medorum pugnavit; sextus Iovis filius ex Alcemena
qui Atlanta domuit.
DE IMPERIIS
Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem:
primi rerum potiti s<unt> Assyrii, deinde Medi,
postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athenienses,
post hos inde Macedones, sic deinde
Romani.
REGES ASSYRIORVM
Belus rex Iovis filius, cuius posteri per Ninum
Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Danaum
Europae.
Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam
sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui condidit
Ninon.
Samiramis Dercetis nymphae filia, <a> columbis
educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum
Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera
expeditione temptavit. Haec urbem pulcherrimam omnium
quae unquam fuerunt Babylona constituit supra
flumen Eufraten.
Sardanapallus qui ob nimias delicias et luxuriam
perdito regno, ne in potestate<m> hostium veniret,
cum exoletis suis venenum bibit et igni subiecto
cum regia sua conflagravit.
REGES MEDORVM
Arbaces primus rex qui eversas Assyriorum opes
luxuria Sardanapalli transtulit <ad Medos > eosque
iustissime rexit.
Astyages vir fortis et iustus qui per insidias victus
a Cyro est, et dissolutum est Mediae regnum.
REGES PERSARVM
Cyrus rex fortissimus qui maiore parte Asiae subacta
Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scytharum
regina victus oppressusque esset.
Cambyses filius nequam Cyri qui cum LXX milia
hostium subegisset in Aegypto et regem eius Amasin,
Aethiopiam profectus magna parte militum per famem
amissa inritus rediit; urbem tamen ibi condidit
Meroen. Is qui<a> Apin sacrum bovem interfici iusserat,
ira deorum ex equo praeceps super gladium
suum ruit extinctusque est.
Darius rex unus ex septem Persis hinnitu equi
regnum adsecutus cum CCLXX milibus <militum in>
Europam transivit. Victus ab Atheniensibus ducente
Miltiade apud [pseudo] Marathona recessit.
Xerses Darii filius, cum decessisset pater eius,
aliquantis navibus armatis [militibus] in Europam
transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte,
nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet.
Mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in
Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.
DVCES ET REGES LACEDAEMONIORVM
Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab
Heraclidis deducentes primi Spartae [regna] regnaverunt.
Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii principes
Graeciae per annos septin<gentos>innisi fuerunt.
Theopompus et Polydorus reges qui Messenium
bellum XX annis gesserunt.
Othryades vir bellator qui Messenio bello quo
<trecenti> [id est centeni quinquageni] concertaverunt
[et] trophaeum suo sanguine <in>scripsit.
Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis
dux ab Atheniensibus per ludibrium missus poemate
suo ita militum animos concitavit, ut tam diuturnum
proelium victoria consu<m>marent.
Leonidas dux qui Persico bello [qui] cum trecentis
Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim
Persici belli morte sua <ac> suorum comminuit.
Pausanias qui Persico bello Mardonium praefectum
Xersis cum pedestribus copiis aput Asopum
Boetiae flumen debellavit; mox [proditionis] a rege
susceptus [idem Mardonius] ideoque <proditionis>
accusatus in asylum Minervae confugit et ibi fame
confectus est.
Lysander dux qui dominantem toto mari classem
Atticam aput Aegos potamos oppressit et victis
Atheniensibus XXX tyrannos inposuit.
Xanthippus vir Lacedaemoniorum fortissimus
qui bello Punico primo Carthaginiensibus dux missus
Regulum cepit.
Agesilaus cuius inventum est in hostili quam in
sua terra pugnare; ideoque in Asiam missus vastata
ea cum iam regi immineret revocatus Athenienses aput
Coroneam vicit. Postea aput Corinthios flevit, quod
decem milia Graecorum occisa cognovisset, nec voluit
Corinthum delere cum posset.
CLARISSIMI REGES ET DVCES ATHENIENSIVM
Cecrops rex qui urbem condidit Athenas et ex
suo nomine Cecropidas appellavit cives; idem fabulose
quia indigena fuit ab inguinibus serpens fuisse
narratur.
Ericthonius rex, cui misteria Eleusinae constituit
Celeus hospite Eumolpo sacerdote, filiabus virginibus
ministris, Triptolemo frugum praefecto qui
fame laborantem Graeciam circumlato frumento restituit.
Pandion rex qui filias suas Procnen et Philomelam
Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes
adfinitate sociaret.
Theseus Aegei filius qui Minotaurum interfecit.
Demophon Thesei filius qui cum Graecis Ilium
expugnavit.
Codrus rex qui pro salute et victoria patri[ci]ae
secundum oraculum Apollinis bello Peloponnesio se
devovit.
Pisistratus vir fortis et sapiens, qui adversus
principes populari causa tyrannidem invasit eamque
iustissime administravit.
Harmodius et Aristogypton homines plebei
qui Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve dominantes
facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut
conservatoribus divini honores eis sunt constituti.
Miltiades dux qui LXXX milia militum Persarum
Dari regis praefectis Date et Tisapherne in saltu
Marathonio superavit.
Aristides Dicaeos qui hoc agnomen moribus
est consecutus <et> ob <id> ipsum exilio multatus est.
Cimon dux qui Persico bello [et] Xersis copias
pedestris simul atque navalis in ipsa Asia aput Eurymedonta
fluvium uno die vicit.
Alcibiades dux, vir genere copia opibus illustris,
qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus
ad Lacedaemoniorum confugit <exercitum> Peloponnens
bello et cum fecisset eos superiores adflictorum
civium misertus rediit in patriam, et dux creatus
iterum victores Athenienses fecit.
Thrasybulus qui triginta magistratus Lacedaemonios
tyrannidis dominatione saevientis facta coniuratione
adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit.
Conon dux qui omnes Lacedaemoniorum copias
aput Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis
restituit.
Dion qui octo onerariis navibus Dionysium regem
Siciliae centum rostratas habentem dum in Italiam
abest regno expulit occupatis Syracusis.
Iphicrates rei militaris peritissimus, qui arma
habiliore pondere et modo fecit.
Phocion qui vir bonus cognominatus est neque
ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum
discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis
consuleret, 'si boni' inquit 'erunt, hic agellus eis sufficiet,
si mali, nihil.'
Chabrias dux qui gladiatoria arte pugnare militem
docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas
Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello occidi
maluit quam abiectis armis enatare.
Demetrius Phalereus <qui> vir bonus existimatus
ob insignem iustitiam ideoque statuis CCC est
honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in facie
publica.
REGES MACEDONVM
Philippus Amyntae filius primus Macedonum obtinuit
Thraciam redegitque in suam potestatem; et
cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu
in theatro a Pausania est interfectus.
Alexander Philippi et Olympiadis filius ex urbe
Pella Macedoniae cum milibus XL militum <cum> in
Asiam transisset, Darium regem Persarum primum
aput Granicum flumen tum aput Issum Ciliciae tertio
apud Arbela tribus proeliis trecenta peditum quinquaginta
equitum duo milia falcatorum curruum vicit.
Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestate[m>
sua<m> redegit et nobilissimas urbes Asiae
cepit Sardes Bactra Susa Babyloniam; ubi etiam defunctus
dubium a<n> vinolentia an veneno, cum tamen
prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammonem
et Oceanum primus omnium navigasset.
Philippus qui post Alexandrum [Macedoniam] septimo
gradu Macedoniam regnavit, invectus in Graeciam
cum saeve dominaretur a Sulpicio consule in
Phocide victus est, mox a Flamini<n>o in [Macedonia]
Thessalia aput Cynocephalas ubi dato obside filio
Demetrio regni parte multatus est.
Perses [Philippus] Philippi filius cum maximis
copiis Macedoniis et cum impetum in Graeciam
fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio
consule aput Ascyridam paludem victus praecipitatis
in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio
Paulo tota Macedonia fugatus Samothracam confugit
in asylum; unde data fide cum se Paulo commisisset,
ante currum eius in triumphum productus mox libera
custodia in Albano consenuit.
Pseudophilippus vir plebeius et degener cum
ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset
et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus
comprehensus sub custodia missus est Romam;
ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia
Thraciam bello recepit. In arce regni paludatus
ius dixit. Mox a Caecilio Metello ingenti proelio
victus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus
et in triumphum deportatus.
REGES [ET DVCES] ROMANORVM
Romulus qui urbem condidit.
Numa Pompilius qui sacra constituit.
Tullus Hostilius qui Albam diruit.
Ancus Marcius qui leges plurimas tulit et Ostiam
coloniam constituit.
Priscus Tarquinius qui insignibus magistratus
adornavit.
Servius Tullius qui primum censum egit.
Tarquinius Superbus qui ob nimiam superbiam
regno pulsus est.
CLARISSIMI DVCES ROMANORVM
Brutus qui pro libertate publica liberos suos interfecit.
Valerius Publicola qui propter eamdem libertatem
adversus Tarquinios bellum exercuit; idem ius
libertatis dando populum ampliavit.
Mallius Torquatus qui ad confirmandam castrorum
disciplinam filium suum interfecit.
Quinctius Cincinnatus [item Serranus] cui
aranti dictatura delata est.
Camillus qui Senonum gente deleta Gallorum incensam
ab eis urbem restituit.
Fabi duo quorum alter una pugna Etruscos Samnitas
Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus
repurgavit, ideoque Maximus cognominatus; alter Fabius
Hannibalem mora fregit ex quo Cunctator est
cognominatus.
Papirius Cursor: hic Samnites qui Romanos
sub iugum pugnando miserant victos ignominia pari
adfecit et a velocitate Cursor est appellatus.
Curius cum in foco rapas torreret, <legatis Samnitum
aurum> offerentibus 'malo' inquit 'in fictilibus
meis <esse> et aurum habentibus imperare.'
Fabricius Luscinus qui Cornelium Rufinum
consularem virum senatu amovit luxuriae et avaritiae
damnatum, quod decem pondo argenti possideret.
Claudius Marcellus qui Hannibalem primus in
Campania proelio vicit; idemque docuit in bello quomodo
equites sine fuga cederent.
Scipiones duo; quorum alter prior Africanus qui
Hannibalem et in eo Africam debellavit; alter Scipio
minor Numantinus qui Carthaginem et Numantiam
diruendo [et] in hac Africam in illa Hispaniam fregit.
Quintus Nero qui Hannibale[m] in Apulia relicto
venientem ab Hispania Hasdrubalem excepit copia[s>que
eius uno die apud Metaurum flumen devicit;
qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non
potest paria eis populum <Romanum> facturum non
fuisse.
Paulus qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam
liberasset et opulentissimum triumphum reportasset,
inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis pro
contione dixit gratias se agere fortunae, quod in suam
potius domum quam in rem publicam saevisset.
Duo Metelli; quorum alter Macedonicus devictis
Macedonibus qui Contrebiam inexpugnabilem Hispaniae
civitatem iussis testamenta scribere et vetitis redire
nisi vicissent militibus occupavit; alter Numidicus
victa Numidia qui, cum perniciosas rei publicae
leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus
in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare.
Huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in
exilium secutus est.
Gaius Marius qui in Africa Numidis in Gallia
Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit usque
septimum consulatum.
Sylla qui bello civili victoria perpotitus Romanum
primus invasit imperium solusque deposuit.
Sertorius qui proscriptus a Sylla cum in exilium
profugisset, quam brevissimo tempore prope totam
Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique adversante
fortuna insuperabilis fuit.
Lucullus qui Asia<ti>cae provinciae spoliis maximas
opes est consecutus et aedificiorum tabellarumque
pictarum studiosissimus fuit.
Pompeius qui Armenios sub rege Tigrane Ponticos
sub rege Mithridate Cilicas toto mari dominantis
intra quadrag<es>imum diem vicit et magnam partem
Asiae inter Oceanum Caspium Rubrumque <mare> victoriis
suis triumphisque peragravit.
Gaius Caesar qui Gallias Germaniasque subegit
et primus Romanorum navigavit Oceanum, in quo
Brittanniam invenit et vicit.
Iulius Caesar Augustus qui perpacatis omnibus
provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit
et Romanum imperium ordinavit; post cuius consecrationem
perpetua Caesarum dictatur<a> dominatur.
ROMANI QVI IN TOGA FVERVNT ILLVSTRES
Manius Agrippa qui dissidentem populum senatui
conligavit atque conciliavit.
Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne
populus qui suis parere noluerat sub externis regibus
regeretur.
Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum
quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis
in carcere<m> duci, quo<d> diceret nefas ibi esse Scipionem
ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur.
Hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agrariis
legibus seditiones excitarent interfecti sunt.
Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Gracchum
generum agraris legibus <re>i p<ublicae s>tatum
turbantem cum Opimio consule oppressit.
M. Brutus qui Pompei partes secutus mox a Caesare
restitutus in mortem eius coniuravit, quod affectare
nomen regium videretur.
Livius Drusus qui agraris legibus promulgatis
summum p<opuli> Ro<mani> favorem consecutus, ne
promissa perficeret, per insidias a Philippo consule
domi suae interfectus est.
Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae rescindere
volentem admoto exercitu Italia fugavit et
solus omnium sine sanguine bellum civile confecit.
Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad
vixit nocentis accusare non destitit. Hic est omnium
rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Romani
generis disertissimus [Cato].
Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei
secutus mori maluit quam superstes esse rei <publicae>
servienti.
Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum
venire, quia bello Cimbrico deseruerat.
Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus
consul es<se> videretur, consulatu se abdicavit et domitis
Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit
statuasque quas sibi quisque in publico posuerat
in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem
non esse delendam; propterea optimus iudicatus.
Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cettegum
quod cum Catilina coniurasset morte multandum
censuit.
Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae
coniurationem fortissime oppressit.
QVI PRO SALVTE SE OPTVLERVNT
Horatius trigeminus qui adversus Curiatios Albanorum
[qui] de summo imperio dimicaverunt.
Fabii trecenti qui cum omnes patriciae stirpis essent,
bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt.
Mucius Cordus qui[a] ignibus manus imposuit.
Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis armatus
transiit natans.
Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui
in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani
liberaverunt, ut plane CCC Lacedaemoniorum aput
Thermopylas gloriam adaequarent.
Duo Decii quorum alter Latino bello alter Samnitico
diis manibus se devoverunt.
Fabius pontifex qui urbe a Gallis Senonibus incensa
se aliosque senes diis manibus devovit.
Regulus qui tormenta Carthaginiensium maluit
pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse
iurisiurandi fidem falleret.
Curtius qui se in hiatu<m> terrae immisit, cum
ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur.
Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Samnitum
duce sub iugum missus cum exercitu auctor
fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum.
Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente[m]
templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
QVI SPOLIA OPIMA RETTVLERVNT
Romulus de Agrone Caeninensium rege.
Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veientium
rege.
Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gallorum.
QVI PROVOCATI AB HOSTIBVS MANV CONTENDERVNT
Mallius Torquatus qui Gallo torquem detraxit
eumque sibi circumdedit.
Valerius Corvinus [qui] a Gallo provocatus
cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem
perturbavit.
Scipio Aemilianus cum esset legatus sub Lucullo
imperatore, aput Intercatiam Vaccaeorum urbem
provocatorem barbarum occidit.
Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in
saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit.
<QVI MAGNIS REBVS GESTIS COGNOMINATI SVNT>
[QVI PRO ROMANIS GENTES SVPERAVERVNT]
Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus,
Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus
Callaecius, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus,
Caesar German<ic>us, Caesar Dacicus.
QVOT ILLVSTRES SCIPIONES [QVI MAGNIS REBVS GESTIS
COGNOMINATI SVNT]
Scipio magnus Africanus qui vicit Hannibalem.
Scipio minor Numantinus qui Numantiam et
Carthaginem diruit.
Scipio Asiaticus qui de Antiocho triumphavit.
Scipio Nasica qui a senatu vir optimus est iudicatus.
Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et victus
se interfecit.
Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor:
prima secessio propter impotentiam faeneratorum,
cum in <sacrum> montem plebs armata secessit; secunda
propter impotentiam decemvirum, cum interfecta
filia sua Virginius Appium et totam eius factionem
in Aventino monte circumvenit effecitque ut
abdicato magistratu accusati atque dampnati variis
suppliciis punirentur; tertia propter matrimonia plebei
ne patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit
in monte Ianiculo; quarta secessio in foro propter
magistratus ut plebei consules fierent, quam Sulpicius
Stolo concitavit.
Seditiones in urbe quattuor: Prima seditio Tiberi
Gracchi quem de iudiciariis et agrariis legibus
statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu
in Capitolio oppressit; secunda seditio <C.> Gracchi
fratris eius quem ob similes largitiones novos motus
excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaecio
socero eius convocatis ad pilleum servis in
Aventino monte oppressit; tertia seditio Apulei Saturnini
tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia
in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium
persecutus obsedit, et conficiendos fustibus
saxisque curavit; quarta seditio fuit Livi Drusi et
Quinti Caepionis cum ille senatum <hic> equestrem
ordinem adsereret; praecipua tamen ad motus excitandos
fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus
Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in
domo sua interfectus.
QVI ADVERSVS PATRIAM NEFARIA INI<E>RE CONSILIA
Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium
actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare
voluit, sed Veturiae matris precibus victus tum ab
exercitu suo confossus est.
[Marcus] Maelius frumentaria largitione cum <affectare
regnum> videretur, iussu Quincti Cincinnati
dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est.
Spurius cum agrariis legibus factione<m et> dominationem
pararet,
Manlius Capitolinus cum pecunia conturbatores
liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio
saxo praecipitatus est.
Catilina cum in caedem senatus in incendium
urbis in direptionem aerarii coniurasset et in id facinus
Allobrogas sollicitasset, a Cicerone in senatu accusatus,
ab Antonio in Apulia debellatus est.
POPVLVS ROMANVS CVM QVIBVS GENTIBVS BELLA CONSERVIT
ET QVIBVS DE CAVSIS
Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabinis
prius propter virgines raptas; sub Tullo cum
Albanis
Pontius Telesinus dux Samnitum qui ad Caudinas
Furculas Romanos sub iugum misit.
Pyrrhus rex Epirotarum qui pro Tarentinis bellum
cum Romanis gessit vastataque Campania ad vicesimum
ab urbe <lapidem> pervenit; mox a Curio
et Fabricio victus in patriam concessit, et cum
Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque
Antigono regi eripuit, sed dum Argos expugnat
occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris
disciplinae peri<ti>ssimus fuit.
Hannibal qui novem annorum patrem in Hispaniam
secutus, minor annorum XXV imperator factus
triennio in Hispania vicit, et <cum> eversione Sagunti
rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam venisset,
Scipionem <aput> Ticinum Tiberium Claudium
aput Trebiam Flaminium aput Trasimennum
Paulum et Varronem aput Cannas Gracchum in Lucania
Marcellum in Campania superavit.
STATVS POPVLI ROMANI QVAS COMMVTATIONES HABVIT
Populus Romanus primum sub regibus fuit; deinde
propter superbiam Tarquini et inlatum Lucretiae
stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus praetoribus
tribunis plebis commisit. Deinde tribunicis seditionibus
agitatus abdicatis omnibus magistratibus
decemviros legum ferendarum et rei publicae constituendae
causa paravit. Horum quoque dominationem
et libidinem detestatus rursus ad consules rediit, donec
exortis bellis civilibus inter Caesarem et Pompeium
et oppressa per vim libertate sub unius Caesaris
potestatem redacta sunt omnia. Ex eo perpetua
Caesarum dictatura dominatur.
INITIVM REGNI MITHRIDATIS
Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ademit;
duos filios reliquit Cambysen et Smerden. Horum
Cambyses defuncto patre quod maior esset <rex
factus> Smerden in solio sedentem capite caelum pulsare
<somniavit> <et> occidendum eum curavit; ipse
[et] deinde revertens ab Aethiopia rebus per <famem>
fractis cum in Aegyptum <Memphin> venisset incolasque
eius loci laetantes advertisset, ratus [est] illos
adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eodemque
ictu occidit. Interim magus quidam Smerdes
Patibiatae frater abutens nomine ex formae similitudine
filium se Cyri professus [est] regnum Persicum
invaserat. Quod ubi <Camby>si nuntiatum est, regredi
in patriam maturans oblitus est gladium quo Apin
interfecerat vaginae reddere; quod cum conaretur efficere,
femen suum vulneravit et eam partem qua Apin
vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis diebus obiit.
De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas
venit, Potanes Phaedymam filiam suam quacum Smerdes
consuetudinem habebat edocuit, ut cum ille sopitus
esset utrum aures tectas com[it]is haberet periclitaretur;
sciebat enim a Cyro Smerdi mago ademtas
aures. Illa falsum esse Smerden confirmavit. Tunc
septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eorum
nomina haec sunt: Potanes Hydarnes Aspathines
Saphernes Megaboius Gobries Darius. Deinde mago
Smerde interfecto constituerunt uti excepto posthac
Potane ex illis regnaret cuius equus primus in loco
quem delegissent hinnisset. Tunc Hiberes agaso Dari
equum domini ad locum praedictum duxit; ille alio
loco abscondit tunc equus Darii magnum hinnitum
dedit. Ita Darius regnum optinuit; a quo Artabazes
originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis
fuisse confirmat Sallustius Crispus.
REGES PARTHORVM
Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post
mortem ab Arrhida<eo> fratre eius iussus Babylonem
optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est appellatus)
et tres validissimas urbes constituit Antiochiam
Seleuciam Laodiciam.
Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri
Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla imperatore
fecit.
Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit
<et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta
clade delevit.
Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit
in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque
ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.
REGES CAPPADOCIAE ET ARMENIAE
Tigranes qui iam
scriptus est.
Qui tertio Punico bello perdomuit
sub Mancino consule
et Scipione Aemiliano
Bellus rex Armeniae
qui cum impetum in Graeciam
fecisset et Pythi Apollinis
templum incendisset,
tempestate et frigore exercitum
amisit.
Polycrates rex Cappadociae qui somniavit
solem et lunam uri.
Qui a praefecto Dari regis
occisus est.
Epaminon<das> eius filius rex
qui Thebas Graecorum
pugnando vicit.
Periandrus
rex
qui Corinthi regnavit. Omnia terra et mari Romanis
subiugavit.
Ti<m>oleon qui Corinthi
fratrem suum regnantem
interfecit; idem et Dionysium
Syriae regem
expulit neque ipse ab
offerentibus regnum accepit,
sed arcem quoque
demolitus est. Hic cum convitia
mala audiret ait: tota
vita mea id egi ut omnes
liberi essemus.
REGES ASIAE ET PERGAMI
Eumenes Cardianus Philippi Alexandri armiger
bellicosissimus, sed parum prospera fortuna
usus, adeo tamen terribilis ut vivente eo nemo ausus
sit rex appellari.
Antiochus <qui> iam scriptus est.
Eumenes alius qui Romanos Macedonico bello
iuvit cum milite suo.
Attalus qui pro Romanis saepe pugnavit; nam
testamento suo populum Romanum heredem fecit.
REGES PONTI ET BITHYNIAE
Pharnaces rex Bithyniae filius Mithridatis qui
bello civili quod in Pharsalia gestum est mabrae
patris suis Syriam invasit et adventu Caesaris antequam
in congressum eius veniret ipso terrore nominis
[sui] victus refugit in Pontum.
Prusias rex amicus populi Romani ad quem Hannibal
victo Antiocho confugit et cum a rege exposceretur
per legatos veneno se liberavit.
Nicomedes socius et amicus populi Romani in
cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens
testamento et ipse populum Romanum heredem dimisit.
REGES ALEXANDRIAE
Post mortem Alexandri Macedonis regnaverunt
Alexandriae Aegyptum [octo] Ptolomaei nomine multi
clarissimi viri.
Ptolomaeus Soter qui Alexandrum aput Oxydracas
obiecto clipeo protexit.
Ptolomaeus <eius> filius Philadelphus litteratissimus
qui plurimos libros Graecos scripsit.
Ptolomaeus Euergetes qui ingenti classe Rhodios
vicit.
Ptolomaeus Physcon qui seditiosos in theatro
sagittis occidit alios flammis dedit. Huius filius Cyprius
pro Romanis multa bella gessit adversus Garamantas
et Indos.
Ptolomaeus Pupillus dictus qui Pompeium tutorem
a senatu accepit donec pubesceret et postea
civili bello <a> Pothino interfectus est.
DVCES ET REGES CARTHAGINIENSIVM
Hanno et Mago qui <primo> Punico bello Cornelium
consulem aput Liparas ceperunt.
Hamilcar qui Boccor cognominatus est primo
Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium
Carthaginiensium redegit relictis filiis quattuor: Hasdrubale
Hannibale Hamilcare et Magone.
Hasdrubal frater Hannibalis qui secundo Punico
bello cum ingentibus copiis ab Hispania veniens antequam
se fratri coniungeret a Claudio Nerone expoliatus
est.
REGES NVMIDIAE
Syphax quem Scipio Africanus victum in triumphum
traxit; regno eius imposuit Masinissam.
Masinissa rex qui Scipionem adversus Carthaginem
et Syphacem equitatu adiuvit; ab eo inter
praemia commilitii donatus est et Numidiae regnavit.
Iugurtha qui scriptus est.
REGES MAVRITANIAE
Iuba rex qui Curionem legatum Caesaris oppressit;
mox occiso Pompeio Catonis et Scipionis partes
firmare conatus cum se in regiam recepisset post
magnificam cenam interficiendum se dedit.
Iuba rex litteratissimus qui Caesaris Augusti iussu
regnavit et magnificentissimam urbem Caesaream condidit.
QVI ADVERSVS POPVLVM ROMANVM ARMA SVMSERVNT
Tatius rex Sabinorum qui occupata arce Tarpeia
in ipso foro cum Romulo decertavit et interventu Sabinarum
pacem cum Romulo fixit.
Mettius Suffetius rex Albanorum qui contra
foedus ad Fidenatis destitutis et iussu Tulli Hostili
religatus ad currum et in adversa actis equis laceratus
est.
Porsenna rex Etruscorum qui Romanos ad Ianiculum
obsedit propterque Tarquinios
Tiridates qui a Corbulone consulari viro victus
et restitutus est.
Civilia bella quattuor mota sunt in urbe a Romanis.
civile bellum primum Sulpicius tribunus excitavit,
quod sibi ereptam provinciam Mithridaticam
Sylla in Marium transferri noluisset. Secundum bellum
Lepidus contra Catulum ob metum Siciliae expugnatae.
tertium bellum Caesar et Pompeius: belli
species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari
consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas
imperii occupandi. Nam cum secundum mores
legemque maiorum[que] dimisso exercitu venire in
urbe<m> Caesar deberet et docere senatum de rebus
a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans
se gratiam timere Pompei negavit se missurum exercitum,
nisi consularibus comitiis ratio absentis sui posita
fuisset. Quam ob rem hostis a senatu iudicatus
statuit id bello vindicare; ac sic non consulatum modo
ac triumphum sed totum populi Romani imperium
redegit in suam potestatem. Quartum bellum Caesar
Augustus adversus complures duces: contra Pompeium
iuvenem bona paterna repetentem, mox adversus
Cassium et Brutum in ultionem interempti patris,
deinceps adversus Antonium et Cleopatram ultro bellum
patriae inferentis.
(Bellorum genera sunt quattuor: gentile quod cum
externis geritur <ut Romani ; sociale quod >
ut Romani cum Latinis Athenienses cum Lacedaemoniis;
servile quod Romani adversus fugitivos gesserunt
<et> contra duces eorum Spartacum Crixum
et Oenomaum; civile quod inter se certant sicut
Marius et Sylla Caesar et Pompeius Augustus et Antoni[n]us.)
ORDO BELLI MARIANI
Inexplebilis honoris Marii cupiditas decretam [a]
Syllae Ponticam provinciam voluit eripere per rogationem
Sulpici tribuni plebis. Sylla indignatus continuo
ad exercitum perrexit et eum urbi admovit et
in patriam ingressus Capitolium occupavit; quo terrore
victus senatus Mario totique factioni eius interdixit.
profecto deinde in Asiam Sylla Marius exul
cum profugisset ac primum Minturnis in palude latuisset,
tum coniectus in carcerem evasisset, interim
Cinna et Octavius in urbe inter ob ; hac occasione
data Marius rediit et secum Cinna<m> adduxit. Victis
Octavianis partibus septies consul creatus saevissimis
caedibus totam urbem funestavit. Sylla interim victo
Mithridate in urbem reversus prope totam Italiam in
armis invenit sub iuvene Mario Mari filio; sed omnes
eius copias partim in Etruria ad Sacriportum partim
ad Collinam Portam prostravit et reliquias adversariorum
[eorum] qui se dederant in villa publica trucidavit;
qui diffugerant in tabula proposuit iure permisso
ut interficerentur.
ORDO BELLI INTER CAESAREM ET POMPEIVM
Caesar et Pompeius et Crassus iuncta societate imperium
Romanorum possidebant: Caesar Gallicos
Crassus Syriacos exercitus habebat, Pompeius horum
viribus fretus in senatu dominabatur. Post Crassi mortem
aput Parthos emusus Barbarus Asculanus,
Quintus Lutatius Catulus.
[DE BELLO MACEDONICO]
Populus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit:
sub Flaminino consule regem eorum Philippum
vicit, sub Paulo Persen Philippi filium, sub Metello
Macedonico Pseudophilippum. Primi belli causa quod
de iniuriis Macedonum Graeci querebantur; secundi
quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses;
tertii quod falso nomen regium Macedonum Pseudophilippus
invasit.
<QVIBVS BELLIS>
Etrusco bello cum Porsenna rex Ianiculum obsedit;
Gallico bello cum Galli Senones exercitu aput
Aliam deleto urbe incensa Capitolium obsederunt;
Tarentino bello cum Pyrrhus ad vicesimum lapidem
totam Campaniam populatus accessit;
Punico bello cum Hannibal Cannensi exercitu fuso
ad tertium lapidem castra posuit;
Cimbrico bello cum Cimbri Tridentinas Alpes
occupaverunt;
servili bello cum Spartacus Crixus et Oenomaus
gladiatores populata prope <tota> Italia, cum ad incendendam
urbem pergerent, in Lucania a Crasso, in
Etruria a Pompeio consule opprimuntur.
DE TRIBVS PVNICIS BELLIS
Populus Romanus <ter> cum Carthaginiensibus dimicavit.
primum Punicum bellum navalibus copiis
gestum est. Causa motus praetendebatur duplex: altera
quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera
quod Mamertini adversus Poenos auxilium poscerent;
ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae
possessio fertilissimarum insularum. Appius Claudius
bellum in Siculo freto commisit, Manlius et Regulus
in ipsa Africa profligaverunt, Duillius consul aput
Liparas insulas, Lutatius Catulus aput Aegates mersis
hostium classibus consummaverunt.
Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum
fuit. Causa quod Hannibal contra foedus
Saguntum evertisset. Prima cladis huius belli aput
Ticinum vulnerato patre Scipione quem Publius Scipio
nondum pubes protexit ac liberavit; secunda clades
aput Trebiam vulnerato Flacco consule; tertia aput
Trasimenum vastato Flamini exercitu; quarta aput
Cannas deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte
Terenti fuga Varronis. Postea vero quattuor duces Punici
belli gloriam sibi vindicant: Fabius [sibi] Cunctator
qui imminentem urbis excidio Hannibalem mora
fregit; Marcellus qui primus Hannibali aput Nolam
restitit et inclinata<m> eius aciem penitus trucidavit;
Claudius Nero qui venientem ab Hispania Hasdrubalem
cum ingentibus copiis priusquam se Hannibali
iungeret excepit et ingenti proelio vicit; <Scipio Africanus
qui >.
Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam
operis fuit. Nam Manilio consule incoatum excidium
Carthaginis Scipio Aemilianus consummavit <et> [una
cum Tigrane cum] incensa Carthagine totius Africae
vires in perpetuum repressit, quod contra foederis
pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma
finitimis intulissent.
USQVE IMPERIVM TRAIANI QVI VICTI SVNT ET PER QVOS
DVCES
<Populus Romanus> per Flamini<n>um consulem
Macedonas vicit; per Paulum consulem <item Macedonas>
sub rege Perse <re>bellantes; per Scipiones Africanos
Carthaginienses; per Scipionem <Asiaticum> in
Syria vicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum
Celtiberos et Numantiam; per eundem Scipionem
Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum
Brutum Gallaeciam; per Mummium Achaicum
[et] Corinthum et Achaeos; per Fulvium Nobiliorem
Aetolos et Ambraciam; per Marium Numidas
et Iugurtham; per eundem Marium Cimbros
et Teutones; per Syllam Ponticos et Mithridatem; per
Lucullum item <Ponticos et Mithridatem; per Pompeium>
eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas
piratas et Armenios cum rege Tigrane et plurimas
Asia<ti>cas gentes; sub hoc enim duce ad Indicum
Oceanum et Rubrum mare usque pervenit; per
Gaium Caesarem Gallias Germanias Britanniam; sub
hoc duce non tantum vidit sed etiam navigavit Oceanum;
per Caesarem Augustum Dalmat[i]as Pannonios
Illyricos Aegyptios Germanos Cantabros totumque orbem
perpacavit exceptis Indis Parthis Sarmatis Scythis
Dacis quod eos fortuna Traiani principis triumphis
reservavit.
DE COMITIIS
Comitia dicuntur a comitatu et frequentia quod
patres et classes ad suffragia vocantur creandorum
magistratuum vel sacerdotum causa.
Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata
haec tributa haec centuriata dicuntur, quia aut per
curias aut per tribus <aut per centurias> explicantur.
Si translaticium sit et solitum de quo populus
curiatis transigitur; si amplius tributis; si in summo
discrimine est tum miles ad suffragia vocatur et comitia
centuriata dicuntur.
<DE POPVLI ROMANI DISTRIBVTIONIBVS>
Antiquissima populi Romani distributio triplex
est quam Romulus fecit: in regem in senatum in populum;
qui populus in tres tribus dividebatur: Titiensem
Lucerem Ramnetem.
Secunda populi Romani distributio sub Servio
Tullio rege qui eum in tribus classes centurias divisit
[et] variatione census ut optimus et locupletissimus
quisque in suffragiis [id est in populo Romano] plurimum
valeret.
Tertia divisio est in patronos et clientelas, qui<a>
inferiores superiorum se fidei committebant.
DE REBVS PVBLICIS
Rerum publicarum tria genera sunt: regium optimatum
populare. Aut enim sub regum sunt potestate
ut Seleucia Parthorum; aut senatus ut Massilia Gallorum;
aut se ipsi regunt ut Athenienses solebant. Est
et quartum genus quod Romani commenti sunt, ut
ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem
consules habent, et penes senatum consilii publici
summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.
|