a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Incerti Auctoris
Anecdotum medicum
ed. Sébastien Bricout, 2004.


          Il s’agit d’un recueil de recettes médicales (Ve - VIe siècles) conservé dans un manuscrit de Leyde (Bibl. der Rijksuniversiteit, Vossianus Latinus Q. 9).
          Il fut assez difficile de se procurer l’édition de ces recettes du très Haut Moyen Age. C’est pourquoi je reproduis l’édition du Dr Piechotta. Celle-ci a un intérêt non seulement médical mais aussi historique et philologique.
          C’est la reproduction de l’édition (avec les particularités de police et autres…) du Dr. Johannes Piechotta, « Ein Anecdotum latinum », dans Jahres-Bericht des Königlichen katholischen Gymnasiums zu Leobschütz über das Schuljahr 1886/1887, Leobschütz, J. Gomolka, 1887, pp. I-XIII.
          Les recettes médicales seront les seules reproduites ici et pas l’introduction. Ce sont les pages VII à XIII. De plus les corrections apportées par G. Helmreich dans son compte-rendu pp. 339-340 dans Archiv fûr lateinische Lexikographie und Grammatik, Leipzig, Teubner, 1887 seront ajoutées ainsi que d’autres corrections contemporaines.

Corrections de la couleur bleue : corrections apportées par G. Helmreich.

Corrections de la couleur verte : corrections contemporaines.

          En notes sera mis le texte originel du Dr Piechotta. De plus, les pages du texte seront indiquées pour permettre un repérage plus facile comme dans un document papier.

Septembre et Octobre 2004.
Sébastien Bricout.

Pour toute suggestion et toute correction écrire à sbastien_bricout@yahoo.fr


Page VII.

L ad nares ulcerosas qu///// huius folia contundes cum sale et in nares adicies statim omnia purgabit.

LI ad stomaci dolorem et iecoris et pulmonum et intestinorum et ad tormina. herbam pteride(m) coces
1 ad tertias et …. ei puleium enepetes ui …. quod est menta agri s …… paululum et decoc ….. et da uibat et si febri ….

LII genua si cui dolent eandem heruam in aqua ….. ad tertias et da uibat et …. heruam tusam super … nito et ligato et con ……. transit.

LIII ad tumorem et umera ….. eandem heruam tritam ……. discutit tumorem.

LIIII ad ea quae de ferro fuerint [sa] ////ata et si nerui fuerint [en] /// et reliqua huiusmodi [her]ua trita terito una quoque d[ie] [inp]onito facit hoc et ad caput [fr]actu cum assungia recente sine sale
2.

[LV] ad beletri dolorem id est naturam
3 uiri eadem heruam coctam ex uino et ex uino laua beletrum et ipsam heruam / [u] / am inponito si habueris //// m sin autem eam decoce car[ta]am.

[LVI] ad e[pi]foram i quae se decor ///// li // id erua eandem ss //// inponito et supra folia //// emliga curabit.

LVII ad ea que medici non intellegunt et ad nerciam quod nescia hinc appelatur ad eum morbum
4 haec est herua argimonia quam minerua tradidit potio appollini apollo tradid[it] inter humanos si qui5. sciati [cus] morbus est hanc heruam e /// hoc cum ter incantaueris ipsam heruam recentem puram [st]// sam inponito in locum quem dolebit6 sanabit.

LVIII ad morsum humanum canis et simi heruam uird[em] ss tritam inponito si habes
7 si minus aridam coctam in uino inponis.

LVIIII ad eos qui mente capti sunt. idem herua ad tertia . de // [co] // et da uibat nec minus [biuat] quattuor. nec eadem [heruam] aridam tritam in oleo [crudo] usque terito. nec aco [fasit f // n / t]et acetum addito solutam et ex eo unguetur.

LX ad eos qui morbum habent maiorem. et eos qui suas uires carent et qui spinam aut sude calcauerit hoc est acutum eadem herua tusa cum absungia inponito.

LXI /// stranguiriam et pan ……. eadem heruam tritam indes cum salo obponito.

LXII ad calliginem oculorum heruam ex uino coctam inponat.

LXIII ad ///// ditatem oculorum heruam ex aquam coctam prout est manducet.

LXIIII ad cancer et uulnera vetera eadem herua cocta cum sale et absungia obponito donec purget, et si purgauerit heruam per se obponito.

LXV ad fistulam hanc eandem heruam ex uino coctam obponito aut heruam tusam in fistulam inponito.

LXVI ad dentium dolorem eius heruae radicem et salis pusillum et acetum conteris in vasum et ex eo pastillos facies et conmanducabit statim dolorem sedabit.

LXVII ad ulcera cydonea id …. pedum uulnera et mamas
8. heruam ss ex uino veteri spargit prius uulnus et sic inponito.

LXVIII ad panum ……. heruam tusam cum polline et ex uino ueteri facies malauma et sic inponito. si recens uulnus fuerit spargit, sin alius aperiet uis in die adponito statim sanabit.

LXVIIII ad cycliacosu ….. eandem heruam coctam pro holus quam plurimam
9 manducet.

[LXX] ad uisintericos. idem fac quod et supra.

LXXI clauum si qui calcauerit eandem heruam tritam in murtario
10 inponito eiciet rubigine. si supra inposueris non facile sed introrsus inponito statim sanabit.


Page VIII.

LXXII ad interanea rupta. herua d[ic]tam ex aqua da uibat et tritam super uentrem inponito et in soruitione dato.

LXXIII ad paralisen. herua argiu[ae] [nueli // a] et uini quiatos tres u[ib]at cottidie. hanc herbam legito
11 ito per solistitium et arefacito in umbram et cum aruerit foliam eius mittes in ollorud[a].

LXXIIII si serpens percusserit heruam ss tritam ad // rsam fricato et tunsam cum aceto addito.

LXXV ad canes uerminosos heruam tunsam in esca ei da. et cadent ea [a]qua mulsa in ollarude ad tertias decoce et cum percoxeris subdibum caelum ponito ne ill[o] luna tangat. et tu uigilato ut tota nocte ibi sit positum et postero die adde in uasum muriarum colata et infunde frigidum uteris quantum uis.

LXXVI ad cancer. et carcinas et // tnu // sed et uulnera omne innata. hanc eruam uiridem tusam inponito statim sanat tantam uirtutem labet et quadripedibus omnibus prode est et ru[f]us.

LXXVII qui becturam faciunt. nunc incantata quid possit haec herua. inponam in remediis. cum heruam uolueris legere circumscribito
12 eam auro erbu et argento et dicito sacra nomina haec tria iacob sabaoth. raxas.

LXXVIII ad mulierem ut concipiat quagulum de lepore putzinum feres masculo et artemisia vera tangat sibi ueletrum ut faciat cum ea coitum et tollet. aliter ad hoc ipsut stercus aceperis cum melle subiciat sibi recens ad purgationem et sic et ad uirum et tollet ventrem.

LXXVIIII alii uero uetoniam dicunt latini grece pandionis dyheruam ……… heruam contusam per se inponito et glutinat.

LXXX ad horrorem ……. quiatos duo heruae ./. /// decoces et da uibat.

LXXXI ……… balaustica ./. XL stipperias ygra ./. XX gallas ./. XL russuriaci ./. XL tundes et cribellas et coces in vas nouum et cum coctum fuerit bene ex eadem aquam delabet sibi fisin et obsetrix cum eam inspexerit inueniet eam uirginem.

LXXXII ad oculorum lippi[tudinem] aureum aut si fuerit testeum rudem arretinum tundes et in aceto sincero decoces et ex eo oculos inunges et cares lippitudinem

LXXXIII ad neruorum dolorem heruam contusam cum uino et absingiam inponito et eandem heru[a] contusam cum uino da uibat.

LXXXIIII ad neruos contusos nerui laxi si fuerint heruam contusam cum adipe callinacia inponito et eandem da cum uino uibat.

LXXXV ad uestiam longam ne noceat heruam in agro uel in uiam tecum habeto.

LXXXVI ad morsum serpentium heruam contusam cum uino et oleo da uibat et fac ut inambulet.

LXXXVII ad omnem contrarium cibum. heruam tecum porta et manduca.

LXXXVIII ad febrem heruam quinto die tusam in calda aqua uiberit febris ad illum numquam accedit

LXXXVIIII ad morsum serpentis et simi hanc herbam tritam et contusam
13 cum absungia et uino asparsam inponito prodeest.

XC ad quartanam huius heruae radicem. circumscribto sublias ten. tacitus et effodies lino ligabis et panniculum mundum coccinum ligato uter et ne respicito sub dibum facito et habebis effectum.

XCI ad purgationem et ad menstrua ut deducat et ad mulieres grauidas et si in partu laborat et ad loca muliebria et ad uesice et iecur quod interpertatur. omoctosia. facit haec herua ss ex aqua de fontana decocta et da patienti causa ut uibat.

XCII ad tussicos eandem heruam ss cum aqua mulsa da sucum eiusdem heruae uibat.

XCIII ad suspirium. cum aqua mulsa da sucu eiusdem heruae uibat.

XCIIII ad mulierem ut sanguis ei non ueniat heruam eandem ss ex uino tritam da uibat.

XCV ad hydropicos heruam ss ex uino nigro austeri tritam da bibat.

XCVI ad cauculum asparei radice decoce ex aqua et polline inmiscens p/ III et heruae sucum ss da uibat cottidie quiatos quinque.

XCVII ad ci//i/ce dolorem api radice decoques ex aqua ut perueniat ad dimidium id/ ad medias et da bibat cottidianis dieb/ quiatos quinque.

XCVIII ad splenem heruulum decoces cum heruae ss ex aqua et da in aceto acerrimo potionem bonam etuibat.


Page IX.

XCVIIII ad [io]cineris dolorem eandem heruam ss ex aceto tritam da bibat.

C ad lateris dolorem eandem heruam ss ex aceto tritam da uibat.

CI ad fastidium qui exiguum manducant eandem heruam ex aqua tritam da uibat.

CII ad digestionem. eandem heru(am) cum uetis quatuor et melapticu modicum eas decoces et post cenam accipiet cocliaria duo.

CIII ad ferarum morsum siue canis rabidi eandem heruam ex uino tritam da uibat.

CIIII ad quartanam eandem i/a/// calida heruae ./. V teres et da uiabat.

CV ad oculos cecos. ut formo[nsi fiant] id/ heruam caliclariam. bosquiami semen ex aqua coctum cum heruae ss flos da uibat. et terito eandem cum uosquiami semen dum declinetur ut collirium facere possit et eo inungues et formonsi fient.

CVI ad laucomatas oculorum feniculi radices. sucum cum flos heruae ss uteris ut supra dictum est . hoc est sicut. CV. uersus designabit.

CVII ad tertianam. id/ trifolium folium. et heruam ss tritam et cum uino modicum teres ex aqua et da uibat.

CVIII ad calligine oculorum heruam ss ex aqua cocta. da uibat.

CVIIII ad lumuorum dolore. aut qui spinam dolet aut si qui ex alto ceciderit herua ss ex uino tusam da uibat.

CX ad eum qui uenenum uiberit eandem heruam ex uino tritam da abundante uibat et totum reicet.

CXI ad oculos lippos uel lacrimosos eandem heruam crudam ieiunus manducet. id/ arbore una indie.

CXII ad eos quibus carbuncli in oculos nascuntur eandem heruam decoctam in aqua ieiunus uibat.

CXIII ad uermes qui in corpore habitant eandem heruam ss ex aqua decoctam da uibat

CXIIII ad eos qui multum uibere uoluerint eandem heruam ss ex aqua cocta quiatos quinque ieiunus uibat et uibet [sic] quantum uoluerit.

CXV ad tussi. eandem heruam crudam cum melle intinctum manducet.

CXVI ad stranguirium eandem heruam cum melle coctam adiectam aqua cum croco quiatis tribus cottidie uibat.

CXVII ad cauculos sucum heruae ss cum melle contritum adiecta aqua cum modum uibere dato.

CXVIII ad stomaci dolorem eandem heruam ss cum radicibus suis decoces et da potionem uibat

CXVIIII ad suspirium turis masculi ./. et cucuruita sicca tundis et cribellabis et mellis libram despumas et pulber ipsum illoc mittes et ieiuno dabis cocliaria tria sic et ad noctem cum dormire uoluerit.

CXX ad hydropem heruam a [gn]/// fascicutum cum aqua et aceto cocito diligenter et inde dabis uibere patienti.

CXXI ad profluuium sanguinis. tauricola
14 superincisa inponito in pila et supersedat qui patitur continuo se tollit sanguis.

CXXII ad oculorum lypitudinem. testum rudem de arretineo tundes et in aceto sincero decoces et exinde colluria faces et inde oculos inunguet caret lyppitudinem.

CXXIII cor si cui dolet aut pectus semen lini cocet et aqua eius ieiunus uibat.

CXXIIII caput dimidium si cui dolet
15 nasturci semen conterito et cataplasma facito et inpone in caput16.

CXXV ad uentrem curandam apium cocito et aqua eius cocta nitriu. e . mixta et mellis ./. II cum bene coxerint. da ieiuno uibendum.

CXXVI ad caput umorsu qui abuerit uel cui sonat et grauem sibullum sentit et auriculas ei clauduntur hoc faciet sibi in balineo antequam sudet linet sibi totum caput melle spanu et stabit diu sudare et sic labet ita ut piscina non descendat penitus.

CXXVII splenem cui dolet frumenti furfure cum aceto [c]onmaceret in modum cataplasme et calefaciat modicum in cinissa de focu et inponat patienti causam.

CXXVIII ad araneam cinissa de focu tolles et cum lacte humano inmisces et inde ungues patiens curabitur.

CXXVIIII ad papulas qui in facie nascuntur rutae uiridis fasciculum destringes cum oleo rosaceo et spumam argenti tubulaci aequis ponderibus teres et mittes acetu sinceru ad modum et iterum teres et repones eum medicamentum et exinde fricabis papulas.


Page X.

CXXX ad omnem contusionem qui in corpore est uel libo ….. urticam uiridem teres et in balneo exinde fricabis sanabitur.

CXXXI si dentes doleant eandem heruam radices et argim ….. manducet et statim sanabit dentes.

CXXXII si quod in guttur natum fuerit uulnus huius heruae radicem ligno pomario id/ de ligno pomariae frodito et domo cum adtulerit in terra obruito is qui guttur habuerit insanum ante galli cantum surgat sub limen ponde/ ad limen adsidat spectans intro uersus ad radicem paucis diebus sanabitur.

CXXXIII ad morsum serpentis heruae huius radicem cum semine ex aceto decoctum inponis ad morsum.

CXXXIIII ad tertianas et quartanas ad emitriteum maiorem et minore et ad nocturnas huius heruae sucum conterito uino ueteri ieiuno da uibat.

CXXXV ad splenem experimentatu et ut probes porco da uibere per tridum et occides eum et non inuenies splenem. pilulas cupressi inpares id/ XXI et uini em/ ueteris tres in olla nona mittes et ad tertias decoces et dabis ieiuno uibere et ipsas pilulas teres et in panno nouo induces et inponis ad ipsum latus.

CXXXVI ad stomaci et iecineris dolores mala(s) citonias conplures expurgas deintus et deforis et decoces eas in aqua mulsa quam decoctae fuerint leuas eas et mittes in melle ut tandiu ibi decocantur ut putriant et iam non parescant. mittes piperis triti grana VIIII et dabis ieiuno cocliaria tria et sanabitur

CXXXVII ad menstrua vocanda balbulia de faba fresa in murtarium rudem et aque em/ una et tandiu uilliat. donec colerem faciat carenae et non amplius sit. quam potionem per tridum dauis singulas potiones miram ceteritatem menstruam uocat.

CXXXVIII seueru antidotum pastill ///// sanitatis et nouam fortitudinem aliut nihil est. hoc autem spero ad omnium hominum esse adiutorium ut nemo temtetur qui usus fuerit medicamentum numquam abintus infirmus erit usque in die mortis suae nec a stomacum dolebit nec epaticus potest esse nec iecur dolebit nec splenenticus erit nec renes dolebit nec cor dolebit neque sciaticus neque latera dolebit nec pulmonem ne aliquem spalmu patietur nec tussi nec defectionem nec coli dolorem nec uisintericus fiet nec hydropicus nec suspiriosus. facit et ad colera et ad omnes tumores et ad stomaci tumorem et ad pectoris tumorem et ad fleumas stomacu et toracem soluit et erit prode omni corpori si qui usus fuerit hunc medicamentum. facit autem et ad pericula mortalia qui tisici sunt et qui uenena accipiunt ab omni periculo accipiant et liberantur et multa expellit. facit et ad omnes lesiones est enim egypto scribtura haec sacra. accipit autem haec et cum confeceris facies ex eodem medicamine trociscos in modum abellane id/ despeoz (?) infrre. feniculi semen ./. una aerucae semen e ./. cuminu tebaicu ./. I tummu ./. I puleiu ./. / samsana id/ aristolocia ./. I origanu ./. I piper albu ./. I achoru e ./. aprotanu e ./. piper nigru ./. I elelisfacu ./. I radicis semen id/ semen de radicla ./. I rape semen ./. I petrosilini semen ./. I citri semen aridu ./. I camedrios ./. I casia ./. I buniedos semen ./. I eupogoria ./. I trifoli semen id/ africati cuppes ./. I serpillu siccu ./. I aristolocia ./. I barba Jobis ./. I id/ eruu de agru acani radice semen e ./. agrimoniae rad/ e ./. ciperu ./. I eupatoriu ./. I spica nardi ./. I dauci semen id/ herua ./. I rute agreste e ./. nasturciu ./. I exiu radice ./. I dracontides e ./. haec omnia tundes uel teres et cribellas et accipies mel apticu et admisces ei omnem puluerem supra memoratum et in puxidam corneam mittis et uteris quomodo uis uel qua hora uolueris aut ad dormiendum cum uadis aut ante lucem quod est mane commanducas magnitudinem abellanae.

CXXXVIIII ad pulices et cimices interimendos cucumeris siluatici
17 radicem cum aceto cocito et ex eo lectum ungueto et ad pedes conspargito.

CXL item ne pulices nascantur cucuruita erratica in aqua ponito postea de eadem aqua domum spargito.

CXLI ad splenem costum fasces galicos ./. I irim illirica ./. II resina terebentina ./. VI cassia ./. VI amolum ./. III apopanace ./. I foliu ./. II crocu ./. III meli lotu ./. III cepase libra. nardi lib/absen tiu pussillu mittes cum cera nardu et coces et facies cerotu et inmisces omnia ss et in pannum induces et ad locum inpones uentris.

CXLII ad purgationem radices ex melle et sale manducet ieiunus.

CXLIII ad aures surdas et dolores radicis sucum in aures adiciat et de lana tergat.

CXLIIII ad sanguinis fusionem [d] III id/ feminae stercus asini in carbones uibos inpones et exinde mulierem suffies sistet fluxu(m) siluatici
18 sanguinis id/ hoc fac et per tridum.


Page XI.

CXLV ad capitis dolorem stercus catti cum oleo murteo frontem lini et dolorem capitis tollet. item ad quod sp stercus mulae cum oleo roseo frontem linito etiam febre tollit et capite doloris tollet.

CXLVI ad perniones. cerotum et pulpam sardinae calefacito et frica loca et sanus erit.

CXLVII ad tzernosos stercus simiae cum aceto tzernosos expurgat.

CXLVIII ad fluxum sanguinis. stercus. ecneum sanat. sanguinis fluxum. aliter ad hoc stercus aedinu cum oleo rosaceo suffumigas mulierem et sanguinis fluxum statuet. quod dicit ecneum quomodo obiferi transmarini sic sunt ue[tu]li caprineu sed interroga transmarinos homines quia et hic sunt.

CXLVIIII ad tzernam bulbum quod // manducatur et sulpur uibu. ante sulpur teres et sic omnia teres et misces et perfricet se dilingenter miraberis.

CL ad matrice. turturis sterc[us] cum rosaceo oleo uentris linito dolori matricis medetur.

CLI ad suspirium merda capon // subfumigato per foramen tubuli his qui patitur ad se adducat suspirium tollit.

CLII ad auriculam purulent[am] uel qui uermes habet. sucu uetere in uinu uetus in male granate corium mittes et in focu molle hoc est super cinere calidum inpones et tepefactum in aurem mittes et lanam molle superinpones.

CLIII ad siringia. heruam strofiam murra et melu in unum corpus inmisces siluatici
19 et sic curam facis.

CLIIII ad ani dolorem et //// na[tium] tus masclu teres cum melle et inde linis sed prius labas de uino tepido curabitur.

CLV ad raucos ut emendes. lasar ex aqua decoces et cenatus panem cum eo manducet cum dormitu uadit his qui patitur sed posthaec penitus non uibat sanus fiet.

CLVI ad uertiginem capitis. rusci radicem in forno siccauis et tritam cum melle dabis manducare et caret.

CLVII ut balbum emendes ra[dicem] et cauliculos cum uino salso decoces et ex ea aqua sepius gargarizet et linguae grassitudinem extenuat et clariter loquetur.

CLVIII ad uentrem soluendam portulace sucum cum passum mixtum ieiunus uibat.

CLVIIII ad uita aurium. cicumte id/ cicada sucus tepidus in aures stillatur omnem uitium auriu emendat.

CLX ad sanguinis fusionem. narium. nasturcium tritum cum absungia inmixtum discutit sanguinis fusionem.

CLXI ad aurium uitia. semper uibet inpares sed abundante et ex ea sucum facis et tepefactum in aurem stillauis et omnem uitia emendat.

CLXII ad elefantiacos tundes piper albu. bettonica. cuminu. cum mel in manu fricabis et ex ea fricabis.

CLXIII de herua prasion hoc est marrubiu. haec recens tunditur exprimitur et sucu ipsius cum melle admiscetur et iecunus ternis cocliaribus per tridum datur tysicis et tussicis et suspiriosis prode est. haec sicca decocitur ad tertias et pari modo mel admiscetur similiter dat // ad idem praestat etiam secundas mulierum herentes ex matrice d[uci]t et eas qui difficile pariunt adiuuat his quoque qui uenenum uiberint adhaecque prode est.

CLXIIII de anagallidos herua. anagallidis genera sunt duo floribus discrepantia dsiluatici
20. femina florem cutacuaneum habet masculus robeum sed utrisque uisio una est. facit haec herua ad oculorum uulnera quae argima uocantur ut inunctu est mundentur. calligines etiam deterget similiter nefreticis epaticis et eufreticis sucus eius cum uino potus datus emendat. et quae est qui habet flore cuaneo id/ iaquintino tritam stentinum que longaone uocant intra anum reuocat hoc est cui stalis exiet.

CLXV de calletricem heruam. caletricem decoctam suspiriosos uisintericos et qui difficulter urinam faciunt menstrua mouet cauculos in uissica frangit uentris fluxum abstinet trita cum uino et pro catalauma inposita etiam stomaco prode est. cani morsus et serpentium medetur. alopicias id/ qui stellas in caput habet ueluti tineam quoque uestit.

CLXVI de eleuoro nigro et albo id/ zitam eleuorum album et poletricem tunsum id/ qui superputeu nascitur capillu ueneris cribellatam ponderi unius draume uel dimidiae cum aqua mulsa siue calda uentrem mouet id/ soluet et umores corporis ad interiora deducet radix autem eius cum lenticulam uel cum aliquem iure decoctam idem praestat. in aqua mulsa sicut superius dixi dat. ad drauma una plurimum prodeest epilenticis melancolicis insanis sola uero cum aceto mixto. in modum cataplasme inpositam masculas lepras absterget cum hordei farinam.

CLXVII heruam silos. quod semon pullicis id/ quod africati dicitur ad si ipsiman similem habet uirtutem frigidam habet. huius semen accitabulum plenum teritur in aquam cotulis duobus id/ eminis mittitur


Page XII.

et cum eadem aqua sibi conuiuerit pro inplastro corpori inponito curat parocidas et omnes collectiones capitis dolores cum oleo roseo et aceto et aquae infantum quoque inuilicus se mittit curat.

CLXVIII ad uentris fluxum id/ uisinteriam. sepiae testa id/ ossa et caprofici folia tria conciliu. galla. mastice quagulum leporis. et ex hoc puluerem facis et in uino inmisces. et cocliariu diurnu per tridu das uibendu.

CLXVIII aduersus molestia ////// pilorum que in oculos nascuntur. sanguisugias cum aceto in murtario fictili conteres luna minuente et euulsis pilis ad pinnulam capunclis uirginis inponis diutissime id est de pinna de capunclu uirgine ei inunguet.

CLXX si quod uulnus in oculos nascitur. pollice
21 cum digito medicinali ter nouiaes circumducis et sic dicis quod mula non parit et expues nec cantarus aqua uibet et expues nec palumba dentes habet et expues. sic mihi dentes non doleant. et expues.

CLXXI ad hidrofobum id/ qui in balneo patitur cynorodi id/ rosae caninae quae est candida quae in campis sepius nascitur flores similes facies rosae nostre huius radicem contundes et ad puluerum tenuem redactum cocliarium plenum in duoabus quiatis uini descendenti in solio dabis uibendum ita ut ieiunus labet. a luna. XXVI. usque quo luna perminuat

CLXXII ad deuoratum. digitis duob. pollicem et medicinali gurgulionem deducens dicis. porca. cucnaon ter dicis et ter expues.

CLXXIII ad omnem tumorem ibircio radicem et farinam fabae hoc est lomentum in uino ueteri cocta inducat in panno et ligata sanat.

[174] ad scorpionis ictum prehendes scorpionem uibum mittes eum in doliolum uitreum et superadices oleum et eum suspendes ad solem dies. XL. postea eum ubi bolueris repones et quando aliquem scorpio ferierit de ipsum oleum locum ungues.

[175] ne res tiniola tangat puleiu in fundu de arca sparges.

[176] rebus maculas tollere. oba de sepia macula fricas postea labas

[177] item ad hoc lacte mulieris maculas fricas postea lauas.

[178] caro dura ut cito cocatur urtice semen aridum plenos digitos in caccabu mittis.

[179] columbi de columbario ne devolent
22 mel in aqua mittis et cuminuineacadauis

[180] ad proflunium sanguinis uel emorroidas legas et suspendis itacoeu kapa tum haec nomina hebraica dices manna latinis mia blanam manna cyrfy calcod zama decarsin.

[181] ut pili in corpore non crescant aut nascantur. semen ortice cum acete acro terito colore facite.

[182] item alia. fel testudinis marinae colore facito. et corpus linito. cemas sambuci coces et aqua ipsa sparges in domo et fenestra a foris linito

[183] pulices sic necauis si coriandrum cum cuccumere agreste elixatum aqua spargis pulices ad unum locum conueniunt. si uis sub lectu non magna fossa fieri iusseris et eam caprino sanguine inpleueris pulices ad unum locum colligentur. id est uasculo fictililibene patulo peruncto seuo hircino defossae fit usque ad labra uasculi solo terrae coaequetur. cuius tantum uis est ut etiam de vestibus
23 fugientes pulices illoc concurrunt.

[184] parra. ponticu scripula duo. laccar scripula duo. teres pariter cum uino ueteri et dauis libere per uiduo aut tertio die in aceto acerrimo.

[185] ad profluuium sanguinis scribis in cartha et legas de tela. si uir est in collo si mulier. in inuilico. sic ut terra non tangat. ita sanguen. uiuentale. tantale uiues sanguine. tantale.

[186] ad sinances. pice uirgine in cartha inducis et crisma ad locum ubi dolet inponis.

[187] ad dentia infantum. cerebrum leporis gingibas fricas et non sentiet dentia.

[188] ad oculorum dolore. una coclia. germana punge et quod primo exierit medicinali digito oculis inpone.

[189] ad fugitiuos in cartha scribit dominus manu sua siue domina manu sua sinistra nomen fugitiui et de manu dextra scribat haec nomina pallachata pallacata cappa. et eadem cartha mittes in mola frumentaria et ibi teratur. aliud post osteum scribis irrifa. epona. nupsit illegy.

[190] ut scias
24 utrum eger uiuere possit herba quam greci quinocefalion vocant in manu tenes sciscitare egrum quomodo se habeat ad ille velut diuina mente quid ei casurum sit respondeuit.

[191] ad uisinteria limositate quaeres id et in caldaria excussum in uino mittis.


Page XIII.

[192] ad fistulas probatum. corium oleastri masculi tollis et cum dactulo tundis et facis inde collyrium acutum et id ipsum in ipsam fistulam inicies sanus fit efficaciter.

[193] ad epar probatum. gentianae aristolociae. uacas lauri siccas. murra trogliten aequis ponderibus tunsa et cribellata subtili c*ribro. in dolio uitreo reponis et inpassimerore uteris cocliarium unum et in eo latere iaceat.

[194] ad tortiones. Caballi merda soricina
25 squibulos tres aut quinque cum uino optimo teres et da ei per cornum et sanasti.

[195] ad oculorum suffusionem fel hirci cum uino ueteri. aequis ponderibus infundis si satis tertio.

[196] ad qui sanguinem uouent ….. cum uinu alexandrinu. quomodo abellana sub lingua. sibi ponat qui patitur. et quomodo se soluet aqua ipsa glutiat et sanatur.

[197] ad lumbricos. marrubium et folia persici tundes simul et induces in plagella lanea et pones super umbilicum et facias tertia die iactat omnes mortuos.

[198] ad orfum equi. scribis in dextra ungue pedis prioris ipsius de sinistra manu in ungue nomen cuiuslibet yppocalis. sylego. medicalis. medis interim.

[199] ad capitis dolorem. adonel. angeli nomen scribis in catha pura et delicio ligauis in capite .. item alia.

[200] botamal. huius angeli nomen in cartha uirgine scribis et deucio capite gauis emigrani dolorem pausat.

[201] ad oculorum dolorem. tomatoma scribes in cartha pura huc nomen scribis et nome ipsius qui dolet oculos et de licio ligauis in capite et mox sanabitur.

[202] ad birrucas. cartha alexandrina conbures et cum aceto teres diligenter et ea inde birrucas liuito.

[203] ad lateris dolorem sive pleureti.. resina terebintina ./. I irin ./. I medulla ceruina ./. I adipe ansarinas ./. I buturu ./. I cera uirgine ./. VI oleu anetinu quantum sufficiat. ista omnia in unum mittis et in caccabulo coquis donec medicamen facere possis et postea inducis in linteo et in latere ponis qui doluerit.



QUELQUES REMARQUES :
D’après Jacques André, Lexique des termes botaniques en latin, Paris, C. Klincksieck, coll. Etudes et commentaires XXIII, 1956 et id., Les noms des plantes dans la Rome antique, Paris, Les Belles Lettres, coll. Etudes anciennes, 1985. m. : masculin ; f. : féminin ; n. : neutre.

Page VIII
Pandionis : pandiona, ae, f. correspond à uettonica : Bétoine (Stachys officinalis L.)
79.
Heruulum : eruulum, i, n. : Gessette, Jarosse (Lathyrus cicera L.) 98.

Page IX
Caliculariam : calyc(u)laria, ae, f. : Jusquiame (genre Hyoscyamus L.) 105.

Page X
Pomariae : pomaria, ae : « arbre fruitier » ou malus, i, f. : pommier (Pirus malus L.) 132.
Samsana : samsana, ae, f. : aristoloche (genre Aristolochia L.) 138.
Radicla : radicula, ae, f. : raifort (Raphanus sativus L.) et radis (Raphanus sativus L.) 138.
Acani : acanus, i, m. : indeterminé : espèce de chardon ? 138.
Cucuruita erratica : cucurbita, ae, f. : cucurbita erratica : bryone (Bryonia dioica Jacq.) 140.

Page XI
Heruam strofiam : strofia herba : plante non décrite, employée pour guérir les fistules : espèce d’euphorbe (Euphorbia ?) dont le suc guérit les fistules ? 153.
Zitam : zita, ae, f. : helleborus albus et niger : elleborus, i, m. ou elleborum, i, n. : Hellébore (genre Helleborus L.) dit aussi elleborus niger et Varaire, Vératre (Veratrum album L.) dit surtout elleborus albus ou candidus 166.
Capillu ueneris : Capillus Veneris : capillaire de Montpellier (Adiantum capillus Veneris L.) confondu aussi avec le Capillaire noir (Asplenium adiantum nigrum L.) 166.
Semon pullicis : semen pulicis : proprement « graine de puce » : herbe-aux-puces (Plantago psyllium L. et Plantago cynops L.) 167.

Page XII
Rosae caninae : rosa, ae, f. : rosa canina : Rosier des chiens (Rosa canina L.) 171.



Notes.

1 heruam ////// teride coces

2 //// esale.

3 [id/] //am

4 scia- m////bum- argiu//nia

5 humanosiqui

6 locu quem [sau]/bit

7 si h /////

8 nomas st. mamas.

9 quam…

10 in murc // [mo]

11 heruam // [ce]

12 circumscribto

13 hanc heruam simipotam et contusam

14 gluten tauri ?

15 caput dimidium si cui /////////

16 et in /////// in caput

17 silnatici

18 mulierem suffiset stet fluxu

19 // nu [m] corpus inmisces

20 anagallidis generatio sunt due floribus discrespantiam

21 lacune ?

22 columbi ne de….

23 deestibus

24 as

25 merdas oricina


FORUM ROMANUM