a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Annales Maximi
From Hermann Peter's Historicorum Romanorum Fragmenta. (Leipzig: Teubner, 1883).
Entered by David Camden (2003)


TESTIMONIA
.

1. Cic. de orat. II 12, 52 Erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio; cuius rei memoriaeque publicae reti­nendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium [cos. 133. 621], pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi; i qui etiam nunc annales maximi nominantur. hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum tem­porum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt.

2. Serv. ad Aen. I 373 Ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies, cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros ueteres retulerunt eosque a pontificibus maximis, a quibus fiebant, annales maximos appellarunt. cf. Macrob. sat. III 2, 17.   Paul. p. 126 M.

3. Cic. de leg. I 2, 6 Post annalis pontificum maximorum, quibus nihil potest esse ieiunius, si aut ad Fabium aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pi­sonem aut ad Fannium aut ad Vennonium uenias, quam­quam ex his alius alio plus habet uirium, tamen quid tam exile quam isti omnes? cf. Quintil. inst. orat. X 2, 7 Quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur?­ nihil in poetis supra Liuium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus. ratibus adhuc naui­garetur.

4. Caton. orig. fr. 77 Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.

5. Dionys. I 74 OU) GA\R H)CI/OUN W(S *POLU/BIOS O( *MEGALOPOLI/THS TOSOU=TON MO/NON EI)PEI=N, O(/TI KATA\ TO\ DEU/TERON E)/TOS TH=S E(BDO/MHS O)LUMPIA/DOS TH\N *(RW/MHN E)KTI/SQAI PEI/QOMAI, OU)D' E)PI\ TOU= PARA\ TOI=S A)RXIEREU=SI KEIME/NOU PI/NAKOS E(NO\S KAI\ MO/NOU TH\N PI/STIN A)BASA/NISTON KATALIPEI=N, A)LLA\ TOU\S E)PILOGISMOU\S, OI(=S AU)TO\S PROSEQE/MHN, EI)S ME/SON U(PEUQU/NOUS TOI=S BOULHQEI=SIN E)SOME/NOUS E)CENEGKEI=N.—Cic. de re p. II 15, 28. Verene—hoc memoriae proditumst, Africane, regem istum Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus natu audiuimus et ita intellegimus uulgo existimari, neque uero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum uidemus.

6. Dion. I 73 PALAIO\S ME\N OU)=N OU)/TE SUGGRAFEU\S OU)/TE LOGOGRA/FOS E)STI\ *(RWMAI/WN OU)DE\ EI(=S: E)K PALAIW=N ME/NTOI LO/GWN E)N I(ERAI=S DE/LTOIS SWZOME/NWN E(/KASTO/S TI PARALABW\N A)NE/GRAYEN.





FRAGMENTA
.

     1 [2]. Vopisc. uit. Tacit. 1, 1 Quod post excessum Ro­muli nouello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum—­sex totis mensibus factum est.

     2 [3]. Cic. de re p. I 16, 25 Id autem [solem lunae oppositu solere deficere] postea ne nostrum quidem Ennium fugit, † qui ut scribit, anno quinquagesimo CCC fere post Romam conditam
               Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.
adque hac in re tanta inest ratio adque sollertia, ut ex hoc die, quem aput Ennium et in maximis annalibus con­signatum uidemus, superioris solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo. quibus quidem Romulum tenebris, etiam si natura ad humanum exitum abripuit, uirtus tamen in caelum dicitur sustulisse.

     3. Gell. IIII 5 Statua Romae in comitio posita Horati Coclitis, fortissimi uiri, de caelo tacta est. ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant earn rem contrariis religionibus procurare. atque illam statuam sua­serunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique aliarum aedium numquam illustraret. quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum prodi­tique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut uerae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit. tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animaduersum uindicatumque fuerat, uersus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
               Malum consilium consultori pessimum est.
     Ea historia de aruspicibus ac de uersu isto senario scripta est in annalibus maximis libro undecimo et in Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum.

FORUM ROMANUM