M. Terentii Varronis
Antiquitates Rerum Humanarum et Divinarum
This text comes from an unknown edition.

I. Rerum humanarum - Ex libro I.

1. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 3: testim operis.

2. Priscianus, G.L.K., II, 542, 2: Varro in I humanarum. Vt habent Parii qui vocantur Ophiogenes, et in Africa Psylli: quorum ophiogenes, cum arbitrantur suppositum esse aliquem in stirpe ei admovent ut pungat colubrum; cum pupugerit, si de genere sit, vivere, si non sit mori.

3. Priscianus, ibidem: Admota aspis cum pupugerit, si non occidat, sciat ex Psyllorum strirpe esse.

4. Plinius, n. h., VII, 2, 2: Varro (tradit) etiamnum esse paucos ibi, quorum salivae contra ictus serpentum medeantur.

5. Festus, 174, L.: Murrata potione usos antiquos indicio est, quod etiam nunc aediles per supplicationes diis addunt ad pulvinaria, et quod XII tabulis cavetur ne mortuo indatur, ut ait Varro in antiquitatum libro I.

6. Plinius, n. h., VII, 19, 81: Corpore vesco sed eximiis viribus Tritanum (Tributanum?) in gladiatorum, ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompeii et rectos et transversos cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque, auctor est Varro in prodigiosa virium relatione, atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dextra uno digito superatum et postremo correptum in castra translatum. Idem Varro: "Rusticellus", inquit "Hercules appellatus mulum suum tollebat; Fuscus Salvius duo centenaria pondera pedibus totidem manibus et ducenaria duo humeris contra scalas ferebat".

7. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 561: Sane sicut Varro dicit, omnes qui fortiter fecerant Hercules vocabantur, licet eos primo XLIII enumeraverit.

8. Nonius, 52: Varro rerum human. libro I: Praxiteles propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori (ignotus).

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro II.

9. Servius, ad Verg. Aen. III, 167: Graeci et Varro humanarum rerum, Dardanum non ex Italia sed de Arcadia urbe Pheneo oriundum dicunt.

10. Servius ad Verg. Aen. II, 636: Varro Rerum human. ait a Graecis ei (sc. Aeneae) concessum ut et quos vellet secum et sua omnia liberaret. et Servius auctus: Varro r. h. ait permissum a Graecis Aeneae ut evaderet et quod carum putaret auferret: illum patrem liberasse, cum illi, quibus optio esset data, aurum et argentum abstulissent. Sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet, auferret, ille ut simile quod laudatum fuerat faceret, deos penates abstulisse tunc a Graecis ei concessum etc.

11. Probus et et Schol. Veron. ad Verg. Aen. II, 717: Varro secundo refert: Aeneam, capta Troia, arcem cum plurimis occupasse, magnaque hostium gratia obtinuisse abeundi potestatem. Itaque (item quae potissimum) ... Vellet auferre. Cumque circa aurum opesque alias ceteri morarentur, Aenean patrem suum collo tulisse, mirantibusque Achivis hanc pietatem, redeundi Ilium copiam datam ac Deos Penates ligneis sigillis vel lapideis, terrenis(?) quoque Aenean insuper ... quam rem Graecos stupentes omnia sua auferendi potestatem dedisse, eaque ...

12. Servius, ad Verg. Aen. III, 148: Varro ... rerum humanarum secundo ait: Aeneam deos Penates in Italiam deduxisse quaedam lignea vel lapidea sigilla ... sane hos deos Dardanum ex Samothracia in Phrygiam; Aeneam vero in Italiam ex Phrygia transtulisse idem Varro testatur.

13. Servius, ad Verg. Aen. II, 81: Tabulam ipse (Palamedes) invenit ad comprimendas otiosi exercilus seditiones, ut Varro testatur.

14. Servius, ad Verg. Aen. III, 349: Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus quae poeta commemorat, se vidisse ... idem Varro Troiam Epiri ab Aenea, sive a comitibus eius Biopatore nuncupatam docet ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur.

15. Servius, ad Verg. Aen. IV, 682: Varro ait, non Didonem, sed Annam amore Aeneae impulsam se supra rogum interemisse.

16. Servius, ad Verg. Aen. IV, 427: Sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse.

17. Servius, ad Verg. Aen. III, 390: Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod cum etiam alterius coloris porci in foetu huius porcae fuerint albi tantummodo circ ubera sunt reperti.

18. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 51: Sicut ait Varro: Nonne Arcades exules confugerunt in Palatium duce Evandro?

19. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 276: Varro ... humanarum libris docet in Aventino institutum lauretum de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra quamvis ipse dixerit populus Alcidae gratissima.

20. Macrobius, Sat. III, 12: Constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram maximam coronari: sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino lauretum coepit virere; quam rem docet Varro humanarum libro II.

21. Servius, ad Verg. Aen. II, 166: Hoc (Palladium) cum ... Diomedes haberet, ut quidam dicunt (quod et Vergilius ex parte tangit Varro plenissime dicit) credens sibi non esse aptum, propter sua pericula transeunti (per Calabriam?) Aeneae offerre conatus est. Sed cum se ille, velato capite, sacrificans, convertisset, Nautes quidam accepit simulacrum: unde Minervae sacra non Iulia gens habuit sed Nautiorum.

22. Macrobius, Sat. III, 6: Varro ait (sc. ut omnes aperto capite sacrum faciant) graecum hunc esse morem: quod sive ipse sive qui ab eo relicti aram maximam statuerant, graeco ritu sacrificaverunt.

23. Scholia Bobiensia, in Cic. pro Sexto, 21, 2: (Erechtei) filiae virgines cum gravi bello Athenae oppugnarentur, nec ulla spes salutis ostenderetur, sumptis infulis ad aram steterunt: nam ita responsum erat ut salus patriae iam desperata hoc genere piaculi compararetur. Auctor est exempli Varro libro humanarum secundo.

24. Nonius, 75, 20: Varro Rerum Humanarum libro II: Litterisque ac laudibus aeternare.

25. Dionysius Halic., Ant. Rom., p. 11 et 92 et 111 (Sylb.): testim; II, 47: (de Romulo).

26. Seru. ad Verg. Aen. X, 183: Varro putat Caere oppidum Etruriae Pelasgis cum sitientes inventum flumen proximum ... salutassent chaire atque ea causa id vocabulum oppido datum. Cfr. Servius, ad Verg. Aen. III, 600.

27. Festus, 343 b), 32: Sabini dicti ut ait Varro Terentius quod ea gens praecipue colat deos apo tou sebesthai.

28. Servius, ad Verg. Aen. I, 536: Oenotria ... dicta est ... ut Varro dicit, ab Oenotro rege Sabinorum.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro III.

29. Nonius, 90, 20, M.: Congermanescere, congiungi vel consociari ... Varro rerum humanarum libro III, postea cum his una rempublicam coniuncti congermanitate tenuere.

30. Probus, ad Verg. ecl. VI, 31: haec tradit Varro qui ... in tertio rerum humanarum refert: Gentis Salentiane nomen tribus e locis fertur coaluisse, e Creta, Illyrico, Italia. Idomeneus e Creta, oppido Lyctio pulsus per seditionem, bello Magnensium, cum grrandi manu ad regem Clinicum venit, ad Illyricum; ab eo item accepta manu cum Locrensibus plerisque profugis in mari coniunctis, amicitiaque per similem causam sociatis Locros appulit, vacuata eo metu urbe, ibique possedit aliquot oppida et condidit, in queis Vria et castrum Minervae nobilissimum. In tres partes divisa copia, in populos duodecim, Salentini dicti quod in salo amicitiam fecerint.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro IV.

31. Festus, p. 246 b), 30: "pro censu classis iuniorum" Ser. Tullius cum dixit in discriptione centuriarum, accipi debet in censu.

32. Festus, p. 249 a), 7: Praerogativae centuriae dicuntur, ut docet Varro rerum humanarum libro VI, quo rustici Romani, qui ignorarent petitores, facilius eos animadverteres possent.

33. Plinius, n. h., XIII, 27: Ipse Varro humanarum antiquitatum sexto (tradit) ... duos pontificales Latinos, totidem graecos praecepta pholosophiae continentes.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro VII.

34. Festus, p. 347 b), 28: suffragatores dicebantur apud maiores hi qui vulgo in usu erant candidatis. Nam quo melius apparerent iuncta suffragia, suffragator, quem quisque fieri vellet, notabat apposito puncto scribit candidatorum hominum nominibus.

35. Plinius, n. h., XIII, 87: libros XII fuisse ipse Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.

36. Festus, s. u., censor: - M. Fulvius Nobilior cum M. Aemilio Lepido censor factus cum ei admodum inimicus antea extitisset saepe iudicia cum eo ipsi fuissent a p.R. aliena existimans odia quae in privata vita exercuerat, eo delato munere hominis inimicitias statim remisit: quod eius animi indicium fuit omnibus gratum et probatum. - A. Postumius R. Fulvius censores facti, postquam Fulvios duos filios amiserat in Illyrico militantes, et propter gravem morbum oculorum censuram gerere non poterat, Postumius, ut libri Sibyllini adirentur auctor fuit atque ut publice supplicarentur pro valetudine collegae. - Ti. Sempronius cum a Rutilio tr. pl. Censoria fides labefactaretur ob parietem dirutum iratus cum esset aedis suae, collega pro C. Claudio a populo condemnato, fecit, ut eaedem illae eodem que in loco erant condemnatum absolverent centuriae. - L. Aemilii Pauli et Q. Philippi religiosa censura fuit. Laboravit Paulus morbo gravi et paene amissione capitis in eo honore. - Religiosa item et P. Cornelii Scipionis Nasicae cui collega M. Popilius post consulem qui fratrem vidit, censura fuit: vadatus enim cum esset, ... a p.R. liberatum constat. - M. Valerius Messala C. Cassius Longinus censores, quod in eorum magistratu subversa pudicitia fuerat famosi extiterunt, nam palmam quae in Capitolio in ara ipsa Iovis optimi maximi bello Persico nata fuerat, tum prostratam ferunt ibique esse enatum ficum, infamesque fecisse illos qui sine ullo pudicitiae respectu fuerant censores. - L. Cornelii Lentuli C. Censorini sequitur censura, Lentulus iudicio publico repetundarum damnatus fuerat plurimi itaque timebant ne censor poenas repeteret, sed ille nulli gravis fuit. - P. Africani L. Mummi censura insignis; sed in qua segnitiae in agendo notetur Mummius. Is asellum nulla soluta poena ex aeraris exeruit Africani irrisa severitate qui illum fecerat aerarium. - Sed et L. Fulvii Nobilioris et eius collegae Ap. Claudii Pulcri fuit nobilissima censura, nobilitati tribus inustis severissimis. - Q. Pompei et Q. Cecilii Metelli Macedonici censum lectus senatus; ad summum senatores amoti sunt tres et eo lumine qui aliorum offunderent claritatem. ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libris VIII-XIV.

37. Festus, p. 348 b), 29: Oppius appellatus est ab Opitre Oppio Tusculano, qui cum praesidio Tusculanorum missus ad Romam tuendam, dum Tullus Hostilius Veios oppugnaret, consederat in Carinis et ibi castra habuerat. Similiter Cispium a Laevo Cispio Anagnino, qui eiusdem rei causa eam partem Esquiliarum, quae iacet ad vicum Patricium versus, in qua regione est aedis Mefitis, tuitus est.

38. Servius, ad Verg. Aen. I, 281: Vrbis illius (sc. Romae). Verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. Denique tribunus plebis quidam, ut ait Varro, quia hoc nomen ausus esset enuntiare in crucem levatus est.

39. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 51: Evander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, compulsus venit ad Italiam, et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro. Nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum, duce Evandro? Hic autem mons Palatinus ... est dictus ... secundum Varronem ... a filia Evandri Pallantia ab Hercule vitiata et postea illic sepulta ...

40. Donatus, ad Ter., eun., II, 2, 25: Varro Humanarum rerum: Numerius Equitius Cupes, inquit, et Romanius (Manius? Omanius?) Macellus singulari latrocinio multa loca habuerunt infesta. His in exilium actis, publicata sunt bona, et aedes, ubi habitabant dirutae, eque ea pecunia scolae Deum Penatium aedificatae sunt. Vbi habitabant, locus ubi venirent ea quae venendi causa in urbem erant allata. Itaque ab altero Macellum ab altero forum Cupedinis appellatum est.

41. Paulus ex Festo, p. 30, 5, M.: Cuppes et cuppedia antiqui lautiores vibos nominabant: inde (et) macellum et forum cupedinis appellabant. Cupedia autem a cupiditate sunt dicta, vel sicut Varro ait, quod ibi fuerit Cupedinis equitis domus qui fuerat ob latrocinium damnatus.

42. Asconius, in Pis., p. 13, O.: Varronem autem tradere M. Valerio quia saepius vicerat aedes in Palatio tributas Iulius Hyginus dicit in libro priore de viris claris.

43. Festus, p. 2742: Raudusculana porta videtur appellata quod rudis et impolita sit relicta, vel quia aere vincta fuit nam aes vit Varro ait in libro Antiquitatum, rodus dicebatur atque ex eo dici in mancipando: rodusculo libram ferito.

44. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 330: Varro Tyberim a Tyberino quodam rege Latinorum quod ibi interierit dictum tradit.

45. Probus, ad Verg. buc. VI, 31: Huius ... fluminis apud quod purgatus est Orestes Varro meminit Humanarum X sic: iuxta Rhegium fluvii sunt continui septem Latapadon, Migodes, Eugyon, Stacteros, Polme, Meleissa, Argeades. In his a matris nece dicitur purgatus Orestes, ibique diu fuisse ensem, et ab eo aedificatum Apollinis templum, cuius loco Rheginos, cum Delphos proficiscerentur, re divina facta, lauream decerpere solitos, quam ferrent secum.

46. Macrobius, Sat. II, 12: Varro ... enumerans quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo. Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanum ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus.

47. Servius, ad Verg. Aen. IX, 710: Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est Baias dictas tradit.

48. Priscianus, G.L.K., II, 326, 24: ab Erythro mare orti.

49. Charisius, G.L.K., I, 137, 14: ab Erythro mare orti.

50. Charisius, G.L.K., I, 145, 3: Tanaidis.

51. Gellius, XI, 1: Timeaus ... et M. Varro in Antiquitatibus rerum humanarum terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt quoniam boves graeca veteri lingua hitaloi vocitati sunt, quorum in Italia magna copia fuerit, buceraque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.

Ex libro XIV.

52. Nonius, 479, 13, M.: Fatiscuntur pro fatiscunt Varro rer. human. l. XIIII: altera vulneribus fatiscuntur.

53. Gellius, III, 2: M. Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit: homines, inquit, qui media nocte ad proximam mediam noctem in his horis XXIIII nati sunt, una die nati dicuntur ... Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem bylonios porro aliter: a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare. Multos vero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem: quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendarum hora sexta natus est apud Vmbros, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui est post Kalendarum dies ante horam eiusdem sextam. Populum autem romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos annumerare a media nocte usque ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.

54. Macrobius, Sat. I, 3 eadem quae a Gellio (n. 53) refert.

55. Servius, ad Verg. Aen. II, 268: Sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem haec vespera concubium, intempesta nox, gallicinium, conticinium, lucifer: diei: mane, ortus, meridies, occasus.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XV.

56. Charisius, G.L.K., I, 130, 34: Varro Antiquitatum roman. lib. XV fros, foenum messis.

57. Diomedes, G.L.K., I, 372: Varro Antiq. human. XV: mortuos sallant.

58. Censorinus, 16: ... praeterea fieri potest ... quod Varro refert ... Alexandriae inter eos qui mortuos solent conservare constare, hominum plus centum annis vivere non posse:

59. Censorinus, 17: fieri potest quod refert Varro ... hominem plus centum annis vivere non posse: id cor humanum declarare eorum qui integri perierunt sine corporis tabe.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XVI.

60. Nonius, 100, 9: Varro Rerum humanarum, libro XVI: mortuus est anno duodevicesimo rex fuit annos XXI.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XVII.

61. Gellius, I, 16: Varro in XVIII Rerum humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.

62. Censorinus, 14: Vt climacterici anni noscantur; quid de gradibus aetatis sensum sit, dicam. Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse divisos, unumquemque scilicet praeter extremos, in annos XV. Ita primo gradu usque annum XV pueros dictos quod sint puri, id est impuberes. Secundo ad XXX annum, adolescentes ab adolescendo sic nominatos. In tertio gradu qui erant usque ad XXXXV annos iuvenes appellatos eo quod in re militari possunt iuvare. In quarto autem usque ad LX annum seniores esse vocitatos, quod tunc primum senescere corpus incepiat. Inde usque finem vitae uniuscuiusque quinctum gradum factum in quo qui essent, senes appellatos quod ea aetate corpus senio iam laboraret [...]. Etruscis quoque libris Fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus(?) describi Varro commemorat.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XVIII.

63. Censorinus, 17, 15: Quot ... saecula urbi Romae debeantur dicere meum non est, sed quid apud Varronem legerim non tacebo, qui libro Antiquitatum duodevicesimo ait, fuisse Vettium Romae in augurio non ignobilem ingenio magno, cuivis docto in disceptando parem: eum se audivisse dicentem: si ita esset, ut tradunt historici de Romuli urbis condendae auguriis ac duodecim vulturibus: quoniam CXX annos incolumis praeteriisset, populus romanus ad MCC perventuros.

64. Id. ib. 21, 5: Varro ... nunc diversarum civitatium conferens tempora, nunc defectus, eorumque intervalla retro di numerans, eruit verum, lucemque ostendit per quam numerus certus non annorum modo sed et dierum perspici possit. Secundum quam rationem nisi fallor, hic annus, cuius velut index et titulus quidem est, Vlpii et Pontiani consulatus, ab Olympiade prima millesimus est, et quartus decimus, ex diebus dumtaxat aestivis, quibus agon Olympicus celebratur, a Roma autem condita DCCCCLXXXXI, et quidem ex Palilibus unde urbis anni numerantur.

65. Solinus, I, 18: Vt affirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus Marte genitus et Rhea Silvia ... Romulus ... auspicato fundamenta murorum iecit, duodeviginti natus annos undecimo kalendas Maias hora post secunda ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarutius prodidit mathematicorum nobilissimus Iove in Piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis.

66. Censorinus, 17, 6: Tuscis historiis quae octavo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint, quibusque ostentis eorum exitus designati sunt continetur.

67. Id. ib. 20, 2: Annum vertentem Romae Licinius quidam Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensium fuisse scripserunt, sed magis Iunio Gracchano et Fulvio et Varroni et Suetonio aliisque credendum qui decem mensium putaverunt fuisse, ut tunc Albanis erat unde orti Romani.

68. Id. ib. 22, 10: Varro ... Romanos a Latinis nomina mensium accepisse arbitratur. Auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuit pater, sed quod gens Latina bellicosa. Aprilem autem non ab Aphrodite sed ab aperiendo, quod tunc fere cuncta gignantur, et nascendi claustra aperiat natura. Maium vero, non a maioribus sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense item Romae quae antea in Latio res divina Maiae fiat et Mercurio. Iunium quoque a Iunone potiusquam a iunioribus, quod illo mense maximi Iunoni honores habeantur. Quinctilem, quod loco apud Latinos fuerit quincti: item sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis, et Ianuarium ab Iano cui attributus est, nomen traxisse, Februarium a Februa.

69. Macrobius, Sat. I, 12, 12: Cincio etiam Varro consentit, affirmans, nomen Veneris, ne sub regibus quidem apud Romanos vel Latinum, vel graecum fuisse; et ideo non potuisse mensem a Venere nominari.

70. Id. ib. I, 13: Hunc (Fulvium) arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus cui mentio interkalaris adscribitur.

71. Id. ib. I, 15: Vt Idus omnes Iovi, ita omnes, Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis affirmat auctoritas.

72. Id. ib. I, 16: Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.

73. Id. ib. I, 16: Varro ita scribit, mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet propterea non modo praelia committi verum etiam delectum rei militaris causa hebere, ac militem proficisci, navim solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere religiosum est.

74. Id. ib. I, 13: nundinas institutas Varroni placet.

75. Charisius, G.L.K., I, 77, 10: Varro in Scauro baltea dixit et Tuscum vocabulum esse. Item humanarum XVIII.

76. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 526: Varro de saeculis, auditum sonum tubae de caelo dicit.

77. Lydus, de mag. I, 2: testimonium.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XIX.

78. Gellius, XI, 1, 4: Quando igitur nunc quoque a magistratibus p. R. more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema observari solet ut oves genere virili appellentur. Atque ita M. Varro verba haec legittima quibus minima multa diceretur, concepit: M. Terentio quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico: ac nisi eo genere diceretur negaverunt iustam videri multam. Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in undevicesimo Rerum humanarum non Latinum sed Sabinum esse, dicit idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium qui sunt a Sabinis orti.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XX.

79. Nonius, 92, 15: Varro Rerum humanarum XX et ea que ad mortales pertinent quadrifarium dispertierim in homines, in loca, in tempora, in res.

80. Nonius, 222, 17: Varro Rerum humanarum XX omnes Tarquinios eiecerunt, ne quam reditionis per gentilitatem spem haberent. Idem in eodem: ad milites ponit reversionem.

81. Nonius, 425, 34: Varro Rerum humanarum XX: neque idonei cives aliquid habens antiquius salute communi.

82. Nonius, 214, 30, 32: Varro Rerum humanarum, l. XX: Decemviri cum fuissent arbitrati vi nos nundinum divisum habuisse.

83. Nonius, 80, 7: Balbe, obscure: Varro Rerum humanarum, libro XX: Praeterquam duobus in primis est scriptum: spectare velit potius quam voluntatem balbe mandatam dicere magistratus.

84. Nonius, 92, 8: Varro Rerum humanarum, libro XX: Eo die cis Tiberim redeundum est, quod de caelo auspicari ius nemini sit praeter magistratum.

85. Nonius, 471, 5: Varro Rerum humanarum, libro XX: cum venerint censores inter se sortirent ...

86. Nonius, 519, 21: Censere et arbitrari esse veteres cognatione quadam socia ac similia volverunt. Varro Rerum humanarum, libro XX: quod verbum censeo et arbitror idem poterat ac valebat.

87. Nonius, 59, 1: Varro Rerum humanarum, libro XX: Vt, consule ac praetores quo sequuntur in castra accensi dicti, quod ad res necessarias saepius acciantur veluti accersiti.

88. Nonius, 345, 3: Varro Rerum humanarum, libro XX: qui in ordine erat is aes militare merebat.

89. Nonius, 142, 7: Varro Rerum humanarum, libro XX: In conviviis qui sunt instituti potandi, modimperatores [id est magistri].

90. Nonius, 161, 6: Varro Rerum humanarum, libro XX: secundum leges habitasset patritas.

91. Nonius, 394, 5: Varro Rerum humanarum, libro XX: ne quis lictorem spurcum hominem liberum praehende iussisse velit.

92. Nonius, 418, 11: Varro Rerum humanarum: qua murum fieri volvit urgemur in unum.

93. Nonius, 216, 23: Varro Rerum humanarum, libro XX: iis(?) etiam putantibus qui dicunt oves non duas dicunt, Homerum secuti qui ait polloi d'oies.

94. Servius auctus, ad Verg. Aen. IX, 603: equites apud flexuntae vocabantur, sicut ait Varro Rerum humanarum.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XXI.

95. Gellius, XI, 1, 5: vocabulum multae idem M. Varro in XXI r. h., non Latinum sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.

96. Gellius, XIII, 13: Non pauci ... existimabant ius vocationis in (quaestorem) praetori non esse, quoniam magistratus populi romani, procul dubio esset, et neque vocari,neque, si venire nollet, capi atque prehendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset. Sed ego qui tum assiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum librum in quo ita scriptum fuiti qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prehensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Levinius aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est deductus: nunc stipati servis publicis non modo prehendi non possunt, sed etiam ultro summovent populum. Hoc Varro in ea libri parte de Aedilibus. Supra autem in eodem libro, quaestores neque vocationem habere neque prehensionem dicit.

97. Gellius, XIII, 12: In quadam epistola Attei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum Populi Romani iurisque civilis doctum apprime fuisse. Ac ... narrat quod idem Labeo per viatorem a tribuno plebis vocatus, responderit: cum a muliere, inquit quadam tribuni plebis adversum eum aditi Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet: iussit eum qui missus erat redire, et tribunis dicere, ius eos non habere, neque se neque alium quemquam vocandi: cum moribus maiorum tribuni plebis prehensionem haberent, vocationem non haberent: posse igitur eos venire et prehendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere. Cum hoc in ea Capitonis epistola sublegissemus, idipsum postea in M. Varronis Rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus: verbaque ipsa super ea re Varronis ascripsimus: In magistratu [...] habent alii vocationem alii prehensionem alii neutrum. Vocationem ut consules et caeteri qui habent imperium: prehensionem ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem: neque vocationem neque prehensionem, ut questores et caeteri qui neque lictorem neque viatorem. Qui vocationem habent, iidem prehendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant, sive accire iusserunt: tribuni plebis vocationem habent nullam. Neque minus multi imperiti perinde atque haberent, ea usi sunt. Nam quidam non modo privatum sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego triumvir vocatus a Portio tribuno plebis non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi, neque vocatum a collega parere invitum.

ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex libro XXV.

98. Gellius, XVII, 3, 4: ego sparta apud Homerum non plus spartum significare puto quam spartous, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus sparta appellabant.

99. Gellius, X, 27: ... Cum Q. Fabius imperator romanus dedit ad Carthaginenses epistolam, ibi scriptum fuit, populum romanum misisse ad eos hastam et caduceum signa duo belli et pacis ... Varro autem non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas in quarum altera caduceum in altera simulacra hastae erant incisa.

100. Gellius, I, 25: Duobus modis M. Varro in libro Humanarum qui est de bello et pace indutiae quid sint definit. Indutiae, inquit, sunt pax castrensis paucorum dierum. Item in alio loco: indutiae inquit, sunt belli feriae. Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio, quam plena aut proba esse videtur. Nam neque pax est indutiae: bellum enim manet, pugna cessat. Neque in solis castris, neque paucorum tantum dierum indutiae sunt ... belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.

101. Servius, ad Verg. Aen. XI, 682: Varro ait: sparum, telum missile, a piscibus ducta similitudine qui spari vocantur.

102. Philargyrius, ad Ver., Georg., III, 313: cilicia quae Celsus ait, retulisse Varronem, ideo sic appellari, quod usus eorum in Cilicia ortus sit.

103. Servius, ad Verg. Aen. IX, 502: Varro turmam triginta sex equites posuit.

104. Servius, ad Verg. Aen. XII, 121: Varro Rerum humanarum duo genera agminum dicit: quadratum quod immixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere: pilatum alterum, quod sine iumentiis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca tramittatur.

105. Plinius, n. h., XXII, 6, 6: Aemilianum ... Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio Consule III cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo divus Augustus subscripsit. ANTIQVITATES - I. Rerum humanarum - Ex incertis libris.

106. Charisius, G.L.K., I, 102, 15: hilum Varro rerum humanarum intestinum dicit tenuissimum.

107. Lydus, de magistr. 3, 74: testimonium.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro I.

108. Ps. Acro, ad Hor. epist. I, 10, 49: Varro primo rerum divinarum Victoriam ait, quod ea maxime hi gaudent, qui sapientiae vacent.

109. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 4: Varronis haec ratio est: sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium, ita priores sunt civitates quam ea quae a civitatibus sunt instituta. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum de qua scriberet, scribendi ordine, rebus humanis praeponenda esset.

110. Id. ib. VI, 3: In divinis identidem rebus eadem ab illo divisionis forma servata est, quantum attinet ad ea quae diis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab hominibus, in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae dixi, libris complexus est ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de sacris, etiam hic qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, quod exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere et maxime id expectabatur quibus exhibeant, de ipsis quoque diis tres conscripsit extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim quia et istorum exordio unum singularem qui prius de omnibus loqueretur, apposuit; quo absoluto consequenter ex illa quinquepartita distributione tres praecedentes, qui ad homines petinent, ita subdivisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de auguribus, tertius de quindecemviris sacrorum: secundos tres ad loca pertinentia ita, ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus, diceret, tertio de locis religiosis. Tres porro qui illos sequentur, ad tempora pertinent, id est ad dies festos, ita, ut unum faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scenicis tertium. Quartorum trium ad sacra pertinentia uni dedit consecrationes, alteri sacra privata, ultimo publica. Hanc velut pompam obsequiorum in tribus, qui restant, dii ipsi sequuntur extremi, quibus iste universus cultus impensus est, in primo dii certi, in secundo incerti, in tertio cunctis novissimo dii praecipui atque selecti.

111. Id. ib. VI, 5: Tria genera theologiae dicit (Varro) esse, id est rationis, quae de diis explicatur, eorumque unum mythikon appellari, alterum physikon, tertium civile: Deinde, ait mythikon appellant, quo maxime utuntur poetae, physikon, quo philosophi, civile quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam immortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: in hoc ut dii furati sint, ut adulteraverint, ut servierint homini: denique in hoc omnia diis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemptissimum hominem cadere possunt. Secundum genus et, inquit, quod demonstravi, de quo multos libros pholosophi reliquerunt, in quibus est, dii qui sint, ubi, quod genus, quale, ex quonam tempore an a sempiterno fuerint, an ex igne sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, ex atomis, ut Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola, quam extra in foro ferre possunt aures. Tertium genus est quod in urbibus cives, maxime sacerdotes nosse atque administrare debent. In quo est quos deos publice colere quae sacra et sacrificia facere quemque par sit.

112. Id. ib. VII, 6 et 9: Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animum mundi quem Graeci vocant kosmon, et hunc ipsum mundum esse deum. Sed sicuti hominem sapientem cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. - Dein adiungit Varro: mundum dividi in duas partes caelum et terram, et caelum bifariam in aethera et aera, terram uro in aquam et humum. E quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram. Quas omnes quattuor partes animarum esse plenas in aethere et aere immortalium in aqua et terra mortalium; a summo autem circuitu caeli usque ad circulum lunae aethereas animas esse astra ac stellas eosque caelestes deos non modo intelligi esse, sed etiam videri: inter lunae vero gyrum et nimborum ac ventorum cammina aerees esse animas, sed eas animo non oculis videri et vocari heroas et lares et genios.

113. Servius, ad Verg. Aen. VI, 703: de Platonis dogmate ... Varro in I divinarum plenissime tractavit.

114. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 31: Varro in rebus divinis ludos scenicos, quamvis non iudicio proprio, posuit ... confitetur tamen non se illa iudicio suo sequi quae civitatem romanam instituisse commemorat, ut si eam civitatem novam constitueret, ex naturae potius formula, deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri. Sed iam quoniam in vetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere sedivit, et ad eum finem illa scribere et perscrutari ut potius eos magis colere quam despicere vulgus velit.

115. Id. ib. VII, 5: Interpretationes physicas sic Varro commendat ut dicat, antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse; quae cum oculis animadvertissent, hi qui addidissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est, deos veros, animo videre, quorum qui simulacra specie hominis fecerunt hoc videri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano simillimus est immortalis animi, tanquam si vasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur quod significaret vinum per id quod continet id quod continetur, ita per simulacrum quod formam haberet humanam significari animam rationalem quod eo velut vase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum volunt esse vel deos.

116. Id. ib. IV, 9: Simulacrum ei fieri ipsi (sc. Iovi) etiam Varronis ita displicet, ut cum tantae civitatis perversa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi qui populis instituerunt simulacra, et metum dempserunt et errorem addiderunt.

117. Arnobius, VII, 1: Varronis vestri sententiam ... quia, inquit, dii veri neque desiderant ea neque deposcunt: ex aere autem facto testa, gypso, vel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu, neque ulla contrahitur si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia.

118. Augustinus, VI, 6: Ait (Varro) ea quae scribunt poetae minus esse quam ut populi sequi debeant, quae autem philosophi plus quam ut ea vulgum scrutari expediat. Quae sic abborrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad civiles rationes assumpta sint non pauca. Quare quae sunt communia cum poetis una cum civilibus scribemus.

119. Id. ib. IV, 2: Cum Varro deos ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum(?) suarum dicat, se timere, ne pereant, non incursu hostili, sed civium negligentia, de qua illos velut ruina liberari a se dicit, et in memoria bonorum per huiusmodi libros recondi atque servari utiliore cura, quam Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio Penates liberasse praedicatur.

120. Id. ib. IV, 22: Pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se civibus suis quia non solum commemorat deos quos coli oporteat a Romanis verum etiam dicit quid ad quemque pertineat. Quomodo nihil prodest, inquit, homines alicuius medici nomen formamque nosse, et quid sit medicus ignorare; ita nihil prodest scire deum esse Aesculapium si nescius eum valitudini opitulari atque ita ignores cur ei debeas supplicari. Hoc etiam affirmat Varro alia similitudine, dicens, non modo bene vivere, sed vivere omnino neminem posse si ignoret, quisnam sit faber, quis pistor, quis tector a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem assumere, quem ducem, quem doctorem, eo modo nulli dubium est, ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur, quam quisque deus vim et facultatem ac potestatem cuisque rei habeat. Ex eo enim poterimus scire, quem cuiusque causa deum advocare atque invocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam a Lymphis vinum.

121. Nonius, 115, M.: Varro Rerum divinarum lib. I: quum aut humus semina concipere non possit, aut recepta non reddat aut edita grandire nequeat.

122. Nonius, 186, M.: Puritia id est puritas. Varro Rerum divinarum lib. I: quae puritia est in frequens polluta.

123. Nonius, 197, M.: Castitas et castimonia generis feminini: masculini [castus]: Varro Rerum divinarum lib. I: nostro ritu sunt facienda quam his civilibus graeco castu: Idem. Et religiones et castus id possunt, ut ex periculo eripiant nostro.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro II.

124. Servius, ad Verg. Aen. I, 382: Varro in secundo rerum divinarum dicit: ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius, quare et terra cognovit esse fatales.

125. Id. ib. III, 256: Varro in secundo divinarum dixit: oraculum hoc a Dodonaeo Iove apud Epirum acceperunt.

126. Gellius, X, 15: Verba M. Varronis ex secundo divinarum super flamine Diali haec sunt: is solus album habet galerum, vel quod maximus est, vel quod Iovi immolata hostia alba fieri oporteat.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro III.

127. Nonius, 334: M. Varro divinarum rerum lib. III: Lucius Scipio cum aurum factum haberet in cista viminea, fulmine ita est ictus, ut cista esset integra, aurum colliquisset.

128. Servius, ad Verg. Aen. I, 42 (46): Sed cum Varro divinarum III quattuor diis fulmina assignet ...

129. Servius, ad Verg. Aen. III, 359: Varro autem quattuor genera divinationum dixit, terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis.

130. Macrobius, Sat. I, 16: Vitabant veteres ad viros vocandos ... etiam feriis, sicut Varro in augurum libris [libro?] scribit in haec verba: viros vocare feriis non oportet; si vocavit piaculum est.

131. Festus, 290, 5: sin nam [consules in comitiis nunc] in perpetuum auguribus praesentibus ut]untur, ut ait [Varro, olim vero tantum in auspi]cio ...

132. Festus, 361, 26: Quinque genera signorum observant augures publici [ex caelo, ex avibus, ex tripudiis], ex quadripedibus ex [diris, ut est apud Varonem].

133. Velius Longus, G.L.K., VII, 73, 2: "delirus" placet Varroni, non delerus.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro IV.

134. Nonius, 222, M.: Specus genere masculino Varro Rerum divinarum lib. III: ibi quum amissam capram (al. capream) desiderarent, animadvertissentque quendam specum tenebricosum.

135. Charisius, G.L.K., I, 100, 23: antistitam.

136. Servius, ad Verg. Aen. III, 444: In foliis autem palmarum Sibyllam scribere solere testatur Varro.

137. Id. ib., 445: Nam Sibylla appellativum est nomen adeo ut Varro quot Sibyllae fuerint, scripserit.

138. Augustinus, de ciu. Dei, XVIII, 23: Eodem tempore (quo condita Roma est) Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodidit plures fuisse non unam.

139. Servius, ad Verg. Aen. VI, 36: Multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat in libris Rerum divinarum et requirit a qua sint fata Romana conscripta ... Ducitur tamen Varro ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant apud Erythram insulam, ipsa inventa sunt carmina.

140. Id. ib. 74: Varro dicit: in follis palmae interdum notis, interdum scribebant sermonibus.

141. Lactantius, diu. inst., I, 6: Varro quo nemo unquam doctior ne apud Graecos quidem neque apud Latinos vixit, in libris Rerum divinarum quos ad C. Caesarem scripsit pontif. max., cum de XVviris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae.

142. Dionysius, Halic., IV, 62: fabulam de Sibylla ex Varrone sumpsisse dicit.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro V.

143. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 28: quoniam ut in primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animadversa, de caelo et terra, a quo dii partim dicuntur caelestes partim terrestres.

144. Servius, ad Verg. ecl. V, 66: Varro diis superis altaria, terrstribus aras, inferis focos dicari affirmat.

145. Macrobius, Sat. III, 2, 8: Inde Varro divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri: ansis autem teneri solere vasa quis dubitet? Commutatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerius et Furios.

146. Servius, ad Verg. Aen. IV, 129: Veteres asas dicebant, postea immutata littera s in r aras dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios quod Varro libro quinto Rerum divinarum plenius narrat. Necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri, quod si non fieret, diis sacrificata grata non esset.

147. Macrobius, Sat. I, 9, 227: Varro libro V Rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas.

148. Servius, ad Verg. Aen. III, 134: Sane Varro Rerum divianrum refert inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minerve, nec minus in plurimis urbibus oppidisque et id tam publice quam privatim solere fieri, focum autem dici a fovi et colinam ab eo quod ibi ignis colatur, nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri.

149. Isidorus, etym., XX, 10, 1: Ab igne colendo culinam antiqui appellaverunt focum. Focus quia phos Graece, Latine ignis est, und eiuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sive calore nihil nascitur: sterili non quicquam frigore gigni. Varro autem focos ait dictos quod foveant ignes, nam ignis ipsa flamma est: quicquid autm ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, seu quid aliud in quo ignis fovetur.

150. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 363: Varro enim divinarum libr. V Victorem Herculem putat dictum quod omne genus animalium decies (toties?) vicerit.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro VI.

151. Augustinus, de ciu. Dei, III, 17: Nam quae tunc velut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita fuerunt atque reparata nisi postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multo ignorata commemorat.

152. Servius, ad Verg. Aen. II, 512: Varro locum quattuor angulis conclusum aedem docet vocari debere. Idem rerum divinarum libro sexto intulit ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut essent, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis.

153. Id. ib. II, 225: Varro autem Rerum divinarum libro XXVII (VI) delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum; ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponant, delubrum.

154. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 7: Quid de Iove senserunt. qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? ... Epulones, deos parasitos Iovis ad eius mensam constituisse Varro dixit. [...] Herculis aedituus otiosus atque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante in una constituens Herculem, in altera seipsum; sub ea conditione ut si ipse vicisset, de stipe templi, sibi coenam pararet, amicamque conduceret; si autem Victoria Herculis fieret hoc idem de pecunia sua voluptate Herculis exhiberet: deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule victus esset, debitam caenam et nobilissimam meretricem Larentinam (Acca Larentia) deo Herculi dedit. At illa cum dormivisset in templo vidit in somniis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse quod inde discedens cui primum iuveni obvia fieret, apud illum inventura mercedem quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. At sic abventi cum primus invenis ditissimus Tarutius occurrisset, eamque delectam secum diutius habuisset, illa herede relicta, defunctus est, quae amplissimam adepta pecuniam ne divinae mercedi videtur ingrata, quod acceptissimum putavit esse numinibus Populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, atque illa non comparente, inventum est testamentum, quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse divinis. Haec si poetae fingerent [...] ad fabulosam theologiam dicerentur procul dubio pertinere et a civili theologiae dignitate separanda iudicarentur, cum vero haec dedecora, non poetarum, sed populorum, i. e. non fabulosae sed civilis theologiae a tanto auctore [Varrone] produntur.

155. Philargyrus, ad Verg. georg. IV, 265: Varro divinarum VI femminino genere canales dixit.

156. Nonius, 473: M. Varro divinarum libro VI: postquam vidit misericordia labasci mentem infirmam populi.

157. Gellius, IV, 17, 21: Damnatusque [M. Manilius] capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus est.

158. Macrobius, I, 8: quamvis Varro libro VI qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem T. vero, Lartium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse.

159. Plinius, n. h., VIII, 47, 194: Lanam in colu et fusu Tanaquilis quae eadem Caia Caecilia vocata est, in templo Sangi durasse prodente se auctor est M. Varro, factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae qua Servius Tullius fuerat usus.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro VII.

160. Gellius, II, 28: [Romani] ubi terram movisse senserant, nunciatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen ita, ubi solet, cui servare ferias oporteret, statuere et edicere, quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum adligarent. Eas ferias si quis polluisset, piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificium observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret, incertum esset.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro VIII.

163. Servius, ad Verg. georg. I, 269: Sane sciendum secundum Varronem contra religionem esse, si vel irrigentur agri, vel laventur animalia festis diebus: nymphae enim sine piaculo non possunt moveri.

164. Plutarchus, quaest Rom., 135: de nuptiis secundum Varronem.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro IX.

165. Macrobius, I, 11, 233: Ex senatus itaque consulto et Maevia lege ad propitiandum Iovum additus est illis circensibus dies is qui instauraticius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine apo tou staurou, et a redintegratione, ut Varroni placet, qui instraurare ait esse instar novare.

166. Festius, 351, 22: Taurios ludo ...

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro X.

167. Augustinus, de ciu. Dei, I, 32: Ludi scenici, spectacula turpidinum [...] non hominum vitiis sed deorum vestrorum iussis Romae instituti sunt. Dii propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi sceninicos exhiberi iubebant.

168. Id. ib. II, 8: Illos ludos ... ipsos deos ut sibi solemniter ederentur et honori suo consecrarentur acerbe imperando et quodammodo extorquendo fecisse. - Nunc ingravescente pestilentia ludi scenici auctoritate pontificium Romae primitus instituti sunt. -

169. Id. ib. III, 17: Inde in hac pestilentia scenicos ludos aliam novam pestem ... intulerunt.

170. Id. ib. IV, 1: Haec ... probavimus ... partim ex litteris eorum qui non tanquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista coscripta posteris reliquerunt, ita ut vir doctissimus apud eos Varro etc.

171. Macrobius, Sat. VI, 4: Varro Rerum divinarum libro decimo: nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum.

172. Servius, ad Verg. Aen. X, 894: Vnde et pueri quos in ludis videmus ea parte qua cernunt, stantes cernui vocantur, ut etiam Varro in ludis theatralibus docet.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XI.

173. Nonius, 194, 17: Varro Rer. divinar., libro XI: tragica vincula baltea sunt.

174. Nonius, 220, 2: Varro Rerum divinarum lib. XI: Prosiciem extorum vel in mensam porricere.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XII.

175. Nonius, 510, 12: Etenim ut deos colere debet communitus civitas, sic singulae familiae debemus.

176. Servius, ad Verg. Aen. XII, 603: Suspendiosis quibus iusta fieri ius non sit, suspensis opillis, velut per imitationem moris parentari.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XIII.

177. Charisius, G.L.K., I, 105, 9: amoletum ... sive a molliendo id est infrigendo vim mali, sive ab aemulatione.

178. Augustinus, de ciu. Dei, III, 9: Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi vel civitati consociari potuerit, Varro prodit.

179. Plutarchus, quaest. Rom., p. 150 R.: de sacrificio Herculi, secundum Varronem.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XIV.

180. Gellius, I, 18, 1: in quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ellena, puteum, quod vocant phrear, leporem, quod lagoon dicunt. in quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.

181. Gellius, I, 18, 3: Varro furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furvum atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.

182. Gellius, III, 16, 9: nam Parca inmutata una littera a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore.

183. Gellius, XV, 30, 6: petorritum est non ex Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est vox Gallica. id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum divinarum, quo in loco Varro cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, et Hispanicum verbum esse.

184. Lydus, de mens., 4, 2: (de Iano).

185. Servius, ad Verg. Aen. VIII, 275: Varro dicit deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui immortales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios communes: privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, Thebani Amphiaraum, Lacaedemonii Tyndareum: communes, quos universi ut Castorem, Pollucem, Liberum, Herculem.

186. Tertullianus, ad nat., II, 9: Nos vero bifariam Romanorum deos recognosci, communes et proprios, id est, quos cum omnibus habent et quos sunt commenti ... Quare communes dei quam physico quam in mythico comprehendantur etc.

187. Servius, ad Verg. Aen. II, 141: Bene medium tenuit, nam ea numina invocans quae sunt conscia numina veritatis: quia et pontifices dicunt singulis actibus proprios deos praesse: hos Varro certos deos appellat.

188. ID., ad Verg. georg. I, 21: nomina haec numinum in Indigitamentis inveniuntur, id est, in libris pontificalibus, qui et nomina deorum et rationem ipsorum nonimum continent: quae etiam Varro dicit, nam ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat imposita.

189. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: cum mas cum femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus.

190. Id., ib.: Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos caepit a conceptione hominis quorum numerum exorsus est a Iuno; eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos, ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Naeniam deam quae in funeribus senum cantatur: deinde caepit deos alios ostendere qui pertinerent, non ad ipsum hominem, sed ad ea quae sunt hominis sicuti est victus, vestitus et quaecumque alia quae huic vitae sunt necessaria, ostendens in omnibus quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari.

191. Id., ib.: cum [Varro] religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum vereri ut parentes, non ut hostes timeri.

192. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 11: Praesit nomine Liberi virorum seminibus et nomine Liberae feminarum.

193. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 11: deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando ... Numeria quae numerare docet ... de spe quae venit [Iuppiter dicitur] Venilia ... Ipse sit Diespiter qui partum perducat in diem: ipse sit Dea Mena quam praefecerunt menstruis feminarum: ipse Lucina quae a parturientibus invocetur: ipse opem ferat nascentibus excipiens eos sinu terrae et vocetur Opis. Partula quae partum gubernet, Ad nat., II, 11. Candelifera quoniam ad candelae lumina pariebant. Ipse in vagitu os aperiat et vocetur deus Vaticanus: ipse levet de terra et vocetur dea Levana, ipse cunas tueatur et vocetur dea Cunina ... ipse in deabus illis quae facta nascentibus canunt et vocantur Carmentes ... in diva Rumina mammam parvulo immulgeat ... in diva Potina potionem ministret: in diva Edulica escam praebeat: de pavore infantium Paventia nuncupetur: ... dea Iuventa, quae post praetextam excipiat iuvenilis aetatis exordia: praesit [Iuppiter] fortuitis voceturque Fortuna ... Ipse sit Fortuna Barbata quae adultus barba induat ...

194. Comm. ad Verg. Aen. X, 76 (Mai): [Varro] rerum divinarum XIIII de diis certis spes cum conciliata non frustra esset et evenisset Veniliae sacrificabantur quam deam cum Neptuno coniungant multi.

195. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: Deinde coepit (Varro) deos alios ostendere qui pertinent non ad ipsum hominem sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est victus, vestitus et quaecumque alia quae huic vitae necessaria ... Numquid Venus sola parum esset, quae ob hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine vi femina virgo esse non desinat? - et certe si adest Virginiensis dea, ut viginti zona solvatur; si adest deus Subigus, ut viro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoveat, conprimatur, dea Pertunda ibi quid facit?

196. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: ab his tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deverram a scopis, quibus dis custodibus contra vim dei Silvani feta [mulier] conservaretur.

197. Id. ib. IV, 8: neque - audent aliquas partes deae - tribuere - Volupiae, quae a voluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a libidine.

198. Id. ib. IV, 8: nec agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo Iugatino, collibus deam Collatinam, vallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem invenire, cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu sub terra essent, praepositam volverunt habere deam Seiam; cum vero iam essent super terram et segetem facerent, deam Segetiam; frumentis vero collectis adque reconditis, ut tuto servarentur, deam Tutilinam praeposuerunt.

199. Id. ib. IV, 8: praefecerunt geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, involumentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam Patelanam; cum segetes novis aristis aequantur, quia veteres aequare hostire dixerunt, deam Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur id est a terra auferuntur, deam Runcinam.

200. Id. ib. IV, 8: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini.

201. Id. ib. IV, 16: vocaverunt deam Agenoriam quae ad gendum excitaret, deam Stimulam quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam quae praeter modum non moveret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam quae faceret strenuum, Quietem vero appellantes quae faceret quietum.

202. Tertullianus, ad nat., II, 11: Afferenda est ab afferendis dotibus.

203. Gellius, XVI, 17: nam sicut Aius deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima nova via, quod eo in loco divinibus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast; idcircoque vagire dicitur exprimente verbo sonum vocis recentis.

204. Tertullianus, de an., 37: superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam quae partum gubernet et Lucinam quae producat in lucem.

205. Tertullianus, ad nat., II, 11: cum primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt, ab officiis partus dictae.

206. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 23: Telluri, Tellumoni, Altori, Rasori.

207. Servius, ad Verg. georg. I, 315: sane Varro in libris divinarum dicit deum esse Lactantem, qui se infundit segetibus et eas facit lactescere.

208. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 21: quid opus erat deo Catio patre, qui catos id est acutos faceret? quid necesse erat Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano vagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona vellent; diis nuptialibus, ut ben coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi divae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut vincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam?

209. Id. ib. IV, 21: invocanda propter fessos diva Fessona, propter hostes depellendos diva Pellonia.

210. Id. ib. IV, 21: nec deos Spiniensis, ut spinas ex agris eradicarent, nec dea Rubigo ut non accederet, rogaretur, una Felicitate praesente et tuente ...

211. Servius ad Verg. georg. I, 151: robigo est, ..., vitium obscaenae libidinis quod ulcus vocatur ... Robigo deus et sacra eius VII K. Maias, Robigalia appellantur.

212. Id. ib. IV, 24: a pomis Pomonam, non Pomum, sicut a bubus Bubonam, non Bovem.

213. Id. ib. IV, 8: neque ... audent aliquas partes deae Clocinae tribuere. Cfr. Lactantium, I, 20.

214. Id. ib. IV, 20: Virtutem deam fecerunt ... Fides dea credita est ... et Fides et Pudicitia.

215. Servius, ad Verg. Aen. V, 45: Varro et Ateius ... dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii Manes.

216. Servius, ib., VIII, 51: ait Varro: nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum duce Evandro?

217. Tertullianus, ad nat., II, 11: sit deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluvionia, quae infantem in utero nutriat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum.

218. Id. ib. II, 11: deus est dictus et ab effatu Farinus et alius a loquendo Locutius.

219. Id. ib. II, 11: praestantiae Praestitiam.

220. Id. ib. II, 8: Varro ponit, Casiniensium Deti, Narniensium Visidianum, Atheniensium (Aternensium?) Numentinum Faesulanorum Anchariam et quam Vulsiniensium Nortiam.

221. Id. ib. II, 9: Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente captus, curari eum magis quam consecrari decebat.

222. Id. ib. II, 9: Romulus ideo Quirinus est, quia tunc [cum virgines dolo rapuit] parentibus quiritatum est per illum.

223. Macrobius, Sat. I, 12: Varro Fauni filiam esse tradit adeo pudicam, ut extra gynaeconitim nunquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec virum unquam viderit, nec a viro visa sit.

224. Servius, ad Verg. Aen. XII, 139: Varro Rerum divinarum XIV ait: Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur.

225. Nonius, 480, 1: Varro Antiquitatum divinarum libro XIIII: viri nuptiis sacrificabantur in cubiculo viduae.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XV.

226. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 17: Trium extremorum primum cum de diis certis absolvisset (Varro) librum, in altero de diis incertis dicere ingressus ait: cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero reprehendi non debeo. Qui enim putabit indicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum ut in primo libro quae dixi in dubitationem revocem, quam in hoc quae perscribam omnia ad aliquam redigam summam.

227. Macrobius, Sat. III, 2: Varro etiam in libro quintodecimo rerum divinarum: ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci paianizein vocant.

228. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 23: Sicut enim apud ipsos legitur, Romani veteres nescio quem Summanum cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quem Iovem, sed postquam Iovi templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut vix inveniatur qui Summani nomen quod audire iam non potest, se iam legisse meminerit.

229. Servius, ad Verg. georg. III, 1: Pales autem, ut diximus, dea est pabuli, quam alii Vestam, alii Matrem deum volunt. Hanc Virgilius genere feminino appellat; alii, inter quos Varro, masculino genere ut hic Pales.

230. Gellius, XVI, 16: quorum in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, Agrippae appellati vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. Quando igitur inquit contra naturam forte conversi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postverta cognominatast, Prorsa altera a recti perversique partus et potestate et nomine.

231. Comm. ad Verg. Aen. V, 241 (Mai): Portunus, ut Varro ait, port[tuum porta]cumque praeses. Quare huius dies festus Portunalia, quo apud veteres aedes in portu et feriae institutae.

232. Charisius, G.L.K., I, 147, 1: volgus rumorem.

233. Servius, ad Verg. Aen. IX, 4: Pilumnum et Picumnum ... Varro coniugales deos suspicatur.

235. Id. ib. IX, 584: Palicos nauticos deos Varro appellat.

236. Arnobius, IV, 3: quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca inquit dea est auctore appellato Varrone.

ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libro XVI.

237. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 13: quid est Genius? deus qui praepositus est ac vim habet omnium rerum gignendarum. Alios loco Genius dicit [Varro] esse unius cuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum: talem autem mundi animum deumesse [...] ut tanquam universalis genius ipse mundi animus esse creditur

238. Id. ib. VII, 11: dixerunt eum Victorem Invictum Opitulum Inpulsorem Statorem Centumpedam Supinalem Tigillum Almum Ruminum: quod omnia vinceret, quod a nemine vinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet inpellendi statuendi stabiliendi resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma id est mamma aleret animalia.

239. Id. ib. VII, 14: ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inte homines medius; ideo Hermes graece, quod sermo vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, hermeneia dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter vedentes et ementes sermo fit medius.

240. Id. ib. VII, 13: quid est - Saturnus? unus de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.

241. Id. ib. VII, 24: Tellurem putant esse Opem quod opere fiat melior, Matrem quod plurima pariat, Magnam quod cibum pariat, Proserpinam quod ex ea proserpant fruges, Vestam quod vestiatur herbis.

242. Id. ib. VII, 22: Venilia unda est quae ad litus venit, Salacia quae in salum redit.

243. Id. ib. VII, 17: In tertio porro isto de diis selectis posteaquam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putavit, ingressus est civilem theologiam explicare. De deis, inquit, populi romani publicis quibus aedes dedicaverunt, eosque pluribus signis ornatos notaverunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, non quod contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, dei scire.

244. Id. ib. VII, 2: Deos selectos Varro volumine complexus est ultimo: sunt autem viginti: duodecim mares, octo feminae: Ianus, Iupiter, Saturnus, Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcanus, Neptunus, Sol, Orcus, Liber pater, Tellus, Ceres, Iuno, Luna, Diana, Minerva, Venus, Vesta.

245. Tertullianus, ad nat., II, 12: Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Iovem, Iunonem et Minervam refert, nobis excidisse debet.

246. Arnobius, III, 40: Varro, qui sunt introrsus atque intimis penetralibus, coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos consentes et complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas nominibus ignotis. Sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimare.

247. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 3: Varro dicit diis quibusdam patribus et deabus matribus sicut hominibus ignobilitatem accidisse.

248. Id. ib. VII, 7: Ianus, a quo Varro sumpsit exordium, cum de naturali theologia praelocutus est, mundus est, ad quem rerum initia pertinent cum fines ad alterum pertineant quem Terminum vocant.

249. Id. ib. VII, 8: duas cum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os operimus, mundo similis videatur; unde et palatum Graeci ouranon appellant, et non nulli inquit [Varro] poetae Latini caelum vocaverunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes versus et introrsus ad fauces.

250. Nonius, 197, 5: Varro Rerum divinarum. Vt deum significas non partem mundi, sic pater magnus materna (Matutinus?) hister (Falacer?) coelus.

251. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 9: Iovis qui etiam Iupiter dicitur, Deus est habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo. Ei praeponitur Ianus, quoniam pedes Ianum sunt prima, penes Iovem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur.

252. Id. ib. VII, 12: Iupiter vocatur Pecunia quod eius sunt omnia.

253. Id. ib. VI, 8 (refert ad n. 235, supra): idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram de qua oriuntur, iterum recidant.

254. Id. ib. VII, 18-19: Saturnus pater ideo a Iove filio superatus est quod ante est causa, quae pertinet ad Iovem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Saturnum, inquit Varro, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum devorare, quo eo semina unde nascerentur redire. Et quod illi, pro Iove gleba obiecta est devoranda, significat, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas esset inventa. Falcem habet Saturnus propter agricolturam. Saturno regnante, nondum erat agricoltur, et ideo priora eius tempora perhibentur (sicut Varro ipse fabellas interpretatur), quia primi homines ex his vivebant seminibus quae terra sponte gignebat. Ideo dicit Varro a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis et a quibusdam etiam maiores sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genus humanarum. Quod coelum, inquit Varro, patrem Saturnum castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum non penes coelum semen esse divinum. Kronon appellatum dicit Varro, quod Graeco vocabulo significat temporis spatium, sine quo semen non potest esse fecundum.

255. Id. ib. VII, 16: Apollinem quamvis divinatorem et medicum velint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam Solem dixerunt.

256. Id. ib. VII, 14: Item quia nec Marti aliquod elementum vel partem mundi invenire potuerunt [...] deum belli esse dixerunt.

257. Id. ib. VII, 23: Vbi erit Orcus frater Iovis et Neptuni quem Ditem patrem vocant? Vbi eius uxor Proserpina quae secundum aliam in eiusdem libris positam opinionem non terrae faecunditas sed pars inferior perhibetur?

258. Id. ib. VII, 2: ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur. unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber qui marem effuso semine liberat; ibi Libera quam et Venerem volunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur.

259. Id. ib. VII, 21: Liberum liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodammodo primatum vinum tenet; verum etiam seminibus animalium praefecerunt. In Italiae compitis quaedam dixit Varro sacra Lieri celebrata cum tanta licentia turpitudinis, ut in eius honorem pudenda virilia colerentur, non saltem aliquantum verecundiore secreto sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis impositum prius rure in compitis et usque in urbem postea vectabatur.

260. Id. ib. VII, 28: Liberum et Cererem praeponunt seminibus, vel illum masculinis illam femininis, vel illum liquori, illum vero ariditati seminum.

261. Id. ib. VII, 28: Dicturus de feminis, hoc est de Deabus, Varro, quoniam, inquit, ut in primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animadversa de caelo et de terra, a quo dii partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo cum diximus de Iano, quem dii caelum alii dixerunt esse mundum, sic de feminis initium scribendi fecimus a Tellure.

262. Id. ib. VII, 24: Cur ergo Pontifices, ut ipse (sc. Varro) indicat, additis quoque aliis duobus quattuor diis faciunt rem divinam, Telluri, Tellumoni, Altori et Rusori? Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare? Quod, rursus, inquit, cuncta eodem revolvuntur.

263. Id. ib. VII, 24: Varro ... deam vult esse Tellurem. Eandem, inquit, dicunt Matrem Magnam: quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae: quod turres in capite, oppida: quod sedes fingantur circa eam, cum omnia moveantur, ipsam non moveri quod Gallos huic deae ut servirent, fecerunt, significat eos, qui semine indigeant, terram sequi oportere: in ea quippe omnia reperiri. Quod se apud eam iactant, praecipitur qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus, ferramentorum iactandorum ac manuum et eius rei crepitus in colendo agro quid fit, significant, ideo aere, quod eum antiqui colebant aere, antequam ferrum esset inventum. Leonem aiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant, esse nullum genus terrae tam remotum, ac vehementer ferum quod non subigi colique conveniat. Deinde adiungit: Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, Deos existimatos esse complures.

264. Id. ib. VII, 20: De sacris Cereris in quibus praedicantur illa Eleusina, quae apud Athenienses nobilissima fuerunt, Varro nihil interpretatur, nisi quod attinet ad frumentum, quod Ceres invenit, et ad Proserpinam, quam, rapiente Orco, perdidit. Et hanc ipsam, dicit, significare fecunditatem seminum, quae cum defuisset quodam tempore, eademque sterilitate terra moereret, exortam esse opinionem quod filiam Cereris id est ipsam fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat, et apud inferos detinuerat: quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit Proserpina redita, exortam esse laetitiam, et ex hoc solemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inventionem non pertineant.

265. Servius, ad Verg. Aen. III, 13: Sane dominam prorie matrem deum dici Varro et caeteri affirmant.

266. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 16: Quandoquidem etiam matrem magnam eandem Cererem volunt, quam nihil aliud dicunt esse, quam Terram, eamque perhibent et Iunonem et ideo ei secundas causas tribuunt rerum.

267. Id. ib. VII, 2: Provinciam menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni Varro assignat, quae tamquam Iuno Lucina cum Mena, praevigna sua eidem cruori praesidet.

268. Id. ib. VII, 2: Iuno [...] quae in diis selectis etiam Regina est.

269. Id. ib. VII, 3: Omnium purgandorum potestatem habet Iuno et ideo ea non deest purgationibus feminarum et partubus hominum.

270. Id. ib. VII, 3: Iuno est Iterduca pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Mena et Adeona.

271. Id. ib. VII, 3: Eadem Iuno domiduca est earum quae nubebant.

272. Id. ib. IV, 10: Cur Iuno adiungitur Iovi uxor, ratio est, quod Iovem accipiant in aethere, Iunonem in aere et haec duo elementa coniuncta sint, alterum superius alterum inferius.

273. Id. ib. IV, 11: Ex physicis rationibus modo Iuppiter est corporei huius mundi animus, qui universam istam molem ex quattuor vel pluribus elementis constructam atque compactam implet et movet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedit: modo est aether, ut aerem Iunonem supterfusam desuper amplectatur, modo totum simul cum aere est ipse caelum, terram vero tamquam coniugem eamdemque matrem fecundis imbribus et seminibus faetet, modo autem deus unus.

274. Id. ib. VII, 16: Dianam germanam eius (Apollinis) similiter (dixerunt) Lunam et viarum praesidem. Vnde et virginem volunt quia via nihil pariat et ideo ambas sagittas habere quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usue pertendant.

275. Id. ib. VI, 16: Minerva humanis actibus praeposita eadem vel summus aether vel etiam Luna.

276. Id. ib. VII, 23: Pars animae mundi, quae per terram permeat deum facit terram sive tellurem. (...) Varro in eodem de diis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni universaque natura: unum qui omnes partes corporis quae vivunt transit et non habet sensum sed tantum ad vivendum valetudinem. Hanc vim in nostro corpore dicit permanare in ossa, ungues, capillos: sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo vivunt. Secundum gradum animae in quo sensus est: hunc vero pervenire in oculos, aures, nares, os, tactum. Tertium gradum animae esse summum, qui vocatur animus, in quo intelligentia praeeminet: hoc praeter homines omnes carere mortales: hanc partem animae mundi dicit deum, in nobis autem genium vocari. Esse autem in mundo lapides ac terram quam videmus quo non permanat sensus ut ossa et ungues dei. Solem vero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse deus sentit sensus esse eius. Aethera porro animum eius: ex cuius vi quae pervenit in astra, ipsum quoque facere deos; et per ea quod in terram permeat, deum tellurem, quod autem inde permeat in mare atque oceanum deum esse Neptunum. ANTIQVITATES - II. Rerum divinarum. - Ex libris incertis.

277. Tertullianus, ad nat., II, 15: taceo Ascensum a scansione et Clivicolam a clivis.

278. Servius, ad Verg. Aen. X, 894: cernuus equus dicitur qui cadit in faciem, quasi in eam partem cadens qua cernimus; unde et pueri quos in ludis videmus, ea parte qua cernunt stantes cernuli vocantur.

279. Macrobius, Sat. III, 4, 2: sicut locum in quo figerent candelam, candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent, nominatum delubrum.

280. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: domum est ducenda quae nubit, adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum viro, additur dea Manturna.

281. Servius, ad Verg. Aen. III, 134: focum dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur.

282. Augustiunus de ciu. Dei, IV, 11: praesit fortuitis voceturque Fortuna.

283. Id. ib. IV, 18: Fortuna, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortunam nominatur.

284. Id. ib. IV, 21: levet de terra et vocetur dea Levana.

285. Id. ib. IV, 7: dea Mena quae menstruis fluoribus praeest.

286. Id. ib. IV, 11: de pavore infantum [Iuppiter] Paventia nuncupetur.

287. Id. ib. IV, 17: in diva Potina potionem ministret, in diva Educa escam praebeat.

288. Tertullianus, ad nat., II, 15: etiam locorum urbis vel loca deos arbitramini, montium septem Septemontium.

289. Id. ib. II, 9: quid Sterculinus meruit ad divinitatem? si agros stercoribus iuvando diligens fuit.

290. Lactantius, diu. inst., I, 6, 7: M. Varro Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae vates sibyllae sint a veteribus nuncupatae vel ab unius Delphidis nomine vel a consiliis deorum enuntiandis. Sious enim deos, non theous, et consilium non boulen, sed boullan appellabant Aeolico genere sermonis. itaque sibyllam dictam esse quasi theiboulen.

291. Tertullianus, ad nat., II, 4: aiunt quidam propterea deos theous appellatos, quod theein id est hieothai pro currere ac motari interpretatio est.

292. Id. ib. II, 15: Viduus qui animam corpore viduet -, item Caeculus qui oculos sensu exanimet, item Orbana quae in orbitatem semina extinguat.

FORUM ROMANUM