|
LIBER X
1.
Die sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen
miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo
praesepio nullo equidem contradicente dictum abducit atque a suo
contubernio - hoc enim mihi videbatur - sarcinis propriis onustum et
prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam. Nam et galeam
nitore praedicantem et scutum gerebam longius relucens, sed etiam lanceam
longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem
causa, sed propter sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
Confecta campestri nec adeo difficili via quandam civitatulam pervenimus
nec in stabulo, sed in domo cuiusdam decurionis devertimus. Statimque me
commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum
ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.
2.
Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus
memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.
Dominus aedium habebat iuvenem filium prope litteratum atque ob id
consequenter pietate modestia praecipuum, quem tibi quoque provenisse
cuperes vel talem. Huius matre multo ante defuncta rursum matrimonium sibi
reparaverat ductaque alia filium procreaverat alium, qui adaeque iam
duodecimum annum aetatis supergressus erat. Sed noverca forma magis quam
mortibus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad
extremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit. Iam ergo, lector
optime, scito te tragoediam, non fabulam legere et a socco ad coturnum
ascendere.
Sed mulier illa, quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebat,
imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio
resistebat. At ubi completis igne vaesano totis praecordiis inmodice
bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore
simulato vulnus animi metitur [in] corporis valetudinem. Iam cetera salutis
vultusque detrimenta et aegris et amantibus examussim convenire nemo qui
nesciat: pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et
suspiritus cruciatus tarditate vehementior. Crederes et illam fluctuare
tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat. Heus medicorum ignarae
mentes, quid venae pulsus, quid coloris intemperantia, quid fatigatus
anhelitus et utrimquesecus iactatae crebiter laterum mutuae
vicissitudines? Dii boni, quam facilis licet non artifici medico cuivis tamen
docto Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis
calore flagrantem!
3.
Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium
at ad se vocari praecipit filium - quod nomen in eo, si posset, ne ruboris
admoneretur, libenter eraderet. Nec adulescens aegrae parentis moratus
imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxori
patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa
cruciabili silentio diutissime fatigata et ut in quodam vado dubitationis
haerens omne verbum, quod praesenti sermoni putabat aptissimum, rursum
improbans nutante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium,
decunctatur. At iuvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus summisso vultu
rogat ultro praesentis causas aegritudinis. Tunc illa nacta solitudinis
damnosam occasionem prorumpit in audaciam et ubertim adlacrimans
laciniamque contegens faciem voce trepida sic eum breviter adfatur:
"Causa omnis et origo praesentis doloris set etiam medela ipsa et salus
unica mihi tute ipse es. Isti enim tui oculi per meos oculos ad intima
delapsi praecordia meis medullis acerrimum commovent incendium. Ergo
miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui
morituram prorsus servabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in
tua facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax
necessarii facinoris otium. Nam quod nemo novit, paene non fit."
4.
Repentino malo perturbatus adulescens, quanquam tale facinus protinus
exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit
exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. Ergo prolixe
pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet
impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati
concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae. Et
tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam
compertae gravitatis educatorem senem protinus refert. Nec quicquam diutina
deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae
saevientis evadere. Sed impatiens vel exiguae dilationis mulier ficta
qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime
dissitas festinare villulas. Quo facto maturae spei vesania praeceps
promissae libidinis flagitat vadimonium. Sed iuvenis, modo istud modo aliud
causae faciens, exsecrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa,
nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens,
mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium.
Et adsumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali
servulo perfidiae suae consilia communicat; nec quicquam melius videtur
quam vita miserum privare iuvenem. Ergo missus continuo furcifer venenum
praesentarium comparat idque vino diligenter dilutum insontis privigni
praeparat exitio.
5.
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines,
forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post
matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens
repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis
occultae continuo perduxit haustu. Atque ubi fratri suo paratam mortem
ebibit, examinis terrae procumbit, ilicoque repentina pueri pernicie
paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam. Iamque
cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctorem
insimulabant extremi facinoris. Sed dira illa femina et malitiae
novercalis exemplar unicum non acerba filii morte, non parricidii
conscientia, infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota
cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore,
qui vianti marito domus expugnationem nuntiaret, ac
mox eodem ocius ab itinere regresso personata nimia temeritate insimulat
privigni veneno filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo mentiebatur,
quod iam destinatam iuveni mortem praevenisset puer, sed fratrem iuniorem
fingebat ideo privigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini,
qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere. Nec tam immanibus
contenta mendacis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illum
gladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussum magnis
aerumnarum procellis aestuat. Nam et iuniorem incoram sui funerari videbat
et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet nimium mentitis
lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.
6.
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerant explicatae, et statim
ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis
trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit. Atque ibi
tum fletu tum precibus genua etiam decurionum contingens nescius fraudium
pessimae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum
incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata
novercae caede sicarium. Tanta denique miseratione tantaque indignatione
curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et
accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus
cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
Magistratus interim metu periculi proprii, ne de parvis indignationis
elementis ad exitium disciplinae civitatisque seditio procederet, partim
decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorum
iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis civiliter
sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis vel tyrannicae
impotentiae damnaretur aliquis inauditus et in pace placida tam dirum
saeculo proderetur exemplum.
7.
Placuit salubre consilium et ilico iussus praeco pronuntiat, patres in
curiam convenirent. Quibus protinus dignitatis iure consueta loca
residentibus rursum praeconis vocatu primus accusator incendit. Tunc demum
clamatus inducitur etiam reus, et exemplo legis Atticae Martiique iudicii
causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem
commovere.
Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognovi.
Quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac
prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire
neque ad vos, quae ignoravi, possim enuntiare, sed quae plane comperi, ad
istas litteras proferam.
Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque
probationibus certis instructi nec suspicionibus tantam coniecturam
permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta
esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum
cruciarius ille vel fortuna tam magni indicii vel confertae conspectu curiae
vel certe noxia conscientia sua deterrimus, quae ipse finxerat, quasi vera
adseverare atque adserere incipit: quod se vocasset indignatus fastidio
novercae iuvenis, quod, ulciscens iniuriam, filiis eius mandaverit necem,
quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit
comminatus, quod venenum sua manu temperatum dantum fratri reddiderit, quod
ac criminis probationem reservatum poculum neclexisse (se) suspicatus sua
postremum manu porrexit puero.
Haec eximie nimis ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum
trepidatione proferente finitum est indicium.
8.
Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin
eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. Cum iam
sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus,
ex more perpetuo in urnam aeream deberent coici, quo semel
conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea
commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum
carnificis, unus e curia senior prae ceteris compertae fidi atque
auctoritatis praecipuae medicus orificium urnae manu
contegens, ne quis mitteret calculum tenere, haec ad ordinem pertulit:
"Quod aetatis sum, vobis adprobatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis
criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari nec vos, qui vire
iurando adstrictis, inductos servuli mendacio peierare. Ipse non possum
calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare.
Ergo, ut res est, de me cognoscite.
9.
Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque
aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto
cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer
implicitus vitate se cruciatui subtrahere gestiret. At ego, perspiciens
malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem certusque
aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae
quaestioni praecavens non statim pretium, quod offerebatur, accepi,
aureorum nequam vel adulter reperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos
anulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur".
Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est
iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce
perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat. Nam quem ad
modum eius veneri frater insimulari potest, quod iste comparaverit?"
10.
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris
succedit pallor infernus perque universa membra frigidus sudor emanabat:
tunc pedes incertis alternationibus commovere, modo hanc, modo illam
capitis partem scalpere et ore semiclauso balbuttiens nescio quas afannas
effutire, ut eum nemo prorsus a culpa vacuum merito crederet; sed
revalescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non
desinit medicum. Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram
lacerari videret, multiplicato studio verberonem illum contendit
redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis
nequissimi servi manibus anulum ferreum deprehensum cum signo sacculi
conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem. Nec rota vel
eculeus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus
mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
11.
Tunc medicus: "Non patiar" inquit "hercules, non patiar vel contra fas
de innocente isto iuvene supplicium vos sumere vel hunc ludificato
nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere. Dabo enim rei praesenti
evidens argumentum. Nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste
gestiret nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis nec
exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne,
si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et
ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel
quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum,
mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis
efficacem. Nec mirum desperatissimum istum latronem certum extremae poenae,
quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile
tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit
et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem
lucidam. Quod [sive peremtus est] si morte praeventus est, quaeratis licet
causas mortis eius alias."
12.
Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum
festinatione ad illud sepulchrum quo corpus pueri depositum iacebat. Nemo
de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non
illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus coperculo capuli
remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis
deprehendit filium eumque complexum artissime, verbis impar praesenti
gaudio, producit ad populum. Atque ut erat adhuc feralibus amiculis
instrictus atque obditus deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido servi
nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium
nuda veritas et novercae quidem perpetuum indicitur exsilium, servus vero
patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei,
opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa
fortuna providentiae divinae condignum accepit exitum, qui momento modico
immo puncto exiguo post orbitatis periculum adulescentium duorum pater
repente factus est.
13.
At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar. Miles
ille, qui me nullo vendente comparaverat et sine pretio suum fecerat,
tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum
scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus
servis fratribus undecim denariis vendidit. Hic erat dives admodum dominus.
At illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat
edulia, alter cocus, qui sapidissimis intrimentis sucuum pulmenta condita
vapore mollibat. Vnico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad
vasa illa compluria gestanda praestinarant, quae domini religiones
plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter
duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam
fortunam expertus. Nam vespera post opiparas cenas eramque splendidissimo
apparatus multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare
domini: ille porcorum, pullorum, piscium et cuiusce modi pulmentorum
largissima reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos
et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas
petissent, oblatis ego divinitus dapibus adfatim saginabar. Nec enim tam
stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimi illis relictis cibis
cenarem asperrimum faenum.
14.
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe
adhuc timide et satis parce subripienti de tam multis pauciora nec illis
fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latenti pleniore capta
partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia,
suspicio non exilis fratrum pupugit animos, et quanquam de me nihil etiam
tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum.
Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur,
iamque curam diligentiorem at acriorem custodelam et dinumerationem
adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum
compellat:
"At istud iam neque aequum ac ne humanum quidem cotidie te partes
electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de
reliquis aequam vindicare divisionem, Si tibi denique societas ista
displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu
communionis discidere. Nam videro in immensum damni procedentem querelam
nutrire nobis immanem discordiam."
Subicit alvis: "Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod
cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime
sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem
arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium
quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones
pariat."
15.
His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se
prorsus fraudem, nullam denique subreptionem factitasse, sed plane debere
cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri; nam neque asinum, qui
solus interesset, talibus cibis adfici posse, et tamen cotidie partis
electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare
muscas, ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis adfatim cibis saginatus
corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina suculenta molliveram,
pilum liberali nitore nutriverat. Sed iste corporis mei decor pudori
peperit grande dedecus. Insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum
prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totis ad me dirigunt
animos. Et hora consueta velut balneas petituri clausis ex more foribus per
quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem.
Nec ulla cura iam damni sui habita mirati monstruosas asini delicias risu
maximo dirumpuntur vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis gulam.
Tantum denique ac tam liberatis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures
quoque praetereuntis perveniret domini.
16.
Sciscitatus denique, quid bonum rideret familia, cognito quod res
erat, ipse quoque per idem prospiciens forarem delectatur eximie; ac dehinc
risu ipse quoque latissimo adusque intestinorum dolorem redactum, iam
patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratur. Nam et ego tandem
ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatum faciem,
gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus
securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me
iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque
posita omne genus edulium solidorum et inlibata fercula iussit adponi. At
ergo quanquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me
tamen ei fare cupiens esurienter exhibitas escas adpetebam. Nam et quid
potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose ad explorandam
mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere
inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim convivium summo risu
personabat. Quidam denique praesentes scurrula: "Date? inquit "sodali huic
quippiam meri."
Quod dictum dominus secutus: "Non adeo" respondit "absurde iocatus es,
furcifer; valde enim fleri potest, ut contubernalis noster poculum quoque
mulsi libenter adpetat." Et "heus", ait " puer, lautum diligenter ecce
illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul, quod
ei praebiberim, commoneto."
Ingens exin oborta est epulonum exspectatio. Nec ulla tamen ego ratione
conterritus, otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema
labia grandissimum illum calicem uno haustum perduxi. Et clamor exsurgit
consola voce cunctorum salute me prosequentium.
17.
Magno denique delibutus gaudio dominus, vocatis servis suis,
emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo
liberto suo et satis peculiato magnam praefatus diligentiam tradidit.
Qui me satis humane satisque comiter nutriebat et, quo se patrono
commendationem faceret, studiosissime voluptates eius per meas argutias
instruebat. Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein
adluctari et etiam saltares sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque
esset adprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod
vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis
alterna conivens, bibere flagitarem. Atque haec omnia perfacile oboediebam,
quae nullo etiam monstrante scilicet facerem. Sed verebar ne, si forte sine
magistro humano ritu ederem pleraque, rati saevum praesagium portendere,
velet monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum
redderent. Iamque rumor publice crebruerat, quo conspectum atque
famigerabilem meis miris artibus affeceram dominum: hic est, qui sodalem
conivamque possidet asinum luctantem, asinum saltantem, asinum voces
humanas intellegentem, sensum nutibus exprimentem.
18.
Sed prius est ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem
referam, vis iste vel unde fuerit: Thiasus - hoc enim nomine meus
nuncupabatur dominus - oriundus patria Corintho, quod caput est totius
Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim
permensis honoribus quinquennali magistratui fuerat destinatus, et ut
splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorum triduani
spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriae
publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat nobilissimas feras et
famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis
coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis luculentis illis suis
vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim contecta
partim revelata frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam
Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis, quibus generosa suboles perhibet
pretiosa dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippis et purpureis
tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis
perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnumquam commisit adfatur
sermonibus atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur, quod
haberet in me simul et convivam et vectorem.
19.
At ubi partim terrestri partim maritimo itinere confecto Corinthum
accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non
tantum Thiasi studentes honori quam mei conspectus cupientes. Nam tanta
etiam ibidem de me fama pervaserat, ut non mediocri questui praeposito illo
meo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare
gestientes, obserata fore atque singulis eorum sorsus admissis, stipes
acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens. Quae more
ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus ludicris delectata per
admirationem adsiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit; nec
ullam vaesanae libidini medelam capiens ad instar asinariae Pasiphaae
complexus meos ardenter exspectabat, grandi denique praemio cum altore
depecta est noctis unius concubitum; at ille nequaquam <anxius, ecquid>
posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, adnuit.
20.
Iam demique cenati a triclinio domini decesseramus et iam dudum
praestolantem cubiculo meo matronam offendimus. Dii boni, qualis ille
quamque praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim pulvillis
compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum
praestruunt, sed et strangula veste auro ac murice Tyrio depicta probe
consternunt ac desuper brevibus admodum, sed satis copiosis pulvillis aliis
nimis modicis, quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire
consuerunt, superstruunt. Nec dominae voluptates diutina sua praesentia
morati, clavis foribus facessunt. At intus cerei praeclara micantes luce
nocturnas nobis tenebras inalbabant.
21.
Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua decoras
devinxerat papillas, lumen propter adsistens, de stagneo vasculo multo sese
perungit oleo balsamino meque indidem largissime perfricat, sed multo tanta
impensius (cura) etiam nares perfundit meas. Tunc exosculata pressule, non
qualia in lupanari solent basiola vel meretricum poscinummia vel adventorum
negantinummia, sed pura atque sincera instruit et blandissimos adfatus:
"Amo" et "Cupio" et "Te solum diligo" et "Sine te iam vivere nequeo" et
cetera, quis mulieres et alios inducunt et suas testantur adfectationes,
capistroque me prehensum more, quo didiceram, reclinat facile, quippe cum
nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum
temporis tam formosae mulieris cupiens amplexus obiturus; nam et vino
pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et ungento flagrantissimo
prolubium libidinis suscitaram.
22.
Sed angebar plane non exili metu reputans, quem ad modum tantis
tamque magis cruribus possem delicatam matronam inscendere vel tam lucida
tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti
labiasque modicas ambroseo rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et
saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quanquam ex
unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale suscipet: heu me, qui
dirrupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini!
Molles interdum voculas et adsidua savia et dulces gannitus
commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa: "Teneo te" inquit
"teneo, meum palumbulum, meum passerem" et cum dicto vanas fuisse
cogitationes meas ineptumque monstrat metus. Artissime namque complexa
totum me prorsus, sed totum recepit. Illa vero quotiens ei parcens nates
recellebam, accendes toties nisu rabido et spinam prehendes meam
adplicitiore nexu inhaerebat, ut hercules etiam deesse mihi aliquid ad
supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam
putarem adultero mugiente. Iamque operosa et pervigili nocte transacta,
vitata lucis conscientia facessit mulier condicto pari noctis futurae
pretio.
23.
Nec gravate magister meus voluptates ex eius arbitrio largiebatur
partim mercedes amplissimas acceptando, raptim novum spectaculum domino
praeparando. Incunctanter ei denique libidinis
nostrae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice munerato destinat
me spectaculo publico. Et quoniam neque egregia illa uxor mea propter
dignitatem neque prorsus ulla alis inveniri potuerat grandi praemio, quae
mecum incoram publicans pudicitiam populi caveam frequentaret. Eius poenae
talem cognoveram fabulam.
Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxoris suae,
matri eiusdem iuvenis - quod enim sarcina praegnationis oneratam eam
relinquebat - ut, si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quo esset
editum necaretur. At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus
pietate praeventa descivit ab obsequio mariti eamque prodidit vicinis
alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit. Sed ubi flos
aetatis nuptialem virgini diem flagitabat nec ignaro marito dotare filiam
pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secreto aperuit.
Nam et oppido verebatur ne quos casu, caloris iuvenalis impetu lapsus,
nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis spectatae iuvenis et
matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et arcanis domus
venerabilis silentii custodiae traditis, plebeiam facie tenus praetendes
humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus adgreditur ut desolatam
domus suae tutela receptaret ac mox artissimo multumque sibi dilecto
contubernali, largius de proprio dotem, liberalissime traderet.
24.
Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem
Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus
se direxit saeva Rivalitas. Et illico haec eadem uxor eius, quae nunc
bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori
succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis
mortis insidiari, Tali denique comminiscitur facinus.
Anulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum sibi quidem
fidelem, sed de ipsa Fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam
iuvenis profectus ad villulam vocarent ad sese, addito ut sola et sine ullo
comite quam maturissime perveniret. Et ne qua forte nasceretur veniendi
cunctatio, tradit anulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis
adstipularetur. At illa mandatu fratris obsequens - hoc enim nomen sola
sciebat - respecto etiam signo eius, quod offerebatur, naviter, ut
praeceptum fuerat, incomitata festinabat. Sed ubi fraudis extremae lapsa
decipulo laqueos insidiarum accessit, tunc illa uxor egregia sororem mariti
libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultime
verberat, dehinc quod res erat, clamantem quodque frustra paelicatus
indignatione bulliret fratrisque nomen saepius iterantem velut mentitam
atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso
crudelissimae necavit.
25.
Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt
variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis
sororis suae mortem tam miseram et qua minime par erat inlatam aequo quivit
animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore
perfusus exin flagrantissimi febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela
videretur esse necessaria. Sed uxor, quam iam pridem nomen uxoris cum fide
perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum
palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique
protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium
venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo compecto simulatur
necessaria praecordiis leniendis bilive subtrahendae illa praenobilis
potio, quam sacram doctiores nominant, sed in eius vicem subditur alia
Proserpinae sacra Saluti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et
adfinibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat.
26.
Sed audax illa mulier, ut simul et conscium sceleris amoliretur et
quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice: "Non prius",
inquit "medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam
potionem quam de ea bonam partem hauseris ipse. Vnde enim scio an noxium
in eam lateat venenum? Quae res utique te tam prudentem tamque doctum
virum nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita
necessariam adfero pietatem."
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus
excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi
privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae
conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter. Quam quidem
secutus adulescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad
istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum
remeabat, salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans
extinguere. Nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta
mulier ungue latius a se discere passa est - "priusquam" inquit "digesta
potione medicinae proventus appareat" - sed aegre precibus et
ostentationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit.
Interdum perniciem caenam totis visceribus furentem medullae penitus
adtraxerant, multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus
domum pervadit aegerrime. Vixque enarratis cunctis ad uxorem mandato saltem
promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisum violenter
spectatissimus medicus effundit spiritum.
27.
Nec ille tamen iuvenis diutius vitam tenuerat, sed inter fictas
mentitasque lacrimas uxoris pari casu mortis fuerat extinctus. Iamque eo
sepulto, paucis interiectis diebus, quis feralia mortuis litantur obsequia,
uxor medici pretium geminae mortis petens aderat. Sed mulier usquequaque
sui similis, fidei supprimens faciem, praetendes imaginem, blandicule
respondit et omnia prolixe adcumulateque pollicetur et statutum praemium sine
mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi
vellet ad incepti negotii persecutionem. Quid pluribus? Laqueis fraudium
pessimarum uxor inducta medici facile consentit et, quo se gratiorem
locupleti feminae faceret, properiter domo petitam totam prorsus veneri
pyxidem mulieri tradidit. Quae grandem scelerum nancta materiam longe
lateque cruentas suas manus porrigit.
28.
Habebat filiam parvulam de marito, quem nuper necaverat. Huic
infantulae quod leges necessariam patris successionem deferrent, sustinebat
aegerrime inhiansque toto filiae patrimonio inminebat et capiti. Ergo certa
defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem
parentem praebuit, pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam venero
eodem percutit. Sed parvulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera
praecordia conficit protinus viris infestum, at uxor medici, dum noxiis
ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum
suspicata, quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit
ad ipsam praesidis domum magnoque fidem eius protestata clamore et populi
concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit, statim
sibi simul et domus et aures praesidis patefierent. Iamque ab ipso exordio
crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente
mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias et,
attritu dentium longo stridore reddito, ante ipso praedis pedes examinis
corruit. Nec ille vir, alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae
venenatae dilatione languida passus marcescere confestim cubiculariis
mulieris adtractis vi tormentorum veritatem eruit atque illam, minus quidem
quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat,
certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
29.
Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore
oppido suspensus exspectabam diem muneris, saepius quidem mortem mihimet
volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel
infamia publici spectaculi depudescerem. Sed privatus humana manu, privatus
digitis, ungula rutunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram.
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam
gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore praeta vestiret
et commodum dirrupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent
rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
Dies ecce numeri destinatus aderat. Ad conseptum caveae prosequente populo
pompatico favore deducor. Ad dum ludicris scaenicorum choreis primitiae
spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi
graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens adfectabam, subinde
curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui veste
nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi pyrricam dispositis
ordinationibus decoros ambitus inerrabant nunc in orbem rotatum flexuosi,
nunc in obliquam seriem conexi et in quadratum patorem cuneati et in
catervae discidium separati. Ad ubi discursus reciproci multinodas ambages
tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subductu et complicitis siparis
scaena disponitur.
30.
Erat mons ligneus, ad instar incliti montis illius, quem vates Homerus
Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis
arboribus, summo cacumine, de manibus fabri fonti manante, fluvialis aquas
eliquans. Capellae pauculae tondebant herbulas et in modum Paridis, Phrygii
pastoris, barbaricis amiculis umeris defluentibus, pulchre indusiatus
simulabat magisterium. Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica
chlamida sinistrum tegebat umerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus,
et inter conas eius aureae pinnulae colligatione simili sociatae
prominebant; quem [caduceum] et virgula Mercurium indicabat, Is saltatorie
procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens (adulescentis), qui
Paris videbatur, porrigit, qui mandaret Iuppiter nutu significans, et
protinus gradum scitule referens et conspectu facessit.
Insequitur puella vultu honesta in deae Iunonis speciem similis: nam et
caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum. Inrupit alia, quam
putares Minervam, caput contecta fulgenti galea - et oleaginea corona
tegebatur ipsa galea - clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa,
cum pugnat.
31.
super has introcessit alia, visendo decore praepollens, gratia
coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus, cum fuit virgo, nudo
et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio
bombycino inumbrabat spectabilem pubem. Quam quidem laciniam curiosulus
ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos
aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum
voluptatem graphice liniaret. Ipse autem color deae diversus in speciem,
corpus candidum, quod caleo demeat, amictus caerulus, quod mari remeat.
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, (sui tutabantur) comites,
Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum
apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri.
Haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et
inadfectata gesticulatione nutibus honesti pastori pollicetur, si sibi
praemium decoris addixisset, sese regnum totius Asiae tributuram. At illam
quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae
comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis. At pone
tergum tibice Dorium canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus
tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis vigorem suscitabat. Haec
inquieto capite et oculis in aspectum minacibus citato et intorto genere
gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam
tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.
32.
Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae,
circumfuso populo laetissimorum, dulce subridens constitit amoene: illos
teretes et lacteos puellos diceres tu Cupidines veros de caelo vel mari
commodum involasse; nam et pinnulis et sagittulis et habitu cetero formae
praeclare congruebant et velut nuptialis apulas obiturae dominae coruscis
praelucebant facibus. Et influunt innuptarum puellarum decorae subole, hinc
Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis foris serti et
soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae
voluptatum veris coma blandientes. Iam tibiae multiforabiles cantus Lydios
dulciter consonant. Quibus spectatorum pectora suae mulcentibus, longe
suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter
fluctuante spinula et sensim adnutante capite coepit incedere mollique
tibiarum sono delicatis respondere gestibus et nunc mite coniventibus nunc
acre comminantibus gestire pupulis et nonnumquam saltare solis oculis. haec
ut primum ante iudicis conspectum facta est, nisu brachiorum polliceri
videbatur, si fuisset deabus ceteris antelata, daturam se nuptam Paridi
forma praecipuam suique consimilem. Tunc animo volenti Phrygius iuvenis
malum, quod tenebat, aureum velut victoriae calculum puellae tradidit.
33.
Quid ergo miramini, vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero
togati vulturii, si totis nunc iudices sententias suas pretio nundinantur,
cum rerum exordio inter deos et homines agitatum indicium corruperit gratia
et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et
opilio lucro libidinis vendiderit cum totis etiam suae stirpis exitio? Sic
hercules et aliud sequensque iudicium inter inclito Achivorum duces
celebratum, [vel] eum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque
praepollens Palamedes proditionis damnatur, virtute Martia praepotenti
praefertur Vlixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud
legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne
divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus
Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut
corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis suco
noxio peremptus est relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc
etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo
beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed nequis indignationis meae
reprehendat impetum secum sic reputans: "Ecce nunc patiemur philosophantem
nobis asinum?", rursus, unde decessi, revertar ad fabulam.
34.
Postquam finitum est illud Paridis iudicium, Iuno quidem cum Minerva
tristes et iratis similes e scaena redeunt, indignationem repulsae gestibus
professae, Venus vero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum
choro professa est. Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem
fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta sparsique deflens
pascentis circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae
speciem canitiem propriam luteo colore mutarent. Iamque tota suae fraglante
cavea montem illum ligneum terrae vorago decepit.
Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus iam populo
postulante illam de puplico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme
scelus bestis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam. Et iam
torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur lectus
Indica testudine perlucidus, plumea congerie tumidis, veste serica
floribus. At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter
contagium scelerae pollutaeque feminae, metu iam mortis maxime cruciabar
sic ipse mecum reputans, quod in amplexus Venerio scilicet nobis
cohaerentibus, quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non
adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel absistentia frugi posset
provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi
indemnato et innoxio parceret.
35.
Ergo igitur non de pudore iam, sed de salute ipsa sollicitus, dum
magister meus lectulos probe coaptando districtus inseruit et tota familia
partim ministerio venationis occupata partim voluptario spectaculo adtonita
meis cogitationibus liberum tribuebatur arbitrium, nec magnoque quisquam
custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtivum pedem
proferens portam, quae proxima est, potitus iam cursu memet celerrimo
proripio Cenchreas pervado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae
Corinthiensium, adluitur autem Aegaeo et Saronico mari. Inibi portus etiam
tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo. Vitatis ergo
turbulis et electo secreto litore prope ipsa fluctuum aspergines in quodam
mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refovero. Nam et ultimam
diei metam curriculum solis deflexerat et vespertinae me quieti traditum
dulcis somnus oppresserat.
|