|
LIBER XI
1.
Circa primam ferme noctis vigiliam experrectus pavore subito, video
praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis
emergentem fluctibus; nanctusque opacae noctis silentiosa secreta,
certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque
prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et
ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu
vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis
consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato
scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis,
licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis
statui deprecari; confestimque discussa pigra quiete <laetus et>
alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro
trado septiesque summerso fluctibus capite, quod eum numerum
praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit,
[laetus et alacer] deam praepotentem lacrimoso vultu sic
adprecabar:
2.
"Regina caeli, - sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae,
repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo,
miti commonstrato cibo nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu
caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diversitatem
generato Amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato
nunc circumfluo Paphi sacrario coleris, seu Phoebi soror, quae
partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti
praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi, seu nocturnis
ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus
comprimens terraeque claustra cohibens lucos diversos inerrans
vario cultu propitiaris, - ista luce feminea conlustrans cuncta
moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus
dispensans incerta lumina, quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie
te fas est invocare: tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste,
tu fortunam collapsam adfirma, tu saevis exanclatis casibus pausam
pacemque tribue; sit satis laborum, sit satis periculorum. Depelle
quadripedis diram faciem, redde me conspectui meorum, redde me meo
Lucio, ac si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit,
mori saltem liceat, si non licet vivere."
3.
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus
rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus
oppressit. Necdum satis conixeram, et ecce pelago medio venerandos
diis etiam vultus attollens emergit divina facies; ac dehinc
paulatim toto corpore perlucidum simulacrum excusso pelago ante me
constitisse visum est. Eius mirandam speciem ad vos etiam referre
conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem paupertas
oris humani vel ipsum numen eius dapsilem copiam elocutilis
facundiae subministraverit. Iam primum crines uberrimi prolixique
et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter
defluebant. Corona multiformis variis floribus sublimen
destrinxerat verticem, cuius media quidem super frontem plana
rotunditas in modum speculi vel immo argumentum lunae candidum
lumen emicabat, dextra laevaque sulcis insurgentium viperarum
cohibita, spicis etiam Cerialibus desuper porrectis <conspicua.
Tunica> multicolor, bysso tenui pertexta, nunc albo candore lucida,
nunc croceo flore lutea, nunc roseo rubore flammida et, quae longe
longeque etiam meum confutabat optutum, palla nigerrima
splendescens atro nitore, quae circumcirca remeans et sub dexterum
latus ad umerum laevum recurrens umbonis vicem deiecta parte
laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras
nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat.
4.
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae
dispersae coruscabant earumque media semenstris luna flammeos
spirabat ignes. Quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat
ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa
pomis adhaerebat. Nam dextra quidem ferebat aereum crepitaculum,
cuius per angustam lamminam in modum baltei recurvatam traiectae
mediae paucae virgulae, crispante brachio trigeminos iactus,
reddebant argutum sonorem. Laevae vero cymbium dependebat aureum,
cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput
extollens arduum cervicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos
tegebant soleae palmae victricis foliis intextae. Talis ac tanta,
spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est:
5.
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens,
elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa
numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies
uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina,
inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso: cuius numen
unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus
veneratus orbis. Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum matrem,
hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes
Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi
trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusinii vetusti Actaeam Cererem,
Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui
nascentis dei Solis <et occidentis inclinantibus> inlustrantur
radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii
caerimoniis me propriis percolentes appellant vero nomine reginam
Isidem. Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia. Mitte
iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem; iam tibi
providentia mea inlucescit dies salutaris. Ergo igitur imperiis
istis meis animum intende sollicitum. Diem, qui dies ex ista nocte
nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo sedatis hibernis
tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus navigabili iam
pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant mei
sacerdotes. Id sacrum nec sollicita nec profana mente debebis
opperiri.
6.
Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam manu
dextera sistro cohaerentem gestabit coronam. Incunctanter ergo
dimotis turbulis alacer continuare pompam mea volentia fretus et de
proximo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis
decerptis pessimae mihique iam dudum detestabilis belvae istius
corio te protinus exue. Nec quicquam rerum mearum reformides ut
arduum. Nam hoc eodem momento, quo tibi venio, simul et ibi
praesens, quae sunt sequentia, sacerdoti meo per quietem facienda
praecipio. Meo iussu tibi constricti comitatus decedent populi, nec
inter hilares caerimonias et festiva spectacula quisquam deformem
istam quam geris faciem perhorrescet vel figuram tuam repente
mutatam sequius interpretatus aliquis maligne criminabitur. Plane
memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua
vitae tuae curricula adusque terminos ultimi spiritus vadata. Nec
iniurium, cuius beneficio redieris ad homines, ei totum debere,
quod vives. Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus, et
cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque
in ipso subterraneo semirutundo me, quam vides, Acherontis tenebris
interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios
incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. Quodsi sedulis
obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numen
nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tuo spatia vitam
quoque tibi prorogare mihi tantum licere."
7.
Sic oraculi venerabilis fine prolato numen invictum in se recessit.
Nec mora, cum somno protinus absolutus pavore et gaudio ac dein
sudore nimio permixtus exsurgo summeque miratus deae potentis tam
claram praesentiam, marino rore respersus magnisque imperiis eius
intentus monitionis ordinem recolebam. Nec mora, cum noctis atrae
fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursu religioso ac
prorsus triumphali turbulae complent totas plateas, tantaque
hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta
videbantur, ut pecua etiam cuiusce modi et totas domos et ipsum
diem serena facie gaudere sentirem. Nam et pruinam pridianam dies
apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam
aviculae prolectatae verno vapore concentus suaves adsonarent,
matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando
mulcentes adfamine. Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole
fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis
laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu
brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magnoque procellarum
sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas
adluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo
sudoque luminis proprii splendore candebat.
8.
Ecce pompae magnae paulatim praecedunt anteludia votivis cuiusque
studiis exornata pulcherrume. Hic incinctus balteo militem gerebat,
illum succinctum chlamide crepides et venabula venatorem fecerant,
alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et
adtextis capite crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur. Porro
alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares
gladiatorio procedere. Nec ille deerat, qui magistratum fascibus
purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino
barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter
aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret. Vidi et
ursam mansuem <quae> cultu matronali sella vehebatur, et simiam
pilleo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum
gestantem poculum et asinum pinis adglutinatis adambulantem cuidam
seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres
Pegasum, tamen rideres utrumque.
9.
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim
vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
Mulieres candido splendentes amicimine, vario laetantes gestamine,
verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer
incedebat comitatus, solum sternebant flosculis, aliae, quae
nitentibus speculis pone tergum reversis venienti deae obvium
commonstrarent obsequium et quae pectines eburnos ferentes gestu
brachiorum flexuque digitorum ornatum atque obpexum crinium
regalium fingerent, illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali
balsamo guttatim excusso conspargebant plateas; magnus praeterea
sexus utriusque numerus lucernis, taedis, cereis et alio genere
facticii luminis siderum caelestium stirpem propitiantes.
Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis
personabant. Eas amoenus lectissimae iuventutis veste nivea et
cataclista praenitens sequebatur chorus, carmen venustum iterantes,
quod Camenarum favore sollers poëta modulatus edixerat, quod
argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum. Ibant
et dicati magno Sarapi tibicines, qui per oblicum calamum, ad aurem
porrectum dexteram, familiarem templi deique modulum frequentabant,
et plerique, qui facilem sacris viam dari praedicarent.
10.
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque
omnis dignitatis et omnis aetatis, linteae vestis candore puro
luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi
capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis
terrena sidera, aereis et argenteis immo vero aureis etiam sistris
argutum tinnitum constrepentes, et antistites sacrorum proceres
illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia
strictum iniecti potentissimorum deum proferebant insignis exuvias.
Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non
adeo nostris illis consimilem, quae vespertinas illuminant epulas,
sed aureum cymbium medio sui patore flammulam suscitans largiorem.
Secundus vestitum quidem similis, sed manibus ambabus gerebat
altaria, id est auxilia, quibus nomen dedit proprium deae summatis
auxiliaris providentia. Ibat tertius attollens palmam auro
subtiliter foliatam nec non et Mercuriale caduceum. Quartus
aequitatis ostendebat indicium deformatam manum sinistram porrecta
palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate nulla sollertia
praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera; idem
gerebat et aureum vasculum in modum papillae rutundatum, de quo
lacte libabat. Quintus auream vannum laureis congestam ramulis,
sextus ferebat amphoram.
11.
Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt; hic
horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra, nunc aurea
facie sublimis, attollens canis cervices arduas, Anubis, laeva
caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens. Huius vestigium
continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos,
omniparentis deae fecundum simulacrum, quod residens umeris suis
proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus. Ferebatur ab
alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae
religionis. Gerebat alius felici suo gremio summi numinis
venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae ac ne hominis
quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate
reverendam, altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis
argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro
figuratum; urnula faberrime cavata, fundo quam rutundo, miris
extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata; eius orificium non
altiuscule levatum in canalem porrectum longo rivulo prominebat, ex
alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa,
quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato
tumore sublimis.
12.
Et ecce praesentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia et
fata salutemque ipsam meam gerens sacerdos adpropinquat, ad ipsum
praescriptum divinae promissionis ornatum dextera proferens sistrum
deae, mihi coronam -- et hercules coronam consequenter, quod tot ac
tantis exanclatis laboribus, tot emensis periculis deae maximae
providentia adluctantem mihi saevissime Fortunam superarem. Nec
tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui,
verens scilicet ne repentino quadripedis impetu religionis quietus
turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus
paulatim obliquato corpore, sane divinitus decedente populo, sensim
inrepo.
13.
At sacerdos, ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus
oraculi miratusque congruentiam mandati muneris, confestim restitit
et ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam exhibuit. Tunc
ego trepidans, adsiduo cursu micanti corde, coronam, quae rosis
amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi
devoravi. Nec me fefellit caeleste promissum: protinus mihi
delabitur deformis et ferina facies. Ac primo quidem squalens pilus
defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet,
pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes
sunt, sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur,
os et caput rutundatur, aures enormes repetunt pristinam
parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me
potissimum cruciabat ante, cauda nusquam! Populi mirantur,
religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et
consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem
reformationis claraque et consona voce, caelo manus adtendentes,
testantur tam inlustre deae beneficium.
14.
At ego stupore nimio defixus haerebam, animo meo tam repentinum
tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer
primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc
renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae
deae gratias agerem. Sed sacerdos utcumque divino monitu cognitis
ab origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse insigni permotus
miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam
dari laciniam; nam me cum primum nefasto tegmine despoliaverat
asinus, compressis in artum feminibus et superstrictis accurate
manibus, quantum nudo licebat, velamento me naturali probe
muniveram. Tunc e cohorte religionis unus inpigre superiorem exutus
tunicam supertexit me celerrume. Quo facto sacerdos vultu geniali
et hercules inhumano in aspectum meum attonitus sic effatur:
15.
"Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae
tempestatibus et maximis actus procellis ad portum Quietis et aram
Misericordiae tandem, Luci, venisti. Nec tibi natales ac ne
dignitas quidem, vel ipsa, qua flores, usquam doctrina profuit, sed
lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates
curiositatis inprosperae sinistrum praemium reportasti. Sed
utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad
religiosam istam beatitudinem inprovida produxit malitia. Eat nunc
et summo furore saeviat et crudelitati suae materiem quaerat aliam;
nam in eos, quorum sibi vitas <in> servitium deae nostrae maiestas
vindicavit, non habet locum casus infestus. Quid latrones, quid
ferae, quid servitium, quid asperrimorum itinerum ambages
reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefariae Fortunae profuit?
In tutelam iam receptus es Fortunae, sed videntis, quae suae lucis
splendore ceteros etiam deos illuminat. Sume iam vultum laetiorem
candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae
sospitatricis inovanti gradu. Videant inreligiosi, videant et
errorem suum recognoscant: en ecce pristinis aerumnis absolutus
Isidis magnae providentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat.
Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic
militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc
obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi
voluntarium. Nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties
fructum tuae libertatis."
16.
Ad istum modum vaticinatus sacerdos egregius fatigatos anhelitus
trahens conticuit. Exin permixtus agmini religioso procedens
comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis
hominum nutibusque notabilis. Omnes in me populi fabulabantur:
"Hunc omnipotentis hodie deae numen augustum reformavit ad homines.
Felix hercule et ter beatus, qui vitae scilicet praecedentis
innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium ut
renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur." Inter
haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam
maris proximamus atque ad ipsum illum locum quo pridie meus
stabulaverat asinus pervenimus. Ibi deum simulacris rite dispositis
navem faberrime factam picturis miris Aegyptiorum circumsecus
variegatam summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulpure,
sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime
purificatam deae nuncupavit dedicavitque. Huius felicis alvei
nitens carbasus litteras [votum] <auro> intextas progerebat: eae
litterae votum instaurabant de novi commeatus prospera navigatione.
Iam malus insurgit pinus rutunda, splendore sublimis, insigni
carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis
vestita fulgebat omnisque prorsus carina citro limpido perpolita
florebat. Tunc cuncti populi tam religiosi quam profani vannos
onustas aromatis et huiusce modis suppliciis certatim congerunt et
insuper fluctus libant intritum lacte confectum, donec muneribus
largis et devotionibus faustis completa navis, absoluta strophiis
ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago redderetur. Quae,
postquam cursus spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum
geruli sumptis rursum quae quisque detulerant, alacres ad fanum
reditum capessunt simili structu pompae decori.
17.
At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus quique
divinas effigies progerebant et qui venerandis penetralibus pridem
fuerant initiati intra cubiculum deae recepti disponunt rite
simulacra spirantia. Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea
dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum - quod
sacrosancti collegii nomen est - velut in contionem vocato indidem
de sublimi suggestu de libro de litteris fausta vota praefatus
principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis
navibusque quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat
sermone rituque Graeciensi ploiaphesia. Quam vocem feliciter
cunctis evenire signavit populi clamor insecutus. Exin gaudio
delibuti populares thallos verbenas corollas ferentes exosculatis
vestigiis deae, quae gradibus haerebat argento formata, ad suos
discedunt lares. Nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem
digredi, sed intentus <in praesentis> deae specimen pristinos casus
meos recordabar.
18.
Nec tamen Fama volucris pigra pinnarum tarditate cessaverat, sed
protinus in patria deae providentis adorabile beneficium meamque
ipsius fortunam memorabilem narraverat passim. Confestim denique
familiares ac vernulae quique mihi proximo nexu sanguinis
cohaerebant, luctu deposito, quem de meae mortis falso nuntio
susceperant, repentino laetati gaudio varie quisque ad meum
festinant ilico diurnum reducemque ab inferis conspectum. Quorum
desperata ipse etiam facie recreatus oblationes honestas aequi
bonique facio, quippe cum mihi familiares, quo ad cultum sumptumque
largiter succederet, deferre prospicue curassent.
19.
Adfatis itaque ex officio singulis narratisque meis propere et
pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis me rursum ad deae
gratissimum mihi refero conspectum aedibusque conductis intra
conseptum templi larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis
adhuc privatis adpositus contuberniisque sacerdotum individuus et
numinis magni cultor inseparabilis. Nec fuit nox una vel quies
aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis
me, iam dudum destinatum, nunc saltem censebat initiari. At ego
quanquam cupienti voluntate praeditus tamen religiosa formidine
retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis
obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque
circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
Haec identidem mecum reputans nescio quo modo, quanquam festinans,
differebam.
20.
Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos
offerre ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas
de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse
nomine Candidum. Hanc experrectus imaginem diu diuque apud
cogitationes meas revolvebam, quid rei protenderet, praesertim cum
nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus
essem. Utut tamen sese praesagium somni porrigeret, lucrum certum
modis omnibus significari partium oblatione credebam. Sic anxius et
in proventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones
opperiebar. Ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae
venerabilem conspectum adprecamur, et per dispositas aras
circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis
sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat; rebus iam
rite consummatis incohatae lucis salutationibus religiosi primam
nuntiantes horam perstrepunt. Et ecce superveniunt Hypata quos ibi
reliqueram famulos, cum me Photis malis incapistrasset erroribus,
cognitis scilicet fabulis meis, nec non et equum quoque illum meum
reducentes, quem diversae distractum notae dorsualis agnitione
recuperaverant. Quare sollertiam somni tum mirabar vel maxime, quod
praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento servi
Candidi equum reddidisset colore candidum.
21.
Quo facto idem sollicitius sedulum colendi frequentabam
ministerium, spe futura beneficiis praesentibus pignerata. Nec
minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido
gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime
conveneram petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret.
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione
famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes inmaturis
liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei
melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum: nam et
diem, quo quisque possit initiari, deae nutu demonstrari et
sacerdotem, qui sacra debeat ministrare, eiusdem providentia
deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto
destinari. Quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere
censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere et
utramque culpam vitare ac neque vocatus morari nec non iussus
festinare deberem; nec tamen esse quemquam de suo numero tam
perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui, non sibi quoque
seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat
ministerium subire noxamque letalem contrahere; nam et inferum
claustra et salutis tutelam in deae manu posita, ipsamque
traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis
celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso
finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna
religionis committi, silentia, numen deae soleat elicere et sua
providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis
curricula; ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere
praeceptum, quanquam perspicua evidentique magni numinis dignatione
iam dudum felici ministerio nuncupatum destinatumque; nec secus
quam cultores ceteris cibis profanis ac nefariis iam nunc
temperarem, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta
pervaderem.
22.
Dixerat sacerdos, nec inpatientia corrumpebatur obsequium meum, sed
intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies
obibam culturae sacrorum ministerium. Nec me fefellit vel longi
temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris,
sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit
advenisse diem mihi semper optabilem, quo me maximi voti
compotiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis,
ipsumque Mithram illum suum sacerdotem praecipuum divino quodam
stellarum consortio, ut aiebat, mihi coniunctum sacrorum ministrum
decernit. Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae
recreatus animi necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus
ad receptaculum sacerdotis contendo atque eum cubiculo suo commodum
prodeuntem prodeuntem continatus saluto. Solito constantius
destinaveram iam velut debitum sacris obsequium flagitare. At ille
statim ut me conspexit, prior: "O" inquit "Luci, te felicem, te
beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur";
et "Quid" inquit "iam nunc stas otiosus teque ipsum demoraris?
Adest tibi dies votis adsiduis exoptatus, quo deae multinominis
divinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorum arcanis
insinueris." Et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus
ad ipsas fores aedis amplissimae rituque sollemni apertionis
celebrato ministerio ac matutino peracto sacrificio de opertis
adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos,
partim figuris cuiusce modi animalium concepti sermonis compendiosa
verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis
capreolatimque condensis apicibus a curiositate profanorum lectione
munita. Indidem mihi praedicat, quae forent ad usum teletae
necessario praeparanda.
23.
Ea protinus naviter et aliquanto liberalius partim ipse, partim per
meos socios coëmenda procuro. Iamque tempore, ut aiebat sacerdos,
id postulante stipatum me religiosa cohorte deducit ad proximas
balneas et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam,
purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam
duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit
secretoque mandatis quibusdam, quae voce meliora sunt, illud plane
cunctis arbitris praecepit, decem continuis illis diebus cibariam
voluptatem coërcerem neque ullum animal essem et invinius essem.
Quis venerabili continentia rite servatis, iam dies aderat divino
destinatus vadimonio, et sol curvatus intrahebat vesperam. Tum ecce
confluunt undique turbae sacrorum ritu vetusto variis quisque me
muneribus honorantes. Tunc semotis procul profanis omnibus linteo
rudique me contectum amicimine arrepta manu sacerdos deducit ad
ipsius sacrarii penetralia. Quaeras forsitan satis anxie, studiose
lector, quid deinde dictum, quid factum; dicerem, si dicere
liceret, cognosceres, si liceret audire. Sed parem noxam
contraherent et aures et lingua, <ista impiae loquacitatis>, illae
temerariae curiositatis. Nec te tamen desiderio forsitan religioso
suspensum angore diutino cruciabo. Igitur audi, sed crede, quae
vera sunt. Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae limine
per omnia vectus elementa remeavi, nocte media vidi solem candido
coruscantem lumine, deos inferos et deos superos accessi coram et
adoravi de proximo. Ecce tibi rettuli, quae, quamvis audita, ignores
tamen necesse est. ergo quod solum potest sine piaculo ad
profanorum intellegentias enuntiari, referam.
24.
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim
sacratus stolis, sed effari deo eo nullo vinculo prohibeor, quippe
quod tunc temporis videre praesentes plurimi. Namque in ipso aedis
sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum
iussus superstiti byssina quidem sed floride depicta veste
conspicuus. Et umeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa
chlamida. Quaqua tamen viseres, colore vario circumnotatis
insignibar animalibus; hinc dracones Indici, inde grypes
Hyperborei, quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter.
Hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant. At manu dextera gerebam
flammis adultam facem et caput decore corona cinxerat palmae
candidae foliis in modum radiorum prosistentibus. Sic ad instar
Solis exornato me et in vicem simulacri constituto, repente velis
reductis, in aspectum populus errabat. Exhinc festissimum celebravi
natalem sacrorum, et suaves epulae et faceta convivia. Dies etiam
tertius pari caerimoniarum ritu celebratus et ientaculum religiosum
et teletae legitima consummatio. Paucis dehinc ibidem commoratus
diebus inexplicabili voluptate simulacri divini perfruebar,
inremunerabili quippe beneficio pigneratus. Sed tandem deae monitu,
licet non plene, tamen pro meo modulo supplicue gratis persolutis,
tardam satis domuitionem comparo, vix equidem abruptis ardentissimi
desiderii retinaculis. Provolutus denique ante conspectum deae et
facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu
crebro sermonem interficiens et verba devorans aio:
25.
"Tu quidem sancta et humani generis sospitatrix perpetua, semper
fovendis mortalibus munifica, dulcem matris adfectationem miserorum
casibus tribuis. Nec dies nec quies nulla ac ne momentum quidem
tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque
protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas
dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas
licia et Fortunae tempestates mitigas et stellarum noxios meatus
cohibes. Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem,
luminas solem, regis mundum, calcas tartarum. Tibi respondent
sidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa. Tuo
nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt
germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae
montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes.
At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis
sacrificiis tenuis patrimonio; nec mihi vocis ubertas ad dicenda,
quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille linguaeque
totidem vel indefessi sermonis aeterna series. Ergo quod solum
potest religiosus quidem, sed pauper alioquin, efficere curabo:
divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei
secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor." Ad istum modum
deprecato summo numine complexus Mithram sacerdotem et meum iam
parentem colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam,
quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirem.
26.
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem
digredior et recta patrium larem revisurus meum post aliquam<?>
multum temporis contendo paucosque post diebus deae potentis
instinctu raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa, Romam
versus profectionem dirigo, tutusque prosperitate ventorum
ferentium Augusti portum celerrime <pervenio> ac dehinc carpento
pervolavi, vesperaque, quam dies insequebatur Iduum Decembrium,
sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi
exinde studium fuit quam cotidie supplicare summo numini reginae
Isidis, quae de templi situ sumpto nomine Campensis summa cum
veneratione propitiatur. Eram cultor denique adsiduus, fani quidem
advena, religionis autem indigena. Ecce transcurso signifero
circulo Sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus
interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae,
rursus sacrorum commonet. Mirabar, quid rei temptaret, quid
pronuntiaret futurum; quidni? <Qui> plenissime iam dudum videbar
initiatus.
27.
Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim
sacratorum consiliis examino, novum mirumque plane comperior: deae
quidem me tantum sacris imbutum, at magni dei deumque summi
parentis invicti Osiris necdum sacris inlustratum; quanquam enim
conexa, immo vero unita ratio numinis religionisque esset, tamen
teletae discrimen interesse maximum; prohinc me quoque peti magno
etiam deo famulum sentire deberem. Nec diu res in ambiguo stetit.
Nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis linteis iniectum, qui
thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos lares
collocaret et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret
epulas. Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo
subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo
clementer incedebat vestigio. Sublata est ergo post tam manifestam
deum voluntatem ambiguitatis tota caligo et ilico deae matutinis
perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui
vestigium similis ut somnium. Nec fides afuit. Nam de pastophoris
unum conspexi statim praeter indicium pedis cetero etiam statu
atque habitu examussim nocturnae imagini congruentem, quem Asinium
Marcellum vocitari cognovi postea, reformationis meae <minime>
alienum nomen. Nec moratus conveni protinus eum sane nec ipsum
futuri sermonis ignarum, quippe iam dudum consimili praecepto
sacrorum ministrandorum commonefactum. Nam sibi visus est quiete
proxima, dum magno deo coronas exaptat, * * * et de eius ore, quo
singulorum fata dictat, audisse mitti sibi Madaurensem, sed admodum
pauperem, sui statim sua sacra deberet ministrare; nam et illi
studiorum gloriam et ipsi grande compendium sua comparari
providentia.
28.
Ad istum modum desponsus sacris sumptuum tenuitate contra votum
meum retardabar. Nam et viriculas patrimonii peregrinationis
adtriverant impensae et erogationes urbicae pristinis illis
provincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia paupertatis
intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum ego et saxum
positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar
instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus,
postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta,
sufficientem contraxi summulam. Et id ipsum praeceptum fuerat
specialiter: "An tu" inquit "si quam rem voluptati struendae
moliris, laciniis tuis nequaquam parceres: nunc tantas caerimonias
aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere?" Ergo
igitur cunctis adfatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis
contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei
nocturnis orgiis inlustratus, plena iam fiducia germanae religionis
obsequium divinum frequentabam. Quae res summum peregrinationi meae
tribuebat solacium nec minus etiam victum uberiorem subministrabat,
quidni? Spiritu faventis Eventus quaesticulo forensi nutrito per
patrocinia sermonis Romani.
29.
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis
imperiis deum rursus interpellor et cogor tertiam quoque teletam
sustinere. Nec levi cura sollicitus, sed oppido suspensus animi
mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et
inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsicivum, quamvis
iteratae iam, traditioni remansisset: "Nimirum perperam vel minus
plene consuluerunt in me sacerdos uterque"; et hercules iam de fide
quoque eorum opinari coeptabam sequius. Quo me cogitationis aestu
fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna
divinatione clemens imago: "Nihil est" inquit "quod numerosa serie
religionis, quasi quicquam sit prius omissum terreare. Quin adsidua
ista numinum dignatione laetus capesse gaudium et potius exsulta
ter futurus, quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto
numero merito praesume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum
traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris
exuvias deae, quos in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas
perseverare nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel,
cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quid
felix itaque ac faustum salutareque sit, animo gaudiali rursum
sacris initiare deis magnis auctoribus."
30.
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret,
pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam
procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis
quae videram, inanimae protinus castimoniae iugum subeo et lege
perpetua praescriptis illis decem diebus spontali sobrietate
multiplicatis instructum teletae comparo largitus, <omnibus> ex
studio pietatis magis quam mensura rerum <mearum> collatis. Nec
hercules laborum me sumptuumque quidquam tamen paenituit, quidni?
Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum.
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior et
potiorum summus et summorum maximus et maximorum regnator Osiris
non in alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo
venerando me dignatus adfamine per quietem recipere visus est: quae
nunc, incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec
extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum
laboriosa doctrina ibidem exciverat. Ac ne sacris suis gregi cetero
permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum immo inter
ipsos decurionum quinquennales adlegit. Rursus denique quaqua raso
capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus
conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio, sed quoquoversus
obvio, gaudens obibam.
|