|
LIBER II
1.
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul
emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi
quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere
qua artis magicae nativa cantamina totius orbis consono orbe
celebrentur fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ
civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et
studio, curiose singula considerabam. Nec fuit in illa civitate
quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus
ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos
offenderem de homine duratos et aves quas audirem indidem plumatas
et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas et fontanos
latices de corporibus humanis fluxos crederem; iam statuas et
imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua
dicturas praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito
venturum oraculum.
2.
Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo
quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta
circumibam tamen. Dum in luxum nepotalem similis ostiatim singula
pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli, et ecce
mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem
adcelerato vestigio comprehendo; aurum in gemmis et in tunicis, ibi
inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius
adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui ut primum me
conspexit: "Est," inquit "hercules, est Lucius", et offert osculum
et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit; "Quin"
inquit "etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?" "Vereor"
inquam "ignotae mihi feminae" et statim rubore suffusus deiecto
capite restiti. At illa optutum in me conversa: "En" inquit
"sanctissimae Salvae matris generosa probitas, sed et cetera
corporis exsecrabiliter ad [regulam qua diligenter aliquid
adfingunt] <amus>sim congruentia: inenormis proceritas, suculenta
gracilitas, rubor temperatus, flavum et inadfectatum capillitium,
oculi caesii quidem, sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus
aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus
incessus."
3.
Et adiecit: "Ego te, o Luci, meis istis manibus educavi, quidni?
parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia.
Nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus et eandem nutricem
simul bibimus et in nexu germanitatis una coalvimus. Nec aliud nos
quam dignitas discernit, quod illa clarissimas ego privatas nuptias
fecerimus. Ego sum Byrrhena illa, cuius forte saepicule nomen inter
tuos educatores frequentatum retines. Accede itaque hospitium
fiducia, immo vero iam tuum proprium larem." Ad haec ego, iam
sermonis ipsius mora rubore digesto: "Absit," inquam parens, ut
Milonem hospitem sine ulla querela deseram; sed plane, quod
officiis integris potest effici, curabo sedulo. Quotiens itineris
huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar." Dum
hunc et huius modi sermonem altercamur, paucis admodum confectis
passibus ad domum Byrrhenae pervenimus.
4.
Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos
stantibus attolerabant statuas, palmaris deae facies, quae pinnis
explicitis sine gressu pilae volubilis instabile vestigium plantis
roscidis delibantes nec ut maneant inhaerent et iam volare
creduntur. Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius
loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum,
procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis
venerabile; canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui canes et
ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures rigent, nares hiant,
ora saeviunt, et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis
de faucibus lapidis exire, et in quo summum specimen operae
fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in
pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores. Pone tergum
deae saxum insurgit in speluncae modum muscis et herbis et foliis
et virgultis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide
florentibus. Splendet intus umbra signi de nitore lapidis. Sub
extrema saxi margine poma et uvae faberrime politae dependent, quas
ars aemula naturae veritati similes explicuit. Putes ad cibum inde
quaedam, cum mustulentus autumnus maturum colorem adflaverit, posse
decerpi, et si fontem, qui deae vestigio discurrens in lenem
vibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes
racemos inter cetera veritatis nec agitationis officio carere.
Inter medias frondes lapidis Actaeon simulacrum curioso optutu in
deam [sum] proiectus iam in cervum ferinus et in saxo simul et in
fronte loturam Dianam opperiens visitur.
5.
Dum haec identidem rimabundus eximie delector, "Tua sunt" ait
Byrrhena "cuncta quae vides", et cum dicto ceteros omnes sermone
secreto decedere praecipit. Quibus dispulsis omnibus: "Per hanc"
inquit, "deam, o Luci carissime, ut anxie tibi metuo et ut pote
pignori meo longe provisum cupio, cave tibi, sed cave fortiter a
malis artibus et facinorosis illecebris Pamphiles illius, quae cum
Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est. Maga primi nominis et
omnis carminis sepulcralis magistra creditur, quae surculis et
lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi
sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit. Nam
simul quemque conspexerit speciosae formae iuvenem, venustate eius
sumitur et ilico in eum et oculum et animum detorquet. Serit
blanditias, invadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis
alligat. Tunc minus morigeros et vilis fastidio in saxa et in pecua
et quodvis animal puncto reformat, alios vero prorsus extinguit.
Haec tibi trepido et cavenda censeo. Nam et illa uritur perpetuum
et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es." Haec mecum
Byrrhena satis anxia.
6.
At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum
nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro
gestirem tali magisterio me volens ampla cum mercede tradere et
prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. Festinus
denique et vecors animi manu eius velut catena quadam memet expedio
et "Salve" propere addito ad Milonis hospitium perniciter evolo. Ac
dum amenti similis celero vestigium, "Age," inquam, "o Luci,
evigila et tecum esto. Habes exoptatam occasionem, et voto diutino
poteris fabulis miris explere pectus. Aufer formidines pueriles,
comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio
hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus
suspice, verum enimvero Photis famula petatur enixe. Nam et forma
scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque
cum somno concederes, et in cubiculo te deduxit comiter et blande
lectulo collocavit et satis amanter cooperuit et osculato tuo
capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe
retrorsa respiciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque,
licet salutare non erit, Photis illa temptetur."
7.
Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt,
pedibus in sententiam meam vado. Nec tamen domi Milonem vel uxorem
eius offendo, sed tantum caram meam Photidem: suis parabat isicium
fartim concisum et pulpam frustatim consectam ambacupascuae
iurulenta et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam
sapidissimum. Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola
praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula illud cibarium
vasculum floridis palmulis rotabat in circulum, et in orbis
flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter inlubricans,
lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter
undabat. Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti,
steterunt et membra quae iacebant ante. Et tandem ad illam: "Quam
pulchre quamque festive," inquam "Photis mea, ollulam istam cum
natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et
<certo> certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere."
Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella: "Discede," inquit
"miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam si te vel modice
meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet
ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum
suave quatere novi."
8.
Haec dicens in me respexit et risit. Nec tamen ego prius inde
discessi quam diligenter omnem eius explorassem habitudinem. Vel
quid ego de ceteris aio, cum semper mihi unica cura fuerit caput
capillumque sedulo et puplice prius intueri et domi postea perfrui
sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel <quod..>
vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et in perspicuo
posita prima nostris luminibus occurrit et quod in ceteris membris
floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus
operatur; denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae
lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam
praebere se gestiunt magis de cutis roseo rubore quam de vestis
aureo colore placiturae. At vero ÄÄ quod nefas dicere, nec quod sit
ullum huius rei tam dirum exemplum! ÄÄ si cuiuslibet eximiae
pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa
specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus
educata, licet inquam ipsa Venus fuerit, licet omni Gratiarum choro
stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta,
cinnama flagrans et balsama rorans, calva processerit, placere non
poterit nec Vulcano suo.
9.
Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus inlucet et
contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet aut in
contrariam gratiam variat aspectum et nunc aurum coruscans in lenem
mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caerulus
columbarum colli flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis
obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone
versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit
imaginem gratiorem? Quid cum frequenti subole spissus cumulat
verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat? Tanta denique
est capillamenti dignitas ut quamvis auro veste gemmis omnique
cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum
distinxerit, ornata non possit audire. Sed in mea Photide non
operosus sed inordinatus ornatus addebat gratiam. Uberes enim
crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla
dispositos sensimque sinuatos patagio residentes paulisper ad finem
conglobatos in summum verticem nodus adstrinxerat.
10.
Nec diutius quivi tantum cruciatum voluptatis eximiae sustinere,
sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit,
mellitissimum illum savium impressi. Tum illa cervicem intorsit et
ad me conversa limis et morsicantibus oculis: "Heus ut,
scolastice," ait "dulce et amarum gustulum carpis. Cave ne nimia
mellis dulcedinem diutinam bilis amaritudinem contrahas." "Quid
istic" inquam "est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo
interim recreatus super istum ignem porrectus assari" et cum dicto
artius eam complexus coepi saviari. Iamque aemula libidine in
amoris parilitatem congermanescenti mecum, iam patentis oris
inhalatu cinnameo et occursantis linguae inlisu nectareo prona
cupidine adlibescenti: "Pereo", inquam "immo iam dudum perii, nisi
tu propitiaris". Ad haec illa rursum me deosculato: "Bono animo
esto," inquit "nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec
voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum
adero. Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex
animo proeliabor."
11.
His et talibus obgannitis sermonibus inter nos discessum est.
Commodum meridies accesserat et mittit mihi Byrrhena xeniola porcum
opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi. Tunc
ego vocata Photide: "Ecce" inquam "Veneris hortator et armiger
Liber advenit ultro. Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis
restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat.
Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte
pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet." Diem ceterum
lavacro ac dein cenae dedimus. Nam Milonis boni concinnaticiam
mensulam rogatus adcubueram, quam pote tutus ab uxoris eius
aspectu, Byrrhenae monitorum memor, et perinde in eius faciem
oculos meos ac si in Avernum lacum formidans deieceram. Sed adsidue
respiciens praeministrantem Photidem inibi recreabar animi, cum
ecce iam vesperam lucernam intuens Pamphile: "Quam largus" inquit
"imber aderit crastino" et percontanti marito qui comperisset istud
respondit sibi lucernam praedicere. Quod dictum ipsius Milo risu
secutus: "Grandem" inquit "istam lucernam Sibyllam pascimus, quae
cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri
contuetur."
12.
Ad haec ego subiciens: "Sunt" aio "prima huiusce divinationis
experimenta; nec mirum, licet modicum igniculum et manibus humanis
laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut
sui parentis, quid is sit editurus in aetheris vertice divino
praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc
apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem
responsis turbulentat et arcana fatorum stipibus emerendis edicit
in vulgum, qui dies copulas nuptiarum adfirmet, qui fundamenta
moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris,
qui navigiis opportunus. Mihi denique proventum huius
peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido mira et satis
varia; nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et
incredundam fabulam et libros me futurum."
13.
Ad haec renidens Milo: "Qua" inquit "corporis habitudine praeditus
quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?" "Procerus" inquam
"et suffusculus, Diophanes nomine." "Ipse est" ait "nec ullus
alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non
parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunae
scaevam an saevam verius dixerim miser incidit. Nam die quadam cum
frequentis populi circulo conseptus coronae circumstantium fata
donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum
peregrinationi cupiens. Quem cum electum destinasset ille, iam
deposita crumina, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum
denarium quos mercedem divinationis auferret, ecce quidam de
nobilibus adulescentulus a tergo adrepens eum lacinia prehendit et
conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum
consaviatus eum iuxtim se ut adsidat effecit, [attonitus] et
repentinae visionis stupore <attonitus> et praesentis negotii quod
gerebat oblitus infit ad eum: "Quam olim equidem exoptatus nobis
advenis?". Respondit ad haec ille alius: "Commodum vespera oriente.
Sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quem ad modum exinde ut
de Euboea insula festinus enavigasti et maris et viae confeceris
iter."
14.
Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius mente viduus necdum suus:
"Hostes" inquit "et omnes inimici nostri tam diram, immo vero
Ulixeam peregrinationem incidant. Nam et navis ipsa <qua> vehebamur
variis turbinibus procellarum quassata utroque regimine amisso
aegre ad ulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est et
nos omnibus amissis vix enatavimus. Quodcumque vel ignotorum
miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne
latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam
Arignotus unicus frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator correptis
nummulis suis, quod divinationis mercedi destinaverat, protinus
aufugit. Ac dehinc tunc demum Diophanes expergitus sensit
imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnis circumsecus adstantes
in clarum cachinnum videret effusos. Sed tibi plane, Luci domine,
soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter
dexterum porrigas."
15.
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam mihique non
mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum
fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum
amitterem. Et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio: "Ferat
suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat
mari pariter ac terrae; mihi vero fatigationis hesternae etiam nunc
saucio da veniam maturius concedam cubitum"; et cum dicto facesso
et cubiculum meum contendo atque illic deprehendo epularum
dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut
arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum
fuerat et grabattulum meum adstitit mensula cenae totius honestas
reliquias tolerans et calices boni iam infuso latice semipleni
solam temperiem sustinentes et lagoena iuxta orificio caesim
deasceato patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris
antecenia.
16.
Commodum cubueram, et ecce Photis mea, iam domina cubitum reddita,
laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante. Ac me
pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso adripit
poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico
prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum
paullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum,
cum ego iam vino madens nec animo tantum verum etiam corpore ipso
ad libidinem inquies alioquin et petulans et iam saucius, paulisper
inguinum fine lacinia remota inpatientiam veneris Photidi meae
monstrans: "Miserere" inquam "et subveni maturius. Nam, ut vides,
proelio quod nobis sine fetiali officio indixeras iam proximante
vehementer intentus, ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima
praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse vigorate tetendi
et oppido formido ne nervus rigoris nimietate rumpatur. Sed ut mihi
morem plenius gesseris, in effusum laxa crinem et capillo fluente
undanter ede complexus amabiles."
17.
Nec mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis
laciniis cunctis suis renudata crinibusque dissolutis ad hilarem
lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre
reformata, paulisper etiam glabellum feminal rosea palmula potius
obumbrans de industria quam tegens verecundia: "Proeliare" inquit
"et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam;
comminus in aspectum, si vir es, derige et grassare naviter et
occide moriturus. Hodierna pugna non habet missionem." Haec simul
dicens inscenso grabattulo super me sensim residens ac crebra
subsiliens lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens pendulae
Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis
artibus defetigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus
animas anhelantes.His et huius modi conluctationibus ad confinia
lucis usque pervigiles egimus poculis interdum lassitudinem
refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes. Ad
cuius noctis exemplar similes adstruximus alias plusculas.
18.
Forte quadam die de me magno opere Byrrhena contendit, apud eam
cenulae interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam. Ergo
igitur Photis erat adeunda deque nutu eius consilium velut
auspicium petendum. Quae quamquam invita quod a se ungue latius
digrederer, tamen comiter amatoriae militiae breve commeatum
indulsit. Sed "Heus tu," inquit "cave regrediare cena maturius. Nam
vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat;
passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis
auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt. Tibi vero
fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis
poterit adferre." "Fac sine cura" inquam "sis, Photis mea. Nam
praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam
istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo.
Nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia
gestabo." Sic paratus cenae me committo.
19.
Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos
ipse civitatis. <Mens>ae opipares citro et ebore nitentes, lecti
aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidem gratiae sed
pretiositatis unius. Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crustallum
inpunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et sucinum mire
cavatum et lapides ut binas et quicquid fieri non potest ibi est.
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule
subministrare, pueri calamistrati pulchre indusiati gemmas
formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre. Iam inlatis
luminibus epularis sermo percrebuit, iam risus adfluens et ioci
liberales et cavillus hinc inde. Tum infit ad me Byrrhena: "Quam
commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris
et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus,
utensilium praeterea pollemus adfatim. Certe libertas otiosa, et
negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti
quies villatica: omni denique provinciae voluptati secessus sumus."
20.
Ad haec ego subiciens: "Vera memoras nec usquam gentium magis me
liberum quam hic fuisse credidi. Sed oppido formido caecas et
inevitabiles latebras magicae disciplinae. Nam me mortuorum quidem
sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et
cadaverum praesegmina ad exitiabiles viventium fortunas petuntur,
et cantatrices anus in ipso momento choragi funebris praepeti
celeritate alienam sepulturam antevortunt." His meis addidit alius:
"Immo vero istic nec viventibus quidem ullis parcitur. Et nescio
qui simile passus ore undique omnifariam deformato truncatus est."
Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur
omniumque ora et optutus in unum quempiam angulo secubantem
conferuntur. Qui cunctorum obstinatione confusus indigna
murmurabundus cum vellet exsurgere, "Immo mi Thelyphron," Byrrhena
inquit "et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam
illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis
tui perfruatur comitate." At ille: "Tu quidem, domina," ait "in
officio manes sanctae tuae bonitatis, sed ferenda non est quorundam
insolentia." Sic ille commotus. Sed instantia Byrrhenae, quae eum
adiuratione suae salutis ingratis cogebant effari, perfecit ut
vellet.
21.
Ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum
suberectusque [in torum] porrigit dexteram et ad instar oratorum
conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros
eminens [porrigens] et infesto pollice clementer subrigens infit
Thelyphron: "Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum
Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire
cuperem, peragrata cuncta Thessalia fuscis avibus Larissam accessi.
Ac dum singula pererrans tenuato admodum viatico paupertati meae
fomenta conquiro, conspicor medio foro procerum quendam senem.
Insistebat lapidem claraque voce praedicabat, siqui mortuum servare
vellet, de pretio liceretur. Et ad quempiam praetereuntium "Quid
hoc" inquam "comperior? Hicine mortui solent aufugere?" "Tace,"
respondit ille "nam oppido puer et satis peregrinus es meritoque
ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum
passim demorsicant, eaque sunt illis artis magicae supplementa."
22.
Contra ego: "Et quae, tu" inquam "dic sodes, custodela ista
feralis?" "Iam primum" respondit ille "perpetem noctem eximie
vigilandum est exsertis et inconivis oculis semper in cadaver
intentis nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem,
quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso
latenter adrepant, ut ipsos etiam oculos Solis et Iustitiae facile
frustrentur; nam et aves et rursum canes et mures immo vero etiam
muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt. Nec
satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae
mulieres pro libidine sua comminiscuntur. Nec tamen huius tam
exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme
offeruntur aurei. Ehem, et quod paene praeterieram, siqui non
integrum corpus mane restituerit, quidquid inde decerptum
deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire
compellitur."
23.
His cognitis animum meum conmasculo et ilico accedens praeconem:
"Clamare" inquam "iam deisne. Adest custos paratus, cedo praemium."
"Mille" inquit "nummum deponentur tibi. Sed heus iuvenis, cave
diligenter principum civitatis filii cadaver a malis Harpyiis probe
custodias." "Ineptias" inquam "mihi narras et nugas meras. Vides
hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel
Argo et oculeum totum." Vix finieram, et ilico me perducit ad domum
quampiam, cuius ipsis foribus obseptis per quandam brevem
posticulam intro vocat me et conclave quoddam obseratis luminibus
umbrosum <intrans> demonstrat matronam flebilem fusca veste
contectam, quam propter adsistens: "Hic" inquit "auctoratus ad
custodiam mariti tui fidenter accessit." At illa crinibus
antependulis hinc inde dimotis etiam in maerore luculentam
proferens faciem meque respectans: "Vide oro" inquit "quam
expergite munus obeas." "Sine cura sis", inquam "modo corollarium
idoneum compara."
24.
Sic placito consurrexit et ad alium me cubiculum inducit. Ibi
corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem
testibus manu revelat et diutine insuper fleto obtestata fidem
praesentium singula demonstrat anxie, verba concepta de industria
quodam tabulis praenotante. "Ecce" inquit "nasus integer, incolumes
oculi, salvae aures, inlibatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc
rem, boni Quirites, testimonium perhibetote", et cum dicto
consignatis illis tabulis facessit. At ego: "Iube," inquam "domina,
cuncta quae sunt usui necessaria nobis exhiberi." "At quae" inquit
"ista sunt?" "Lucerna" aio "praegrandis et oleum ad lucem luci
sufficiens et calida cum oenophoris et calice cenarumque reliquis
discus ornatus." Tunc illa capite quassanti: "Abi," inquit "fatue,
qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis iam
diebus ne fumus quidem visus est ullus. An istic comissatum te
venisse credis? Quin sumis potius loco congruentes luctus et
lacrimas?" Haec simul dicens respexit ancillulam et: "Myrrhine,"
inquit "lucernam et oleum trade confestim et incluso custode
cubiculo protinus facesse."
25.
Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis
ad vigilias animum meum permulcebam cantationibus, cum ecce
crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora
et iam nox intempesta. Mihique oppido formido cumulatior quidem cum
repente introrepens mustela contra me constitit optutumque
acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui
fiducia mihi turbarit animum. Denique sic ad illam: "Quin abis,"
inquam "inpurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis,
antequam nostri vim praesentariam experiaris? Quin abis?" Terga
vortit et cubiculo protinus exterminatur. Nec mora, cum me somnus
profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem
Delphicus ipse facile discerneret duobus nobis iacentibus quis
esset magis mortuus. Sic inanimis et indigens alio custode paene
ibi non eram.
26.
Commodum noctis indutias cantus perstrepebat cristatae cohortis.
Tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et
admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta
convenerant; ecce uxor misella flens cum hesternis testibus
introrumpit anxia et statim corpori superruens multumque ac diu
deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia, et conversa
Philodespotum requirit actorem. Ei praecipit bono custodi redderet
sine mora praemium, et oblato statim: "Summas" inquit "tibi,
iuvenis, gratias agimus et hercules ob sedulum istud ministerium
inter ceteros familiares dehinc numerabimus." Ad haec ego insperato
lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem
in manu mea ventilabam, attonitus: "Immo," inquam "domina, de
famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis,
fidenter impera." Vix effatum me statim familiares omen nefarium
exsecrati raptis cuiusque modi telis insecuntur; pugnis ille malas
offendere, scapulas alius cubitis inpingere, palmis infestis hic
latera suffodere, calcibus insultare, capillos distrahere, vestem
discindere. Sic in modum superbi iuvenis Aoni vel Musici vatis
Piplei laceratus atque discerptus domo proturbor.
27.
Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque inprovidi
sermonis mei sero reminiscor dignumque me pluribus etiam verberibus
fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque
conclamatus processerat mortuus rituque patrio, utpote unus de
optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum. Occurrit
atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens
senex et manibus ambabus invadens torum voce contenta quidem sed
adsiduis singultibus impedita: "Per fidem vestram," inquit
"Quirites, per pietatem publicam perempto civi subsistite et
extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter
vindicate. Haec enim nec ullus alius miserum adulescentem, sororis
meae filium, in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam
extinxit veneno." Sic ille senior lamentabiles questus singultim
instrepebat. Saevire vulgus interdum et facti verisimilitudinem ad
criminis credulitatem impelli. Conclamant ignem, requirunt saxa,
famulos ad exitium mulieris hortantur. Emeditatis ad haec illa
fletibus quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina tantum
scelus abnuebat.
28.
Ergo igitur senex ille: "Veritatis arbitrium in divinam
providentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius propheta
primarius, qui mecum iam dudum grandi praemio pepigit reducere
paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis
animare", et cum dicto iuvenem quempiam linteis amiculis iniectum
pedesque palmeis baxeis inductum et adusque deraso capite producit
in medium. Huius diu manus deosculatus et ipsa genua contingens:
"Miserere," ait "sacerdos, miserere per caelestia sidera per
inferna numina per naturalia elementa per nocturna silentia et
adyta Coptica et per incrementa Nilotica et arcana Memphitica et
sistra Phariaca. Da brevem solis usuram et in aeternum conditis
oculis modicam lucem infunde. Non obnitimur <necessitati> nec
terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae
spatium deprecamur." Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob
os corporis et aliam pectori eius imponit. Tunc orientem obversus
incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae
facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim adrexit.
29.
Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam
lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar. Iam tumore
pectus extolli, iam salebris vena pulsari, iam spiritu corpus
impleri; et adsurgit cadaver et profatur adulescens: "Quid, oro, me
post Lethea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae
vitae reducitis officia? Desine iam, precor, desine ac me in meam
quietem permitte." Haec audita vox de corpore, sed aliquanto
propheta commotior: "Quin refers" ait "populo singula tuaeque
mortis illuminas arcana? An non putas devotionibus meis posse Diras
invocari, posse tibi membra lassa torqueri?" Suscipit ille de
lectulo et imo cum gemitu populum sic adorat: "Malis novae nuptae
peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero
mancipavi." Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente
sacrilega coarguenti marito resistens altercat. Populus aestuat
diversa tendentes, hi pessimam feminam viventem statim cum corpore
mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.
30.
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam
rursus altius ingemescens: "Dabo," inquit "dabo vobis intemeratae
veritatis documenta perlucida et quod prorsus alius nemo cognoverit
indicabo." Tunc digito me demonstrans: "Nam cum corporis mei custos
hic sagacissimus exsertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus
exuviis meis inminentes atque ob id reformatae frustra saepius cum
industriam eius fallere nequivissent, postremum iniecta somni
nebula eoque in profundam quietem sepulto me nomine ciere non prius
desierunt quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus
ad artis magicae nituntur obsequia. <At> hic utpote vivus quidem
sed tantum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur, ad
suum nomen ignarus exsurgit, et in inanimis umbrae modum ultroneus
gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter obclusis, per
quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus vicariam pro me
lanienam sustinuit. Utque fallaciae reliqua convenirent, ceram in
modum prosectarum formatam aurium ei adplicant examussim nasoque
ipsius similem comparant. Et nunc adsistit miser hic praemium non
industriae sed debilitationis consecutus." His dictis perterritus
temptare formam adgredior. Iniecta manu nasum prehendo: sequitur;
aures pertracto: deruunt. Ac dum directis digitis et detortis
nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes
circumstantium frigido sudore defluens evado. Nec postea debilis ac
sic ridiculus Lari me patrio reddere potui, sed capillis hinc inde
laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo
isto pressim adglutinato decenter obtexi."
31.
Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit, conpotores vino madidi
rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant,
sic ad me Byrrhena: "Sollemnis" inquit "dies a primis cunabulis
huius urbis conditus crastinus advenit, quo die soli mortalium
sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus.
Hunc tua praesentia nobis efficies gratiorem. Atque utinam aliquid
de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris, quo magis
pleniusque tanto numini litemus." "Bene" inquam "et fiet ut iubes.
Et vellem hercules materiam reperire aliquam quam deus tantus
affluenter indueret." Post haec monitu famuli mei, qui noctis
admonebat, iam et ipse crapula distentus protinus exsurgo et
appellata propere Byrrhena titubante vestigio domuitionem capesso.
32.
Sed cum primam plateam vadimus, vento repentino lumen quo nitebamur
extinguitur, ut vix inprovidae noctis caligine liberati digitis
pedum detunsis ob lapides hospitium defessi rediremus. Dumque iam
iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus
fores nostras ex summis viribus inruentes ac ne praesentia quidem
nostra tantillum conterriti sed magis cum aemulatione virium
crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito
latrones esse et quidem saevissimi viderentur. Statim denique
gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu
liberatum adripio. Nec cunctatus medios latrones involo ac
singulis, ut quemque conluctantem offenderam, altissime demergo,
quoad tandem ante ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati
vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo
Photide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus
inrepo meque statim utpote pugna trium latronum in vicem Geryoneae
caedis fatigatum lecto simul et somno tradidi.
|