|
LIBER IV
1.
Diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago
quodam apud notos ac
familiares latronibus senes devertimus. Sic enim
primus aditus et sermo prolixus et oscula
mutua quamvis asino sentire
praestabant. Nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis
munerabantur
et secretis gannitibus quod essent latrocinio partae videbantur indicare.
Iamque
nos omni sarcina levatos in pratum proximum passim libero pastui
tradidere. Nec me cum asino
vel equo meo conpascuus coetus attinere potuit
adhuc insolitum alioquin prandere faenum, sed
plane pone stabulum
prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado, et quamvis crudis
holeribus adfatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta
prospectabam loca,
sicubi forte conterminis in hortulis candens reperirem
rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi
bonam fiduciam tribuebat, si devius
et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti
quadripedis incurvo
gradu rursum erectus in hominem inspectante nullo resurgerem.
2.
Ergo
igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem aliquanto longius
frondosi nemoris convallem
umbrosam, cuius inter varias herbulas et
laetissima virecta fungentium rosarum mineus color
renidebat. Iamque apud
mea usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum
arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor
relucebat. Tunc invocato
hilaro atque prospero Eventu cursu me concito
proripio, ut hercule ipse sentirem non asinum me
verum etiam equum currulem
nimio velocitatis effectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus
fortunae meae scaevitatem anteire non potuit. Iam enim loco proximus non
illas rosas teneras et
amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi
felices beatae spinae generant, ac ne
convallem quidem usquam nisi tantum
ripae fluvialis marginem densis arboribus septam video. Hae
arbores in
lauri faciem prolixe foliatae pariunt in odor) modum floris [inodori]
porrectos
caliculos modice punicantes, quos equidem flagrantis minime
rurestri vocabulo vulgus indoctum
rosas laureas appellant quarumque cuncto
pecori cibus letalis est.
3.
Talibus fatis
implicitus etiam ipsam salutem recusans sponte illud
venenum rosarium sumere gestiebam. Sed dum
cunctanter accedo decerpere,
iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omni prorsus
holera
vastaveram, tanto damno cognito cum grandi baculo furens decurrit
adreptumque me totum
plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi
tandem sapienter alioquin ipse mihi
tulissem auxilium. Nam lumbis elevatis
in altum, pedum posteriorum calcibus iactatis in eum
crebriter, iam mulcato
graviter atque iacente contra proclive montis attigui fuga me liberavi.
Sed
ilico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et
semianimem ex edito
despexit, ululabili cum plangore ad eum statim
prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi
praesens crearet exitium.
Cuncti enim pagani fletibus eius exciti statim conclamant canes atque
ad me
laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortatur. Tunc igitur
procul dubio iam
morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numero
multos et ursis ac leonibus ad
compugnandum idoneos in me convocatos
exasperari, e re nata capto consilio fugam desino ac me
retrorsus celeri
gradu rursum in stabulum quo deverteramus recipio. At illi canibus iam
aegre
cohibitis adreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum
rursum caedendo
confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata
crudisque illis oleribus abundans et
lubrico fluxu saucia fimo fistulatim
excusso quosdam extremi liquoris aspergine alios putore
nidoris faetidi a
meis iam quassis scapulis abegisset.
4.
Nec mora, cum iam in meridiem prono
iubare rursum nos ac praecipue me
longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo. Iamque
confecta bona
parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus
ictibusque
fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et
titubans rivulum quendam serpentis
leniter aquae propter insistens subtilem
occasionem feliciter nactus cogitabam totum memet
flexis scite cruribus
pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum
exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum (percussus) sed machaera
perfossus occumbere.
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri
causariam missionem, certe latrones
partim inpatientia morae partim studio
festinatae fugae dorsi mei sarcinam duobus ceteris
iumentis distributuros
meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
5.
Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima. Namque ille alius
asinus divinato
et antecapto meo cogitatu statim se mentita lassitudine cum
rebus totis offudit, iacensque in
modum mortui non fustibus non stimulis
ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum
elevatis temptavit
exurgere, quoad tandem postumae spei fatigati secumque conlocuti, ne tam
diu
mortuo immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis
eius mihi equoque
distributis destricto gladio poplites eius totos
amputant, ac paululum a via retractum per
altissimum praeceps in vallem
proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri
commilitonis
fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae
frugi
dominis exhibere. Nam et secum eos animadverteram conloquentes quod in
proximo nobis esset
habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque
esset sedes illa et habitatio. Clementi
denique transmisso clivulo
pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque
intus
conditis iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis
volutatibus
digerebam.
6.
Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque quam illi latrones
inhabitabant
descriptionem exponere flagitat. Nam et meum simul
periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an
mente etiam sensuque fuerim
asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus
umbrosus
et in primis altus fuit. Huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et
ob id
inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis
aggeratae et quaquaversus
repositae naturalem tutelam praebentes
ambiebant. De summo vertice fons affluens bullis
ingentibus scaturribat
perque prona delapsus evomebat undas argenteas iamque rivulis pluribus
dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus inrigans in mondum stipati
maris vel ignavi
fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua
margines montanae desinunt, turris ardua;
caulae firmae solidis cratibus,
ovili stabulationi commodae, porrectis undique lateribus ante
fores exigui
tramitis vice structis parietis attenduntur. Ea tu bono certe meo periculo
latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis
temere contecta, qua
speculatores e numero latronum, ut postea comperi,
sorte ducti noctibus excubabant.
7.
Ibi
cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores
loro valido destinatis anum
quandam curvatam gravi senio, cui soli salus
atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur,
sic infesti compellant:
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci
fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis nec nostris tam
magnis tamque
periculosis laboribus solacium de tam sera refectione
tribues? Quae diebus ac noctibus nil
quicquam rei quam merum saevienti
ventri tuo soles aviditer ingurgitare."
Tremens ad haec et
stridenti vocula pavida sic anus: "At vobis, fortissimi
fidelissimeque mei sospitatores
iuvenes, adfatim cuncta suavi sapore
percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus vinum
probe calicibus
ecfricatis affluenter immissum et ex more calida tumultuario lavacro vestro
praeparata." In fine sermonis huius statim sese devestiunt nudatique et
flammae largissimae
vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti
mensas dapibus largiter instructas
accumbunt.
8.
Commodum cubuerant et
ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii,
quos incunctanter
adaeque latrones arbitrarere. Nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque
nummorum ac vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis
invehebant. Hi simili lavacro
refoti inter toros sociorum sese reponunt,
tunc sorte ducti ministerium faciunt. Estur ac
potatur incondite, pulmentis
acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis. Clamore
ludunt,
strepitu cantilant, conviciis iocantur, ac iam cetera semiferis Lapithis
[tebcinibus]
Centaurisque semihominibus similia. Tunc inter eos unus, qui
robore ceteros antistabat: "Nos
quidem," inquit "qui Milonis Hypatini
domum fortiter expugnavimus, praeter tantam fortunae
copiam, quam nostra
virtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petivimus et, si quid
ad rem facit, octo pedibus auctiores remeavimus. At vos, qui Boeotias urbes
adpetistis, ipso
duce vestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum
reduxistis, cuius salutem merito
sarcinis istis quas advexistis omnibus
antetulerim. Sed illum quidem utcumque nimia virtus sua
peremit; inter
inclitos reges ac duces proeliorum tanti viri memoria celebrabitur. Enim
vos
bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per
balneas et aniles cellulas
reptantes scrutariam facitis."
9.
Suscipit unus ex illo posteriore numero: "Tune solus
ignoras longe
faciliores ad expugnandum domus esse maiores? Quippe quod, licet numerosa
familia
latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam
domini consulat opibus. Frugi
autem et solitarii homines fortunam parvam
vel certe satis amplam dissimulanter obtectam
protegunt acrius et sanguinis
sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit.
Vix enim
Thebas heptapylos accessimus: quod est huic disciplinae primarium studium,
[sed dum]
sedulo fortunas inquirebamus popularium; nec nos denique latuit
Chryseros quidam nummularius
copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum
ac munerum publicorum magnis artibus magnam
dissimulabat opulentiam.
Denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula
contentus,
pannosus alioquin ac sordidus, aureos folles incubabat. Ergo placuit ad
hunc primum
ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio
cunctis opibus otione
potiremur.
10.
Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque
sublevare
neque dimovere ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne
valvarum sonus cunctam viciniam
nostro suscitaret exitio. Tunc itaque
sublimis ille vexillarius noster Lamachus spectatae
virtutis suae fiducia,
qua clavis immittendae foramen patebat, sensim inmissa manu claustrum
evellere gestiebat. Sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros
vigilans et singula
rerum sentiens lenem gradum et obnixum silentium
tolerans paulatim adrepit, grandique clavo
manum ducis nostri repente nisu
fortissimo ad ostii tabulam officit et exitiabili nexu
patibulatum
relinquens gurgustioli sui tectum ascendit, atque inde contentissima voce
clamitans
rogansque vicinos et unum quemque proprio nomine ciens et salutis
communis admonens diffamat
incendio repentino domum suam possideri. Sic
unus quisque proximi periculi confinio territus
suppetiatum decurrunt
anxii.
11.
Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi
nostri vel
deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus.
Antesignani
nostri partem, qua manus umerum subit, ictu per articulum
medium temperato prorsus abscidimus,
atque ibi brachio relicto, multis
laciniis offulto vulnere ne stillae sanguinis vestigium
proderent, ceterum
Lamachum raptim reportamus. Ac dum trepidi religionis urguemur gravi
tumultu
et instantis periculi metu terremur ad fugam nec vel sequi propere
vel remanere tuto potest vir
sublimis animi virtutisque praecipuus, multis
nos adfantibus multique precibus querens
adhortatur per dexteram Martis per
fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et
captivitate
liberaremus. Cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem
latronem
supervivere? Sat se beatum qui manu socia volens occumberet.
Cumque nulli nostrum spontale
parricidium suadens persuadere posset, manu
reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum per
medium pectus ictu
fortissimo transadigit. Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus
reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus. Et
nunc iacet noster
Lamachus elemento toto sepultus.
12.
Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum
posuit. Enim vero
Alcimus sollertibus coeptis eo saevum Fortunae nutum non potuit adducere.
Qui
cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum
superius iamque protinus
oblisis faucibus interstinguere eam debuisset,
prius maluit rerum singula per latiorem
fenestram forinsecus nobis scilicet
rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter
emolitus nec toro
quidem aniculae quiescentis parcere vellet eaque lectulo suo devoluta
vestem
stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus
eius profusa sic nequissima
illa deprecatur: "Quid, oro, fili, paupertinas
pannosasque resculas miserrimae anus donas
vicinis divitibus, quorum haec
fenestra domum prospicit?" Quo sermone callido deceptus astu et
vera quae
dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea quae prius miserat
quaeque postea
missurus foret non sociis suis sed in alienos lares iam
certus erroris abiceret, suspendit se
fenestra sagaciter perspecturus
omnia, praesertim domus attiguae, quam dixerat illa, fortunas
arbitraturus.
Quod eum strenue quidem set satis inprovide conantem senile illud facinus
quamquam
invalido repentino tamen et inopinato pulsu nutantem ac pendulum
et in prospectu alioquin
attonitum praeceps inegit. Qui praeter altitudinem
miniam super quendam etiam vastissimum
lapidem propter iacentem decidens
perfracta diffisaque crate costarum rivos sanguinis vomens
imitus
narratisque nobis quae gesta sunt non diu cruciatus vitam evasit. Quem
prioris exemplo
sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.
13.
Tunc orbitatis duplici plaga petiti
iamque Thebanis conatibus
abnuentes Plataeas proximan conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem
super quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus. Nam vir et
genere primarius et
opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno
fortunae suae splendore publicas voluptates
instruebat. Quis tantus
ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi
verbis
idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi
probatae
pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum
saginas instruentes;
confixilis machinae sublicae, turres structae
tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus,
florida pictura decora
futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies
ferarum!
Nam praecipuo studio foris etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum
funera. Sed
praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque
patrimonii viribus immanis ursae
comparabat numerum copiosum. Nam praeter
domesticis venationibus captas, praeter largis
emptionibus partas, amicorum
etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa
sollicite
nutriebat.
14.
Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus
Invidiae noxios effugit oculos. Nam diutina captivitate fatigatae simul et
aestiva flagrantia
maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina
correptae pestilentia paene ad nullum
redivere numerum. Passim per plateas
plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina
naufragia. Tunc vulgus
ignobile, quos inculta pauperies sine dilectu ciborum tenuato ventri
cogit
sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas
accurrunt.
Tunc e re nata suptile consilium ego et iste Eubulus tale
comminiscimur. Vnam, quae ceteris
sarcina corporis praevalebat, quasi cibo
parandam portamus ad nostrum receptaculum, eiusque
probe nudatum carnibus
corium servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite
adusque
confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et
minuto
cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporis
flammis examurgatur, nos
interdum pulpis eius valenter sanguinantes sic
instanti militiae disponimus sacramentum, ut
unus e numero nostro, non qui
corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque si in
primis
voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem domumque
Democharis inlatus per
opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles
praestaret aditus.
15.
Nec paucos fortissimi
collegii sollers species ad munus obeundum
adrexerat. Quorum prae ceteris Thrasyleon factionis
optione delectus
ancipitis machinae subivit aleam, iamque habili corio et mollitie
tractabili
vultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas, oras
eius adaequamus et iuncturae
rimam, licet gracilem, setae circumfluentis
densitate saepimus. Ad ipsum confinium gulae, qua
cervix bestiae fuerat
exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui et
obtutui circa nares et oculos datis foraminibus fortissimum socium nostrum
prorsus bestiam
factum inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam
constanti vigore festinus inrepsit
ipse. Ad hunc modum prioribus inchoatis
sic ad reliqua fallaciae pergimus.
16.
Sciscitati
nomen cuiusdam
Nicanoris, qui genere Thracio proditur ius amicitiae summum cum illo
Demochare
colebat, litteras adfingimus, ut venationis suae primitias bonus
amicus videretur ornando muneri
dedicasse. Iamque provecta vespera abusi
praesidio tenebrarum Thrasyleonis caveam Demochari cum
litteris illis
adulterinis offerimus; qui miratus bestiae magnitudinem suique
contubernalis
opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii
sui ut ipse habebat gerulis decem
aureos [ut ipse habebat] e suis loculis
adnumerari. Tunc, ut novitas consuevit ad repentinas
visiones animos
hominum pellicere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis
callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter
inhibebat; consonaque
civium voce satis felix ac beatus Demochares ille
saepe celebratus, quod post tantam cladem
ferarum novo proventu quoquo modo
fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam
[iret iubet]
summa cum diligentia reportari. Sed suscipiens ego:
17.
"Caveas," inquam "domine,
fraglantia solis et itineris spatio
fatigatam coetui multarum et, ut audio, non recte valentium
committere
ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum immo et lacu
aliquoi
conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus
bestiae lucos consitos et specus
roridos et fontes amoenos semper
incubare?" Talibus monitis Demochares perterritus numerumque
perditarum
secum recenses non difficulter adsensus ut ex arbitrio nostro caveam
locaremus
facile permisit. "Sed et nos" inquam "ipsi parati sumus hic
ibidem pro cavea ista excubare
noctes, ut aestus et vexationis incommodo
bestiae fatigatae et cibum tempestivum et potum
solitum accuratius
offeramus." "Nihil indigemus labore isto vestro," respondit ille "iam paene
tota familia per diutinam consuetudinem nutriendis ursis exercitata est."
18.
Post haec
valefacto discessimus et portam civitatis egressi
monumentum quoddam conspicamur procul a via
remoto et abdito loco positum.
Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant
puluerei et
iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus, et ex
disciplina sectae servato noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu
primo corda mortalium
validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis
armatam ante ipsas fores Democharis velut
expilationis vadimonium sistimus.
Nec setius Thrasyleon examussim capto noctis latrocinali
momento prorepit
cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant, omnes ad unum mox
etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae
repandit nobisque prompte
convolantibus et domus alveo receptis demonstrat
horreum, ubi vespera sagaciter argentum
copiosum recondi viderat. Quo
protinus perfracto confertae manus violentia, iubeo singulos
commilitonum
asportare quantum quisque poterat auri vel agenti et in illis aedibus
fidelissimorum mortuorum occultare propere rursumque concito gradu
recurrentis sarcinas
iterare; quod enim ex usu foret omnium, me solum
resistentem pro domus limine cuncta rerum
exploraturum sollicite, dum
redirent. Nam et facies ursae mediis aedibus discurrentis ad
proterrendos,
siqui de familia forte evigilassent, videbatur opportuna. Quis enim,
quamvis
fortis et intrepidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim
visitata non se ad fugam
statim concitaret, non obdito cellae pessulo
pavens et trepidus sese cohiberet?
19.
His
omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus
eventus. Namque dum reduces socios
nostros suspensus opperior, quidam
servulus strepitu scilicet vel certe divinitus inquietus
proserpit
leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat,
premens
obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in
domo visa pronuntiat. Nec
mora, cum numerosae familiae frequentia domus
tota completur. Taedis lucernis cereis sebaciis
et ceteris nocturni luminis
instrumentis clarescunt tenebrae. Nec inermis quisquam de tanta
copia
processit, sed singuli fustibus lanceis destrictis denique gladiis armati
muniunt aditus.
Nec secum canes etiam venaticos auritos illos et horricomes
ad comprimendam bestiam
cohortantur.
20.
Tunc ego sensim gliscente adhuc
illo tumultu retrogradi fuga domo facesso,
sed plane Thrasyleonem mire
canibus repugnantem latens pone ianuam ipse prospicio. Quamquam
enim vitae
metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis
oblitus iam
faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat. Scaenam denique quam
sponte sumpserat cum anima
retinens, nunc fugiens, nunc resistens variis
corporis sui schemis ac motibus tandem domo
prolapsus est. Nec tamen,
quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit.
Quippe
cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis
illis, qui
commodum domo similiter insequentes processerant, se commiscent
agminatim. Miserum funestumque
spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum
catervis canum saevientium cinctum atque obsessum
multisque numero morsibus
laniatum. Denique tanti doloris impatiens populi circumfluentis
turbelis
immisceor et, in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni,
sic
indaginis principes dehortabar: "O grande" inquam "et extremum
flagitium, magnam et vere
pretiosam perdimus bestiam."
21.
Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt
iuveni; quippe
quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis
iniecit
ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi, iam timore
discusso, certatim gladios etiam
de proximo congerunt. Enimuero Thrasyleon
egregium decus nostrae factionis tandem immortalitate
digno illo spiritu
expugnato magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem
sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus obnixo
mugitu et ferino
fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam
sibi reservavit, vitam fato reddidit.
Tanto tamen terrore tantaque formidine
coetum illum turbaverat, ut usque diluculum immo et in
multum diem nemo
quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contigere, nisi
tandem pigre ac timide quidam lanius paulo fidentior utero bestiae resecto
ursae magnificum
despoliavit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobis perivit,
sed a gloria non peribit. Confestim
itaque constrictis sarcinis illis, quas
nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos
concito gradu
deserentes istud apud nostros animos identidem reputabamus merito nullam
fidem in
vita nostra reperiri, quod ad manis iam et mortuos odio perfidiae
nostrae demigrarit. Sic onere
vecturae simul et asperitate viae toti
fatigati tribus comitum desideratis istas quas videtis
praedas adveximus."
22.
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum
commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi
paululum
conquiescunt. Enim nobis anus illa recens ordeum adfatim et sine
ulla mensura largita est, ut
equus quidem meus tanta copia solus potitus
saliares se cenas cenare crederet. Ego vero,
numquam alias hordeum
crudum sed tunsum minutatim et diutina coquitatione iurulentum semper
solitus esse, [rim] rimatus angulum, quo panes reliquiae totius
multitudinis congestae fuerant,
fauces diutina fame saucias et araneantes
valenter exerceo. Et ecce nocte promota latrones
expergiti castra
commovent instructique varie, partim gladiis armati, partim in Lemures
reformati, concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanter fortiter
manducantem vel somnus
imminens impedire potuit. Et quamquam prius, cum
essem Lucius, unico vel secundo pane contentus
mensa decederem, tunc ventri
tam profundo serviens iam ferme tertium qualum rumigabam. Huic me
operi
attonitum clara lux oppressit.
23.
Tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime
tamen digrediens
rivulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultra modum anxii
atque
solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino licet
vilem laciniam ferentes, sed
tantum gladiis totis totis manibus immo
factionis suae cunctis viribus munitam unicam virginem
filo liberalem et,
ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et
asino
tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem
advehebant. Eam simul intra
speluncam ducunt verbisque quae dolebat
minora facientes sic adloquuntur: "Tu quidem salutis et
pudicitiae secura
brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis
necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo,
quamquam satis cupidi,
tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui
sanguinis redemptionem."
24.
His et his
similibus blateratis necquicquam dolor sedatur puellae.
Quidni? quae inter genua sua deposito
capite sine modo flebat. At illi
intro vocatae anui praecipiunt adsidens eam blando quantum
posset solaretur
alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis
aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese
et assiduis
singultibus illa quatiens mihi etiam lacrimas excussit. Ac sic:
"A ego" inquit "misera tali
domo tanta familia tam caris vernulis tam
sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae
praeda et mancipium
effecta inque isto saxeo carcere et carnificinae laniena serviliter
clausa
et omnibus deliciis, quis innata atque innutrita sum, privata sub
incerta salutis spe et
carnificinae laniena inter tot ac tales
latrones et horrendum gladiatorum populum vel fletum
desinere vel omnino
vivere potero?
Lamentata sic et animi dolore et faucium tendore et
corporis lassitudine
iam fatigata marcentes oculos demisit ad soporem.
25.
At commodum
coniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa
longe longeque vehementius
adflictare sese et pectus etiam palmis infestis
tundere et faciem illam luculentam verberare
incipit et aniculae, quamquam
instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti, sic
adsuspirans
altius infit: "Em nunc certe nunc maxime funditus perii, nunc spei
salutiferae
renuntiavi. Laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul
dubio capessendum est.
Ad haec
anus iratior dicere eam saeviore iam vultu iubebat quid, malum,
fleret vel quid repente
postliminio pressae quietis lamentationes
licentiosas refricaret. "Nimirum" inquit "tanto
compendio tuae redemptionis
defraudare iuvenes meos destinas? Quod si pergis ulterius, iam faxo
lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis
viva exurare."
26.
Tali puella sermone deterrita manusque eius exosculata: "Parce,"
inquit "mi parens, et durissimo
casui meo pietatis humanae memor subsiste
paululum. Nec enim, ut reor, aevo longiore maturae
tibi in ista sancta
canitie miseratio prorsus exarvit. Specta denique scaenam meae calamitatis.
Speciosus adulescens inter suos principalis, quem filium publicum omnis
sibi civitas cooptavit,
meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior
in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus
et adultus individuo
contubernio domusculae immo vero cubiculi torique sanctae caritatis
adfectione mutua mihi pigneratus votisque nuptialibus pacto iugali pridem
destinatus, consensu
parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias
officio frequenti cognatorum et adfinium
stipatus templis et aedibus
publicis victimas immolabat; domus tota lauris obsita taedis
lucida
constrepebat hymenaeum; tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo
nuptiali decenter
ornabat mellitisque saviis crebiter ingestis iam spem
futuram liberorum votis anxiis
propagabat, cum irruptionis subitae
gladiatorum fit impetus ad belli faciem saeviens, nudis et
infestis
mucronibus coruscans: non caedi non rapinae manus adferunt, sed denso
conglobatoque
cuneo cubiculum nostrum invadunt protinus. Nec ullo de
familiaribus nostris repugnante ac ne
tantillum quidem resistente misera
formidine exanimem, saevo pavore trepidam, de medio matris
gremio
rapuere. Sic ad instar Attidis vel Protesilai dispectae disturbataeque
nuptiae.
27.
Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur immo vero
cumulatur infortunium meum;
nam visa sum mihi de domo de thalamo de
cubiculo de toro denique ipso violenter extracta per
solitudines avias
infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus
viduatus est, adhuc ungentis madidum coronis floridum consequi vestigio me
pedibus fugientem
alienis. Vtque clamore percito formonsae raptum uxoris
conquerens populi testatur auxilium,
quidam de latronibus importunae
persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus
adrepto
misellum iuvenem maritum meum percussum interemit. Talis aspectus
atrocitate perterrita
somno funesto pavens excussa sum."
Tunc fletibus eius adsuspirans anus sic incipit: "Bono
animo esto, mi
erilis, nec vanis somniorum figmentis terreare. Nam praeter quod diurnae
quietis
imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones
contrarios eventus nonnumquam
pronuntiant. Denique flere et vapulare et
nonnumquam iugulari lucrosum prosperumque proventum
nuntiant, contra ridere
et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem veneriam
convenire
tristitie animi languore corporis damnisque ceteris vexatum iri
praedicabunt. Sed ego
te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus
avocabo", et incipit:
28.
Erant in
quadam civitate rex et regina. Hi tres numero filias forma
conspicuas habuere, sed maiores
quidem natu, quamvis gratissima specie,
idonee tamen celebrari posse laudibus humanis
credebantur, at vero puellae
iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne
sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique
civium et advenae
copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa
celebritate congregabat, inaccessae
formonsitatis admiratione stupidi et
admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum
pollicem
residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis <venerabantur>
adorationibus.
Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama
pervaserat deam quam caerulum profundum
pelagi peperit et ros spumantium
fluctuum educavit iam numinis sui passim tributa venia in
mediis conversari
populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non
maria
sed terras Venerem aliam virginali flore praeditam pullulasse.
29.
Sic immensum procedit in
dies opinio, sic insulas iam proxumas et
terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta
pervagatur. Iam multi
mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi
specimen gloriosum confluebant. Paphon nemo Cnidon nemo ac ne ipsa quidem
Cythera ad conspectum
deae Veneris navigabant; sacra differuntur, templa
deformantur, pulvinaria proteruntur,
caerimoniae negleguntur; incoronata
simulacra et arae viduae frigido cinere foedatae. Puellae
supplicatur et in
humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu
virginis, victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per
plateas commeantem
populi frequentes floribus sertis et solutis
adprecantur.
Haec honorum caelestium ad puellae
mortalis cultum inmodica translatio
verae Veneris vehementer incendit animos, et impatiens
indignationis capite
quassanti fremens altius sic secum disserit:
30.
"En rerum naturae
prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis
totius alma Venus, quae cum mortali
puella partiario maiestatis honore tractor
et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus
profanatur! Nimirum communi
nominis piamento vicariae venerationis incertum sustinebo et
imaginem meam
circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille cuius iustitiam fidemque
magnus comprobavit Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed
non adeo gaudens
ista, quaecumque est, meos honores usurpaverit: iam faxo
eam huius etiam ipsius inlicitae
formonsitatis paeniteat."
Et vocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium,
qui
malis suis moribus contempta disciplina publica flammis et sagittis armatus
per alienas
domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune
committit tanta flagitia et nihil
prorsus boni facit. Hunc, quamquam
genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et
perducit ad
illam civitatem et Psychen - hoc enim nomine puella nuncupabatur - coram
ostendit,
31.
et tota illa perlata de formonsitatis aemulatione fabula
gemens ac fremens indignatione:
"Per ego te" inquit "maternae caritatis
foedere deprecor per tuae sagittae dulcia vulnera per
flammae istius
mellitas uredines vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in
pulchritudinem
contumacem severiter vindica idque unum et pro omnibus
unicum volens effice: virgo ista amore
fraglantissimo teneatur hominis
extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul et
incolumitatis ipsius
Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae
suae comparem."
Sic effata et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas
oras
reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore
calcato ecce iam
profundi maris sudo resedit vertice, et ipsum quod incipit
velle, set statim, quasi pridem
praeceperit, non moratur marinum obsequium:
adsunt Nerei filiae chorum canentes et Portunus
caerulis barbis hispidus et
gravis piscoso sinu Salacia et auriga parvulus delphinis Palaemon;
iam
passim maria persultantes Tritonum catervae hic concha sonaci leniter
bucinat, ille serico
tegmine flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub
oculis dominae speculum progerit, curru
biiuges alii subnatant. Talis ad
Oceanum pergentem Venerem comitatus exercitus.
32.
Interea
Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris
sui fructum percipit. Spectatur ab
omnibus, laudatur ad omnibus, nec
quisquam, non rex non regius nec de plebe saltem cupiens eius
nuptiarum
petitor accedit. Mirantur quidem divinam speciem, sed ut simulacrum fabre
politum
mirantur omnes. Olim duae maiores sorores, quarum temperatam
formositatem nulli diffamarant
populi, procis regibus desponsae iam beatas
nuptias adeptae, sed Psyche virgo vidua domi
residens deflet desertam suam
solitudinem aegra corporis animi saucia, et quamvis gentibus
totis
complacitam odit in se suam formositatem. Sic infortunatissimae filiae
miserrimus pater
suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens dei
Milesii vetustissimum percontatur
oraculum, et a tanto numine precibus et
victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum. Sed
Apollo, quamquam
Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit:
33.
"Montis in excelsi scopulo, rex siste puellam
ornatam mundo funerei thalami.
Nec
speres generum mortali stirpe creatum,
sed saevum atque ferum vipereumque malum,
quod
pinnis volitans super aethera cuncta fatigat
flammaque et ferro singula debilitat,
quod
tremit ipse Iovis quo numina terrificantur,
fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae."
Rex olim beatus affatus sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque
retro domum pergit
suaeque coniugi praecepta soris enodat infaustae.
Maeretur, fletur, lamentatur diebus
plusculis. Sed dirae sortis iam urget
taeter effectus. Iam feralium nuptiarum miserrimae virgini
choragium
struitur, iam taede lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus
tibiae zygiae
mutatur in querulum Ludii modum cantusque laetus hymenaei
lugubri finitur ululatu et puella
nuptura deterget lacrimas ipso suo
flammeo. Sic adfectae domus triste fatum cuncta etiam civitas
congemebat
luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium.
34.
Sed monitis
caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad
destinatam poenam efflagitabat. Perfectis
igitur feralis thalami cum summo
maerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur
funus, et
lacrimosa Psyche comitatur non nuptias sed exsequias suas. Ac dum maesti
parentes et
tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctatur, ipsa
illa filia talibus eos adhortatur
vocibus: "Quid infelicem senectam fletu
diutino cruciatis? Quid spiritum vestrum, qui magis
meus est, crebris
eiulatibus fatigatis? Quid lacrimis inefficacibus ora mihi veneranda
foedatis? Quid laceratis in vestris oculis mea lumina? Quid canities
scinditis? Quid pectora,
quid ubera sancta tunditis? Haec erunt vobis
egregiae formonsitatis meae praeclara praemia.
Invidiae nefariae letali
plaga percussi sero sentitis. Cum gentes et populi celebrarent nos
divinis
honoribus, cum novam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc
flere, tunc
me iam quasi peremptam lugere debuistis. Iam sentio iam video
solo me nomine Veneris perisse.
Ducite me et cui sors addixit scopulo
sistite. Festino felices istas nuptias obire, festino
generosum illum
maritum meum videre. Quid differo quid detrecto venientem, qui totius orbis
exitio natus est?"
35.
Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi
prosequentis sese miscuit. Itur ad constitutum scopulom montis ardui, cuius
in summo cacumine
statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales,
quibus praeluxerant, ibidem lacrimis
suis extinctas relinquentes deiectis
capitibus domuitionem parant. Et miseri quidem parentes
eius tanta clade
defessi, clausae domus abstrusi tenebris, perpetuae nocti sese dedidere.
Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem
mitis aura molliter
spirantis Zephyri vibratis hinc inde laciniis et
reflato sinu sensim levatam suo tranquillo
spiritu vehens paulatim per
devexa rupis excelsae vallis subditae florentis cespitis gremio
leniter
delapsam reclinat.
|