|
LIBER VII
1.
Vt primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum
cuncta
conlustrabat, quidam de numero latronum supervenit; sic enim mutuae
salutationis officiorum
indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et
ex anhelitu recepto spiritu tale collegio
suo nuntium fecit:
"Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet,
discussa
sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis
viribus cunctus
ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis
popularium dolentique atque indignanti
similis arbitrabar super
investigatione facti cuius modi consilium caperetur et an et quatenus
latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia.
nec argumentis dubiis,
sed rationibus probabilibus congruo cunctae
multitudinis consensu nescio qui Lucios auctor
manifestus facinoris
postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni
sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam hospitio
susceptus inter familiaris
intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus
demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum
inrepens ianuae claustra
sedulo exploraverat et ipsa membra in quis omne patrimonium condi
solebat
curiose perspexerat.
2.
Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum
eadem
nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec
exinde usquam compareret; nam et
praesidium fugae, quo velocius frustratis
insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem
facile suppeditasse;
equum nemque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane
servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque erilium
futurum indicem per
magistratus in publicam custodiam receptum et altera
die tormentis vexatum pluribus ac paene ad
ultimam mortem excarnificatum
nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen in patriam
Luci
illis multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent."
Haec eo narrante
veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque
aerumnae et infelicis asini facta
comparatone medullitus ingemeat
subibatque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros
finxisse ac
pronuntiasse caenam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas
opes ad
malos et indignos conferat nec unquam iudicio quemquam mortalium
eligat, immo vero cum si
potissimum deversetur quos procul, si videret,
fugere deberet, quodque cunctis est extremius,
varias opiniones, immo
contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et
innocentissimus contra noxiorum more plectatur.
3.
Ego denique, quem saevissimus eius
impetus in bestiam et extremae sortis
quadripedem deduxerat cuiusque casus etiam quoivis
iniquissimo dolendus atque
miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi
carissimum
postulabar. Quod crimen non modo latrocinium verum etiam parricidium
quisque rectius
nominarit. Nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel
unico verbo saltem denegare.
Denique ne mala conscientia tam scelesto
crimini praesens viderer silentio consentire, hoc
tantum impatientia
productus volui dicere: "Non feci." Et verbum quidem praecedens semel ac
saepius inmodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed
in prima remansi voce
et identidem boavi "Non non", quanquam minia
rutunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego
pluribus de Fortunae
scaevitate conqueror, [quam]quam nec istud puduit me cum meo famulo
meoque
vectore illo equo factum conservum atque coniugem?
4.
Talibus cogitationibus
fluctuantem subit me cura illa potior, qua
statuo latronum manibus virginis decretam me victimam
recordabar,
ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam.
Sed ille, qui
commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille
aureum quos insutu laciniae
contexerat quosque variis viatoribus detractos,
ut aiebat, pro sua frugalitate communi
conferebat arcae, infit etiam de
salute commilitonum sollicite sciscitari. Cognitoque quosdam,
immo vero
fortissimus quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet
tantisper
pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis indutiis
inquisitioni commilitonum potius
insisteretur et tirocinio novae iuventutis
ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies
integraretur: nam et
invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse nec paucos
humili servilique vitae renuntiantes et instar tyrannicae potestatis sectam
suam conferre
malle. Se quoque iam dudum pro sua parte quendam convenisse
hominem et statu procerum et aetate
iuvenem et corpore vastum et manu
strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus
hebetatas diutina
pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae, dum posset,
frueretur valetudinis, nec manus validam erogandae stipi porrigeret sed
hauriendo potuit
exerceret auro.
5.
Talibus dictis universi omnes adsensi et illum, qui iam comprobatus
videretur, adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt. Tunc
profectus et
paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti
fuerat pollicitus, nescio an ulli
praesentium comparandum - nam praeter
ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat
et ei commodum
lanugo malis inserpebat - sed plane centunculis disparibus et male
consarcinatis
semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie
relucitabant.
Sic introgressus:
"Havete," inquit "fortissimo deo Marti clientes mihique
iam fidi commilitones, et virum
magnanimae vivacitatis volentem volentes
accipite, libentius vulnera corpore excipientem quam
aurum manu
suscipientem ipsaque morte, quam formidant alii, meliorem. Nec me putetis
egenum vel
abiectum neve de pannulis istis virtute meas aestimetis. Nam
praefui validissimae manui
totamque prorsus devastavi Macedoniam. Ego sum
praedo famosus Haemus ille Therone cuius totae
provinciae nomen horrescunt,
patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine
nutritus
interque ipsos manipulos factionis educatur heres et aemulus virtutis
paternae.
6.
Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnesque
illas opes exiguo temporis amisi
spatio. Nam procuratorem principis
ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decessum,
praetereuntem Iove
irato fueram adgressus - sed rei noscendae carpo ordinem. Fuit quidam
multis
officiis in aula Caesaris clarus atque conspicuus, ipsi etiam probe
spectatus. Hunc insimulatum
quorundam astu proiecit extorrem saeviens
invidia. Sed uxor eius Plotina quaedam, rarae fidei
atque singularis
pudicitiae femina, quae decimo partun stipendio viri familiam fundaverat,
spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis comes et
infortunii socia, tonso
capillo in masculinam faciem reformato habitu
pretiosissimis monilium et auro monetali zonis
refertis incincta inter
ipsas custodientium milium manus et gladios nudos intrepida cunctorum
periculorum particeps et pro mariti salute pervigilem curam sustinens
aerumnas adsiduas ingenio
masculo sustinebat. Iamque plurimis itineris
difficultatibus marisque terroribus exanclatis
Zacynthum petebat, quam sors
et fatalis decreverat temporariam sedem.
7.
Sed cum primum litus
Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi
grassabamur, appulisset - nocte promota tabernulam quandam
litori
navique proximam vitatis maris fluctibus incubabant - invadimus et
diripimus omnia. Nec
tamen periculo levi temptati discessimus.
Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit,
procurrens
in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit milites suosque famulos
nominatim,
sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore
cunctorum, qui sibi quisque
metuentes delitiscebant, effectum est ut impune
discederemus.
Sed protinus sanctissima - vera
enim dicenda sunt - et unicae fidei femina
bonis artibus gratiosa precibus ad Caesaris numen
porrectis et marito
reditum celerem et adgressurae plenam vindictam impetravit. Denique noluit
esse Caesar Haemi latronis collegium et confestim interivit: tantum potest
nutus etiam magni
principis. Tota denique factione militarium vexillationum
indagatu confecta atque concita ipse
me furatus aegre solus mediis Orci
faucibus ad hunc evasi modum:
8.
sumpta veste muliebri
florida, in sinus flaccidos abundante,
mitellaque textili contecto capite, calceis feminis albis
illis et
tenuibus inductus et et in sequiorem sexum incertatus atque
absconditus, asello spicas
ordeacias gerenti residens per medias acies
infesti militis transabivi. Nam mulierem putantes
asinariam concedebant
liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia
splendicarent.
Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quanquam
semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni
fallacia tectum villas seu
castella solus adgrediens viaticulum mihi
conrasi et diloricatis statis pannulis in medium duo
milia profudit
aureorum et: "En" inquit "istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro
libens
meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusarit, offero brevi
temporis spatio lapideam
istam domum vestram facturus auream."
9.
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum
latrones unanimes
ei deferunt vestemque lautiusculam proferunt, sumeret abiecto centunculo
divite. Sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus
cena poculisque
magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis
fuga deque mea vectura et utrique
destinata monstruosa morte cognoscit et
ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa
ea, ut erat vinculis
onusta, contorta et vituperanti nare discessit et: "Non sum quidem tam
brutus vel certe temerarius" inquit " ut scitum vestrum inhibeam, sed malae
conscientiae reatum
intra me sustinebo si quod bonum mihi videtur
dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa
sollicito mihi tribuite, cum
praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursus
ad
asinum redire. Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt, nihil
anteferre lucro
suo debere ac ne ipsam quidem saepe et ultis damnosam
ultionem. Ergo igitur, si perdiderit in
asino virginem, nihil amplius quam
sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin
ego censeo
deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi
pretio
distrahi poterit talis aetatula. Nam et ipse quosdam lenones pridem
cognitos habeo, quorum
poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror,
puellam istam praestinare condigne natalibus
suis fornicem processuram nec
in similem fugam discursuram, non nihil etiam, cum lupanari
servierit,
vindictae vobis depensuram. Hanc et animo quidem meo sententiam
conducibilem
protuli; sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini."
10.
Sic ille latronum fisci
advocatus nostram causam pertulerat, virginis et
asini sospitator egregius. Sed in diutina
deliberatione ceteri cruciantes
mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum elidentes,
tandem
novicii latronis accendunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt
virginem. Quae
quidem simul viderat illum iuvenem fornicisque et lenonis
audierat mentionem, coepit risu
laetissimo gestire, ut mihi merito subiret
vituperatio totius sexus, cum videre puellam proci
iuvenis amore
nuptiarumque castarum desiderio simulato lupanaris spurci sordidique subito
delectari nomine. Et tunc quidem totarum mulierum secta moresque de asini
pendebant iudicio.
Sed ille iuvenis sermone reperito: "Quin igitur" inquit "supplicatum Marti
Comiti pergimus
et puellam simul vendituri et socios indagaturi? Sed, ut
video, nullum uspiam pecus
sacrificatui ac ne vinum quidem potatui adfatim
vel sufficiens habemus. Decem mihi itaque legate
comites, qui contentus
proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus."
Sic
eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem aramque cespite virenti
Marti deo faciunt.
11.
Nec
multo post adveniunt illi vinarios utres ferentes et gregatim pecua
comminantes, unde praelectum
grandem hircum annosum et horricomem Marti
Secutori Comitique victimant. Et ilico prandium
fabricatur opipare. Tunc
hospes ille: "Non modo" inquit "exspoliationum praedarumque, verum
etiam
voluptatum vestrarum ducem me strenuum sentire debetis" et adgressus
insigni facilitate
naviter cuncta praeministrat. Verrit, sternit, coquit,
tucceta concinnat, adponit scitule, sed
praecipue poculis celebris
grandibusque singulos ingurgitat. Interdum tamen simulatione promendi
quae
poscebat usus ad puellam commeabat adsidue, partisque subreptas clanculo et
praegustatas a
se potiones offerebat hilaris. At illa sumebat adpetenter et
non numquam basiare volenti
promptis saviolis adlubescebat. Quae res oppido
mihi displicebat. "Hem oblita es nuptiarum
tuique mutui cupitoris, puella
virgo, et illi nescio cui recenti marito, quem tibi parentes
iunxerunt,
hunc advenam cruentumque percussorem praeponis? Nec te conscientia stimulat,
sed
adfectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet?
Non rursum recurres ad
asinum et rursum exitium mihi parabis? Re vera ludis
de alieno corio."
12.
Dum ista
sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de
verbis erum quibusdam dubiis sed non
obscuris prudenti asino cognosco non
Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum
puellae ipsius. Nam
procedente sermone paulo iam clarius contempta mea praesentia quasi vere
mortui: "Bono animo es," inquit "Charite dulcissima; nam totis istos hostes
tuos statim captivos
habebis", et instantia validiore vinum iam inmixtum,
sed modico tepefactum vapore sauciis illis
et crapula vinolentiaque
madidis ipse abstemius non cessat inpingere. Et hercules suspicionem
mihi
fecit quasi soporiferum quoddam venenum cantharis immisceret illis. Cuncti
denique, sed
prorsus omnes vino sepulti iacebant, omnes pariter mortui.
Tunc nullo negotio artissimis
vinculis impeditis ac pro arbitrio suo
constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit
gressum ad suam
patriam.
13.
Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum
effunditur.
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli laeti faciem, gaudio
delibuti. Pompam cerneres omnis sexus et omnis aetatis novumque et hercules
memorandum
spectamen, virginem asino triumphantem. Denique ipse etiam
hilarior pro virili parte, ne
praesenti negotio ut alienus discreparem,
porrectius auribus proflatisque naribus rudivi
fortiter, immo tonanti
clamore personui. Et illam thalamo receptam commode parentes sui
fovebant,
me vero cum ingenti iumentorum civiumque multitudine confestim retro
Tlepolemus agebat
non invitum. Nam et alias curiosus et tunc latronum
captivitatis spectator optabam fieri. Quos
fidem colligatos adhuc vino magis
quam vinculis deprehendimus. Totis ergo prolatis erutisque
rebus et nobis auro
argentoque et ceteris onustis ipsos partim constrictos, uti fuerant,
provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi
gladiis obtruncatos
reliquere.
Tali vindicta laeti et gaudentes civitatem revenimus. Et illas quidem
divitas
publicae custodelae commisere, Tlepolemo puellam repetitam lege
tradidere.
14.
Exin me suum
sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat
ipsoque nuptiarum die praesepium meum ordeo
passim repleri iubet
faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi. Sed quas ego condignas
Photidi diras devotiones imprecarer, quae me formavit non canem, sed asinum,
quippe cum viderem
largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes
inescatos atque distentos.
Post noctem et
rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos
parentes ac maritum mihi meminisse non
destitit, quoad summos illi
promitterent honorem habituri mihi. Convocatis denique gravioribus
amicis
consilium datur, quo potissimum pacto digne remunerarer. Placuerant uni
domi me conclusum
et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari; sed
optinuit alius, qui meae libertati
prospexerat, suadens ut rurestribus
potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem
daturum dominis
equarum inscensu generoso multas alumnas.
15.
Ergo igitur evocato statim
armentario equisone magna cum praefatione
deducendus adsignor. Et sane gaudens laetusque
praecurrebam et ceteris
oneribus iam nunc renuntiaturus nanctaque libertate veris initio pratis
herbantibus rosas utique reperturus aliquas. Subibat me tamen illa etiam
sequens cogitatio,
quod tantis actis gratiis honoribusque plurimis asino
meo tribuit humana facie recepta multo
tanta pluribus beneficiis
honestarer.
Sed ubi me procul a civitate gregarius ille
perduxerat, nullae deliciae ac
ne ulla quidem libertas excipit. Nam protinus uxor eius, avara
equidem
nequissimae illa mulier, molae machinariae subiugum me dedit frondosoque
baculo subinde
castigans panem sibi suisque de meo parabat corio. Nec
tantum sui cibi gratia me fatigare
contenta, vicinorum etiam frumenta
mercennariis discursibus meis conterebat, nec mihi misero
statuta saltem
cibaria pro tantis praestabantur laboribus. Namque hordeum meum frictum et
sub
eadem mola meis quassatum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi
vero per diem laboriosae
machinae adtendo sub ipsa vespera furfures
apponebat incretos ac sordidos multosque lapide
salebrosos.
16.
Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus,
scilicet
ut, quod aiunt, domi forisque foribus factis adoriae plenae
egregius mandati dominici serus
auscultator aliquando permisit. At ego
tandem liber asinus laetus et tripudians graduque molli
gestiens equas
opportunissimas iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec etiam spes
hilarior in capitale processit exitium. Mares enim ob amissuram veterem
pasti satianter ac diu
saginati, terribiles [alios] alioquin et utique
quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et
adulterio degeneri
praecaventes nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes
persecuntur odio. Hic elatis in altum vastis pectoribus arduus capite et
sublimis vertice
primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis
torulis obsera convertens postremis
velitatur calcibus, alius hinnitu
maligno comminatus remulsis auribus dentiumque candentium
renudatis asceis
totum me commorsicat. Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui
miseros
hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat;
adeo ille praepotens tyrannus
sic parcus hordei fuit ut edacium iumentorum
famem corporum humanorum largitione sedaret.
17.
At eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus rursum
molares illos circuitus
requirebam. Verum Fortuna meis cruciatibus
insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit.
Delegor enim ligno monte
devehundo, perque mihi praefectus imponitur omnium unus ille quidem
puer
deterrimus. Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas
tantum sudes
incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris
ictibus prolixe dedolabar, ut usque
plagarum mihi medullaris insideret
dolor; coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum
feriendo locum
dissipato corio et ulceris latissimi facto foramine, immo fovea vel etiam
fenestra nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum
obtundere. Lignorum vero
tanto me premebat pondere, ut fascium molem
elephanto, non asino paratam putares. Ille vero
etiam quotiens in alterum
latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis
ruinae
fustes demere et levata paulisper pressura sanare me vel certe in alterum
translatis
peraequare, contra lapidibus additis insuper sic iniquitati
ponderis medebatur.
18.
Nec tamen
post tantas meas clades inmodico sarcinae pondere
contentus, cum fluvium transcenderemus, qui
forte praeter viam
defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque
insuper
lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae
molis superpondium. Ac si quo
casu limo caenoso ripae supercilia lubricante
oneris inpatientia prolapsus deruissem, cum
deberet egregius agaso manum
porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti
oneris,
quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat
auxilium, sed
occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus totum me
complicabat [cidit] fusti grandissimo,
donec fomenti vice ipsae me plagae
suscitarent.
Idem mihi talem etiam excogitavit perniciem.
Spinas acerrumas et punctu
venerato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae
pensilem
deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis
infeste me
convulnerarent.
19.
Ergo igitur ancipiti malo laboratam. Nam cum me cursu proripueram
fugiens
acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar:
si dolori parcens paululum
restitissem, plagis compellebar ad cursum.
Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille
nequissimus quam
ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam non numquam
comminabatur.
En plane fuit, quod eius detestabilem malitiam ad
peiores conatus stimularet; nam quadam die
nimia eius insolentia expugnata
patientia mea calces in eum validas extuleram. Denique tale
facinus in me
comminiscitur. Stuppae sarcina me satis onustum probeque funiculis
constrictum
producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum
furatus oneris in ipso meditullio
reponit. Iamque fomento tenui calescens
et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me
funestus ardor
invaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet
solacium, et ustrina talis moras non sustinet et meliora consilia
praevertitur.
20.
Sed in
rebus scaevis adfulsit Fortunae nutus hilarior nescio
an futuris periculis me reservans, certe
praesente statutaque morte
liberans. Nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae
lutulentae
proximum conspicatus ibi memet inprovido saltu totum abicio flammaque
prorsus
extincta tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed
ille deterrimus ac temerarius
puer hoc quoque suum nequissimum factum in me
retortis gregariisque omnibus adfirmavit me
sponte vicinorum foculos
transeuntem titubanti gradu prolapsum ignem ultroneum accersisse mihi,
et
arridens addidit: "Quo usque ergo frustra pascemus inigninum istum?" Nec
multis interiectis
diebus longe peioribus me dolis petivit. Ligno enim
quod gerebam in proximam casulam vendito
vacuum me ducens iam se nequitiae
meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium
rennuens querelas
huius modi concinnat:
221.
Videtis istum pigrum tardissimusque et nimis
asinum?
Me post cetera flagitia nunc novis periculis etiam angit. Vt
quemque enim viatorem
prospexerit, sive illa scitura mulier seu virgo
nubilis seu tener puellus est, ilico disturbato
gestamine, non numquam
etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator
talis
appetit et humi prostrati illis inhians illicitas atque incognitas temptat
libidines et
ferinas voluptates, aversaque Venere invitat ad nuptias. Nam
imaginem etiam savii mentiendo ore
improbo compulsat ac morsicat. Quae res
nobis non mediocris lites atque iurgia, immo forsitan et
crimina pariet.
Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto
dispersoque,
in eam furiosos direxit impetus et festivus hic amasio humo
sordida prostratam mulierem ibidem
omnium gestiebat inscendere. Quod nisi
ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium
accurrisset ac de
mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque
dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale
reliquisset exitium."
22.
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum
silentium vehementius
premerent, animos pastorum in meam perniciem
atrociter suscitavit. Denique unus ex illis: "Quin
igitur publicum istum
maritum" inquit "immo communem omnium adulterum illis suis monstruosis
nuptiis condignam victimamus hostiam? et ?Heus tu, puer," ait "obtruncato
protinus eo intestina
quidem canibus nostris iacta, ceteram vero carnem
omnem operariorum cenae reserva. Nam corium
adfirmavit cineris inspersum
dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur."
Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis
exsecutor sententiae,
laetus et meis insultans malis calcisque illius
admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules
doleo, protinus gladium cotis
adtritu parabat.
23.
Sed quidam de coetu illo rusticorum:
"Nefas? ait "tam bellum asinum
sic enecare et propter luxuriem lasciviamque amatoriam criminatum
opera
servitioque tam necessario carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit
neque in
venerem nullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare,
insuper etiam longe crassior
atque corpulentior effici. Multos ego scio non
modo asinos inertes, verum etiam ferocissimo
equos nimio libidinis
laborantes atque ob id truces vesanoque adhibita tali detestatione
mansuetos ac mites exinde factos et oneri ferundo non inhabiles et cetero
ministerio patiente.
Denique nisi vobis suadeo nolentibus, possum spatio
modico interiecto, quo mercatum obire
statui, petitis e domo ferramentis
huic curare praeparatis ad vos actutum redire trucemque
amatorem istum
atque insuavem dissitis femoribus emasculare et quovis vervece mitiorem
efficere."
24.
Tali sententia mediis Orci manibus extractus set extremae poenae
reservatus
maerebam et in novissima parte corporis totum me periturum
deflebam. Inedita denique vel
praecipiti ruina memet ipse quaerebam
extinguere moriturus quidem nihilo minus sed moriturus
integer. Dumque in
ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor
meus contra montis suetum ducit vestigium, Iamque me de cuiusdam viam
supergressus ipse securi
lignum, quod deveheret, recidebat. Et ecce de
proximo specu vastum attollens caput funesta
proserpit ursa. Quam simul
conspexi, pavidus et repentina facies conterritus totum corporis
pondus in
postremos poplites recello arduaque cervice sublimiter elevata lorum quo
tenebar rumpo
meque protinus pernici fugae committo perque prona non tantum
pedibus verum etiam toto proiecto
corpore propere devolutus immitto me
campis subpatentibus, ex summo studio fugiens immanem ursam
ursaque peiorem
illum puerum.
25.
Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit
et
properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam
ignaramque me dicebat viam.
Nec invitus ego cursui me commodabam relinquens
atrocissimam virilitatis lanienam. Ceterum
plagis non magnopere commovebar
quippe consuetus ex forma concidi fustibus.
Sed illa Fortuna
meis casibus pervicax tam opportunum latibulum miseria
celeritate praeversa novas instruxit
insidias. Pastores enim mei perditam
sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes
occurrunt nobis
fortuito statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt. Sed
audacia valida resistens ille fidem hominum deumque testabatur: "Quid me
raptatis violenter?
Quid invaditis?"
"Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis?
Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet,
occultaris?" Et illico
detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus
contusus infit deierans nullum semet vidisse
ductorem, sed plane continatum
solutum et solitarium ob indicivae praemium occupasse, domino
tamen suo
restituturum. "Atque unitam ipse asinum", inquit "quem numquam profecto
vidissem,
vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae
perhibere posset: profecto vos huius
iniuriae pigeret."
Sic adseverans nihil quicquam promovebat. Nam collo constrictum reductum
eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora unde lignum puer
solebat egerere.
26.
Nec uspiam ruris reperitur ille, sed plane corpus eius
membratim laceratum multisque
dispersum locis conspicitur. Quam rem
procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse
perfectam, et
hercules dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret. sed, quod
solum
poteram, tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem
disiectis partibus tandem
totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae
dedere, meum vero Bellerophontem abactorem
indubitatum cruentumque
percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad
renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenas
redderetur.
Interim dum
puerum illum parentes sui plangoribus fletibusque querebantur,
et adveniens ecce rusticus
nequaquam promissum suum frustratus destinatam
sectionem meam flagitat. "Non est" in his inquit
unus "indidem praesens
iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam verum etiam
caput quoque ipsum pessimo isto asino demere. Nec tibi ministerium deerit
istorum."
27.
Sic
effectum est ut in alterum diem clades differetur mea. At ego
gratias agebam bono puero quod
saltem mortuus unam carnificinae meae
dieculam donasset. nec tamen tantillum saltem
gratulationi meae quietive
spatium datum; nam mater pueri, mortem deplorans acerbam filii,
fleta et
lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam
canitiem,
heiulans et exinde proclamans stabulum inrumpit meum tunsisque ac
diverberatis vehementer
uberibus incipit: "Et nunc iste securus incumbens
praesepio voracitati suae deseruit et
insatiabilem profundumque ventrem
semper esitando distendit nec aerumnae meae miseretur vel
detestabilem
casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque
meam
contemnit ac despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At
utcumque se praesumit
innocentem; est enim congruens pessimis conatibus
contra noxiam conscientiam sperare
securitatem. Nam pro deum fidem,
quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeret, cui
tandem vel
ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa (tua) carere, cum
propugnare
pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum
quidem saepius incursare calcibus
potuisti, morituram vero defendere
alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres
protinus et
infesti latronis cruentis manibus eriperes, postremum deserto derelictoque
illo
conservo magistro comite pastore non solus aufugeres. An ignoras eos
etiam qui morituris
auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores
id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non
diutius meis cladibus laetaberis,
homicidia. Senties efficiam, misero dolori naturales vires
adesse";
28.
et cum dicto subsertis manibus exsoluit suam sibi fasceam pedesque meos
singillatim inligans indidem constringit artissime, scilicet ne quod
vindictae meae superesset
praesidium, et pertica qua stabuli fores
offirmari solebant adrepta non prius me desiit
obtundere quam victis
fessisque viribus suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset
elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta procurrit ad
focum ardentemque
titionem gerens mediis inguinibus obtrudit usque, donec
solo quod restabat nisus praesidio
liquida fimo strictim egesta faciem
atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque faetore
tandem fugata
est a mea pernicie: ceterum titione delirantis Althaeae Meleager asinus
interisset.
|