|
LIBER IX
1.
Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat. At ego
praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec exspectata diutina
cogitatione lanienam imminentem fuga vitate statui, protinusque vinculo,
quo fueram deligatus, abrupto curso me proripio totis pedibus, ad tutelam
salutis crebris calcibus velitatus, ilicoque me raptim transcursa proxima
porticu triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum
sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto, nec pauca rerum
adparatus cibarii mensas etiam et ignes impetu meo collido atque disturbo.
Qua rerum deformi strage paterfamilias commotus ut importunum atque
lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum
(iussit) cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia
dissiparem. Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus
ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris.
Sed nimirum nihil Fortuna rennuente licet homini natu dexterum provenire
nec consilio prudenti vel remedio sagaci divinae providentiae fatalis
dispositio subuerti vel reformari potest. Mihi denique id ipsum commentum,
quod momentariam salutem reperisse videbatur, periculum grande immo
praesens exitium conflavit aliud.
2.
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facile percitus,
ut familiares inter se susurrabant, inrumpit tricliniumn suoque
annuntia domino de proximo angiportu canem rabidam paulo
ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentisque prorsus furore
venaticos canes invasisse ac dehinc proximum petisse pari saevitia nec
postremum saltem ipsis hominibus pepercisse; nam Myrtilum mulionem et
Hephaestionem cocum et Hypnophilum cubicularium et Apollonium medicum, immo
vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque
lacerasse, certe venenatis morsibus contacta non nulla iumenta efferari
simili rabie.
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste
infectum ferocire arreptis cuiusce modi telis mutuoque ut exitium commune
protelarent cohortati, ipsi potius eodem vaesaniae morbo laborantes,
persecuntur. Nec dubio me lanceis illis vel venabulis immo vero et
bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni
respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quo mei domini devertebant,
protinus inrupissem. Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant
locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae laetatis
pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer. Quo facto tandem libertatem
nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum
abiectus, post multum equidem temporis somnum humanum quievi.
3.
Iamque clara die mollitie cubilis refota lassitudine vegetus exsurgo
atque illos qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant ausculto de
meis sic altercare fortunis: "Adhucine miserum istum asinum iugi furore
iactari credimus?" "Immo vero iam virus increscente saevitia prorsum
extinctum. Sic opinionis variae terminum ad exploratione conferunt ac de
rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere. Iamque
utro foribus patefactis plenius, an iam sim mansuetus, periclitantur. Sed
unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum
explorandae sanitatis meae commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam
pelvem offerent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis
adlibescentem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero
si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro conperto noxiam
rabiem pertinaciter durare; hoc enim libris pristinis proditum observari
solere.
4.
Isto placito vas immane confestim atque perlucidae de proximo petitae
fonte, cunctantes adhoc, offerunt mihi: at ego sine ulla mora progressum
etiam obvio gradu satis sitienter pronus et totum caput immergens
salutares vere equidem illas aquas hauriebam. Iamque et plausus manum et
aurium flexus et ductum capistri et quiduis aliud periclitantium placide
patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido
cunctis adprobarem.
Ad istum modum vitato duplici periculo, die sequenti rursum divinis exuviis
onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad
viam. Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam
pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta
vestigia conditum et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam
de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
5.
Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis
mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam satis quidem tenuit
et ipsa, verum tamen postrema lascivia famigerabilis. Sed die quadam, dum
matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter inrepti eius
hospitium temerarius adulter. Ac dum Veneris conluctationibus securius
operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans
inprovisus hospitium repetit. Iam clausis et obseratis foribus uxoris
laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam
denuntiante. Tunc mulier callida et ad huius modi flagitia perastutula
tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo
semiobrutum, sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis
aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: "Sinice vacuus et
otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae
nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et
perdia lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem
lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio
matutino saucia cum suis adulteris volutatur!"
6.
Sic confutatus maritus: "Et quid istic est?" ait "Nam licet forensi
negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae
cenulae nostrae propexi. Vide sis ut dolium, quod semper vacuum, frustra
locum detinet tantum et re vera praeter impedimentum conversationis nostrae
nihil praestat amplius. Istud ego sex denariis cuidam venditavi, et adest
ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum
tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori.?
E re nata fallaciosa mulier temerarium tollens cachinnum: "Magnum" inquit
"istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et
intra hospitium contenta iam dudum septem denariis vendidi, minoris
distraxit."
Additamento pretii laetus maritus: "Et quis est ille" ait "qui tanto
praestinavit?" At illa: "Olim, inepte," inquit "descendit in dolium sedulo
soliditatem eius probaturus."
7.
Nec ille sermoni mulieris defuit, sed exurgens alacriter: "Vis" inquit
"verum scire, mater familias? Hoc tibi dolium nimis vetustum est et
multifariam rimis hiantibus quassum" ad maritumque eius dissimulanter
conversus: "Quin tu, quicumque es, homuncio, lucernam" ait "actutum mihi
expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter aptumne usui possim
dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?" Nec quicquam moratus ac
suspicatus acer et egregius ille maritus accensa lucerna: "Discere," inquit
"frater, et otiosus adsiste, donec probe percuratum istud tibi
repraesentem"; et cum dicto nudatus ipse delato numine scabiem vetustam
cariosae testae occipit exsculpere. At vero adulter bellissimus ille pusio
inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat. Ast
illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat
ludicre; hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito
suo, donec utroque opere perfecto accepit septem denariis calamitosus faber
collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.
8.
Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati
vaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes
novum quaestus genus sic sibi comminiscuntur. Sorte unica pro casibus
pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ah hunc modum
cavillatum. Sors haec erat:
"ideo coniuncti terram proscindunt boves,
ut in futurum laeta germinent sata."
Tum si qui matrimonium forte coaptantes interrogarent, rem ipsa responderi
aiebant: iungendos conubio et satis liberum procreandis, si possessionem
praestinaturus quaereret, merito boves [ut] et iugum et arva sementis
florentia pronuntiari; si qui de profectione sollicitus divinum caperet
auspicium, iunctos iam paratosque quadripedum cunctorum mansuetissimos et
lucrum promitti de glebae germine; si proelium capessiturus vel latronum
factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur, addictam
victoriam forti praesagio contendebat, quippe cervices hostium iugo
subactum iri et praedam de rapinis uberrimam fructuosaque captum iri.
Ad istum modum divinationis astu captioso conraserat non parvas pecunias.
9.
Sed adsiduis interrogationibus argumenti satietate iam defecti rursum
ad viam prodeunt via tota, quam nocte confeceramus, longe peiorem, quidni?
lacunosis incilibus voraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi
subluvie caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et assiduis
lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestrem semitas fessus
evadere potui. Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrit
equitis aegreque cohibita equorum curruli rabie Philebum ceterosque comites
eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque
compellantes interdum pugnis obverberant nec non manicis etiam cunctos
coartant et identidem urgenti sermone comprimunt, promerent potius aureum
cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione
sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum
clanculo furati, prosus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium
tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
10.
Nec defuit qui manu super dorsum meum iniecta in ipso deae,
quam gerebam, gremio scrutatus reperiret atque incoram omnium
aureum depromeret cantharum. nec isto saltem tam nefario scelere
impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendoso
risu cavillantes: "En" inquiunt "indignae rei scaevitatem! Quam
plerumque insontes periclitantur homines! Propter unicum caliculum,
quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus optulit,
ut noxius religionis antistites ad discrimen vocari capitis."
Haec et alias similis afannas frustra blaterantis eos retrorsus abducunt
pagani statimque vinctos in Tullianum conpingunt cantharoque et ipso
simulacro quod gerebam apud fani donarium redditis ac consecratis altera
die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt, septemque nummis
carius quam prius me comparaverat Philebus quidam pistor de proximo
castello praestinavit, protinusque frumento etiam coempto
adfatim onustum per inter arduum scrupis et cuiusce modi stirpibus infestum
ad pistrinum quod exercebat perducit.
11.
Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage
varia nec die tantum verum perperi etiam nocte prorsus instabili machinarum
vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Sed mihi, ne rudimentum servitii
perhorrescerem scilicet, novus domitus loca lautia prolixe praebuit. nam et
diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit
praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed
die sequenti molae quae maxima videbatur matutinus adstituor et illico
velata facile propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe
termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer
errore certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus
facilem me tirocinio disciplinae praebui; sed quanquam frequenter, cum
inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen ut
expertes et ignarus operis stupore mentito defixus haerebam, quod enim
rebar ut minus aptum et huius modi ministerio satis inutilem me ad alium
quempiam utique leviorem laborem legatum iri vel otiosum certe cibatum iri.
Sed frustra sollertiam damnosam exercui. Complures enim protinus baculis
armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus
etiamnunc, repente signo dato et clamore conserto, plagas ingerentes
acervatim, adeo me strepitu turbulentant ut cunctis consiliis abiectis
ilico scitissime taeniae spartae totus innixus discursus alacres obirem.
12.
At subita sectae commutatione risum toto coetu commoveram.
Iamque maxima diei parte transacta defunctum alioquin me, helcio sparteo
dimoto, nexu machinae liberatum adplicant praesepio. At ego, quanquam
eximie fatigatus et reflectione virium vehementer indiguus et prorsus fame
perditus, tamen familiare curiositate attonitus et satis anxius, postposito
cibo, qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum
delectatione quadam arbitrabar. Dii boni, quales illic homunculi vibicibus
lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis
inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem iniecti,
cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes
litterati et capillum semirasi et pedes anulati, tum lurore deformes et
fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male
luminanti et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant,
farinulenta cinere sordide candidati.
13.
Iam de meo iumentario contubernio quid vel ad quem modum memorem?
Quales illi muli senes vel cantherii debiles. Circa praesepium capita
demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine
follicantes, nares languidas adsiduo pulsu tussedinis hiulci, pectora
copulae spartae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione
ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium
porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati.
Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii
fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite
maerebam. Nec ullum uspiam cruciabilis vitate solacium aderat, nisi quod
ingentia mihi curiositate recreabat, dum praesentiam meam parvi facientes
libere, quae volunt, omne et agunt et loquuntur. Nec inmerito priscae
poeticae divinus auctor apud Graios summae prudentiae virum monstrare
cupiens multarum civitatium obitu et variorum populorum cognito summas
adeptum virtutes cecinit. Nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod
me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus
prudentem, multiscium reddidit.
14.
Fabulam denique bonam prae ceteris, suave comptam ad arvis vestras
adferre decrevi, et en occipio. Pistor ille, qui me pretio suum fecerat,
bonus alioquin vir et adprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres
longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori larisque
sustinebat, ut hercules eius vicem ego quoque tacitus frequenter
ingemescerem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed
omnia prorsus ut in quandam caenosam latrinam in eius animum flagitia
confluxerant: saeva scaeva viriosa ebriosa pervicax pertinax, in rapinis
turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis
pudicitiae. Tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in viceram certae
religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum,
confictis observationibus vacuis fallens omnis homines et miserum maritum
decipiens matutino mero et continuo corpus manciparat.
15.
Talis illa mulier miro me persequebatur odio. Nam et antelucio,
recubans adhuc, subiungi machinae novicium clamabat asinum et statim, ut
cubiculo primum processerat, insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam
plurima irrogari, et cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera,
longe tardius applicari praesagio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis
genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat. Nam et assiduo plane
commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem
videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem
tribuisset meis aliquando luminibus. Nec enim sollertia defuisset ad
detergenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam
stuprorum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis
aderat. Cum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus
velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus
construebat. At ego, quanquam graviter suscensens errori Photidis, quae me,
dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio
aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis
praedibus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
16.
Denique die quadam timidae illius amiculae sermo talis meas adfertur
auris: "De isto quidem, mi erilis tecum ipsa videris, quem sine meo
consilio pigrum et formidolosum familiarem istum sortita es, qui insuavis
et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per
hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto
melior Philesitherus adulescens et formosus et liberalis et strenuus et
contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus! Dignus hercules
solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam nuper in
quendam zelotypum maritum eximio studio commento est. Audi denique amatorum
diversus ingenium compara.
17.
Nostri quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quam Scorpionem
prae morum acritudine vulgus appellat. Hic uxorem generosam et eximia
formositate praeditam mira custodela munitam domi suae quam cautissime
cohibebat."
Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens: "Quidni?" inquit "Novi
diligenter. Areten meam condiscipulam memoras." "Ergo" inquit anus "nostri
totam Philesitheri et ipsius fabulam?" "Minime gentium," inquit "sed nosse
valde cupio et oro, ordine mihi singula retexe."
Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: "Barbarus iste
cum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare
summa diligentia cuperet, servulum suum Myrmecem fidelitate praecipua
cognitum secreto commonet suaque dominae custodelam omnem permittit,
carcerem et perpetua iuncula, mortem denique illam lentam de fame
comminatur, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam
contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo
igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori
secutorem securam dirigit profectionem.
Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam
progredi sinebat et lanificio domestico districtam inseparabilis adsidebat
ac tantum necessario vespertini lavacri progressu adfixus atque
conglutinatus, extremas manu prendes lacinias, mira sagacitate commissae
provinciae fidem tuebatur.
18.
Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis
pulchritudo latere non potuit. Atque hac ipsa potissimum famosa
castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus,
quiduis facere, quiduis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus
disciplinam totis accingitur viribus, certusque fragilitatis humanae fidei
et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant
adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanctus Myrmecis solitatem, ei
amorem suum aperit et supplex eum medellam cruciatui deprecatur: nam sibi
statutam decretamque mortem proximae, ni maturis cupido potiatur; nec eum
tamen quicquam in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus fide
tenebrarum contectus atque absconditus introrepere et intra momentum
temporis remeare posset, his et huiusce modi suadelis validum addens ad
(postremum) cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter
diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes
solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem
libenter offerret.
19.
Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit
protinus. Nec auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed
quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus, videbat tamen decora illa
monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo miroque mentis salo
et cogitationum dissentione misellus in diversas sententias carpebatur ac
distrahebatur: illic fides, hic lucrum, illic cruciatus, hic voluptas. Ad
postremum tamen formidinem mortis vicit aurum. Nec saltem spatio cupido
formonsae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas invaserat
pestilens avaritia, ut quamvis erilis eum comminatio domi cohiberet, aurum
tamen foras evocaret. Tunc, devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad
aures dominae mandatum perfert. Nec a genuina levitate descivit mulier, sed
exsecrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est. Ita gaudio
perfusus advolat ad suae fidei praecipitium Myrmex, non modo capere verum
saltem contigere quam exitio suo viderat pecuniam cupiens, et magnis suis
laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat
statimque destinatum praemium reposcit, et tenet nummos aureos manus
Myrmecis, quae nec aereos norat.
20.
Iamque nocte promota solum perducit ad domum probeque capite contectum
amatorem strenuum infert adusque dominae cubiculum. Commodum novis
amplexibus Amore rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant
nudi milites: et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate
inprovisus maritus adsistit suae domus ianuam. Iam pulsat, iam clamat, iam
saxo fores verberat et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira
comminatur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo perturbatus et misera
trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas
tenebras sibi causabatur obsistere quin clavem curiose absconditam
reperiret. Interdum Philesitherus cognito strepitu raptim tunicam iniectus
sed plane prae turbatione pedibus intectis procurrit cubiculo. Tunc Myrmex
tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recepit etiam tunc fidem
deum boantem dominum eoque propere cubiculum petente clandestino
transcursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limite liberato securus sui
clausa domo rursum se reddidit quieti.
21.
Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo
soleas incognitas, quibus inductus Philesitherus inrepserat, suspectisque a
re nata quae gesta sunt, non uxori non ulli familiarum cordolio patefacto,
sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per
conservos vincto forum versus adtrahi, tacitos secum mugitus iterans
rapidum dirigit gressum, certum solearum indicio vestigium adulteri posse
se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido
subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis
obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima
permixtus lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem
commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quanquam diverso
quodam negotio destinatus, repentina tamen facie permotus, non enim
deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter
suspicatus sagaciter extemplo sumpta familiari constantia, dimotis invadit
cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius clementer obtundens: "At
te," inquit "nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta
caeli numina, quae deierando temere devocasti, pessimum pessime perduit,
qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es: dignus hercules,
dignus, qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras
perferas." Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus immo sublatus
et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato
Myrmece, soleas illas offerens et ignovit ex animo et, uti domino redderet,
cui surripuerat, suasit."
22.
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: "Beatam illam, quae
tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum
et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi."
Ad haec anus: "Iam tibi ego prope suasum et confirmatum animi amatorem
illum alacrem vadimonium sistam" et insuper condicta vespertina regressione
cubiculo facessit.
At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat,
pulmenta recentia tuccetis temperat. Mensam largiter instruit; denique, ut
dei cuiusdam adventus, sic exspectatur adulteri. Nam et opportune maritus
fortis apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die propinquante
helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam hercules
laboris libertaten gratulabar quam quod revelatis luminibus libere iam
cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem
delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas inluminabat, et ecce nequissimae
anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc
lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans. Hunc
multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam adcumbere.
23.
Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis
labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus
adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei
fragium amborum ominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo
ligneo, quo frumenta contusa purgari consuerant, temere propter iacenti
suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio,
intrepidum mentita vultum, percontatur de marito cur utique contubernalis
artissimi deserta cenula praematurus adforet. At ille dolenti prorsum animo
suspirans adsidue:
"Nefarium" inquit "et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens
fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria
turpissimo se dedecore foedavit! Iuro per istam ego sanctam Cererem me
nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere."
Hic instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non
cessat optundere, totam prorsus a principio fabulam promeret. Nec destitit,
donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus
alienae percenset infortunium:
24.
Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris ut videbatur
femina, quae semper secundo rumore gloriosa larem mariti pudice gubernabat,
occulta libidine prorupit in adulterum quempiam. Cumque furtivos amplexus
obiret adsidue, ipso illo denique momento quo nos lauti cenam petebamus,
cum eodem illo iuvene miscebatur in venerem. Ergo nostra repente turbata
praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit
viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum
lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulpuris inalbabat, eoque
iam ut sibi videbatur tutissime celato mensam nobiscum secura participat.
Interdum acerrimo gravique odore sulpuris iuvenis inescatus atque
obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis
metalli, crebras ei sternutationes commovebat.
25.
Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat
sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone
salutem ei fuerat imprecatus et iterato rursum et frequentato saepius, donec
rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatur. Et impulsa mensa
protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem
inflammatusque indignatione contumeliae, gladium flagitans, iugulare
moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso
cohibuissem adseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius
violentia sulpuris periturum. Nec suadela mea, sed ipsius rei necessitate
lenitus, quippe iam semivivum, illum in proximum deportat angiportum. Tum
uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi, secederet paululum atque
ultra limen tabernae ad quampiam tantisper (deverteret) familiarem sibi
mulierem, quoad spatio fervens mariti sedaretur animus, qui tanto calore
tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de re suaque coniuge
tristius profecto cogitare. Talium contubernalis epularum taedio fugatus
larem reveni meum."
26.
Haec recensete pistore iam dudum procax et temeraria mulier
exsecrantibus fullonis illius detestabatur uxorem: illam perfidam, illam
impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore
postposito torique genialis calcato foedere larem mariti lupanari
maculasset infamia iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen
adsciverit; addebat et talis oportere vivas exuri feminas. Et tamen taciti
vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem
suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti
decedere. At ille utpote intercepta cena, profugus et prorsus ieiunus,
mensam potius comiter postulabat. Adponebat ei propere, quamvis invita,
mulier quippini destinatam alii. Sed mihi penita carpebantur praecordia et
praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti
mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem detectis ac revelatis
fraudibus auxilium meo perhibere domino illumque, qui ad instar testudinis
alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
27.
Sic erili contumelia me cruciatum tandem caelesti respexit
providentia. Nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa
nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proximum bibendi causa
gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit
occasionem. Namque praetergrediens observatos extremos adulteri digitos,
qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula
compressos usque ad summam minutiem contero, donec intolerabili dolore
commotus, sublato flebili clamore repulsoque et abiecto alveo, conspectui
profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit.
Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore
trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit:
"Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum
squalore praeditus nec ad exemplum naccinae truculentiae sulpuris te letali
fumo necabo ac ne iuris quidem severitate lege de adulteris ad discrimen
vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore
mea partiario tractabo. Nec herciscundae familiae sed communi dividundo
formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis
in uno conueniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniugem tam
concorditer vixi ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed
nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum."
28.
Tali sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem
puerum, sequentem tamen; et pudicissima illa uxore alterorsus disclusa solus
ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta
perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus
e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius
obverberans: "Tu autem," inquit "tam mollis ac tener admodum puer,
defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres adpetis atque eas
liberas et conubia lege sociata conrumpis et intempestivum tibi nomen
adulteri vindicas?"
His et pluribus verbis compellatum et insuper adfatim plagis castigatum
forinsecus abicit. At ille adulterorum omnium fortissimus, insperata
potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque dirruptus, maerens
profugit. Nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus
de sua proturbavit domo.
29.
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta,
tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertit et ad familiares
feminarum artes accenditur magnaque cura requisitam veteratricem quandam
feminam, quae devotionibus ac maleficiis quiduis efficere posse credebatur,
multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus
postulans, vel rursum mitigato conciliari marito vel, si id nequiverit,
certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari
spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinerosae
disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in
amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat
proveniret, indignata numinibus et praeter praemii destinatum compendium
contemptione etiam stimulata ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere
capiti umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
30.
Sed forsitan lector scrupulosum reprehendes narratum meum sic
argumentaberis: "Vnde autem tu, astutule asine, intra terminos pistrini
contentus, quid secreto, ut adfirmas, mulieres
gesserint scire potuisti?". Accipe igitur quem ad modum homo curiosus
iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt
cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu
miraque tristitie deformis apparuit, flebili centunculo semiamicta, nudis et
intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae
semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant
faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto
conlocutura, in suum sibi cubiculum deducit eum et abducta fore quam
diutissime demoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod
inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud,
servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum
postulabant. Atque ut illis (iterum et) saepicule [et inter] vocaliter
clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius, et, quod
diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu
valido reducto vel diffracto cardine, tandem patefaciunt aditum. Nec uspiam
reperta illa muliere vident e quodam tigillo
constrictum iamque exanimem pendere dominum, eumque nodo cervicis absolutum
detractumque summis plangoribus summisque lamentationibus atque ultimo
lavacro procurant, peractisque feralibus officiis, frequenti prosequente
comitatu, tradunt sepulturae.
31.
Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod quidem
denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis
obtundens ubera, quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta
cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies adhuc
nodo revincta cevice, eique totum novercae scelus aperuit de adulterio, de
maleficio, et quem ad modum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se
diutino plangore cruciasset, concursu familiarum cohibita tandem pausam
luctui fecit. Iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus
familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit
auctionem. Tunc unum larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa
fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat
quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi
quaereret.
32.
Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque serviti mei
disciplinam exponam. Matutino me multis holeribus onustum proxumam
civitatem deducere consuerat dominus atque ibi
venditoribus tradita merce, dorsum insidens meum, sic hortum redire. Ac dum
fodiens, dum irrigans, ceterosque incurvus labore deservit, ego tantisper
otiosus placita quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per
numeros dierum ac mensuum remeans annus post mustulentas autumni delicias
ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat, et adsiduis pluviis nocturnisque
rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar
frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem nedum
mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso
casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum
gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enicabar ac ne suetis
saltem cibariis ventrem meum replere poteram. Namque et mihi et ipso domino
cena par ac similis oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et
insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram
caenosi sucus cariem exolescunt.
33.
Nocte quadam paterfamilias quidam e pago proximo tenebris inluniae
caliginis impeditus et imbre nimio madefactus atque ob id ab itinere
directo cohibitus ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat,
receptusque comiter pro tempore licet non delicato necessario tamen quietis
subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens, promittit ei de praediis
suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum adportatis nudae spinae
meae residens ad sexagesimum stadium profectionem
comparat. Eo iam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros ibique
statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat.
Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenit ostentum.
Vna de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino
velut ovum parere gestiens personabat. Eam suus dominus intuens: "O bona"
inquit "ancilla et satis fecunda, quae multo iam tempore cotidianis nos
partubus saginasti. Nunc etiam cogitas, ut video, gustulum nobis
praeparare." Et "heus", inquit "puer calathum fetui gallinaceo destinatum
angulo solito collocato." Ita, uti fuerat iussum, procurante puero gallina
consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsius pedes domini praematurum
sed magno prorsus futurum scrupulo partum. Non enim ovum, quod scimus,
illud; sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit
pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
34.
Nec eo setius longe maius ostentum et quod omnes merito
perhorrescerent exoritur. sub ipsa enim mensa, quae reliquias prandii
gerebat, terra dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinis fontem; hic
resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt. Ipsoque illo momento
quod stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus
e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus
doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire. Visa
est interea mustela etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus adtrahens,
et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canes qui
proximus consistebat aries adpetitum unico morsu strangulavit. Haec tot ac
talia ingenti pavore domini illius et familiae totius ad extremum stupore
deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minus
numinum caelestium leniendis minis quid et qualibus procuraretur hostiis.
35.
Adhuc omnibus exspectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit
quidam servulus magnas et postremas domino illi fundorum clades adnuntians.
Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia
praeditis vivebat gloriosus. His adulescentibus erat cum quodam paupere
modicae casulae domino vetus familiaritas. At enim casulae parvulae
conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et
iuvenis (splendidae) prosapiae (sed) maiorum gloria male utens pollensque
factionibus et cuncta facile faciens in civitate; (hic) hostili modo vicini
tenuis incursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo, fruges adhuc
immaturas obterendo. Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis
exterminare gestiebat finiumque inani commota questione terram totam sibi
vindicabat. Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam
spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos
plurimos ad demonstrationem finium trepidans eximie corrogarat. Aderant
inter alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantulum ferentes
auxilium.
36.
Nec tamen ille vaesanus tantillum praesentia multorum civium
territus vel confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit,
sed illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis
permulcentibus repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime
adiurans adseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam, denique
vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime
statimque proiectum iri. Quo dicto insignis indignatio totos audientium
pertemptavit animos. Tunc unus et tribus fratribus incunctanter et paulo
liberius respondit frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia
comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de
insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleum
flammae, quod sulpur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo
truculentiae hominis nutrimento fuit. Iamque ad extremam insaniam vecors,
suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes
pastoricios, villaticos feros atque immanes, adsuetos abiecta per agros
essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus
alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecepit. Qui
simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie
conciti et latratibus etiam absonis horribiles eunt in homines eosque
variis adgressi vulneribus distrahunt ac lacerant nec fugientibus saltem
compercunt, sed eo magis inritatiores secuntur.
37.
Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior
offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur saevisque illis
et ferocissimis canibus instruit nefariam dapem; protenus enim nancti praedam
iacentem miserum illum adolescentem frustatim discerpunt. Atque ut eius
letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias
obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare
fratri atque abigere canes adgrediuntur. Nec tamen eorum ferociam vel
conterere vel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultima
voce prolata, vindicarent de pollutissimo divite mortem fratris iunioris,
ilico laniatus interisset. Tunc reliqui fratres non tam hercules desperata
quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus
animis impetuque vaesano lapidibus crebris in eum velitantur. At ille
cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta
lancea duorum alterum per pectus medium transadegit. Nec tamen peremptus ac
prorsus exanimatus adulescens ille terrae concidit; nam telum transvectum
atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum
rigore librato suspenderat corpus. Sed et quidam de servulis procerus et
validus sicario ille ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis
dexterum brachium longo iactu petierat, sed impetu casso per extremos
digitos transcurrens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius.
38.
Non nullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae
speculam subministravit. Ficta namque manus usae debilitate sic
crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totius nostrae familiae et
sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce et de prostratis
tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus
paupere fines usque et usque proterminaveris,
habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum
prorsus amputasset caput, iniquitate fati contusa decidit." Quo sermone,
alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem
manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui molliorem provocat; quippe
insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu
fortissimo arripit eius dexteram magnoque nisu ferro librato multis et
crebris ictibus impuram elidit divitis animam et, ut accurrentium etiam
familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto
mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo
domino fuerant nuntiata. Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot
malis circumventus senex quivit emittere, sed adrepto ferro, quo commodum
inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse
quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus
contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentosi cruoris
maculas novi sanguinis fluvio proluit.
39.
Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae domus fortunam hortulanus
ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, depensis pro prandio
lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro
quam veneramus viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit. Nam
quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione,
factus nobis obvius, superbo atque adroganti sermone percontatur, quorsum
vacuum duceret asinum? At meus, adhuc maerore permixtus et alias Latini
sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere
quivit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam
tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. Tunc hortulanus subplicue
respondit sermonis ignorantia se quid ille disceret scire non posse. Ergo
igitur Graece subiciens miles: "Vbi" inquit "ducis asinum istum?".
Respondit hortulanus petere se civitatem proximam. "Sed mihi" inquit "opera
eius opus est; nam de proximo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris
iumentis debet advehere"; et iniecta statim manu loro me, quo ducebar,
arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum
capite sanguinem detergens rursus deprecatur civilius atque mansuetius
versari commilitonem idque per spes prosperas eius orabat adiurans. "Nam
et hic ipse" aiebat "iners asellus et nihilo minus (mordax) morboque
detestabili caducus vix etiam paucos holerum maniculos de proximo hortulo
solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus
idoneus videatur gerulus."
40.
Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem
advertit efferari iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum
diffindere, currit ad extrema subsidia simulansque sese ad commovendam
miserationem genua evis velle contigere, summissus atque incurvatus,
arreptis eius utrisque pedibus sublimem terrae graviter adplodit et statim
qua pugnis qua cubitis qua morsibus, etiam de via lapide correpto, totam
faciem manusque eius et latera converberat. Nec ille, ut primum humi
supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit, sed plane
identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua
frustatim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham
eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis adgreditur. Nec ille
prostratus et praeventus vulneribus reperire saluti quiens subsidium, quod
solum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans
hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem nec
hortulum suum saltem curans invisere ad quempiam sibi devertit familiarem.
Cunctisque narratis deprecatur, periclitanti sibi ferret auxilium seque cum
suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive
capitalem causam evaderet. Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte
suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum
adtracto hortulanus deorsus in ipsa tabernula derepit in
quandam cistulam et supergesto delitiscit orificio.
41.
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula,
nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens,
civitatem adventat confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad
quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans quosdam
commilitones nanctus is tantum clades enarrat suas. Placuit ut ipse quidem
contubernio se tantisper absconderet - nam praeter propriam contumeliam militaris
etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur -, ipsi autem signis
enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam. Nec defuit
vicinus perfidus, qui nos ilico occultari nuntiaret. Tunc commilitones
accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum
praesidis in via perdidisse idque hortulanum quendam reperisse nec velle
restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere. Tunc magistratus
et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversori nostri fores
claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo
certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis. Nec ille
tantillum conterritus salutique studens eius, quem in suam receperat fidem,
quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum
hortulanum contendit. Contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere
adiurantes genium principis contendebant. Postremum magistratibus placuit
obstinate denegantem scrutinio detegere. Immissis itaque lictoribus
ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent,
nec quisquam mortalium ac ne ipse quidem asinus intra comparere nuntiatur.
42.
Tunc gliscit violentior utrimquesecus contentio, militum pro comperto
de nobis adseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius
negantis adsidueque deum numen obtestantis. Qua contentione et clamoso
strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus
asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidquam sibi vellet
tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito
conlimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram. Magnus denique
continuo clamor exortus est et emensis protinus scalis iniecta manu quidam
me velut captivum detrahunt. Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius
contemplantes singula, cista etiam illa revelata, repertum productumque et
oblatum magistratibus miserum hortulanum poenas scilicet capite pensurum in
publicum deducunt carcerem summoque risu meum prospectum cavillari non
desinunt. Vnde etiam de prospectu et umbra asini natum est frequens
proverbium.
|