Germanici
Aratea
This text comes from an unknown edition.

Ab Iove principium magno deduxit Aratus,
carminis at nobis, genitor, tu maximus auctor,
te veneror, tibi sacra fero doctique laboris
primitias. probat ipse deum rectorque satorque.
quantum etenim possent anni certissima signa,
qua sol ardentem cancrum rapidissimus ambit
diversasque secat metas gelidi capricorni
quave aries et libra aequant divortia lucis,
si non tanta quies, te praeside, puppibus aequor
cultorique daret terras, procul arma silerent?
nunc vacat audacis in caelum tollere vultus
sideraque et mundi varios cognoscere motus,
navita quid caveat, quid scitus vitet arator,
quando ratem ventis aut credat semina terris.
haec ego dum Latiis conor praedicere Musis,
pax tua tuque adsis nato numenque secundes!
Cetera, quae toto fulgent vaga sidera mundo,
indefessa trahit proprio cum pondere caelum.
axis at immotus semper vestigia servat
libratasque tenet terras et cardine firmo
orbem agit. extremum geminus determinat axem,
quem Grai dixere polon; pars mersa sub undas
oceani, pars celsa sub horrifero aquilone.
Axem Cretaeae dextra laevaque tuentur
sive arctoe seu Romani cognominis ursae
plaustrave, quae facies stellarum proxima vero:
tres temone rotisque micant sublime quaternae.
si melius dixisse feras, obversa refulgent
ora feris; caput alterius super horrida terga
alterius lucet; pronas rapit orbis in ipsos
declivis umeros. veteri si gratia famae,
Cresia vos tellus aluit, moderator Olympi
donavit caelo; meritum custodia fecit,
quod fidae comites prima incunabula magni
foverunt Iovis, attonitae cum furta parentis
aerea pulsantes mendaci cymbala dextra,
vagitus pueri patrias ne tangeret auris,
Dictaei texere adytis famuli Corybantes.
hinc Iovis altrices Helice Cynosuraque fulgent.
dat Grais Helice cursus maioribus astris,
Phoenicas Cynosura regit. sed candida tota
et liquido splendore Helice nitet; haut prius ulla,
cum sol oceano fulgentia condidit ora,
stella micat caelo, septem quam Cresia flammis.
certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,
quippe brevis totam fido se cardine vertit
Sidoniamque ratem numquam spectata fefellit.
Has inter medias abrupti fluminis instar
immanis serpens sinuosa volumina torquet
hinc atque hinc superaque illas mirabile monstrum.
cauda Helicen supra tendit, redit ad Cynosuran
squamigero lapsu; qua desinit ultima cauda,
hac caput est Helices; flexu comprenditur alto
serpentis Cynosura; ille explicat amplius orbes
sublatusque retro maiorem respicit arcton.
ardent ingentes oculi, cava tempora claris
ornantur flammis, mento sedet unicus ignis.
tempus dexterius qua signat stella draconis
quaque sedet mentum, lucetque novissima cauda
extremumque Helices sidus micat. hac radiatur
serpentis declive caput, qua proxima signa
occasus ortusque uno tanguntur ab orbe,
oceani tumidis ignotae fluctibus arctoe,
semper inocciduis servantes ignibus axem.
Haud procul effigies inde est defecta labore.
non illi nomen, non magni causa laboris,
dextro namque genu nixus diversaque tendens
bracchia, suppliciter passis ad numina palmis.
serpentis capiti figit vestigia laeva.
Tum fessi subter costas atque ardua terga
clara Ariadnaeo sacratast igne corona,
hunc illi Bacchus thalami memor addit honorem.
terga nitent stellis, at qua se vertice tollit
succiduis genibus lassum et miserabile sidus,
hac ophiuchus erit longe caput ante notabis
et vastos umeros, tum cetera membra sequuntur.
illis languet honos, umeris manet integer ardor,
luna etiam mensem cum pleno dividit orbe.
lux tenuis manibus, per quas elabitur anguis,
pressus utraque manu, medium cingens ophiuchum.
scorpios ima pedum tangit, sed planta sinistra
in tergo residet, vestigia dextera pendent.
impar est manibus pondus, nam dextera parvam
partem anguis retinet, per laevam attollitur omnis,
quantumque ab laeva distantia serta notantur,
erigitur tantum serpens atque ultima mento
ste]la sub aetheria lucet crinita corona.
at qua se dorso sinuabit lubricus anguis
insigni caelum perfundent lumine chelae.
Ipsam Helicen sequitur senior baculoque minatur,
sive ille arctophylax seu Bacchi ob munera caesus
Icarus ereptam pensavit sidere vitam.
non illi obscurum caput est, non tristia membra,
sed proprio tamen una micat sub nomine flamma,
arcturum dixere, sinus qua vincula nodant.
Virginis inde subest facies, cui plena sinistra
fulget spica manu maturisque ardet aristis.
quam te, diva, vocem? tangunt mortalia si te
carmina nec surdam praebes venerantibus aurem,
exosa heu mortale genus, medio mihi cursu
stabunt quadrupedes et flexis laetus habenis
teque tuumque canam terris venerabile numen.
Aurea pacati regeres cum saecula mundi,
Iustitia inviolata malis, placidissima virgo,
sive illa Astraei genus es, quem fama parentem
tradidit astrorum, seu vera intercidit aevo
ortus fama tui, mediis te laeta ferebas
sublimis populis nec dedignata subire
tecta hominum et puros sine crimine, diva, penatis
iura dabas cultuque novo rude vulgus in omnem
formabas vitae sinceris artibus usum.
nondum vesanos rabies nudaverat ensis
nec consanguineis fuerat discordia nota,
ignotique maris cursus privataque tellus
grata satis, neque per dubios avidissima ventos
spes procul amotas fabricata nave petebat
divitias, fructusque dabat placata colono
sponte sua tellus nec parvi terminus agri
praestabat dominis, sine eo tutissima, rura.
At postquam argenti crevit deformior aetas
rarius invisit maculatas fraudibus urbis
seraque ab excelsis descendens montibus ore
velato tristique genas abscondita rica,
nulliusque larem, nullos adit illa penatis.
tantum cum trepidum vulgus coetusque notavit
increpat "o patrum suboles oblita priorum,
degeneres semper semperque habitura minores,
quid me, cuius abit usus, per vota vocatis?
quaerenda est sedes nobis nova, saecula vestra
artibus indomitis tradam scelerique cruento";
haec effata super montis abit alite cursu,
attonitos linquens populos graviora paventis.
Aerea sed postquam proles terris data nec iam
semina virtutis vitiis demersa resistunt
ferrique invento mens est laetata metallo
polluit et taurus mensas assuetus aratro,
deservit propere terras iustissima virgo
et caelist sortita locum, qua proximus illi
tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
Virginis at placidae praestanti lumine signat
stella umeros. Helicen ignis non clarior ambit,
quique micat cauda quique armum fulget ad ipsum
quique priora tenet vestigia quique secunda
clunibus hirsutis et qui sua sidera reddit,
namque alii, quibus expletur cervixque caputque,
vatibus ignoti priscis sine honore feruntur.
Qua media est Helice, subiectum respice cancrum;
at capiti suberunt gemini. qua posterior pes,
horrentisque iubas et fulvum cerne leonem.
hunc ubi contigerit Phoebi violentior axis,
accensa in cancro iam tum geminabitur aestas.
tunc lymphae tenues, tunc est tristissima tellus
et densas laetus segetes bene condit arator.
ne mihi tunc remis pulset vada caerula puppis;
dem potius ventis excusso vela rudente
excipiamque sinu zephyris spirantibus auras.
Est etiam aurigae facies, sine Atthide terra
natus Erichthonius, qui primus sub iuga duxit
quadrupedes, seu Myrtoas demersus in undas
Myrtilos. hunc potius species in sidere reddit,
sic nulli currus, sic ruptis maestus habenis
perfidia Pelopis raptam gemit Hippodamiam.
ipse ingens transversus abit laeva geminorum
maiorisque ursae contra delabitur ora.
numina praeterea secum trahit, una putatur
nutrix esse Iovis, si vere Iuppiter infans
ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae,
sidere quae claro gratum testatur alumnum.
hanc Auriga umero totam gerit, at manus haedos
ostendit, nautis inimicum sidus, ubi illos
orbis ab oceano celsos rapit; haut semel haedi
iactatam videre ratem nautasque paventis
sparsaque per saevos morientum corpora fluctus.
Aurigae pedibus trux adiacet ignea taurus,
cornua fronte gerens et lucidus ore minaci.
quamlibet ignarum caeli sua forma docebit,
et caput et patulae naris et cornua tauri.
fronte micant hyades. qua cornus flamma sinistri
summa tenet, subit haec eadem vestigia dextra
aurigae mediaque ligat compagine divos.
Myrtilos exoritur summo cum fluctibus ore,
totus cum tauro lucet; ruit oceano bos
ante, super terras cum fulget Myrtilos ore.
Iasides etiam caelum cum coniuge Cepheus
ascendit totaque domo, quia Iuppiter auctor
est generis: prodest maiestas saepe parentis.
ipse brevem patulis manibus stat post Cynosuram
diducto passu. quantum latus a pede dextro
Cepheos extremam tangit Cynosurida caudam,
tantundem ab laevo distat; minor utraque iungit
regula Cepheos vestigia. balteus ambit
qua latus, ad flexum sinuosi respicit anguis.
Cassiepia virum residet sublimis ad ipsum,
clara, etiam pernox caelo cum luna refulsit,
sed brevis et paucis decorata in sidere flammis.
qualis ferratos subicit clavicula dentes,
succutit et foribus praeducti vincula claustri,
talis disposita est stellis. ipsa horrida vultu
sic tendit palmas, ceu sit planctura relictam
Andromedam, meritae non iusta piacula matris.
Nec procul Andromede, totam quam cernere posse
obscura sub nocte licet, sic emicat ore,
sic magnis umeris candet nitor. hanc media abit
ignea substricta lucet qua zonula palla.
sed poenae facies remanet districtaque pandit
bracchia, ceu duri teneantur robore saxi.
Andromedae capiti sonipes supereminet ales,
vertice et Andromedae radiat quae stella, sub ipsa
alvo fulget equi, tres armos et latera aequis
distinguunt spatiis, capiti tristissima forma
et cervix sine honore obscuro lumine sordet.
spumanti mandit sed qua ferus ore lupata,
et capite et longa cervice insignior exit
stella nitens armis laterique simillima magno.
nec totam ille tamen formam per singula reddit.
primo praestat equum, medio rupta ordine membra
destituunt visus, rudis inde adsurgit imago.
Gorgonis hic proles. in Pierio Helicone,
vertice cum summo nondum decurreret unda,
Museos fontis dextri pedis ictibus hausit.
inde liquor genitus nomen tenet Hippocrenes;
fontes nomen habent. sed Pegasus aethere summo
velocis agitat pennas et sidere gaudet.
Inde subest aries, qui longe maxima currens
orbe suo spatia ad finem non tardius ursa
pervenit et quanto graviore Lycaonis arctos
axem actu torquet, tanto pernicior ille
distantis cornu properat contingere metas.
clara nec est illi facies nec sidera possunt,
officiat si luna, sua virtute nitere.
sed quaerendus erit zonae e regione micantis
Andromedae; terit hic medii divortia mundi,
ut chelae, candens ut balteus Orionis.
Est etiam propiore deum cognoscere signo,
deltoton si quis donum hoc spectabile Nili
divitibus generatum undis in sede notabit.
tris illi laterum ductus, aequata duorum
sunt spatia, unius brevior, sed clarior igne.
hunc aries iuxta. medium deltoton habebit
inter lanigeri tergum et Cepheida maestam.
Huc ultra gemini pisces, quorum alter in austrum
tendit, Threicium boream petit alter et audit
stridentis auras, niveus quas procreat Haemus.
non illis liber cursus, sed vincula cauda
singula utrumque tenent uno coeuntia nodo.
nodum stella premit. piscis, qui respicit auras
Threicias, dextram Andromedae cernetur ad ulnam.
Subter utrumque pedem devotae virginis ales
Perseos effigies, servatae grata puellae.
moles ipsa Çiri satis est testata parentem,
tantus ubique micat, tantum occupat ab Iove caeli.
dextra sublata solium prope Cassiepiae
sublimis fulget pedibus properare videtur
et velle aligeris purum aethera findere plantis.
Poplite sub laevo, tauri certissima signa,
Pleiades suberunt brevis et locus occupat omnes,
nec faciles cerni, nisi quod coeuntia plura
sidera communem ostendunt ex omnibus ignem.
septem traduntur numero, sed carpitur una,
deficiente oculo distinguere corpora parva.
nomina sed cunctis servavit fida vetustas:
Electra Alcyoneque Celaenoque Meropeque
Asteropeque et Taygete et Maia parente
caelifero genitae, si vere sustinet Atlas
regna Iovis superosque atque ipso pondere gaudet.
lumine non multis Plias certaverit astris,
praecipuo sed honore ostendit tempora bina,
cum primum agricolam ventus *super immovet atri
et cum surgit hiems, portu fugienda peritis.
Quin etiam lyra Mercurio dilecta, deorum
*plurimulum accepte prohs caelo nitet ante labore
devictam effigiem planta erecta *quoque dextra
tempora laeva premit torti subiecta draconis.
summa genu subvorsa tenet, qua se lyra volvit.
Contra spectat avem vel Phoebi quae fuit olim
cygnus vel Ledae thalamis qui illapsus adulter
furta Iovis falsa volucer sub imagine texit.
inter defectum sidus cygnumque nitentem
Mercurialis habet sedem Lyra. multa videbis
stellarum vacua in cygno, multa ignea rursus
aut medii fulgoris erunt. penna utraque laeta,
dexterior iuxta regalem Cepheos ulnam,
at laeva fugit instantem sibi Pegason ala.
piscibus interlucet equi latus, ad caput eius,
dextra manus latices qua fundit, aquarius exit.
quo prior aegoceros semper properare videtur
oceano mersus sopitas condere flammas.
tum brevis occasus ortusque intercipit hora,
cum sol ambierit metas gelidi capricorni.
nam neque perficiet cursus et vota brevis lux,
et cum terrores auget nox atra marinos,
multum clamatos frustra exspectaveris ortus.
tunc rigor aut rapidus ponto tunc incubat auster;
pigra ministeria, et nautis tremor alligat artus.
sed rationem animi temeraria pectora solvunt,
nulla dies oritur, quae iam vacua aequora cernat
puppibus, et semper tumidis ratis innatat undis.
in terra temptare undas iuvat, aspera sed cum
adsultat lateri deprensae spuma carinae,
tunc alii curvos prospectant litore portus
inventasque alii terras pro munere narrant,
interea exanimat pavidos instantis aquae mons.
ast alii procul a terra iactantur in altum,
munit eos breve lignum et fata instantia pellit,
nam tantum a leto, quantum rate fluctibus, absunt.
Belligeri Titan magnum cum contigit arcum
ducentemque ferum sinuato spicula nervo,
iam clausum ratione mare est, iam navita portu
infestam noctem fugitat longasque tenebras.
signum erit exoriens nobis tum nocte suprema
scorpios, ille micat super freta caerula cauda.
insequitur gravis arcus et in lucem magis exit.
tunc alto Cynosura redit, tunc totus in undas
mergitur Orion, umeris et vertice Cepheus.
Est etiam, incertum quo cornu missa sagitta,
quam servat Iovis ales. habet miracula nulla,
si caelum ascendit Iovis armiger. hic tamen arvo
unguibus innocuis Phrygio rapuit Ganymeden
et telo appositus custos, cum Iuppiter arsit
in puero, luit excidio quem Troia furorem.
Delphin inde brevis lucet iuxta capricornum
paucis sideribus, tulit hic Atlantida Nymphen
in thalamos, Neptune, tuos, miseratus amantem.
Sidera, quae mundi pars celsior aethere volvit
quaeque vident boream ventis adsueta serenis,
diximus. hinc alius declivis ducitur ordo,
sentit et insanos obscuris flatibus austros.
Primus in obliquum rapitur sub pectore tauri
Orion. non ulla magis vicina notabit
stella virum, sparsae quam toto corpore flammae;
tale caput, magnisque umeris sic balteus ardet,
sic vagina ensis, pernici sic pede lucet.
talis ei custos aderit canis ore timendo.
ore vomit flammam, membris contemptior ignis.
Sirion hunc Grai proprio sub nomine dicunt.
cum tetigit solis radios, accenditur aestas,
discernitque ortu longe sata, vivida firmat,
at quibus adfectae frondes aut languida radix,
exanimat. nullo gaudet maiusve minusve
agricola et sidus primo speculatur ab ortu.
Auritum leporem sequitur canis et fugit ille,
sic utrumque oritur, sic occidit in freta sidus.
tu parvum leporem rimare sub Orione.
At qua cauda canis languenti desinit astro,
fulgent Argoae stellis aplustria puppis,
puppe etenim trahitur, non recto libera cursu,
ut cum decurrens inhibet iam navita remos
aversamque ratem votis damnatus ad oram
perligat, optatam cupiens contingere terram.
sed quia pars violata fuit, coeuntia saxa
numine Iunonis tutus cum fugit Iason,
haec micat in caelo, lateri non amplior auctus,
quam surgit malus; qua debet reddere proram,
intercepta perit nulla sub imagine forma;
puppis demisso tantum stat lucida clavo.
Haud procul expositam sequitur Nereia pristis
Andromedam. media est Solis via, cum tamen illa
terretur monstro pelagi gaudetque sub axe
diverso posita et boreae vicina legenti.
auster pristin agit. duo sidera perlegit unum,
namque aries supra pristin piscesque feruntur.
belua sed ponti non multum praeterit amnem,
amnem, qui Phaethonta suas deflevit ad undas,
postquam patris equos non aequo pondere rexit,
vulnere reddentem flammas Iovis; hunc, nova silva,
planxere ignotis maestae Phaethontides ulnis.
Eridanus medius liquidis interiacet astris.
huius pars undae laevum ferit Orionis
lapsa pedem. procul ambobus qui piscibus unus
vincula conectit, nodus cristam super ipsam
aequoreae pristis radiat. sunt libera caelo
sidera non ullam specie reddentia formam
sub leporis latus aversam post denique puppim
inter et Eridani flexus clavumque carinae.
atque haec ipsa notast nullam praebere figuram,
sunt etenim toto sparsi sine nomine mundo
inter signa ignes, quibus etsi propria desit
forma, per appositi noscuntur lumina signi.
Est etiam a geminis diversus piscibus unus,
qui borean fugitat, totus directus in austros,
ventre sub aegoceri, pristin conversus ad imam.
infimus hydrochoos sed qua vestigia figit,
sunt aliae stellae; qua caudam belua flectit
quaque caput piscis, media regione locatae
nullum nomen habent nec causast nominis ulla,
sic tenuis cunctis iam paene evanuit ardor.
nec procul hinc dextra defundit aquarius undas
atque imitata cadunt errantis signa liquoris.
e quibus una magis sub cauda flamma relucet
squamigerae pristis, pedibus subit altera signi
fundentis latices. est et sine honore corona
ante sagittiferi paullum pernicia crura.
Scorpios erecta torquet qua spicula cauda,
turibulum vicinum austris sacro igne videbis
arcturum contra; sed quanto tardius ille
oceanum occasu tangit, tanto magis artae
turibuli metae. vix caelum suspicit et iam
praecipiti tractu vastis dimittitur undis.
multa dedit natura homini rata signa salutis
venturamque notis cladem depellere suasit.
inter certa licet numeres sub nocte cavenda
turibulum, nam si sordebunt cetera caeli
nubibus obductis, illo splendente, timeto,
ne pacem pelagi solvat violentior auster.
tunc mihi *siccentur substricto cornua velo
et rigidi emittant flatus per inane rudentes.
quod si deprensae turbavit lintea puppis
incubuitque sinu laxo, vel mergitur undis
prona ratis sorbetque inimicum Nerea prora,
vel si respexit servator Iuppiter, aegre
ultima persolvunt iactati vota salutis;
nec metus ante fugit, quam pars effulserit orbis,
quae boream caelum spectantibus indicet ortum.
Sunt etiam flammis conmissa immania membra
Centauri, capite atque hirsuto pectore et alvo
subter candentis hominem reddentia chelas,
inde per ingentis costas, per crura, per armos,
nascitur intacta sonipes sub virgine. dextra
seu praedam e silvis portat seu dona propinquae
placatura deos, cultor Iovis, admovet arae,
hic erit ille pius Chiron, iustissimus omnis
inter nubigenas et magni doctor Achillis.
hic umero medium scindens iter aetheris alti,
si tenuem traxit nubem stellasque recondit,
toto clarus equo venientis nuntiat euros.
Nec procul hinc hydros trahitur, cui cauda superne
Centaurum lucet, tractu subit ille leonem,
pervenit ad cancrum capite et tria sidera tangit.
huic primos tortus crater premit, ulterioris
vocali rostro corvus forat. omnia lucent,
et corvus pennis et parvo pondere crater
et spatio triplicis formatus sideris hydros.
Sub geminis procyon fulgenti lumine surgit.
Hic caelo ornatus trahitur noctemque diemque;
sors sua cuique data est; semel adsignata tuentur
immoti loca nec longo mutantur in aevo.
quinque aliae stellae diversa lege feruntur
et proprio motu mundo contraria volvunt
curricula exceduntque loco et vestigia mutant.
haud equidem possis alio contingere signo,
quae divis sedes. hinc atque hinc saepe videntur
occasus ortusque. neque anfractus brevis illis,
annosasque vias tardus vix perficit orbis.
hoc opus arcanis si credam postmodo Musis,
tempus et ipse labor, patiantur fata, docebit.
Signorum partis, quorum est praedicta figura,
annum expleturi praecidunt quattuor orbis.
intervalla trium transversus colligat unus.
nec par est illis spatium: duo namque feruntur
inter se aequales; duo, quorum est maxima forma;
et totidem rursum praedictis ante minores.
hi semper distant, illos communia signa
committunt. qua se tangunt, pars aequa rotarum
dividitur, binos ut si qui desecet arcus.
Dissimilis quintus liquida sub nocte videtur,
sidera cum reddunt sinceros eminus ignis.
lactis ei color, et mediis via lucet in umbris.
Lacteus hic orbis nullo minor orbe rotatur.
Celsior ad boream qui vergit circulus altos
et peragit tractus vicinis haud procul ursis,
per geminos currit medios, vestigia tangit
aurigae plantamque terit Perseida laevam,
transversae Andromedae latera utraque persecat actus
et totam abs umero dextram; summa ungula pulsu
acris equi ferit orbis iter. tunc candidus ora
cygnus habet iuxta, cubito lucet super ipsum
nixa genu facies et primis ignibus anguis.
effugit at virgo; totus leo, totus in ipso
cancer. ab adversis omnem secat ille leonem
clunibus hirsutique iubam per pectoris exit,
cancro fulgentes oculi, ceu regula currat
per medios, sic divisi latera utraque tangunt.
hunc octo in partis si quis diviserit orbem,
quinque super terras semper fulgere notabit,
abdi tres undis brevibusque latere sub umbris.
hoc cancrum tetigit cum Titan orbe, timeto
aestatem rapidam et solventis corpora morbos.
tunc habet aeterni cursus fastigia summa
erectoque polo brevius non adplicat umquam
candentis currus. adverso nititur orbe,
dum tangat metas; pronus devolvitur inde.
Hic boreae propior, contrarius excipit austros;
aegoceros metas hiemis glacialibus austris
aestatisque tenet flagrantia sidera cancer.
hoc medium sidus findit devexior orbis,
fundentis latices genua implicat; illigat illum
intorta pristis cauda; velocia crura
contingit leporis, canis alvum desecat imam.
desecat et sacrae speciosa aplustria puppis
Centaurique umeros et scorpion ultima cauda
spicula torquentem; magnus micat arcus in illo.
inde austro propior sol est aquilone relicto
et gelidas hiemes hebetato lumine portat.
huius tres caelo partes adsurgere cernes,
quinque latent undis et longa nocte feruntur.
Hos inter medius nullo minor orbis agetur,
in quo cum Phoebus radiatos extulit ignes,
dividit aequali spatio noctemque diemque.
bis redit haec facies, librato sidere, mundo,
cum ver fecundum surgit, cum deficit aestas.
signa aries taurusque aequo tanguntur ab orbe,
sed princeps aries totus fulgebit in illo,
tauri armum subit et flexi duo sidera cruris.
at medium Oriona secat spiramque priorem
hydri et crateram levem corvique forantis
ultima, deficiunt nigra qua sidera cauda.
illic et chelas transverso lumine quaeres
et celsi partem anguis et a medio ophiuchum
nec procul inde aquilam, toto capite incubat ardens
Pegasus et longae spatio cervicis inhaeret.
hos orbis, quorum tractus et signa notamus,
rectus per medios percurrens traicit axis.
tres intervallis paribus sine fine rotantur
nec mutare vias possunt nec iungere sulcos.
quartus in obliquum tris unus colligat orbis,
partibus extremis diversos implicat; unum
inter utrumque secat medium desectus ab illo.
non si Palladia doctus formaret ab arte,
distantis orbis melius religasset ab uno.
sed tribus idem ortus omni nascuntur ab aevo
atque eadem occasus remanent certissima signa.
Quartus ab oceano tantum vestigia mutat,
obliquo currens spatio, quantum capricornus
aestifero distat cancro, quam latus ad auras
aetherias surgit, tam sacris mergitur undis.
in sex signiferum si quis diviserit orbem
aequalis partes, succumbet regula binis
inferior signis spatii tantumque tenebit
una, sui lateris quantum a tellure recedit;
nec tamen humanos visus fugit ultimus orbis.
haec via solis erit bis senis lucida signis.
nobilis hic aries aurato vellere, quondam
qui tulit in Tauros Phrixum, qui prodidit Hellen,
quem propter fabricata ratis, quem perfida Colchis
sopito vigile incesto donavit amori.
corniger hic taurus, cuius decepta figura
Europe, thalamis et virginitate relicta,
per freta sublimis tergo mendacia sensit
litora, Cretaeo partus enixa marito.
sunt gemini, quos nulla dies sub Tartara misit;
sed caelo semper, nautis laetissima signa,
Ledaeos statuit iuvenis pater ipse deorum.
te quoque, fecundam meteret cum comminus hydram
Alcides ausum morsu contingere *bello
sidere donavit, cancer, Saturnia Iuno,
numquam oblita sui, numquam secura noverca.
hinc Nemeaeus erit iuxta leo; tunc pia virgo;
scorpios hinc duplo quam cetera possidet orbe
sidera, per chelas geminato lumine fulgens,
quem mihi diva cavet dicto prius Orione.
inde sagittifero tentus curvabitur arcus,
qui solitus Musas venerari supplice plausu
acceptus caelo Phoebeis ardet in armis.
cochlidis inventor, cuius Titania flatu
proelia commisit divorum laetior aetas
bellantem comitata Iovem, pietatis honorem,
ut fuerat geminus forma, sic sidere, cepit.
hic, Auguste, tuum genitali corpore numen
attonitas inter gentis patriamque paventem
in caelum tulit et maternis reddidit astris.
proximus infestas, olim quas fugerat, undas
Deucalion parvam defundens indicat urnam.
annua concludunt Syriae duo numina piscis
tempora; tunc iterum praedictus nascitur ordo
lanigeri et tauri, geminorum, postea cancri,
tunc leo, tunc virgo, tunc scorpios, arcitenensque
et gelidus capricornus et imbrifer et duo pisces.
huius quantum altas demergitur orbis in undas
oceani, tantum liquidum super aera lucet.
nullaque nox bis terna minus caelo trahit astra,
nullaque maior erit, quam quanto tempore in auras
orbis perfecti divisus tollitur arcus.
Saepe velis quantum superet cognoscere noctis,
et spe venturae solari pectora lucis.
prima tibi nota solis erit, quo sidere currat,
semper enim signo Phoebus radiabit in uno.
cetera tunc propriis ardentia suspice flammis,
quod cadat aut surgat summove feratur in orbe,
quantoque exiliant spatio, cum caerula linquunt;
namque aliis pernix saltus, maiore trahuntur
mole alia, oceanum tardo linquentia passu.
quod si nube cava solis via forte latebit,
occulet aut signum conscendens vertice caelum
altus Athos vel Cyllene vel candidus Haemus,
Gargaron aut Ide superisve agitatus Olympus,
tunc dextra laevaque simul redeuntia signis
sidera si noris, numquam te tempora noctis
effugient, numquam veniens Tithonius ortus.
Cum primum cancrum Tethys emittit in auras,
excipit oceanus Minoae serta coronae
occidit et dorso piscis caudaque priore,
mergitur in totos umeros ophiuchus et anguis
ultima cauda micat, tortus habet illa timendos.
nec multo arctophylax hunc longe subiacet astro,
lumine qui primo cum scorpius occidit undis
occulitur pedibus; durat tamen arduus ore,
dum rigidum aegoceri signum freta lucida terret.
siderea vix tum satiatus luce bootes
in terras abit et noctis plus parte relinquit.
at contra nullo defectus lumine totus
Orion umeris splendebit magnaque divi
vagina et claro caelatus balteus igni.
cornua et Eridanus liquido feret utraque caelo.
At cum prima iuba radiarit flamma leonis,
quicquid parte micat caelo, hoc nascente sub undas
omne abit atque feri venientis defugit ora.
tota Iovis mersa est pennis stellantibus ales,
quique genu posito defessus conditur undis
crure tenus; redit in caelum vasti caput hydri
et pernix lepus et procyon et Sirius ipse
totiusque canis rabidi vestigia prima.
Accipe quae vitent exorsae virginis ora:
delphinus notis iam tum deflexerit undis
et lyra dulce sonans et flammis cincta sagitta
et niveus cygnus properarit tangere fluctus,
utraque penna volans caudam vix lucet ad ipsam,
nigrescitque Padus, terrae qui proximus amnis.
tum caput abscondet sonipes, tum tota latebit
cervix, at contra sublimior hydra feretur
cratera tenus et surgent aplustria puppis
Argoae totusque canis; sed cum pia virgo
nascitur, illa ratis media plus arbore lucet.
Surgentis etiam chelas sua signa notabunt:
exilit oceano nunc toto crine bootes,
quem claro veniens arcturus nuntiat ore,
celsaque puppis habet, cauda minus attamen hydra,
nixa genu species flexo rediit ardua crure,
partibus haud aliis; nocte eluctata suprema
bis solet illa una caelo se ostendere nocte,
nam si Phoebeos currus, dum longa venit nox,
occasu sequitur, rursus fugit oceanum ortu
crure simul chelis fulgens. cum scorpius exit,
iam totis radiat membris miserabile sidus;
at cum tantum abiit, quantum lyra surgit ab undis,
arcus ipsa suo caelo referetur imago.
imperfecta redit caelo tum tota corona
et Chiron pius ad caudam cognoscitur imam.
Pegasus abscondit toto tunc pectore pennas
nec lucet cauda praemersus pectore cygnus.
abdit et Andromede vultus et maxima pristis
occasu insequitur metuentis virginis ora,
crista super caelo fulget. caput abditur ipse
regalis Cepheus alias intactus ab undis.
Scorpios exoriens, cum clarus fugerit amnis,
scorpios Oriona fugat, pavet ille sequentem.
sis vati placata, precor, Latonia virgo;
non ego, non primus, veteres cecinere poetae,
virginis intactas quondam contingere vestes
ausum hominem divae sacrum temerasse pudorem.
devotus poenae tunc impius ille futurae
nudabatque feris angusto stipite silvas
pacatamque Chion dono dabat Oenopioni.
haud patiens sed enim Phoebi germana repente
numinis ultorem media tellure revulsa
scorpion ingenti maiorem contulit hostem.
parcite, mortales, numquam levis ira deorum.
horret vulnus adhuc et spicula tincta veneno
flebilis Orion et quamquam parte relicta
caeli *paene fugit, tamen altis mergitur undis,
scorpios ardenti cum pectore contigit ortus.
nil super Andromedae, nil pristis luce fruetur.
in caput atque umeros rapit orbis Cassiepiam,
declivemque trahunt aeterni pondera mundi
corruptaque cadit forma, certaverat olim
qua senis aequorei natis, cum litore Canchli
Doridos et Panopes spectasset stulta choreas.
illa abit oceano, totius serta coronae
in caelum redeunt, totum se liberat hydrus.
cruribus exspectat Chiron, obscurior arcu,
corpore iam toto vasto sub vertice clarus.
tum fera, quam dextra portat Centaurus, in auras
exilit et claris aperitur flexibus anguis;
innixumque genu laeva minus aequora linquunt.
At cum prima subit facies remeabilis arcus,
iam sicca oceano Chiron pernicia crura
expulit et celsis ophiuchus fulget in astris.
nil trahit obscurum serpens et trunca recepta
desinit esse manu membris deformis imago.
iam lyra cum superis et cygni dextera penna,
radit tellurem rediens cum sidere Cepheus.
tum canis abscondit totius corporis ignis
et latet Orion et semper tutus in undis
est lepus Argoaeque ratis, qua flexile signum
in puppim formatur, adhuc aplustria lucent.
mergitur et Perseus et caprae nobile lumen.
Aurigam totum abscondit veniens capricornus
atque omnem ornatum venerandae numine puppis.
tum procyon obscurus abit; redit armiger uncis
unguibus, ante omnis gratus tibi, Iuppiter, ales.
omnibus et stellis cygnus redit et leve telum
et parvus delphinus et apta altaria sacris.
Geminus exsurgit Minoia nota corona.
Hydrochoos caelum scandens simul evocat ore
et cervice tenus fidentem Pegason alis.
aversum Chirona trahit nox atra sub undas,
oceanus caudam tinguit, nondum capit ora,
non vastos umeros, non pectora tristia setis.
hydram plus mediam condit, pars tertia lucet.
Hanc pisces abdunt orti totumque biformem.
cum geminos pisces aquilonis provocat aura,
ille etiam surgit, qui tristis respicit austros;
piscibus ille simul surgit, sed liberat ortus,
cum pernix aries in caelum cornua tollit.
pisces educunt Cepheida; laetior illa
Nereidas pontumque fugit caeloque refertur.
Ortus lanigeri properabunt condere sacrum
turibulum; patrio fulgebit in aethere Perseus.
Persea cum pennae reddunt, iam Plias ab undis
effugit et dextro tauri cognoscitur armo.
fixus ut in curru trahitur sine curribus ullis
Myrtilos. haut totum cernes, non integer ipse
in caelum redit, at pars dextera mergitur undis;
vertice lucebit, teneros manus efferet haedos.
laeva Iovis nutrix umero radiabit in ipso,
proxima telluri nascetur planta sinistra.
cetera cum geminis perfecto sidere surgent.
Tauro pistricis pariter cristaeque refulgent
caudaque; vicinum terris iam cerne booten.
et cum se genibus demisit pars ophiuchi,
signum erit, oceano geminos remeare relicto.
totaque iam pristis lucebunt squamea terga;
Eridani et primos deprendat navita fontes,
caelum conspiciens, dum claro se movet ortu
Orion; habet ille notas, quae tempora noctis
significent, ventosve truces fidamve quietem.

FORUM ROMANUM