Augusti
Epistula ad Gaium

This text comes from an unknown edition.

IX. Kal. Octobris
DCCLIV a.u.c


Ave, mi Gai,

Meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Sed praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, KLIMAKTAIRA communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus.

Deos autem oro, ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu rei publicae felicissimo, ANDRAGATHOUNTWN HUMWN KAI DIADECOMENWN stationem meam.

FORUM ROMANUM