a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Pseudo-Aurelius Victor
De viris illustribus urbis Romae
ed. Franz Pichlmayr
Leipzig: Teubner, 1911


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86


1.1 Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios habuit, quibus regnum annuis uicibus habendum reliquit ut alternis imperarent. Sed Amulius fratri imperium non dedit et ut eum subole priuaret, filiam eius, Rheam Siluiam, Vestae sacerdotem praefecit, ut uirginitate perpetua teneretur, quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. 2 Amulius ipsam in uincula compegit, paruulos in Tiberim abiecit, quos aqua in sicco reliquit. 3 Ad uagitum lupa accurrit eosque uberibus suis aluit. Mox Faustulus pastor collectos Accae Laurentiae coniugi educandos dedit. 4 Qui postea Amulio interfecto Numitori auo regnum restituerunt; ipsi pastoribus adunatis ciuitatem condiderunt, quam Romulus augurio uictor, quod ipse XII, Remus VI uultures uiderat, Romam uocauit; et ut eam prius legibus muniret quam moenibus, edixit, ne quis uallum transiliret; quod Remus irridens transiliuit et a Celere centurione rastro fertur occisus.

2.1 Romulus asylum conuenis patefecit et magno exercitu facto, cum uideret coniugia deesse, per legatos a finitimis ciuitatibus petiit. 2 Quibus negatis ludos Consualia simulauit, ad quos cum utriusque sexus multitudo uenisset, dato suis signo uirgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. 3 Quae nuptiae quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis Talassii nomen iteretur. Cum feminas finitimorum Romani ui rapuissent, primi Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Aduersus quos Romulus processit et exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio deuicit. 4 Spolia opima Ioui Feretrio in Capitolio consecrauit. Sabini ob raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt. 5 Et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam uirginem nacti, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in arcem perduxisset. 6 Illa petiit, quod illi in sinistris manibus gerebant, uidelicet anulos et armillas; quibus dolose repromissis Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laeuis habuerant. 7 Romulus aduersus Tatium qui montem Tarpeium tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. 8 Tunc Romulus Ioui Statori aedem uouit, et exercitus seu forte seu diuinitus restitit. 9 Tunc raptae in medium processerunt et hinc patres inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt. 10 Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites uocauit. Centum senatores a pietate patres appellauit. 11 Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione Luceres appellauit. 12 Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellauit. 13 Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit; unde inter patres et populum seditione orta Iulius Proculus, uir nobilis, in contionem processit et iureiurando firmauit Romulum a se in colle Quirinali uisum augustiore forma, cum ad deos abiret; eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent, uirtutem colerent; futurum, ut omnium gentium domini exsisterent. 14 Huius auctoritati creditum est. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

3.1 Post consecrationem Romuli, cum diu interregnum esset et seditiones orirentur, Numa Pompilius, Pomponii filius, Curibus, oppido Sabinorum, accitus, cum addicentibus auibus Romam uenisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, uirgines Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martis sacerdotes, quorum primus praesul uocatur, XII instituit, pontificem maximum creauit, portas Iano gemino aedificauit. Annum in XII menses distribuit additis Ianuario et Februario. 2 Leges quoque plures et utiles tulit, omnia, quae gerebat, iussu Egeriae nymphae, uxoris suae, se facere simulans. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nemo intulit. Morbo solutus in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio quodam exarata; qui libri, quia leues quasdam sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt.

4.1 Tullus Hostilius, quia bonam operam aduersum Sabinos nauauerat, rex creatus bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione finiuit. 2 Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transire iussit. 3 Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. 4 Et dum Numam Pompilium sacrificiis imitatur, Ioui Elicio litare non potuit, fulmine ictus cum regia conflagiauit. 5 Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. 6 Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albanorum uulnerati. 7 Vnus Horatius quamuis integer, quia tribus impar erat, fugam simulauit et singulos per interualla, ut uulnerum dolor patiebatur, inaequentes interfecit. 8 Et cum spoliis onustus rediret, sororem obuiam habuit, quae uiso paludamento sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. 9 Qua re apud duumuiros condemnatus ad populum prouocauit; ubi patris lacrimis condonatus ab eo expiandi gratia sub tigillum missus; quod nunc quoque uiae superpositum Sororium appellatur. 10 Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se inuidiosum apud ciues uideret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem corrigeret, Veientes et Fidenates aduersum Romanos incitauit. 11 Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna uoce ait suo illud iussu Mettium facere. 12 Qua re hostes territi et uicti sunt. 13 Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo uenisset, iussu ipsius quadrigis religatus et in diuersa distractus est.

5.1 Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione auo similis, Latinos bello domuit. 2 Murcium et Ianiculum montes urbi addidit, noua moenia oppido circumdedit. Siluas ad usum nauium publicauit. Salinarum uectigal instituit. 3 Carcerem primus aedificauit. Ostiam coloniam maritimis commeatibus opportunam in ostio Tiberis deduxit. 4 Ius fetiale, quo legati ad res repetundas uterentur, ab Aequiculis transtulit, quod primus fertur Rhesus excogitasse. 5 His rebus confectis intra paucos dies immatura morte praereptus non potuit praestare qualem promiserat regem.

6.1 Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius, eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigrauit. 2 Ipse Lucumo dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. 3 Aduenienti aquila pilleum sustulit et, cum alte subuolasset, reposuit. 4 Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. 5 Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita administrauit, quasi iure adeptus fuisset. 6 Centum patres in curiam legit, qui minorum gentium sunt appellati. 7 Equitum centurias numero duplicauit, nomina mutare non potuit Atti Neuii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis suae nouacula et cote firmauit. 8 Latinos bello domuit. Circum maximum aedificauit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priscis Latinis triumphauit. Murum lapideum urbi circumdedit. 9 Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donauit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse coeperunt. 10 Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus et interfectus est.

7.1 Seruius Tullius, Tullii Corniculani et Ocresiae captiuae filius, cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, flammae species caput eius amplexa est. 2 Hoc uisu Tanaquil summam dignitatem portendi intellexit. 3 Coniugi suasit, ut eum ita ut liberos suos educaret. 4 Qui cum adoleuisset, gener a Tarquinio assumptus est, et cum rex occisus esset, Tanaquil ex altiore loco ad populum despiciens ait Priscum graui quidem, sed non letali uulnere accepto petere, ut interim, dum conualescit, Seruio Tullio dicto audientes essent. 5 Seruius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administrauit. 6 Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit, aggerem fossasque fecit. 7 Populum in quattuor tribus distribuit ac post plebi distribuit annonam. 8 Mensuras pondera classes centuriasque constituit. 9 Latinorum populis persuasit, uti exemplo eorum, qui Dianae Ephesiae aedem fecissent, et ipsi aedem Dianae in Auentino aedificarent. 10 Quo facto bos cuidam Latino mirae magnitudinis nata, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cuius ciuis bouem illam Dianae immolasset. 11 Latinus bouem in Auentinum egit et causam sacerdoti Romano exposuit. 12 Ille callide dixit prius eum uiuo flumine manus abluere debere. 13 Latinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bouem immolauit. 14 Ita imperium ciuibus, sibi gloriam facto consilioque quaesiuit.15
Seruius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum Tarquinii filios pari animo uideret, ut omnium mentes morum diuersitate leniret, ferocem miti, mitem feroci in matrimonium dedit. 16 Sed mites seu forte seu fraude perierunt: feroces morum similitudo coniunxit. 17 Statim Tarquinius Superbus a Tullia incitatus aduocato senatu regnum patrium repetere coepit. 18 Qua re audita Seruius, dum ad curiam properat, iussu Tarquinii gradibus deiectus et domum refugiens interfectus est. 19 Tullia statim in forum properauit et prima coniugem regem salutauit, a quo iussa turba decedere, cum domum rediret, uiso patris corpore mulionem euitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit: unde uicus ille Sceleratus dictus. Postea Tullia cum coniuge in exilium acta est.

8.1 Tarquinius Superbus cognomen moribus meruit. Occiso Seruio Tullio regnum sceleste occupauit. 2 Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit; Suessam Pometiam Etruscis eripuit; Gabios per Sextum filium simulato transfugio in potestatem redegit et ferias Latinas primas instituit. †Ludos in circo et cloacam maximam fecit, ubi totius populi uiribus usus est, unde illae fossae Quiritium sunt dictae. 4 Cum Capitolium inciperet, caput hominis inuenit, unde cognitum eam urbem caput gentium futuram. 5 Et cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem, confugit, cuius ope regnum retinere tentauit. 6 Pulsus Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum uitae tempus exegit.

9.1 Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubermo iuuenum regiorum Ardeae erat; ubi cum forte in liberiore conuiuio coniugem suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in conuiuio et luxu deprehendunt. 2 Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt: itaque ea pudicissima iudicatur. 3 Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus nocte Collatiam rediit et iure propinquitatis in domum Collatini uenit et cubiculum Lucretiae irrupit, pudicitiam expugnauit. 4 Illa postero die aduocatis patre et coniuge rem exposuit et se cultro, quem ueste texerat, occidit. 5 Illi in exitium regum coniurarunt eorumque exilio necem Lucretiae uindicauerunt.

10.1 Iunius Brutus sorore Tarquinii Superbi genitus cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam ab auunculo fuerat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus. 2 Iuuenibus regiis Delphos euntibus deridiculi gratia comes adscitus baculo sambuceo aurum infusum deo donum tulit. 3 Vbi responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur, ipse terram osculatus est. 4 Deinde propter Lucretiae stuprum cum Tricipitino et Collatino in exitium regum coniurauit. 5 Quibus in exilium actis primus consul creatus filios suos, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendos in urbem Tarquinios coniurarunt, uirgis caesos securi percussit. 6 Deinde in proelio, quod aduersus eos gerebat, singulari certamine cum Arunte filio Tarquinii congressus est, ubi ambo mutuis uulneribus ceciderunt. 7 Cuius corpus in foro positum a collega laudatum matronae anno luxerunt.

11.1 Porsenna rex Etruscorum cum Tarquinios in urbem restituere temptaret et primo impetu Ianiculum cepisset, Horatius Cocles (illo cognomine, quod in alio proelio oculum amiserat) pro ponte sublicio stetit et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur, cum quo in Tiberim decidit et armatus ad suos transnauit. 2 Ob hoc ei tantum agri publice datum, quantum uno die ambire potuisset. Statua quoque ei in Vulcanali posita.

12.1 Cum Porsenna rex urbem obsideret, Mucius Cordus, uir Romanae constantiae, senatum adiit et ueniam transfugiendi petiit necem regis repromittens. 2 Accepta potestate in castra Porsennae uenit ibique purpuratum pro rege deceptus occidit. 3 Apprehensus et ad regem pertractus dextram aris imposuit, hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. 4 Vnde cum misericordia regis abstraheretur, quasi beneficium referens ait trecentos aduersus eum similes coniurasse. 5 Qua re ille territus bellum acceptis obsidibus deposuit. 6 Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata. 7 Statua quoque ei honoris gratia constituta est.

13.1 Porsenna Cloeliam nobilem uirginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. 2 A Porsenna per legatos repetita reddita est. 3 Cuius ille uirtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. 4 Illa uirgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita.

14.1 Romani cum aduersus Veientes bellarent, eos sibi hostes familia Fabiorum priuato nomine depoposcit; et profecti trecenti sex duce Fabio consule. 2 Cum saepe uictores exstitissent, apud Cremeram fluuium castra posuere. 3 Veientes ad dolos conuersi pecora ex diuerso in conspectu illorum protulerunt, ad quae progressi Fabii in insidias delapsi usque ad unum occisione perierunt. 4 Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus. 5 Porta, qua profecti erant, Scelerata est appellata. 6 Vnus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus genus propagauit ad Q. Fahium Maximum, qui Hannibalem mora fregit, Cunctator ab obtrectatoribus dictus.

15.1 Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphauit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogauerat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati uenit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de prouocatione a magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.

16.1 Tarquinius eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugit; qui cum Latio concitato Romanos grauiter urgeret, A. Postumius dictator dictus apud Regilli lacum cum hostibus conflixit. 2 Vbi cum uictoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irreuocabili impetu ferrentur, ubi et aciem Latinorum fuderunt et castra ceperunt. 3 Sed inter eos duo iuuenes candidis equis insigni uirtute apparuerunt, quos dictator quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non reperit: Castorem et Pollucem ratus communi titulo dedicauit.

17.1 Lucius Quinctius Cincinnatus filium Caesonem petulantissimum abdicauit, qui et a censoribus notatus ad Volscos et Sabinos confugit, qui duce Cloelio Graccho bellum aduersus Romanos gerebant et Q. Minucium consulem in Algido monte cum exercitu obsidebant. Quinctius dictator dictus, ad quem missi legati nudum eum arantem trans Tiberim offenderunt; qui insignibus sumptis consulem obsidio liberauit. 2 Quare a Minucio et eius exercitu corona aurea et obsidionali donatus eat. 3 Vicit hostes, ducem eorum in deditionem accepit et triumphi die ante currum egit. 4 Sextodecimo die dictaturam, quam acceperat, deposuit et ad agricultum reuersus est. 5 Iterum post uiginti annos dictator dictus Spurium Maelium regnum affectantem a Seruilio Ahala magistro equitum occidi iussit; domum eius solo aequauit: unde locus ille Aequimelium dicitur.

18.1 Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus aduersus Sabinos de his triumphauit. 2 Et cum populus a patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec reuocari posset, Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum uentrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et suum illi ministerium negauerunt. 3 Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt uentrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in gratiam redierunt. 4 Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia ualent. 5 Hac fabula populus regressus est. 6 Creauit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam aduersum nobilitatis superbiam defenderent. 7 Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.

19.1 Gnaeus Marcius, captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus, ob egregia militiae facinora a Postumio optionem munerum accipiens equum tantum et hospitem sumpsit, uirtutis et pietatis exemplum. 2 Hic consul graui annona aduectum e Sicilia frumentum magno pretio populo dandum curauit, ut hac iniuria plebs agros, non seditiones coleret. 3 Ergo a tribuno plebis Decio die dicta ad Volscos concessit eosque duce Tito Tatio aduersus Romanos concitauit et ad quartum ab urbe lapidem castra posuit. 4 Cumque nullis ciuium legationibus flecteretur, a Veturia matre et Volumnia uxore matronarum numero comitatis motus omisso bello ut proditor occisus. 5 Ibi templum Fortunae muliebri constitutum est.

20.1 Fabius Ambustus ex duabus filiabus alteram Licinio Stoloni plebeio, alteram Aulo Sulpicio patricio coniugem dedit. Quarum plebeia cum sororem salutaret, cuius uir tribunus militaris consulari potestate erat, fasces lictorios foribus appositos indecenter expauit. A sorore irrisa marito questa est; qui adiuuante socero, ut primum tribunatum plebis aggressus est, legem tulit, ut alter consul ex plebe crearetur. 2 Lex resistente Appio Claudio tamen lata; et primus Licinius Stolo consul factus. 3 Idem lege cauit, ne cui plus quingenta iugera agri habere liceret. 4 Et ipse cum iugera quingenta haberet, altera emancipati filii nomine possideret, in iudicium uocatus et primus omnium sua lege punitus est.

21.1 Populus Romanus cum seditiosos magistratus ferre non posset, decemuiros legibus scribendis creauit, qui eas ex libris Solonis translatas duodecim tabulis exposuerunt. 2 Sed cum pacto dominationis magistratum sibi prorogarent, unus ex his Appius Claudius Virginiam, Virginii centurionis filiam in Algido militantis, adamauit. Quam cum corrumpere non posset, clientem subornauit, qui eam in seruitium deposceret, facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex. 3 Pater re cognita cum ipso die iudicii superuenisset et filiam iam addictam uideret, ultimo eius colloquio impetrato eam in secretum abduxit et occidit; et corpus eius humeris gerens ad exercitum profugit et milites ad uindicandum facinus accendit; qui creatis decem tribunis Auentinum occuparunt, decemuiros abdicare se magistratu coegerunt eosque omnes aut morte aut exilio punierunt. Appius Claudius in carcere necatus est.

22.1 Romani ob pestilentiam responso monente ad Aesculapium Epidauro arcessendum decem legatos principe Q. Ogulnio miserunt. 2 Qui cum eo uenissent et simulacrum ingens mirarentur, anguis e sedibus eius elapsus uenerabilis, non horribilis, per mediam urbem cum admiratione omnium ad nauem Romanam perrexit et se in Ogulnii tabernaculo conspirauit. 3 Legati deum uehentes Antium peruecti, ubi per mollitiem maris anguis proximum Aesculapii fanum petiit et post paucos dies ad nauem rediit; et cum aduerso Tiberi subueheretur, in proximam insulam desiliuit, ubi templum ei constitutum et pestilentia mira celeritate sedata est.

23.1 Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii magister principum filios ad eum adduxisset, uinctum eum iisdem pueris in urbem redigendum et uerberandum tradidit. 2 Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam dediderunt. 3 Veios hieme obsidio domuit deque his triumphauit. 4 Postmodum crimini datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique diuisisset: die dicta ab Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam concessit. 5 Mox cum Galli Senones relictis ob sterilitatem agris suis Clusium Italiae oppidum obsiderent, missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos monerent, ut ab oppugnatione desisterent. 6 Ex his unus contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum interfecit. 7 Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis Romam petierunt et exercitum Romanum apud Alliam fluuium ceciderunt, die XVI Kal. Auguste qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. 8 Victores Galli urbem intrauerunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et honorum insignibus primo ut deos uenerati, deinde ut homines despicati interfecere. 9 Reliqua iuuentus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi obsessa Camilli uirtute est seruata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis Gallos improuisos internecione occidit. 10 Populum Romanum migrare Veios uolentem retinuit. Sic et oppidum ciuibus et ciues oppido reddidit.

24.1 Manlius ob defensum Capitolium Capitolinus dictus sedecim annorum uoluntarium militem se obtulit. 2 Triginta septem militaribus donis a suis ducibus ornatus uiginti tres cicatrices in corpore habuit. 3 Capta urbe auctor in Capitolium confugiendi fuit. 4 Quadam nocte clangore anseris excitatus Gallos ascendentes deiecit. Patronus a ciuibus appellatus et farre donatus. 5 Domum etiam in Capitolio publice accepit. Qua superbia elatus cum a senatu suppressisse Gallicos thesauros argueretur et addictos propria pecunia liberaret, regni affectati in carcerem coniectus populi consensu liberatus est. 6 Rursus cum in eadem culpa et grauius perseueraret, reus factus et ob conspectum Capitolii ampliatus est. Alio deinde loco damnatus et de saxo Tarpeio praecipitatus, domus diruta, bona publicata. 7 Gentilitas eius Manlii cognomen eiurauit.

25.1 Fidenates, ueteres Romanorum hostes, ut sine spe ueniae fortius dimicarent, legatos ad se missos interfecerunt; ad quos Quinctius Cincinnatus dictator missus magistrum equitum habuit Cornelium Cossum, qui Lartem Tolumnium ducem sua manu interfecit. 2 De eo spolia opima Ioui Feretrio secundus a Romulo consecrauit.

26.1 Publius Decius Mus bello Samnitico sub Valerio Maximo et Cornelio Cosso consulibus tribunus militum exercitu in angustiis Gauri montis insidiis hostium clauso, accepto quod postulauerat praesidio in superiorem locum euasit, hostes terruit. 2 Ipse intempesta nocte per medias custodias somno oppressas incolumis euasit. 3 Ob hoc ab exercitu ciuica corona donatus est. 4 Consul bello Latino collega Manlio Torquato positis apud Veserim fluuium castris, cum utrique consuli somnio obuenisset eos uictores futuros, quorum dux in proelio cecidisset, 5 tum collato cum collega somnio cum conuenisset, ut, cuius cornu in acie laboraret, diis se manibus uoueret, inclinante sua parte se et hostes per Valerium pontificem diis manibus deuouit. Impetu in hostes facto uictoriam suis reliquit.

27.1 Publius Decius Decii filius primo consul de Samnitibus triumphans spolia ex his Cereri consecrauit. 2 Iterum et tertio consul multa domi militiaeque gessit. 3 Quarto consulatu cum Fabio Maximo, cum Galli, Samnites, Vmbri, Tusci contra Romanos conspirassent, ibi exercitu in aciem ducto et cornu inclinante exemplum patris imitatus aduocato Marco Liuio pontifice hastae insistens et solemnia uerba respondens se et hostes diis manibus deuouit. 4 Impetu in hostes facto uictoriam suis reliquit. 5 Corpus a collega laudatum magnifice sepultum est.

28.1 Titus Manlius Torquatus ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus, cum audisset ei diem dictam a Pomponio tribuno plebis, nocte urbem petiit. 2 Secretum colloquium a tribuno impetrauit et gladio stricto omittere eum accusationem terrore multo compulit. 3 Sulpicio dictatore tribunus militum Gallum prouocatorem occidit. Torquem ei detractum ceruici suae indidit. 4 Consul bello Latino filium suum, quod contra imperium pugnasset, securi percussit. Latinos apud Veserim fluuium Decii collegae deuotione superauit. 5 Consulatum recusauit, quod diceret neque se populi uitia neque illum seueritatem suam posse sufferre.

29.1 Reliquias Senonum Camillus persequebatur. Aduersum ingentem Gallum prouocatorem solus Valerius tribunus militum omnibus territis processit. 2 Coruus ab ortu solis galeae eius insedit et inter pugnandum ora oculosque Galli euerberauit. Hoste uicto Valerius Coruinus dictus. 3 Hinc cum ingens multitudo aere alieno oppressa Capuam occupare tentasset et ducem sibi Quinctium necessitate compulsum fecisset, sublato aere alieno seditionem compressit.

30.1 Titus Veturius et Spurius Postumius consules bellum aduersum Samnitas gerentes a Pontio Telesino duce hostium in insidias inducti sunt. 2 Nam ille simulatos transfugas misit, qui Romanis dicerent Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri, quo duo itinera ducebant, aliud longius et tutius, aliud breuius et periculosius. 3 Festinatio breuius eligit; itaque cum insidias statuisset (qui locus Furculae Caudinae uocatur), Pontius accitum patrem Herennium rogauit, quid fieri placeret. 4 Ille ait aut omnes occidendos, ut uires frangerentur, aut omnes dimittendos, ut beneficie obligarentur. Vtroque improbato consilio omnes sub iugum misit icto foedere, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius Samnitibus deditus nec receptus est.

31.1 Lucius Papirius, a uelocitate Cursor, cum consulem se aduersis ominibus aduersum Samnites progressum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus edixit Fabio Rullo, quem exercitui praeponebat, ne manum cum hoste consereret. 2 Sed ille opportunitate ductus pugnauit. Reuersus Papirius securi eum ferire uoluit; ille in urbem confugit nec supplicem tribuni tuebantur. 3 Deinde pater lacrimis, populus precibus ueniam impetrarunt. 4 Papirius de Samnitibus triumphauit. Idem cum Praenestinum praetorem grauissime increpuisset: Expedi, inquit, lictor, secures. Et cum eum metu mortis attonitum uidisset, incommodam ambulantibus radicem excidi iussit.

32.1 Quintus Fabius Rullus, primus ex ea familia ob uirtutem Maximus, magister equitum a Papirio ob Samnitem uictoriam securi paene percussus, primum de Apulis et Nucerinis, iterum de Samnitibus, tertio de Gallis Vmbris Marsis atque Tuscis triumphauit. 2 Censor libertinos tribubus amouit. Iterum censor fieri noluit dicens non esse ex usu reipublicae eosdem censores saepius fieri. 3 Hic primus instituit, uti equites Romani Idibus Quinctilibus ab aede Honoris equis insidentes in Capitolium transirent. 4 Mortuo huic tantum aeria populi liberalitate congestum est, ut inde filius uiscerationem et epulam publice daret.

33.1 Marcus Curius Dentatus primo de Samnitibus triumphauit, quos usque ad mare superum perpacauit. 2 Regressus in contione ait: Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem; tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. 3 Iterum de Sabinis triumphauit. Tertio de Lucanis ouans urbem introiit. 4 Pyrrhum Epirotam Italia expulit. 5 Quaterna dena agri iugera uiritim populo diuisit. 6 Sibi deinde totidem constituit dicens neminem esse debere, cui non tantum sufficeret. 7 Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse in foco rapas torreret: Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse et aurum habentibus imperare. 8 Cum interuersae pecuniae argueretur, gutum ligneum, quo uti ad sacrificia consueuerat, in medium protulit iurauitque se nihil amplius de praeda hostili domum suam conuertisse. 9 Aquam Anienem de manubus hostium in urbem induxit. 10 Tribunus plebis patres auctores fieri coegit comitiis, quibus plebei magistratus creabantur. Ob haec merita domus ei apud Tiphatam et agri iugera quingenta publice data.

34.1 Appius Claudius Caecus in censura libertinos quoque in senatum legit. Epulandi cantandique ius tibicinibus in publico ademit. 2 Duae familiae ad Herculis sacra sunt destinatae, Potitiorum et Pinariorum. Potitios Herculis sacerdotes pretio corrupit, ut sacra Herculea seruos publicos edocerent: unde caecatus est, gens Potitiorum funditus periit. 3 Ne consulatus cum plebeiis communicaretur, acerrime restitit. 4 Ne Fabius solus ad bellum mitteretur, contradixit. 5 Sabinos, Samnitas, Etruscos bello domuit. 6 Viam usque Brundisium lapide strauit, unde illa Appia dicitur. 7 Aquam Anienem in urbem induxit. 8 Censuram solus omnium quinquennio obtinuit. 9 Cum de pace Pyrrhi ageretur et gratia potentum per legatum Cineam pretio quaereretur, senex et caecus lectica in senatum latus turpissimas condiciones magnifica oratione discussit.

35.1 Pyrrhus rex Epirotarum, materno genere ab Achille, paterno ab Hercule oriundus, cum imperium orbis agitaret et Romanos potentes uideret, Apollinem de bello consuluit. 2 Ille ambigue respondit:Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse. 3 Hoc dicto in uoluntatem tracto auxilio Tarentinorum bellum Romanis intulit. Laeuinum consulem apud Heracleam elephantorum nouitate turbauit. 4 Cumque Romanos aduersis uulneribus occisos uideret: Ego, inquit, talibus militibus breui orbem terrarum subigere potuissem. 5 Amicis gratulantibus: Quid mihi cum tali uictoria, inquit, ubi exercitus robur amittam? 6 Ad uicesimum ab urbe lapidem castra posuit; captiuos Fabricio gratis reddidit. 7 Viso Laeuini exercitu eandem sibi ait aduersum Romanos, quam Herculi aduersus hydram, fuisse fortunam. 8 A Curio et Fabricio superatus Tarentum refugit, in Siciliam traiecit. 9 Mox in Italiam Locros regressus pecuniam Proserpinae auehere tentauit, sed ea naufragio relata est. 10 Tum in Graeciam regressus, dum Argos oppugnaret, ictu tegulae prostratus est. 11 Corpus ad Antigonum regem Macedoniae relatum magnifice sepultum.

36.1 Vulsinii, Etruriae nobile oppidum, luxuria paene perierunt. Nam cum temere seruos manumitterent, dein in curiam legerent, consensu eorum oppressi. 2 Cum multa indigna paterentur, clam a Roma auxilium petierunt, missusque Decius Mus libertinos omnes aut in carcere necauit aut dominis in seruitutem restituit.

37.1 Appius Claudius uictis Vulsiniensibus cognomento Caudex dictus frater Caeci fuit. 2 Consul ad Mamertinos liberandos missus, quorum arcem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsidebant. 3 Primo ad explorandos hostes fretum piscatoria naue traiecit et cum duce Carthaginiensium egit, ut praesidium arce deduceret. 4 Regium regressus quinqueremem hostium copiis pedestribus cepit; ea legionem in Siciliam traduxit. Carthaginienses Messana expulit. 5 Hieronem proelio apud Syracusas in deditionem accepit, qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit iisque postea fidelissimus fuit.

38.1 Gnaeus Duellius primo Punico bello dux contra Carthaginienses missus, cum uideret eos multum mari posse, classem ualidam fabrefecit et manus ferreas cum irrisu hostium primus instituit; sic inter pugnandum hostium naues apprehendit, qui uicti et capti sunt. 2 Himilco dux classis Carthaginem fugit et a senatu quaesiuit, quid faciendum censerent. 3 Omnibus, ut pugnaret, acclamantibus: Feci, inquit, et uictus sum. Sic poenam crucis effugit; nam apud Poenos dux male re gesta puniebatur. 4 Duellio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.

39.1 Atilius Calatinus, dux aduersum Carthaginienses missus, ex maximis et munitissimis ciuitatibus Enna Drepano Lilybaeo hostilia praesidia deiecit. 2 Panormum cepit. Totamque Siciliam peruagatus paucis nauibus magnam hostiam classem duce Hamilcare superauit. 3 Sed cum ad Catinam ab hostibus obsessam festinaret, a Poenis in angustiis clausus est, ubi tribunus militum Calpurnius Flamma acceptis trecentis sociis in superiorem locum euasit, consulem liberauit; ipse cum trecentis pugnans cecidit. 4 Postea ab Atilio semianimis inuentus et sanatus magno postea terrori hostibus fuit. Atilius gloriose triumphauit.

40.1 Marcus Atilius Regulus consul fusis Sallentinis triumphauit primusque Romanorum ducum in Africam classem traiecit. Ea quassata de Hamilcare naues longas tres et sexaginta cepit. 2 Oppida ducenta et hominum ducenta milia cepit. Absente eo coniugi eius et liberis ob paupertatem sumptus publice dati. 3 Mox arte Xanthippi Lacedaemonii mercenarii militis captus in carcerem missus. 4 Legatus de permutandis captiuis Romam missus dato iureiurando, ut, si impetrasset, ita demum non rediret, in senatu condicionem dissuasit reiectisque ab amplexu coniuge et liberis Carthaginem regressus, ubi in arcam ligneam coniectus clauis introrsum adactis uigiliis ac dolore punitus est.

41.1 Quintus Lutatius Catulus primo Punico bello trecentis nauibus aduersum Poenos profectus sexcentas eorum naues commeatibus et alliis oneribus impeditas duce Hannone apud Aegatas insulas inter Siciliam et Africam depressit aut cepit finemque bello imposuit. 2 Pacem petentibus hac condicione concessit, ut Sicilia, Sardinia et ceteris insulis inter Italiam Africamque decederent, Hispania citra Hiberum abstinerent.

42.1 Hannibal, Hamilcaris filius, nouem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iurauit. 2 Exinde socius et miles in castris patri fuit. Mortuo eo causam belli quaerens Saguntum Romanis foederatam intra sex menses euertit. Tum Alpibus patefactis in Italiam traiecit. 3 P. Scipionem apud Ticinum, Sempronium Longum apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paullum et Varronem apud Cannas superauit. 4 Cumque Vrbem capere posset, in Campaniam deuertit, cuius deliciis elanguit. 5 Et cum ad tertium ab Vrbe lapidem castra posuisset, tempestatibus repulsus, primum a Fabio Maximo frustratus, deinde a Valerio Flacco repulsus, a Graccho et Marcello fugatus, in Africam reuocatus, a Scipione superatus, ad Antiochum regem Syriae confugit eumque hostem Romanis fecit; 6 quo uicto ad Prusiam regem Bithyniae concessit; unde Romana legatione repetitus hausto, quod sub gemma anuli habebat, ueneno absumptus est, positus apud Libyssam in arca lapidea, in qua hodieque inscriptum est: Hannibal hic situs est.

43.1 Quintus Fabius Maximus Cunctator, Verrucosus a uerruca in labris sita, Ouicula a clementia morum dictus, consul de Liguribus triumphauit. 2 Hannibalem mora fregit. 3 Minucium magistrum equitum imperio sibi aequari passus est; nihilo minus periclitanti subuenit. 4 Hannibalem in agro Falerno inclusit. 5 Marium Statilium transfugere ad hostes uolentem equo et armis donatis retinuit, et Lucano cuidam fortissimo ob amorem mulieris infrequenti eandem emptam dono dedit. 6 Tarentum ab hostibus recepit, Herculis signum inde translatum in Capitolio dedicauit. De redemptione captiuorum cum hostibus pepigit; 7 quod pactum cum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus uendidit et fidei satisfecit.

44.1 Publius Scipio Nasica, a senatu uir optimus iudicatus, Matrem deum hospitio recepit. 2 Is cum aduersum auspicia consulem se a Graccho nominatum comperisset, magistratu se abdicauit. 3 Censor statuas, quas sibi quisque in foro per ambitionem ponebat, sustulit. 4 Consul Delminium urbem Dalmatarum expugnauit. 5 Imperatoris nomen a militibus et a senatu triumphum oblatum recusauit. Eloquentia primus, iuris scientia consultissimus, ingenio sapientissimus, unde uulgo Corculum dictus.

45.1 Marcus Marcellus Viridomarum, Gallorum ducem, singulari proelio fudit. 2 Spolia opima Ioui Feretrio tertius a Romulo consecrauit. 3 Primus docuit, quomodo milites cederent nec terga praeberent. 4 Hannibalem apud Nolam locorum angustia adiutus uinci docuit. 5 Syracusas per tres annos expugnauit. 6 Et cum per calumniam triumphus a senatu negaretur, de sua sententia in Albano monte triumphauit. 7 Quinquies consul insidiis Hannibalis deceptus et magnifice sepultus. 8 Ossa Romam remissa a praedonibus intercepta perierunt.

46.1 Hannibale Italiam deuastante ex responso librorum Sibyllinorum Mater deum a Pessinunte arcessita cum aduerso Tiberi ueheretur, repente in alto stetit. Et cum moueri nullis uiribus posset, ex libris cognitum castissimae demum feminae manu moueri posse. 2 Tum Claudia uirgo Vestalis falso incesti suspecta deam orauit, ut, si pudicam sciret, sequeretur, et zona imposita nauem mouit. 3 Simulacrum Matris deum, dum templum aedificatur, Nasicae, qui uir optimus iudicabatur, quasi hospiti datum.

47.1 Marcus Porcius Cato, genere Tusculanus, a Valerio Flacco Romam sollicitatus, tribunus militum in Sicilia, quaestor sub Scipione fortissimus, praetor iustissimus fuit: in praetura Sardiniam subegit, ubi ab Ennio Graecis litteris institutus. 2 Consul Celtiberos domuit et, ne rebellare possent, litteras ad singulas ciuitates misit, ut muros diruerent. 3 Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, fecerunt. Syriaco bello tribunus militum sub M. Acilio Glabrione occupatis Thermopylarum iugis praesidium hostium depulit. 4 Censor L. Flaminium consularem senatu mouit, quod ille in Gallia ad cuiusdam scorti spectaculum eiectum quendam e carcere in conuiuio iugulari iussisset. 5 Basilicam suo nomine primus fecit. 6 Matronis ornamenta erepta Oppia lege repetentibus restitit. 7 Accusator assiduus malorum Galbam octogenarius accusauit, ipse quadragies quater accusatus gloriose absolutus. 8 Carthaginem delendam censuit. 9 Post octoginta annos filium genuit. Imago huius funeris gratia produci solet.

48.1 Hasdrubal, frater Hannibalis, ingentibus copiis in Italiam traiecit, actumque erat de Romano imperio, si iungere se Hannibali potuisset. 2 Sed Claudius Nero, qui in Apulia cum Hannibale castra coniunxerat, relicta in castris parte cum delectis ad Hasdrubalem properauit et se Liuio collegae apud Senam oppidum et Metaurum flumen coniunxit amboque Hasdrubalem uicerunt. 3 Nero regressus pari celeritate, qua uenerat, caput Hasdrubalis ante uallum Hannibalis proiecit. 4 Quo ille uiso uinci se fortuna Carthaginis confessus. 5 Ob haec Liuius triumphans, Nero ouans urbem introierunt.

49.1 Publius Scipio ex uirtute Africanus dictus, Iouis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi paruulo draco circumfusus nihil nocuit. 2 In Capitolium intempesta nocte euntem nunquam canes latrauerunt. 3 Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iouis diutissime sedisset, quasi diuinam mentem acciperet. 4 Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari uirtute seruauit. 5 Clade Cannensi nobilissimos iuuenes Italiam deserere cupientes sua auctoritate compescuit. 6 Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium perduxit. 7 Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die uenit, cepit. 8 Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad se uetuit adduci patrique eius sponsor astitit. 9 Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. 10 Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit. Massinissam in societatem recepit. 11 Victor domum regressus consul ante annos factus concedente collega in Africam classem traiecit. 12 Hasdrabalis et Syphacis castra una nocte perrupit. 14 Reuocatum ex Italia Hannibalem superauit. 15 Victis Carthaginiensibus leges imposuit. 16 Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis recepit. 17 A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem uici; quare, bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! 18 Inde in uoluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. 19 Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur.

50.1 Liuius Salinator primo consul de Illyriis triumphauit, deinde ex inuidia peculatus reus ab omnibus tribubus excepta Metia condemnatus. 2 Iterum cum Claudio Nerone inimico suo consul, ne respublica discordia male administraretur, amicitiam cum eo iunxit et de Hasdrubale triumphauit. 3 Censor cum eodem collega omnes tribus excepta Metia aerarias fecit, stipendio priuauit eo crimine, quod aut prius se iniuste condemnassent aut postea tantos honores non recte tribuissent.

51.1 Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus prouinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. 2 Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. 3 A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. 4 †Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiauit. 5 Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus.

52.1 Quintus Fuluius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superauit, unde ouans urbem introiit. 2 Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus uictos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliauit; de quibus triumphauit. 3 Quam uictoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebrauit.

53.1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa uirtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluuia hebetati fuissent, uicit et regni parte priuauit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum ei ignominiae causa ademit.

54.1 Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius occupauit. In Euboea luxuria elanguit. 2 Aduentu M. Acilii Glabrionis excitatus Thermopylas occupauit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. 3 Nauali proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium Scipionis Africani, quem inter nauigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. 4 Antiochus spreto consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in conuiuio pulsarat, occisus est.

55.1 Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici prouinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. 2 His facile uictis inter captiuos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo ui stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficiendum tradidit.

56.1 Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphauit. 2 Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. 3 Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem uictum fleuit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. 4 In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid aduersi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. 5 Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali ueste uteretur. 6 Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi uenditis possessionibus non potuit exsolui.

57.1 Tiberius Sempronius Gracchus nobilissima familia ortus Scipionem Asiaticum quamuis inimicum duci in carcerem non est passus. 2 Praetor Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam; tantumque captiuorum adduxit, ut longa uenditione res in prouerbium ueniret "Sardi uenales". 3 Censor libertinos, qui rusticas tribus occuparant, in quattuor urbanas diuisit; ob quod a populo collega eius Claudius (nam ipsum auctoritas tuebatur) reus factus; et cum eum duae classes condemnassent, Tiberius iurauit se cum illo in exilium iturum: ita reus absolutus est. 4 Cum in domo Tiberii duo angues e geniali toro erepsissent, responso dato eum de dominis periturum, cuius sexus anguis fuisset occisus, amore Corneliae coniugis marem iussit interfici.

58.1 Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens uictum Persen tam pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. 2 Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum prouocatorem singulari proelio uicit. 3 Muros hostilis ciuitatis primus ascendit. 4 Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo cohortes obsidione uallatas consilio et uirtute seruauit, a quibus corona obsidionali aurea donatus. 5 Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex menses deleuit. 6 Numantiam in Hispania correcta prius militum disciplina fame uicit; hinc Numantinus. 7 Gaio Laelio plurimum usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum seruos duxit. 8 Ob res gestas superbus Gracchum iure caesum uideri respondit; obstrepente populo: Taceant, inquit, quibus Italia nouerca, non mater est; et addidit: Quos ego sub corona uendidi. 9 Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Vtinam mihi collegam aut dedissetis aut non dedissetis. 10 Suscepta agrariorum causa domi repente exanimis inuentus obuoluto capite elatus, ne liuor in ore appareret. 11 Huius patrimonium tam exiguum , ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri reliquerit.

59.1 Aulus Hostilius Mancinus praetor aduersum Numantinos uetantibus auibus et nescio qua uoce reuocante profectus, cum ad Numantiam uenisset, exercitum Pompei acceptum prius corrigere decreuit et solitudinem petiit. 2 Eo die Numantinis forte sollemni nuptum filias locabant; et unam speciosam duobus competentibus pater puellae conditionem tulit, ut ei illa nuberet, qui hostis dexteram attulisset. 3 Profecti iuuenes abscessum Romanorum in modam fugae properantium cognoscunt, rem ad suos referunt. Illi statim quattuor milibus suorum uiginti milia Romanorum ceciderunt. 4 Mancinus auctore Tiberio Graccho quaestore suo in leges hostium foedus percussit; quo per senatum improbato Mancinus Numantinis deditus nec receptus, augurio in castra deductus, praeturam postea consecutus est.

60.1 Lucius Mummius, deuicta Achaia Achaicus dictus, consul aduersum Corinthios missus uictoriam alieno labore quaesitam intercepit. 2 Nam cum illos Metellus Macedonicus apud Heracleam fudisset et duce Critolao priuasset, cum lictoribus et paucis equitibus in Metelli castra properauit et Corinthios apud Leucopetram uicit duce Diaeo, qui domum refugit eamque incendit, coniugem interfecit et in ignem praecipitauit, ipse ueneno interiit. 3 Mummius Corinthum signis tabulisque spoliauit; quibus cum totam replesset Italiam, in domum suam nihil contulit.

61.1 Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, uicit. 2 Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3 Inuisus plebi ob nimiam seueritatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locum recipere iussit. 5 Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. 6 Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem uidit.

62.1 Quintus Caecilius Metellus Numidicus, qui de Iugurtha rege triumphauit, censor Quintium, qui se Tiberii Gracchi filium mentiebatur, in censum non recepit. 2 Idem in legem Apuleiam per uim latam iurare noluit, quare in exilium actus Smyrnae exulauit. 3 Calidia deinde rogatione reuocatus cum ludis forte litteras in theatro accepisset, non prius eas legere dignatus est, quam spectaculum finiretur. 4 Metellae sororis suae uirum laudare noluit, quod is olim iudicium contra leges detrectarat.

63.1 Quintus Metellus Pius, Numidici filius, Pius, quia patrem lacrimis et precibus assidue reuocauit, praetor bello sociali Q. Popedium Marsorum ducem interfecit. 2 Consul in Hispania Herculeios fratres oppressit, Sertorium Hispania expulit. 3 Adolescens in petitione praeturae et pontificatus consularibus uiris praelatus est.

64.1 Tiberius Gracchus, Africani ex filia nepos, quaestor Mancino in Hispania foedus eius flagitiosum probauit. 2 Periculum deditionis eloquentiae gratia effugit. 3 Tribunus plebis legem tulit, ne quis plus mille agri iugera haberet. 4 Octauio collegae intercedenti nouo exemplo magistratum abrogauit. 5 Dein tulit, ut de ea pecunia, quae ex Attali hereditate erat, ageretur et populo diuideretur. 6 Deinde cum prorogare sibi potestatem uellet, aduersis auspiciis in publicum processit statimque Capitolium petiit manum ad caput referens, quo salutem suam populo commendabat. 7 Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceretur; segniterque cessante Mucio consule Scipio Nasica sequi se iussit, qui saluam rempublicam uellent, Gracchum in Capitolium persecutus oppressit. 8 Cuius corpus Lucretii aedilis manu in Tiberim missum; unde ille Vispillo dictus. 9 Nasica ut inuidiae subtraheretur, per speciem legationis in Asiam ablegatus est.

65.1 Gaius Gracchus pestilentem Sardiniam quaestor sortitus non ueniente successore sua sponte discessit. 2 Asculanae et Fregellanae defectionis inuidiam sustinuit. 3 Tribunus plebis agrarias et frumentarias leges tulit, colonos etiam Capuam et Tarentum mittendos censuit. 4 Triumuiros agris diuidendis se et Fuluium Flaccum et C. Crassum constituit. 5 Minucio Rufo tribuno plebis legibus suis obrogante in Capitolium uenit; ubi cum Antyllius praeco Opimii consulis in turba fuisset occisus, in forum descendit et imprudens contionem a tribune plebis auocauit; qua re arcessitus cum in senatum non uenisset, armata familia Auentinum occupauit; ubi ab Opimio uictus, dum a templo Lunae desilit, talum intorsit et Pomponio amico apud portam Trigeminam, P. Laetorio in ponte sublicio persequentibus resistente in lucum Furinae peruenit. 6 Ibi uel sua uel serui Euphori manu interfectus; caput a Septimuleio amico Gracchi ad Opimium relatum auro expensum fertur, propter auaritiam infuso plumbo grauius effectum.

66.1 Marcus Liuius Drusus, genere et eloquentia magnus, sed ambitiosus et superbus, aedilis munus magnificentissimum dedit. 2 Vbi Remmio collegae quaedam de utilitate reipublicae suggerenti: Quid tibi, inquit, cum republica nostra? 3 Quaestor in Asia nullis insignibus uti uoluit, ne quid ipso esset insignius. 4 Tribunus plebis Latinis ciuitatem, plebi agros, equitibus curiam, senatui iudicia permisit. 5 Nimiae liberalitatis fuit: ipse etiam professus nemini se ad largiendum praeter caelum et caenum reliquisse; ideoque cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. 6 Magudulsam Mauritaniae principem ob regis simultatem profugum accepta pecunia Boccho prodidit, quem ille elephanto obiecit. 7 Adherbalem filium regis Numidarum obsidem domi suae suppressit redemptionem eius occultam a patre sperans. 8 Caepionem inimicum actionibus suis resistentem ait se de saxo Tarpeio praecipitaturum. 9 Philippo consuli legibus agrariis resistenti ita collum in comitio obtorsit, ut multus sanguis efflueret e naribus; quam ille luxuriam opprobrans muriam de turdis esse dicebat. 10 Deinde ex gratia nimia in inuidiam uenit. Nam plebs acceptis agris gaudebat, expulsi dolebant, equites in senatum lecti laetabantur, sed praeteriti querebantur; senatus permissis iudiciis exaltabat, sed societatem cum equitibus aegre ferebat. 11 Vnde Liuius anxius, ut Latinorum postulata differret, qui promissam ciuitatem flagitabant, repente in publico concidit siue morbo comitiali seu hausto caprino sanguine, semianimis domum relatus. 12 Vota pro illo per Italiam publice suscepta sunt. Et cum Latini consulem in Albano monte interfecturi essent, Philippum admonuit, ut caueret: unde in senatu accusatus, cum domum se reciperet, immisso inter turbam percussore corruit. 13 Inuidia caedis apud Philippum et Caepionem fuit.

67.1 Gaius Marius septies consul, Arpinas, humili luco natus, primis honoribus per ordinem functus, legatus Metello in Numidia criminando eum consulatum adeptus Iugurtham captum ante currum egit. 2 In proximum annum consul ultro factus Cimbros in Gallia apud Aquas Sextias, Teutonas in Italia in campo Raudio uicit deque his triumphauit. 3 Vsque sextum consulatum per ordinem factus Apuleium tribunum plebis et Glauciam praetorem seditiosos ex senatusconsulto interemit. 4 Et cum Sulpicia rogatione prouinciam Syllae eriperet, armis ab eo uictus Minturnis in palude delituit. 5 Inuentus et in carcerem coniectus immissum percussorem Gallum uultus auctoritate deterruit acceptaque nauicula in Africam traiecit, ubi diu exulauit. 6 Mox Cinnana dominatione reuocatus ruptis ergastulis exercitum fecit caesisque inimicis iniuriam ultus septimo consulatu, ut quidam ferunt, uoluntaria morte decessit.

68.1 Gaius Marius filius uiginti septem annorum consulatum inuasit, quem honorem tam immaturum mater fleuit. 2 Hic patri saeuitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidauit, quorum corpora in Tiberim praecipitauit. 3 In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum uigiliis et labore defessus sub diuo requieuit et absens uictus fugae, non pugnae interfuit. 4 Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit.

69.1 Lucius Cornelius Cinna flagitiosissimus rempublicam summa crudelitate uastauit. 2 Primo consulatu legem de exulibus reuocandis ferens ab Octauio collega prohibitus et honore priuatus urbe profugit uocatisque ad pilleum seruis aduersarios uicit, Octauium interfecit, Ianiculum occupauit. 3 Iterum et tertio consulem se ipse fecit. 4 Quarto consulatu cum bellum contra Syllam pararet, Anconae ob nimiam crudelitatem ab exercitu lapidibus occisus est.

70.1 Flauius Fimbria saeuissimus, quippe Cinnae satelles, Valerio Flacco consuli legatus in Asiam profectus, per simultatem dimissus corrupto exercitu ducem interficiendum curauit. 2 Ipse correptis imperii insignibus prouinciam ingressus Mithridatem Pergamo expulit. 3 Ilium, ubi tardius portae patuerant, incendi iussit; ubi Mineruae templum inuiolatum stetit, quod diuina maiestate seruatum nemo dubitauit. 4 Ibidem Fimbria militiae principes securi percussit; mox a Sylla Pergami obsessus corrupto exercitu desertas semet occidit.

71.1 Viriathus genere Lusitanus, ob paupertatem primo mercennarius, deinde alacritate uenator, audacia latro, ad postremum dux, bellum aduersum Romanos sumpsit eorumque imperatorem Claudium Vnimanum, dein C. Nigidium oppressit. 2 Pacem a Popilio maluit integer petere quam uictus† et cum alia dedisset et arma retinerentur, bellum renouauit. 3 Caepio cum uincere aliter non posset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriathum uino depositum peremerunt. 4 Quae uictoria, quia empta erat, a senatu non probata.

72.1 Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamuis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. 2 Ipse primo dubitauit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. 3 Primo in Hispania corniculum meruit ; sub Oreste in Sardinia stipendia fecit. 4 Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor aduersus Iugurtham, tamen eius pecunia uictus. 5 Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. 6 P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique uestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. 7 Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphauit. 8 Censor uiam Aemiliam strauit, pontem Muluium fecit. 9 Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et Saturninum priuato consilio armaret. 10 Idem filium suum, quia praesidium deseruerat, in conspectum suum uetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi consciuit. 11 Scaurus senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis?

73.1 Lucius Apuleius Saturninus, tribunus plebis seditiosus, ut gratiam Marianorum militum pararet, legem tulit, ut ueteranis centena agri iugera in Africa diuiderentur; intercedentem Baebium collegam facta per populum lapidatione submouit. 2 Glauciae praetori, quod is eo die, quo ipse contionem habebat, ius dicendo partem populi auocasset, sellam concidit, ut magis popularis uideretur. 3 Quendam libertini ordinis subornauit, qui se Tiberii Gracchi filium fingeret. 4 Ad hoc testimonium Sempronia soror Gracchorum producta nec precibus nec minis adduci potuit, ut dedecus familiae agnosceret. 5 Saturninus Aulo Nunnio competitore interfecto tribunus plebis refectus Siciliam, Achaiam, Macedoniam nouis colonis destinauit; et aurum dolo an scelere Caepionis partum ad emptionem agrorum conuertit. 6 Aqua et igni interdixit ei, qui in leges suas non iurasset. 7 Huic legi multi nobiles obrogantes, cum tonuisset, clamarunt: Iam, inquit, nisi quiescetis, grandinabit. 8 Metellus Numidicus exulare quam iurare maluit. 9 Saturninus tertio tribunus plebis refectus, ut satellitem suum Glauciam praetorem faceret, Mummium competitorem eius in campo Martio necandum curauit. 10 Marius senatusconsulto armatus, quo censeretur, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet, Saturninum et Glauciam in Capitolium persecutus obsedit maximoque aestu incisis fistulis in deditionem accepit. Nec deditis fides seruata: 11 Glauciae fracta ceruix, Apuleius cum in curiam fugisset, lapidibus et tegulis desuper interfectus est. 12 Caput eius Rabirius quidam senator per conuiuia in ludibrium circumtulit.

74.1 Lucius Licinius Lucullus nobilis, disertus et diues, munus quaestorium amplissimum dedit. 2 Mox per Murenam in Asia classem Mithridatis et Ptolomaeum regem Alexandriae consuli Syllae conciliauit. 3 Praetor Africam iustissime rexit. 4 Aduersus Mithridatem missus collegam suum Cottam Chalcedone obsessum liberauit. Cyzicum obsidione soluit. 5 Mithridatis copias ferro et fame afflixit eumque regno suo id est Ponto expulit. 6 Quem rursum cum Tigrane rege Armeniae subueniente magna felicitate superauit. 7 Nimius in habitu, maxime signorum et tabularum amore flagrauit. 8 Post cum alienata mente desipere coepisset, tutela eius M. Lucullo fratri permissa est.

75.1 Cornelius Sylla, a fortuna Felix dictus, cum paruulus a nutrice ferretur, mulier obuia: Salue, inquit, puer tibi et reipublicae tuae felix; et statim quaesita, quae haec dixisset, non potuit inueniri. 2 Hic quaestor Marii Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. 3 Bello Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam nauauit. Praetor inter ciues ius dixit. 4 Praetor Ciliciam prouinciam habuit. 5 Bello sociali Samnites Hirpinosque superauit. 6 Ne monumenta Bocchi tollerentur, Mario restitit. 7 Consul Asiam sortitus Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum praefectum eius Athenis uicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superauit. 8 Mox cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis aduersariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum, Telesinum apud portam Collinam uicit. 9 Mario Praeneste interfecto Felicem se edicto appellauit. Proscriptionis tabulas primus proposuit. 10 Nouem milia dediticiorum in uilla publica cecidit. 11 Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit. 12 Republica ordinata dictaturam deposuit; unde sperni coeptus Puteolos concessit et morbo, qui phthiriasis uocatur, interiit.

76.1 Mithridates rex Ponti oriundus a septem Persis, magna ui animi et corporis, ut sexiuges equos regeret quinquaginta gentium ore loqueretur. 2 Bello sociali dissidentibus Romanis Nicomedem Bithynia Ariobarzanen Cappadocia expulit. 3 Litteras per totam Asiam misit, ut, quicunque Romanus esset, certa die interficeretur; et factum est. 4 Graeciam insulasque omnes excepta Rhodo occupauit. 5 Sylla eum proelio uicit, classem eius proditione Archelai intercepit, ipsum apud Dardanum oppidum fudit et oppressit, et potuit capere, nisi aduersum Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. 6 Deinde eum acrius resistentem Lucullus fudit. 7 Mithridates post a Pompeio nocturno proelio uictus in regnum confugit ubi per seditionem popularium a Pharnace filio in turre obsessus uenenum sumpsit. 8 Quod cum tardius combiberet, quia aduersum uenena multis antea medicaminibus corpus firmarat, immissum percussorem Gallum Bithocum auctoritate uultus territum reuocauit et in caedem suam manum trepidantis adiuuit.

77.1 Cn. Pompeius Magnus, ciuili bello Syllae partes secutus ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Siciliam sine bello a proscriptis recepit. 2 Numidiam Hiarbae ereptam Massinissae restituit. Viginti sex annos natus triumphauit. 3 Lepidum acta Syllae rescindere uolentem priuatus Italia fugauit. 4 Praetor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. 5 Mox piratas intra quadragesimum diem subegit. Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad uenenum compulit. 6 Deinde mira felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos, Caspios, Iberos, nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui terrore penetrauit. 7 Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque peruenit. 8 Moxque diuiso orbis imperio, cum Crassus Syriam, Caesar Galliam, Pompeius urbem obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere exercitum iussit. 9 Cuius infesto aduentu urbe pulsus, in Pharsalia uictus ad Ptolomaeum Alexandriae regem confugit. Eius imperio ab Achilla et Potino satellitibus occisus est.

(Huius latus sub oculis uxoris et liberorum a Septimio, Ptolomaei praefecto, mucrone confossum est. Iamque defuncti caput gladio praecisum, quod usque ad ea tempora fuerat ignoratum. Truncus Nilo iactatus a Seruio Codro rogo inustus humatusque est inscribente sepulcro: Hic positus est Magnus. Caput ab Achilla, Ptolomaei satellite, Aegyptio uelamine inuolutum cum anulo Caesari prasentatum est; qui non continens lacrimas illud plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curauit.)

78.1 Gaius Iulius Caesar, ueneratione rerum gestarum Diuus dictus, contubernalis Thermo in Asiam profectus, cum saepe ad Nicomedem, regem Bithyniae, commearet, impudicitiae infamatus est. 2 Mox Dolabellam iudicio oppressit. 3 Dum studiorum causa Rhodum petit, a piratis captus et redemptus, eosdem et postea captos puniuit. 4 Praetor Lusitaniam et post Galliam ab Alpibus usque et Oceanum bis classe transgressus Britanniam subegit. 5 Cum ei triumphus a Pompeio negaretur, armis eum urbe pulsum in Pharsalia uicit. 6 Capite eius oblato fleuit, et honorifice sepeliri fecit; mox a satellitibus Ptolomaei obsessus eorum et regis nece Pompeio parentauit. 7 Pharnacem Mithridatis filium fama nominis fugauit. 8 Iubam et Scipionem in Africa, Pompeios iuuenes in Hispania apud Mundam oppidum ingenti proelio uicit. 9 Deinde ignoscendo amicis odia cum armis deposuit: nam Lentulum tantum et Afranium et Faustum Syllae filium iussit occidi. 10 Dictator in perpetuum factus a senatu, in curia Cassio et Bruto caedis auctoribus tribus et uiginti uulneribus occisus est; cuius corpore pro rostris posito sol orbem suum celasse dicitur.

79.1 Caesar Octauianus ex Octauia familia in Iuliam translatus in ultionem Iulii Caesaris, a quo heres fuerat institutus, Brutum et Cassium caedis auctores in Macedonia uicit. 2 Sextum Pompeium Gnaei Pompei filium bona paterna repetentem in freto Siculo superauit. 3 Marcum Antonium consulem Syriam obtinentem amore Cleopatrae deuinctum in Actiaco Ambraciae litore debellauit. 4 Reliquam orbis partem per legatos domuit. Huic Parthi signa, quae Crasso sustulerant, ultro reddiderunt. 5 Indi, Scythae, Sarmatae, Daci, quos non domuerat, dona miserunt. 6 Iani gemini portas bis ante se clausas, primo sub Numa, iterum post primum Punicum bellum, sua manu clausit. 7 Dictator in perpetuum factus a senatu ob res gestas Diuus Augustus est appellatus.

80.1 Cato praetorius Catonis censorii pronepos cum in domo auunculi Drusi educaretur, nec pretio nec minis potuit adduci a Q. Popedio Silone Marsorum principe, ut fauere se causae sociorum diceret. 2 Quaestor Cyprum missus ad uehendam ex Ptolomaei hereditate pecuniam cum summa eam fide perduxit; praeterea coniuratos puniendos censuit. 3 Bello ciuili Pompei partes secutus est; quo uicto exercitum per deserta Africae duxit, ubi Scipioni consulari delatum ad se imperium concessit. 4 Victis partibus Vticam concessit, ubi filium hortatus, ut clementiam Caesaris experiretur, ipse lecto Platonis libro, qui de bono mortis est, semet occidit.

81.1 Marcus Tullius Cicero, genere Arpinas, patre equite Romano natus, genus a Tito Tatio rege duxit. 2 Adolescens Rosciano iudicio eloquentiam et libertatem suam aduersus Sullanos ostendit; ex quo ueritus inuidiam Athenas studiorum gratia petiuit, ubi Antiochum Academicum philosophum studiose audiuit. Inde eloquentiae gratia Asiam, post Rhodum petiit, ubi Molonem Graecum rhetorem tum disertissimum magristrum habuit, qui flesse dicitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude priuaretur. 3 Quaestor Siciliam habuit. Aedilis Gaium Verrem repetundarum damnauit. Praetor Ciliciam latrociniis liberauit. 4 Consul coniuratos capite puniuit. Mox inuidia P. Clodii instinctuque Caesaris et Pompei, quos dominationis suspectos eadem, qua quondam Sullanos, libertate perstrinxerat, sollicitatis Pisone et Gabinio consulibus, qui Macedoniam Asiamque prouincias in stipendium opera huius acceperant, in exilium actus; mox ipso referente Pompeio rediit eumque ciuili bello secutus est. 5 Quo uicto ueniam a Caesare ultro accepit; quo interfecto Augustum fouit, Antonium hostem iudicauit; 6 Et cum triumuiros se fecissent Caesar, Lepidus Antoniusque, concordia non aliter uisa est inter eos iungi posse, nisi Tullius necaretur; qui immissis ab Antonio percussoribus cum forte Formiis quiesceret, imminens exitium corui auspicio didicit et fugiens occisus est. Caput ad Antonium relatum.

82.1 Marcus Brutus, auunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo amauit. 3 Quaestor in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne uerbo quidem infamatus est. 5 Ciuili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo uicto ueniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob inuidiam ueteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis uictus Stratoni ceruicem praebuit.

83.1 Gaius Cassius Longinus quaestor Crassi in Syria fuit, post cuius caedem collectis reliquiis in Syriam rediit. 2 Osacem, praefectum regium, apud Orontem fluuium superauit. 3 Dein eo quod coemptis Syriacis mercibus foedissime negotiaretur, Caryota cognominatus est. 4 Tribunus plebis Caesarem oppugnauit. 5 Bello ciuili Pompeium secutus classi praefuit. 6 A Caesare ueniam accepit; tamen aduersus eum coniurationis auctor cum Bruto fuit et in caede dubitanti cuidam: Vel per me, inquit, feri; magnoque exercitu comparato in Macedonia Bruto coniunctus in campis Philippiis ab Antonio uictus, cum eandem fortunam Bruti putaret, qui Caesarem uicerat, Pindaro liberto iugulum praebuit. Cuius morte audita Antonius exclamasse dicitur: Vici.

84.1 Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam uictus, amisso fratre, reliquiis exercitus collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. 2 Interceptis commeatibus Italiam uexauit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus est eumque bobus auratis et equo placauit. 3 Pace facta epulatus in naui cum Antonio et Caesare non inuenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. 4 Rupto per eundem Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam nauali proelio uictus in Asiam fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est.

85.1 Marcus Antonius, in omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere tentauit, mortuo diuinos honores decreuit. 2 Augustum perfidiose tractauit, a quo apud Mutinam uictus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis uiribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. 3 Triumuir factus proscriptionem a Lucio Caesare auunculo suo coepit. 4 In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus uictus uix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore deuinctus in Actiaco litore ab Augusto uictus est. 5 In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse consciuit.

86.1 Cleopatra Ptolomaei regis Aegyptiorum filia, a fratre suo Ptolomaeo eodemque marito, quem fraudare regno uoluerat, pulsa ad Caesarem bello ciuili in Alexandriam uenit; ab eo specie sua et concubitu regnum Ptolomaei et necem impetrauit. 2 Haec tantae libidinis fuit, ut saepe prostiterit, tantae pulchritudinis, ut multi noctem illius morte emerint. 3 Postea Antonio iuncta, cum eo uicta, cum se illi inferias ferre simularet, in Mausoleo eius admotis aspidibus periit.


FORUM ROMANUM