a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Decimus Magnus Ausonius
Periocha Iliadis
ed. N.E. Lemaire, Poetae Latini minores, vol. 3.
Paris : Didot, 1824. (Bibliotheca classica Latina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24


Si Homerum scriptorem Troici belli eatenus, qua Iliadem suam incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species adparet summam cutem primi operis intuenti. Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum, sed paene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui, ea negotia continebit, quae ab injuria Agamemnonis, ac Briseidis usurpatione, usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt : illa temporum series, quae ab ejusdem belli caussis, atque origine, pertinet ad urbis excidium. Atqui ex eo eveniet, ut ignaris judicandi, et poeticae oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur. Nec minus multa ab Hectoris funere ad usque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat, propter tam longi certaminis consummationem : sed ut divinum poetam nihil, quod illustre fuerit, omisisse adpareat, atque omnia , quae finiri oportuit, contigisse, breviter, et in epitomae speciem, belli Troici caussam originis, adparatusque, quae annis superioribus acciderunt, retexuimus. Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter Deas : denique classis contextio ; qua idem Paris in Europam navigavit.Tum raptio Helenae quae opinione veterum bipertita est : quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam vere deportatam fuisse existimaverunt ; nonnulli autem opinati sunt, quum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per Aegyptium regem servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam, expugnatoque demum Ilio Menelao restitutam.


PERIOCHA LIBRI PRIMI ILIADOS

Iram, Diva, refer nati Peleos Achille
pestiferam, quae mille dedit discrimina Achivis.


Chryses Apollinis sacerdos, ob redimendam filiam quum Agamemnoni supplicasset, contumeliose repulsus, Deum precatur ultorem. Insequuta subinde gravi pestilentia, quum Graecorum exercitus interiret, cogit Achilles concilium ; et ab eodem invitus Calchas morbi caussam compellitur indicare. Qua cognita, Agamemnon concitatur in Acliillem ; qui percitus iracundia, etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. A quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae patri reddebatur, deducta est. Inde Thetis mater ad caelum, lacrymas et contumeliam filii miserata, proficiscitur. Quae, fiducia defensi quondam cum Aegaeone Jovis, ultum iri adfectans injuriam, obtestatur summum Deorum, ut Trojanos in rebus belli superiores esse patiatur. Quibus Juno compertis, iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium, per deridiculum, ministrante Vulcano, simul consilii specie intercedente, lenitur.


PERIOCHA II ILIADOS

Caelestes, hormnumque genus superabile curis,
tranquilla obscuri carpebant munera somni.
At non pervigilem nox irrequieta Tonantem
leniit, immodicos volventem corde paratus,
caedibus ut Graium laesum ulciscatur Achillem.


Jupiter Agamemnonem somno monet praelii faciendi tempus adesse, ne cunctetur dimicare. Tum ille ad concilium proceribus vocatis, mandatum Jovis, et speciem nocturnae quietis explanat. Mox in concione, multitudine congregata, pertentat militum voluntatem ; utque deposito bello ad sua quique redeant, cohortatur. Jamque omnibus navigationem adornantibus, foeda discessio ab Ulyxe cohibetur : a quo etiam Thersites deformis, et loquax, in heroum contumelias verborum licentia promptus, cum acerba objurgatione pulsatur ; ipse Minervae monitu cunctos a profectione deterret. Sumpto deinde cibo armatur exercitus. Neque secius a Trojanis instructa acies, Iride ita monente, producitur. Sequitur enumeratio copiarum viritim, ut per catalogi seriem milites, naves, duces, patriae referantur.


PERIOCHA III ILIADOS

Argivos sua quemque acies in bella sequuntur :
dispositi in turmas equitum, cuneosque pedestres.
Turbida clangentes confundunt agmina Troes.


Instructum praelio exercitum, priusquam feriret acies, Priamus spectat e muris ; et monstratu Helenae de viris insignibus edocetur. Dehinc Menelaus ad singulare certamen ab Alexandro provocatur. Qui frustra Agamemnone dehortante congreditur, facta inter utrosque populos sponsione, et foedere per sacra firmato, sub ea conditione, ut victorerm Helena cum dote sequeretur. Sed superatus Paris, regressusque ad urbem, jurgio uxoris excipitur. Ab Agamemnone foederis pacta repetuntur.


PERIOCHA IV ILIADOS

Juppiter interea cum Diis genitalibus una
concilium cogit Superum de rebus Achivis.


Jovi placet delere Trojam ; ad quod pertinacia Junonis urgetur. Quumque id fieri Minerva properaret, discidium foederis comminiscitur, et Pandarum sagittandi peritum astu suadentis aggreditur ut clam vulnerato Menelao belli caussa crudescat. Quo facto, a Graecis praelium instauratur ; congressisque exercitibus mutua clade decernitur.


PERIOCHA V ILIADOS

Hic et Tydidem monitum Tritonia Pallas
audaci virtute replet : vomit aurea flammas
cassis, et undantem clypeus defulgurat ignem.
Ipse autumnali clarum micat aemulus astro.


Diomedes auxilio Minervae strenue praeliatur. Venus quoque filio subvenire conata, vulnere adfecta digreditur. Mars etiam fit saucius, exceditque bello. Sequitur Tlepolemi, Sarpedonisque congressio ; et Tlepolemus Herculis filius certamine victus occiditur.


PERIOCHA VI ILIADOS

Solae decertant acies sine numine Divum,
cessante auxilio ; sua cuique exorsa laborem,
fortunamque ferunt, proprii discrimine fati.


Trojanis fortuna inclinatiore pugnantibus, vates Helenus suadet, ut Minerva placetur. Igitur Hecuba ah Hectore monita, ut peplum in arcem inferat, peragit vota cum matribus. Alexander objurgatus a fratre pergit in praelium. Glaucus Lycius, Aetolusque Diomedes congressi ut dimicarent, quum jam certamen oriretur, paterna inter se hospitia recordati, facta armorum permutatione, discedunt.


PERIOCHA VII ILIADOS

Haec ubi dicta dedit, portis sese extutit Hector.

Minervae Apollinisque consensu, fortissimus Graecorum ab Hectore provocatur. Novem ducibus ad dimicandum paratis, pugnaturum deligi placet sortis eventu. Ab Ajace Telamonio praelium singulare conscritur. In quo Hector, lapide ictus, in suorum se recipit multitudinem. Perseverante certarmine caduceator Idaeus intervenit. Tum invicem missis muneribus pugna sedatur. Hector Ajacem gladio, Ajax Hectorem balteo muneratur : intercessu noctis exercitus quique in sua discedunt. Die altero, interfectorum humatio procuratur. Graecorum etiam navalia, fossa ac vallo circumdata, muniuntur.


PERIOCHA VIII ILIADOS

Aurora in croceis fulgebat lutea bigis.

Acto Deorum concilio, Jupiter pro parte pronunciat : “sua quisque exercitus sorte decernat ; nullus Deorum odio in alteros vel favore procedat”. In Idam montem ipse digressus : unde Graeci immisso terrore conterriti, turpi fuga ad munimenta compulsi, fossa et aggeribus sese tuentur. Junonem ac Minervam Graecis auxiliari volentes, monitis Jovis Iris exterret ; diremptoque ob noctem certamine, victores Trojani in ipso praelii loco excubias obsidionis instituunt, multisque ignibus factis per totam noctem de belli ratione consultant.


PERIOCHA IX ILIADOS

Interea vigilum excubiis cohibentur Achivi.

Graecis et praeterita dimicationec perculsis, et instante conterritis, proceres ab Agamemnone convocantur. Quibus rex fugae consilia, et adparatum ordinandae per noctem navigationis indicit, Diomede et Nestore dehortantibus; suadente autem Nestore Ajax, Ulyxes et Phoenix legantur ad Achillem, dona ingentia pollicentes, si desistat irasci, et se auxiliatorem fessis rebus accommodet. Sed Achille in iracundia pertinaciter permanente, legati Achivorum, re non imipetrata, irriti revertuntur.


PERIOCHA X ILIADOS

Caetera per naves somno sopita manebat
turba ducum ; solum cura anxia vexat Atridem.


Ulyxes et Diomedes speculatum nocte progressi, Dolonem conspicantur, qui et ipse promissis Hectoris incitatus, Graecorum consilia exploratum prodierat, et fateri universa compulsum eodem loco interficiunt. A quo de adventu Rhoesi Thracum regis edocti, ipsum etiam cum duodecim obtruncant ; equosque ejus praemium simul et testimonium grassationis abducunt, insignes candore et celeritate, ut et nivibus, et ventis antecederent.


PERIOCHA XI ILIADOS

Tithoni croceum linquens Aurora cubile
spargebat terras, referens opera, atque labores.


Ab omnibus Graecis egregie quidem, sed improspere dimicatur. Quorum proceribus vulneratis, incognitae multitudini pugna committitur. Qua adflictione fortunae Achilles paulisper inflexus, Patroclum mittit prasentia cogniturum. Qui quum adversi status nuntius reverteretur, Eurypylum contemplatur aegrum ex vulnere ; fomentisque medicae artis admotis, redintegrat sanitati.


PERIOCHA XII ILIADOS

Actorides fovet Eurypylum dum vulnere fessum.

Res dubiae apud Graecos, vel potius adflictae, ultimae fortunae statu aguntur, praestantibus procerum vulneratis, caetero exercitu fugato, aut formidine perculso.Trojani navalium munimenta rescindunt, vallumque transgressi auguriis juvantur ex eventu ambiguis. Itaque et pars muri ab Sarpedone convellitur, et ab Hectore ictu lapidis porta discutitur, et in ipsis navalibus pugna conseritur.


PERIOCHA XIII ILIADOS

Juppiter admovit Troas, atque Hectora classi.

Neptunus miseratione commotus, Argivorum tuendis navibus auxiliator accedit, et usurpata vatis effigie, Ajaces duos in praelium cohortatur ; nec minus caeteram multitudinem praesentia majestatis instigat. Idomeneus egregio certamine eminet. Trojani jam referentes gradum, firmati rursum per Hectorem, contrahuntur, et ingenti clamore utrimque certatur.


PERIOCHA XIV ILIADOS

Concussit, quamvis potantem, Nestora clamor,
attonitasque aures pepulit gravitate tumultus.


Juno vinculum Veneris, cui Cesto nomen est, mutuata, ad Jovem pergit in secessum montis Idae ; exoratoque Somno, ut cum committeret in soporem, dehinc vigilias ejus uxoriis labefactat illecebris. Cujus ignoratione Neptunus abutitur, fortunamque Graecorum promptius auxiliando restituit, Ajace Locro ultra caeteros praeliante.


PERIOCHA XV ILIADOS

Jam vallum fossamque super Trojana juventus
institerat, captae minitans incendia classi.


Jupiter somno expergitus, videt statum certaminis innovatum, pellique Trojanos, Graecis opem ferente Neptuno. Itaque aspere Junone increpata, et minaciter per Iridem conterrito fratre, jubet auxiliatorem desistere : ipse Apollinem recreando adlegat Hectori, monetque pro Phrygibus belli instaurare fortunam. Tum et Ajax Telamonius strenue praeliatur, et ab eodem plurimis hostium interfectis, conflagratio classis arcetur.


PERIOCHA XVI ILIADOS

Dum face, dum ferro celsam oppugnare carinam
Troes, et Argolici pergunt defendere reges.


Achilles Graecorum statum, jam sub extrema sorte miseratur. Armis suis Patroclum permittit armari. Qui quum Myrmidonum produxisset exercitum, consternatosque Trojanos Achillis specie fefellisset, ruentes supra vallum, et invicem officientes, caeco pavone usque ad campi aperta compellit. Deinde congressus Sarpedonem perimit, multisque hostium caesis, ipse ab Hectore interficitur, prius ab Euphorbo vulneratus.


PERIOCHA XVII ILIADOS

Actoridem caesum nec te, Menelae, fefellit.

Circa interemptum Patroclum pugna contrahitur. Quum in diversa exercitus contenderent, Graeci, ut corpus defenderent, Trojani, ut ad ludibrium cadaver abriperent , a Menelao Euphorbus occiditur, et ad ostentationem gloriosi facinoris Achillis exuviis Hector armatur. Antilochus ad Achillem, nuntius cladis acceptae, Menelao instante, festinat. Qui et ipse postea cum Merione intra navalium munimenta se recipit, quum tota moles belli Ajacibus ingruisset.


PERIOCHA XVIII ILIADOS

Dum furit in medio belli vis ignea Martis.

Achilles in miserabilem modum Patrocli deflet interitum, quem vi doloris adfectum consolantibus verbis mater adloquitur ; nec inultum amicum fore pollicens, perlaturum sese Vulcani arma promittit. Interea et Iris ab Junone dimittitur ; cujus instantia Achilles extra vallum, quamquam inermis, egreditur : conterritisque Trojanis super alios aliis praecipitantibus, late fuga, et latius formido porrigitur. Eodemque tempore et Vulcanus exoratus a Thetide, tota nocte, quam longa est, caelestia in gratiam Nymphae arma molitur.


PERIOCHA XIX ILIADOS

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

Achilles armis caelestibus ope Vulcani, et munere matris, instruitur. Dein Graecorum primoribus in concilium vocatis, iracundiam sub abolitione deponit; et promissis ab rege muneribus coram concione ditatur. Tum militibus cibum capere jussis, ipse abstinet ; infesto deinde atque intento exercitu pergit in praelium.


PERIOCHA XX ILIADOS

Jamque adeo celsis armati e navibus ibant,
Millia, quot magnis umquam venere Mycenis.


At integris amborum copiis inter utrosque exercitus pugna conseritur. Dein permissu Jovis, in partes Deorum studia dividuntur. Quum pro Graecis Juno et Minerva decertarent, neque secius eos Neptunus, et Mercurius, et Vulcanus adsererent ; Trojanos Apollo cum Venere, et Diana cum matre, Mars etiam, et cum eis Scamander, adjuvarent ; tum Aeneam, Diis, et viribus iniquis cum Achille congressum, quamquam studens Graecis, nube circumdatum Neptunus eripuit.


PERIOCHA XXI ILIADOS

Intulerat fluvio trepidas fuga foeda catervas.

Trojanis usque ad Scamandri fluminis alveum fuga et terrore compulsis, quam jam longius abeundi spatium non pateret, in ipso amne quum flumen exundat, ibi ab Achille duodecim Trojanorum juvenum vinciuntur, qui Patrocli inferiis immolarentur. Ipse Vulcanus ardoribus suis vim torrentis exurit. Tum in campum Achille progresso, passim studia Deorum pro sua singulari parte depugnant. Trojanorum exercitus instante victore in moenia urbis impingitur.


PERIOCHA XXII ILIADOS

Pulsa metu Phrygios lustrabant agmina muros.

Hector singulari certamine cum Achille congreditur, Priamo atque Hecuba, ne pugnaret, orantibus ; Minerva e contrario, specie Deiphobi, ut dimicet, adhortante. Hector interfectus, et religatus ad currum, ter circum moenia Trojana raptatur : deinde lacerum corpus defertur ad naves, ultione Patrocli, et victoris iracundia, ad ulteriora supplicia reservandum.


PERIOCHA XXIII ILIADOS

Troja vacat lacrymis, ludis Argiva juventus.

Funebres ludi in honorem Patrocli frequentantur. Quibus Diomedes equis superat, lucta et cursu Ulyxes, alioque alii genere certationis antestant.


PERIOCHA XXIV ILIADOS

Quisque suas repetunt misso certamine naves.

Jupiter Thetidem mittit ad filium, cum mandatis ejusmodi, ut in defunctum saevire desistat, fatique hominum in exanimo hoste vereatur, ad sepulturam corpore restituto. Ejusdem jussu et Iris cohortatur Priamum, ut auro filium rependat exanimum. Qui Mercurio duce inter nocturnas hostium profectus excubias, Achilli supplex advolvitur ; redemptumque filium justitio publico et deflet, et sepelit.

FORUM ROMANUM