Ausonii
Cento Nuptialis
Dutch
This text comes from an unknown edition.

1. AVSONIVS PAVLO SAL.
Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae maturitate. Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. Solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis. Pro quo, si per Sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret neque ciccum suum Plautus offeret. Piget equidem Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia. Sed quid facerem? Iussum erat, quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat qui iubere poterat. Sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus et compositione festiva. Experiri deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, similc nos de eodem concinnare praecepit. Quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege. Neque anteferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. Suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor offendi. Hoc tum die uno et addita lucubratione properatum modo inter liturarios meos cum repperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. Accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum, ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum. Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit absolvam. Variis de locis sensibusque quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est et tres una serie merae nugae. Diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaestico aut trochaice cum posteriore segmento aut septem semipedes cum anapaestico chorico aut post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro, simile ut dicas ludicro, quod Graeci ostomachion vocavere. Ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent. Sunt enim aequaliter triquetra vel extentis lineis vel frontis, angulis vel obliquis: isoskele ipsi vel isopleura vocant, orthogonia quoque et skalena. Harum verticularum variis coagmentis simulantur species mille formarum: helephantus belua aut aper bestia, anser volans et mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis, quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. Sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum. Quo praedicto scies, quod ego posteriores imitatus sum. Hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi ut congruant, adoptiva quae sunt ut cognata videantur, aliena ne interluceant, arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. Quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem et, quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis: sin aliter, aere dirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto redeant versus, unde venerunt. Vale.

2. PRAEFATIO
Accipite haec animis laetasque advertite mentes,
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
ambo florentes, | genus insuperabile bello;
tuque prior | (nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides), | quo iustior alter
nec pietate fuit nec bello maior et armis,
tuque puerque tuus, | magnae spes altera Romae,
flos veterum virtusque virum, | mea maxima cura,
nomine avum referens, animo manibusque parentem.
Non iniussa cano. | Sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent: | mihi iussa capessere fas est.

3. CENA NVPTIALIS
Exspectata dies aderat | dignisque hymenaeis
matres atque viri, | iuvenes ante ora parentum
conveniunt stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus | lymphas onerantque canistris
dona laboratae Cereris | pinguisque ferinae
viscera tosta ferunt. | Series longissima rerum:
alituum pecudumque genus | capreaeque sequaces
non absunt illic | neque oves haedique petulci
et genus aequoreum, | dammae cervique fugaces.
Ante oculos interque manus sunt | mitia poma.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
crateras magnos statuunt | Bacchumque ministrant.
Sacra canunt, | plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Thraeicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum.
At parte ex alia | biforem dat tibia cantum.
Omnibus una quies operum | cunctique relictis
consurgunt mensis, | per limina laeta frequentes
discurrunt variantque vices, | populusque patresque,
matronae, pueri, | vocemque per ampla volutant
atria: dependent lychni laquearibus aureis.

4. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSAE
Tandem progreditur | Veneris iustissima cura,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis,
virginis os habitumque gerens, | cui plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit,
intentos volvens oculos, | uritque videndo.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum. | Vestigia primi
alba pedis, | dederatque comam diffundere ventis.
Fert picturatas auri subtemine vestes,
ornatus Argivae Helenae: | qualisque videri
caelicolis et quanta solet | Venus aurea contra,
talis erat species, | talem se laeta ferebat
ad soceros | solioque alte subnixa resedit.

5. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSI
At parte ex alia | foribus sese intulit altis
ora puer prima signans intonsa iuventa,
pictus acu chlamydem | auratam, quam plurima circum
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
et tunicam, molli mater quam neverat auro:
os umerosque deo similis | lumenque iuventae.
Qualis, ubi oceani perfusus Lucifer unda,
extulit os sacrum caelo: | sic ora ferebat,
sic oculos, | cursuque amens ad limina tendit.
Illum turbat amor figitque in virgine vultus:
oscula libavit | dextramque amplexus inhaesit.

6. OBLATIO MVNERVM
Incedunt pueri pariterque ante ora parentum
dona ferunt, | pallam signis auroque rigentem,
munera portantes, aurique eborisque talenta
et sellam | et pictum croceo velamen acantho,
ingens argentum mensis | colloque monile
bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.
Olli serva datur | geminique sub ubere nati:
quattuor huic iuvenes, totidem | innuptaeque puellae:
omnibus in morem tonsa coma; | pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.

7. EPITHALAMIVM VTRIQVE
Tum studio effusae matres | ad limina ducunt;
at chorus aequalis, | pueri innuptaeque puellae,
versibus incomptis ludunt | et carmina dicunt:
«O digno coniuncta viro, | gratissima coniunx,
sis felix, | primos Lucinae experta labores
et mater. Cape Maeonii carchesia Bacchi,
sparge, marite, nuces, | cinge haec altaria vitta,
flos veterum virtusque virum: | tibi ducitur uxor,
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.
Fortunati ambo, | si quid pia numina possunt,
vivite felices». | Dixerunt «currite» fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.

8. INGRESSVS IN CVBICVLVM
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum, | licito tandem | sermone fruuntur.
Congressi iungunt dextras | stratisque reponunt.
At Cytherea novas artes | et pronuba Iuno
sollicitat suadetque ignota lacessere bella.
Ille ubi complexu | molli fovet, atque repente
accepit solitam flammam | lectumque iugalem:
«O virgo, nova mi facies, | gratissima coniunx,
venisti tandem, mea sola et sera voluptas.
O dulcis coniunx, non haec sine numine divum
proveniunt. | Placitone etiam pugnabis amori?»
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur
cunctaturque metu telumque instare tremiscit
spemque metumque inter | funditque has ore loquellas:
«Per te, per, qui te talem genuere, parentes,
o formose puer, | noctem non amplius unam
hanc tu, oro, solare inopem et | miserere precantis.
Succidimus: non lingua valet, non corpore notae
suffìciunt vires, nec vox aut verba secuntur».
Ille autem: «causas nequiquam nectis inanes»,
praecipitatque moras omnes | solvitque pudorem.

9. PARECBASIS
Hactenus castis auribus audiendum mysterium nuptiale ambitu loquendi et circuitione velavn Verum quoniam et Fescenninos amat celebritas nuptialis verborumque petulantiam notus vetere instituto ludus admittit, cetera quoque cubiculi et lectuli operta prodentur, ab eodem auctore collecta, ut bis erubescamus, qui et Vergilium faciamus impudentem. Vos, si placet, hic iam legendi modum ponite: cetera curiosis relinquite.

10. IMMINVTIO
Postquam congressi | sola sub nocte per umbram
et mentem Venus ipsa dedit, | nova proelia temptant.
Tollit se arrectum: | conantem plurima frustra
occupat os faciemque, | pedem pede fervidus urget,
perfidus alta petens: | ramum, qui veste latebat,
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem
nudato capite | et pedibus per mutua nexis,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Est in secessu, | tenuis quo semita ducit,
ignea rima micans: | exhalat opaca mephitim.
Nulli fas casto sceleratum insistere limen.
Hic specus horrendum: | talis sese halitus atris
faucibus effundens | nares contingit odore.
Huc iuvenis nota fertur regione viarum
et super incumbens | nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam.
Haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
altius ad vivum persedit | vulnere mucro.
Ter sese attollens cubitoque innixa levavit,
ter revoluta toro est. | Manet imperterritus ille;
nec mora nec requies: | clavumque affixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
Itque reditque viam totiens | uteroque recusso
transadigit costas | et pectine pulsat eburno.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant: | tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis,
labitur exsanguis, | destillat ab inguine virus.

11.

Contentus esto, Paule mi,
lasciva, Paule, pagina:
ridere, nil ultra expeto.
Sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui, ut Iuvenalis ait, «Curios simulant et Bacchanalia vivunt», ne fortasse mores meos spectent de carmine. «Lasciva est nobis pagina, vita proba», ut Martialis dicit. Meminerint autem, quippe eruditi, probissimo viro Plinio in poematiis lasciviam, in moribus constitisse censuram, prurire opusculum Sulpiciae, frontem caperare, esse Appuleium in vita philosophum, in epigrammatis amatorem, in praeceptis omnibus exstare Tullii severitatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam, Platonis Symposion composita in ephebos epyllia continere. Nam quid Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii Erotopaegnion libros loquar? Quid Evenum, quem Menander sapientem vocavit? Quid ipsum Menandrum? Quid comicos omnes? Quibus severa vita est et laeta materia. Quid etiam Maronem Pharthenien dictum causa pudoris, qui in octavo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris atque Vulcani, aischrosemnian decenter immiscuit? Quid? In tertio Georgicorum de summissis in gregem maritis nonne obscenam significationem honesta verborum translatione velavit? Et si quid in nostro ioco aliquorum hominum severitas vestita condemnat, de Vergilio arcessitum sciat. Igitur cui hic ludus noster non placet, ne legerit, aut cum legerit obliviscatur, aut non oblitus ignoscat. Etenim fabula de nuptiis est: et velit nolit aliter haec sacra non constant.

FORUM ROMANUM