Ausonii
Commemoratio Professorum Burdigalensium
This text comes from an unknown edition.

1. PRAEFATIO
Vos etiam, quos nulla mihi cognatio iunxit,
set fama et carae relligio patriae,
et studium in libris et sedula cura docendi,
commemorabo viros morte obita celebres.
Fors erit, ut nostros manes sic adserat olim,
exemplo cupiet qui pius esse meo.


2. TIBERIUS VICTOR MINERVIUS ORATOR
Primus Burdigalae columen dicere, Minervi, alter
rhetoricae Quintiliane togae.
Inlustres quondam quo praeceptore fuerunt
Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
non equidem certans cum maiestate duarum,
solo set potior nomine, quod patria.
Adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
non sit Burdigalae dum cathedra inferior.
Mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
adiecit numero purpureisque togis;
me quoque, set, quoniam multa est praetexta, silebo
teque canam de te, non ab honore meo.
Sive panegyricos placeat contendere libros,
in Panathenaicis tu numerandus eris;
seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
ancipitem palmam Quintilianus habet.
Dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
non etiam luteam volveret inluviem:
et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
Anne et divini bona naturalia doni
adiciam, memori quam fueris animo,
audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
auribus et libris esset ut una fides?
Vidimus et quondam tabulae certamine longo
omnes qui fuerant enumerasse bolos,
alternis vicibus quot praecipitante rotatu
fundunt excisi per cava buxa gradus,
narrantem fido per singula puncta recursu
quae data, per longas quae revocata moras.
Nullo felle tibi mens livida, tum sale multo
lingua dicax blandis et sine lite iocis.
Mensa nitens, quam non censoria regula culpet
nec nolit Frugi Piso vocare suam,
nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
non tamen augustas ut tenuaret opes.
Quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
fletus es a nobis, ut pater et iuvenis.
Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
vivis adhuc, aevi, quod periit, meminens:
sive nihil superest nec habent longa otia sensus,
tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.


3. LATINUS ALCIMUS ALETHIUS RHETOR
Nec me nepotes impii silentii
reum ciebunt, Alcime,
minusque dignum, non et oblitum ferent
tuae ministrum memoriae,
opponit unum quem viris prioribus
aetas recentis temporis,
palmae forensis et camenarum decus,
exemplar unum in litteris,
quas aut Athenis docta coluit Graecia
aut Roma per Latium colit.
Moresne fabor et tenorem regulae
ad usque vitae terminum?
Quod laude clarus, quod paratus litteris
omnem refugisti ambitum?
Te nemo gravior vel fuit comis magis
aut liberalis indigis,
danda salute, si forum res posceret,
studio docendi, si scholam.
Vivent per omnem posterorum memoriam,
quos tu sacrae famae dabas
et Iulianum tu magis famae dabis
quam sceptra, quae tenuit brevi.
Sallustio plus conferent libri tui
quam consulatus addidit.
Morum tuorum, decoris et facundiae
formam dedisti filiis.
Ignosce, nostri laesus obsequio stili:
amoris hoc crimen tui est,
quod digna nequiens promere officium colo,
iniuriose sedulus.
Quiesce placidus et caduci corporis
damnum repende gloria.


4. LUCIOLUS RHETOR
Rhetora Luciolum, condiscipulum atque magistrum
collegamque dehinc, nenia maesta, refer,
facundum doctumque virum, seu lege metrorum
condita seu prosis solveret orsa modis;
eripuit patri Lachesis quem funere acerbo
linquentem natos sexui utroque duos:
nequaquam meritis cuius responderit heres,
obscuros quamvis nunc tua fama iuvet.
Mitis amice, bonus frater, fidissime coniunx,
nate pius, genitor - paenitet, ut fueris.
Comis convivis, numquam inclamare clientes,
ad famulos numquam tristia verba loqui.
Ut placidos mores, tranquillos sic cole manes
et cape ab Ausonio munus: amice, vale.


5. ATTIUS PATERA [PATER] RHETOR
Aetate quamquam viceris dictos prius,
Patera, fandi nobilis;
tamen quod aevo floruisti proximo
iuvenisque te vidi senem,
honore maestae non carebis neniae,
doctor potentum rhetorum.
Tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,
si fama non fallit fidem,
Beleni a sacratum ducis e templo genus
et inde vobis nomina:
tibi Paterae; sic ministros nuncupant
Apollinares mystice.
Fratri patrique nomen a Phoebo datum
natoque de Delphis tuo.
Doctrina nulli tanta in illo tempore
cursusque tot fandi et rotae:
memor, disertus, lucida facundia,
canore, cultu praeditus,
salibus modestus felle nullo perlitis,
vini cibique abstemius,
laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque
aquilae ut senectus aut equi.


6. ATTIUS TIRO DELPHIDIUS RHETOR
Facunde, docte, lingua et ingenio celer,
iocis amoene, Delphidi,
subtextus esto flebili threno patris,
laudi ut subibas aemulus.
Tu paene ab ipsis orsus incunabulis
dei poeta nobilis,
sertum coronae praeferens Olympiae,
puer celebrasti Iovem.
Mox inde cursim more torrentis freti
epos ligasti metricum,
ut nullus aequa lege liber carminum
orationem texeret.
Celebrata varie cuius eloquentia
domi forisque claruit,
seu tu cohortis praesulem praetoriae
provinciarum aut iudices
coleres, tuendis additus clientibus
famae et salutis sauciis.
Felix, quietis si maneres litteris,
opus Camenarum colens,
nec odia magnis concitata litibus
armaret ultor impetus,
nec inquieto temporis tyrannici
palatio te adtolleres.
Dum spem remotam semper arcessis tibi,
fastidiosus obviae,
tuumque mavis esse quam fati bonum,
desiderasti plurima,
vagus per omnes dignitatum formulas
meritusque plura quam gerens.
Unde insecuto criminum motu gravi
donatus aerumnis patris,
mox inde rhetor, nec docendi pertinax,
curam fefellisti patrum;
minus malorum munere expertus dei,
medio quod aevi raptus es,
errore quod non deviantis filiae
poenaque laesus coniugis.


7. ALETHIO MINERVIO FILIO RHETORI
O flos iuvenum,
spes laeta patris,
nec certa tuae
data res patriae,
rhetor Alethi.
Tu primaevis
doctor in annis
tempore, quo te
discere adultum
non turpe foret,
praetextate
iam genitori
conlatus eras.
Ille superbae
moenia Romae
fama et meritis
inclitus auxit:
tu Burdigalae
laetus patriae
postque Pateram
clara cohortis
vexilla regens
et praeceptor
pubere in aevo
maior utroque,
non sine morsu
gravis invidiae
cuncta habuisti
commoda fati.
Omnia praecox
fortuna tibi
dedit et rapuit.
Et rhetoricam
floris adulti
fruge carentem
et conubium
nobile soceris
sine pace patris
et divitias
utriusque domus
sine herede tuo.
Deseruisti
vota tuorum
non mansuris
ornate bonis.
Solstitialis
velut herba solet,
ostentatus
raptusque simul.
Quam fatiloquo
dicte profatu
versus Horati:
«nihil est ab omni
parte beatum».


8. LEONTIUS GRAMMATICUS COGNOMENTO LASCIVUS
Qui colis laetos hilarosque mores,
qui dies festos ioca vota ludum,
annuum functi memora Leonti
nomine threnum.
Iste Lascivus patiens vocari
nomen indignum probitate vitae
abnuit numquam, quia gratum ad aures
esset amicas.
Litteris tantum titulum adsecutus,
quantus exili satis est cathedrae,
posset insertus numero ut videri
grammaticorum.
Tu meae semper socius iuventae,
pluribus quamvis cumulatus annis,
nunc quoque in nostris recales medullis,
blande Leonti!
Et iuvat tristi celebrare cura
flebilem cantum memoris querellae,
munus ingratum tibi debitumque
carmine nostro.


9. GRAMMATICIS GRAECIS BURDIGALENSIBUS
Romulum post hos prius an Corinthi,
anne Sperchei pariterque nati
Atticas musas memorem Menesthei
grammaticorum?
Sedulum cunctis studium docendi,
fructus exilis tenuisque sermo,
set quia nostro docuere in aevo
commemorandi.
Tertius horum mihi non magister:
ceteri primis docuere in annis,
ne forem vocum rudis aut loquendi
set sine cultu:
obstitit nostrae quia, credo, mentis
tardior sensus neque disciplinis
appulit Graecis puerilis aevi
noxius error.
Vos levis caespes tegat et sepulcri
tecta defendant cineres opertos
ac meae vocis titulus supremum
reddat honorem.


10. IUCUNDO GRAMMATICO BURDIGALENSI FRATRI LEONTI
Et te, quem cathedram temere usurpasse locuntur
nomen grammatici nec meruisse putant,
voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis,
Iucunde, hoc ipso care magis studio,
quod, quamvis impar, nomen tam nobile amasti,
emeritos inter commemorande viros.


11. GRAMMATICIS LATINIS BURDIGALENSIBUS PHILOLOGIS, <MACRINO, SUCURONI, CONCORDIO, PHOEBICIO,> AMMONIO, ANASTASIO GRAMMATICO PICTAVIORUM
Nunc ut quemque mihi
flebilis officii
relligiosus honor
suggeret, expediam:
qui, quamvis humili
stirpe, loco ac merito,
ingeniis hominum
Burdigalae rudibus
introtulere tamen
grammatices studium.
Sit Macrinus in his
(huic mea principio
credita puerities)
et libertina
Sucuro progenie,
sobrius et puerorum
utilis ingeniis,
et tu, Concordi,
qui profugus patria
mutasti sterilem
urbe alia cathedram.
Nec reticebo senem
nomine Phoebicium,
qui Beleni aedituus
nil opis inde tulit,
set tamen, ut placitum,
stirpe satus Druidum
gentis Aremoricae,
Burdigalae cathedram
nati opera obtinuit.
Permaneat series:
relligiosum etenim
commemorare <meae>
grammaticum patriae
<Ammonium . . . . . .,>
qui rudibus pueris
prima elementa dabat,
doctrina exiguus,
moribus inplacidis:
proinde ut erat meritum,
famam habuit tenuem.
Pange et Anastasio
flebile, Musa, melum
et memora tenuem,
nenia, grammaticum.
Burdigalae hunc genitum
transtulit ambitio
Pictonicaeque dedit.
Pauper ibi et tenuem
victum habitumque colens
gloriolam exilem
et patriae et cathedrae
perdidit in senio.
Set tamen hunc noster,
commemoravit honos,
ne pariter tumulus
nomen et ossa tegat.


12. HERCULANO, SORORIS FILIO, GRAMMATICO BURDIGALENSI
Herculane, qui profectus gremio de nostro et schola
spem magis quam <rem> fruendam praebuisti avunculo,
particeps scholae et cathedrae paene successor meae,
lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret,
Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam.
Esto placidus et quietis manibus sedem fove,
iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.


13. THALASSIO GRAMMATICO LATINO BURDIGALENSI
Officium nomenque tuum, primaeve Thalassi,
parvulus audivi; vix etiam memini,
qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum.
Aetas nil de te posterior celebrat.
Grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,
tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
Set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.


14. CITARIO SICULO SYRACUSANO GRAMMATICO BURDIGALENSI GRAECO
Et, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus
grammaticos inter qui celebrere bonos.
Esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique,
Graiorum antiquus si sequeretur honos.
Carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis,
concedit Cei musa Simonidei.
Urbe satus Sicula nostram peregrinus adisti,
excultam studiis quam prope reddideras.
Coniugium nanctus cito nobilis et locupletis,
invidia fati non genitor moreris.
At nos defunctum memori celebramus honore,
fovimus ut vivum munere amicitiae.


15. CENSORIO ATTICO AGRICIO RHETORI
Eloquii merito primis aequande, fuisti,
Agrici, positus posteriore loco,
aevo qui quoniam genitus functusque recenti,
dilatus nobis, non et omissus eras.
Quocumque in numero, tristi memorabere threno:
unus honos tumuli, serus et ante datus.
Tam generis tibi celsus apex quam gloria fandi,
gloria Athenaei cognita sede loci.
Nazario et claro quondam delata Paterae
egregie multos excoluit iuvenes.
Coniuge nunc natisque superstitibus generoque
maiorum manes et monumenta foves.


16. NEPOTIANO GRAMMATICO EIDEM RHETORI
Facete, comis, animo iuvenali senex,
cui felle nullo, melle multo mens madens
aevum per omne nil amarum miscuit,
medella nostri, Nepotiane, pectoris,
tam seriorum quam iocorum particeps,
taciturne, Amyclas qui silendo viceris,
te fabulantem non Ulixes linqueret,
liquit canentes qui melodas virgines:
probe et pudice, parce, frugi, abstemie,
facunde, nulli rhetorum cedens stilo,
et disputator ad Cleanthen stoicum,
Scaurum Probumque corde callens intimo
et Epirote Cinea memor magis:
sodalis et convictor, hospes iugiter,
parum quod hospes, mentis agitator meae.
Consilia nullus mente tam pura dedit
vel altiore conditu texit data.
Honore gesti praesidatus inclitus,
decies novenas functus annorum vices,
duos relinquens liberos, mortem oppetis,
dolore multo tam tuorum quam meo.


17. AEMILIUS MAGNUS ARBORIUS RHETOR TOLOSAE
Inter cognatos iam fletus, avuncule, manes,
inter rhetoricos nunc memorandus eris.
Illud opus pietas, istud reverenda virorum
nomina pro patriae relligione habeant.
Bis meritum duplici celebremus honore parentem
Arborium, Arborio patre et avo Argicio.
Stemma tibi patris Haeduici, Tarbellica Maurae
matris origo fuit: ambo genus procerum.
Nobilis et dotata uxor, domus et schola, cultae
principum amicitiae contigerunt iuveni,
dum Constantini fratres opulenta Tolosa
exilii specie sepositos cohibet.
Byzanti inde arcem Thressaeque Propontidis urbem
Constantinopolim fama tui pepulit.
Illic dives opum doctoque ibi Caesare honorus
occumbis patribus, Magne, superstitibus.
In patriam sed te sedem ac monumenta tuorum
principis Augusti restituit pietas.
Hinc renovat causam lacrimis et flebile munus
annuus ingrata relligione dies.


18. EXUPERIUS RHETOR TOLOSAE
Exuperi, memorande mihi, facunde sine arte,
incessu gravis et verbis ingentibus, ore
pulcher et ad summam motuque habituque venusto:
copia cui fandi longe pulcherrima, quam si
auditu tenus acciperes, deflata placeret,
discussam scires solidi nihil edere sensus.
Palladiae primum toga te venerata Tolosae
mox pepulit levitate pari; Narbo inde recepit.
Illic Dalmatio genitos, fatalia regum
nomina, tum pueros, grandi mercede docendi
formasti rhetor metam prope puberis aevi,
Caesareum qui mox indepti nomen, honorem
praesidis Hispanumque tibi tribuere tribunal.
Decedens placidos mores tranquillaque vitae
tempora praedives finisti sede Cadurca.
Set patriae te iura vocant et origo parentum,
Burdigalae ut rursum nomen de rhetore reddas.


19. MARCELLO MARCELLI FILIO GRAMMATICO NARBONENSI
Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit.
Set fortuna potens cito reddidit omnia et auxit.
Amissam primum Narbo dedit patriam.
Nobilis hic hospes Clarentius indole motus
egregiam natam coniugio adtribuit.
Mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit.
Set numquam iugem cursum fortuna secundat,
praesertim pravi nancta virum ingenii.
Verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata: sat est dictum cuncta perisse simul,
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.


20. SEDATUS RHETOR TOLOSANUS
Relligio est, tacitum si te, Sedate, relinquam,
quamvis docendi munus indepte <es> foris.
Communis patria est tecum mihi: sorte potentis
fati Tolosam nanctus es sedem scholae.
Illic coniugium natique opulensque senectus
et fama, magno qualis est par rhetori.
Quamvis externa tamen a regione reducit
te patria et civem morte obita repetit:
cumque vagantem operam divisae inpenderis urbi,
arbitrium de te sumit origo suum.
Et tua nunc suboles morem sectata parentis
Narbonem ac Romam nobilitat studiis.
..........................set
fama, velit nolit, Burdigalam referet.


21. STAPHYLIUS RHETOR CIVIS AUSCIUS
Hactenus observata mihi lex commemorandi
cives, sive domi seu docuere foris.
Externum sed fas coniungere civibus unum te,
Staphyli, genitum stirpe Novem populis.
Tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
alter ut Ausonius, alter ut Arborius:
grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor
historiam callens Livii et Herodoti.,
Omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
condit sescentis Varro voluminibus.
Aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus
nec cunctator erat, nec properator erat.
Pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolusque:
et placidae vitae congrua meta fuit.


22. CRISPUS ET URBICUS GRAMMATICI LATINI ET GRAECI
Tu quoque in aevum, Crispe, futurum
maesti venies commemoratus
munere threni.
Qui primaevos fandique rudes
elementorum prima docebas
signa novorum,
creditus olim fervere mero,
ut Vergilii Flaccique iocis
aemula ferres.
Et tibi Latiis posthabite orsis,
Urbice, Grais celebris, carmen
sic eleleiso.
Nam tu Crispo coniuncte tuo
prorsa solebas et vorsa loqui
impete eodem,
priscos ut <tris> heroas olim
carmine Homeri commemoratos
fando referres,
dulcem in paucis ut Plistheniden
et torrentis ceu Dulichii
ninguida dicta
et mellitae nectare vocis
dulcia fatu verba canentem
Nestora regem.
Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti,
callentes mython plasmata et historiam.
Liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret
nancisci ut cluerent patribus ingenuis.


23. VICTORIO SUBDOCTORI SIVE PROSCHOLO
Victori studiose, memor, celer, ignoratis
adsidue in libris nec nisi operta legens,
exesas tineis opicasque evolvere chartas
maior quam promptis cura tibi in studiis.
[Quod ius pontificum, quae foedera, stemma quod olim
ante Numam fuerat sacrifici Curibus,
quod Castor cunctis de regibus ambiguis, quod
coniugis e libris ediderat Rhodope.]
Quod ius pontificum, veterum quae scita Quiritum,
quae consulta patrum, quid Draco quidve Solon
sanxerit et Locris dederit quae iura Zaleucus,
sub Iove quae Minos, quid Themis ante Iovem
nota tibi potius quam Tullius et Maro nostri
et quidquid Latia conditur historia.
Fors istos etiam tibi lectio longa dedisset,
supremum Lachesis ni celerasset iter.
Exili nostrae fucatus honore cathedrae
libato tenui nomine grammatici,
longinquis posthac Romae defunctus in oris,
ad quas de Siculo litore transieras
sed modo nobilium memoratus in agmine gaude,
pervenit ad manes si pia cura tuos.


24. DYNAMIO BURDIGALENSI QUI IN HISPANIA DOCUIT ET OBIIT
Set neque te maesta, Dynami, fraudabo querella,
municipem patriae causidicumque meae,
crimine adulterii quem saucia fama fugavit,
parvula quem latebris fovit Ilerda suis.
Quem locupletavit coniunx Hispana latentem:
namque ibi mutato nomine rhetor eras,
rhetor Flavini cognomine dissimulatus,
ne posset profugum prodere culpa suum.
Reddiderat quamvis patriae te sera voluptas,
mox residem rursum traxit Ilerda domus.
Qualiscumque tuae fuerit fuga famaque vitae,
iungeris antiqua tu mihi amicitia,
officiumque meum, sensus si manibus ullus,
accipe iam verus morte obita, Dynami.
Diversis quamvis iaceas defunctus in oris,
commemorat maestis te pia cura elegis.


25. ACILIO GLABRIONI GRAMMATICO IUN. BURDIGALENSI
Doctrinae vitaeque pari brevitate caducum,
Glabrio, te maestis commemorabo elegis,
stemmate nobilium deductum nomen avorum,
Glabrio Acilini, Dardana progenies.
Tu quondam puero conpar mihi discipulus; mox
meque dehinc facto rhetore grammaticus
inque foro tutela reis et cultor in agris,
digne, diu partis qui fruerere bonis,
commode, laete, benigne, abstemie, tam bone dandis
semper consiliis, quam taciturne datis,
tam decus omne tuis quam mox dolor, omnia acerbo
funere praereptus, Glabrio, destituis,
uxore et natis, genitore et matre relictis,
eheu quam multis perdite nominibus!
Flete diu nobis, numquam satis, accipe acerbum,
Glabrio, in aeternum commemorate, vale.


26. CORONIS
Quos legis a prima deductos menide libri,
doctores patriae scito fuisse meae
grammatici in studio vel rhetoris aut in utroque,
quos memorasse mihi morte obita satis est.
Viventum inlecebra est laudatio: nomina tantum
voce ciere suis sufficiet tumulis.
Ergo, qui nostrae legis otia tristia chartae,
eloquium ne tu quaere set offìcium,
quo claris doctisque viris pia cura parentat,
dum decora egregiae commeminit patriae.


27. POETA
Valete, manes inclitorum rhetorum,
valete, doctores probi,
historia si quos vel poeticus stilus
forumve fecit nobiles,
medicae vel artis dogma vel Platonicum
dedit perenni gloriae.
Et si qua functis cura viventum placet
iuvatque honor superstitum,
accipite maestum carminis cultum mei
textum querella flebili.
Sedem sepulcri servet immotus cinis,
memoria vivat nominum,
dum remeat illud iudicis dono dei
commune cum dis saeculum.

FORUM ROMANUM