Ausonii
Eclogarum Liber
This text comes from an unknown edition.

1. AVSONIVS DREPANIO FILIO
«Cui dono lepidum novum libellum?»
Veronensis ait poeta quondam inventoque
dedit statim Nepoti. At nos inlepidum,
rudem libellum, burras quisquilias
ineptiasque, credemus gremio cui fovendum?
Inveni, trepidae silete nugae,
nec doctum minus et magis benignum,
quam quem Gallia praebuit Catullo.
Hoc nullus mihi carior meorum,
quem pluris faciunt novem sorores,
quam cunctos alios, Marone dempto.
«Pacatum haut dubie, poeta, dicis?»
Ipse est. Intrepide volate, versus,
et nidum in gremio fovete tuto.
Hic vos diligere, hic volet tueri:
ignoscenda teget, probata tradet:
post hunc iudicium timete nullum. Vale.

2. EX GRAECO. PYTHAGORICON DE AMBIGVITATE ELIGENDAE VITAE
Quod vitae sectabor iter si plena tumultu
sunt fora, si curis domus anxia, si peregrinos
cura domus sequitur, mercantem si nova semper
damna manent, cessare vetat si turpis egestas,
si vexat labor agricolam, mare naufragus horror
infamat, poenaeque graves in caelibe vita
et gravior cautis custodia vana maritis,
sanguineum si Martis opus, si turpia lucra
faenoris et velox inopes usura trucidat?
Omne aevum curae, cunctis sua displicet aetas.
Sensus abest parvis lactantibus et puerorum
dura rudimenta et iuvenum temeraria pubes.
Afflictat fortuna viros per bella, per aequor,
irasque insidiasque catenatosque labores
mutandos semper gravioribus. Ipsa senectus
exspectata diu votisque optata malignis
obicit innumeris corpus lacerabile morbis.
Spernimus in commune omnes praesentia. Quosdam
constat nolle deos fieri. Iuturna reclamat:
«quo vitam dedit aeternam? Cur mortis adempta est
condicio?». Sic Caucasea sub rupe Prometheus
testatur Saturnigenam nec nomine cessat
incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
Respice et ad cultus animi. Sic nempe pudicum
perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.
E contra inlecebris maculosam degere vitam
quem iuvat, aspiciat poenas et crimina regum,
Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
Perfidiam vitare monent tria Punica bella,
set prohibet servare fidem deleta Saguntos.
Vive et amicitias semper cole. - Crimen ob istud
cur malus antetuli? Num dicto aut denique voltu
perstrictus quisquam? Cur me natura magis quam
disciplina trahit? Sic dicta et facta per omnia
ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
offensus pravis dat palmam et praemia rectis.

4. NAI KAI OY PYTHAGORIKON
Est et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
His demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
Omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
sive oti quicquam est, seu turbida sive quieta.
Alterutro, pariter nonnumquam, saepe seorsis
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque,
ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
Si consentitur, mora nulla intervenit «est est»:
sin controversum, dissensio subiciet «non». Hinc
fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
iurgia sunt circi, cuneati hinc laeta theatri
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
Coniugia et nati cum patribus ista quietis
verba serunt studiis salva pietate loquentes.
Hinc etiam placidis schola consona disciplinis
dogmaticas agitat placito certamine lites.
Hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
Est lux: estne dies ergo? Non convenit istuc.
Nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.
Est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est
set non esse diem. Mille hinc certamina surgunt,
hinc pauci multi quoque talia conmeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!

5. DE AETATIBVS ANIMANTIVM. HESIODION
Ter binos deciesque novem super exit in annos
iusta senescentum quos implet vita virorum.
Hos novies superat vivendo garrula cornix,
et quater egreditur cornicis saecula cervus.
Alipedem cervum ter vincit corvus, et illum
multiplicat novies Phoenix, reparabilis ales.
Quem nos perpetuo decies praevertimus aevo,
Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est
Haec cohibet finis vivacia fata animantum.
Cetera secreti novit deus arbiter aevi:
tempora quae Stilbon volvat, quae saecula Phaeron
quos Pyrois habeat, quos Iuppiter igne benigno
circuitus, quali properet Venus alma recursu,
qui Phoeben, quanti maneant Titana labores,
donec consumpto, magnus qui dicitur, anno
rursus in anticum veniant vaga sidera cursum
qualia dispositi steterant ab origine mundi.

6. DE RATIONE LIBRAE
Miraris quicumque manere ingentia mundi
corpora, sublimi caeli circumdata gyro,
et tantae nullam moli intercedere labem,
accipe, quod mirere magis. Tenuissima tantis
principia et nostros non admittentia visus
parvarum serie constant conexa atomorum,
set solidum in parvis nullique secabile segmen.
Unde vigor viresque manent aeternaque rerum
mobilitas nulloque umquam superabilis aevo.
Divinis humana licet conponere. Sic est
as solidus, quoniam bis sex de partibus aequis
constat et in minimis paribus tamen una manet vis.
Nam si quid numero minuatur, summa vacillat
convulsaeque ruunt labefacto corpore partes,
ut, medium si quis vellat de fornice saxum,
incumbunt cui cuncta, simul devexa sequentur
cetera communemque trahent a vertice lapsum.
Non aliter libra est. Si defuit uncia, totus
non erit as nomenque deunx iam cassus habebit.
Nec dextans retinet nomen sextante remoto
et dodrans quadrante carens auctore carebit
divulsusque triens prohibet persistere bessem.
Iam quincunx tibi nullus erit, si gramma revellas.
Et semis, cui semis erit pereuntibus assis
partibus? Et cuius librae pars septima septunx?
Libra igitur, totum si nulla in parte vacillet.
Ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
Telluris, medio quae pendet in aere, libra est
et solis lunaeque vias sua libra cohercet.
Libra dii somnique pares determinat horas,
libra Caledonios sine litore continet aestus:
tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.

7. DE RATIONE PVERPERII MATVRI
Omnia, quae vario rerum metimur in actu,
astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
membra homini, e superis fortuna et spiritus auris,
septeno moderanda choro: set praesidet ollis
sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae.
Nec sola in nobis moderatur tempora vitae,
dum breve solliciti spatium producimus aevi:
creditur occultosque satus et tempora vitae
materno ducenda utero formare videndo
et nondum exortae leges conponere vitae.
Namque ubi conceptus genitali insederit arvo,
haut dubium Solem cuicumque insistere signo.
Qui cum vicini stationem ceperit astri,
contiguos nullum transfundit lumen in ortus.
Ast ubi conversis post menstrua tempora habenis
scandit purpureo iam tertia sidera curru,
obliqua exilem demittit linea lucem,
adspirans tenues per inertia pondera motus.
Quarta in sede viget primi indulgentia Solis,
suadet et infusus teneros coalescere fetus.
Fulgor tetragono aspectu vitale coruscat
clarum et lene micans, quintique <e> cardine signi
incutit attonitam vegetato infante parentem.
Nam sexto vis nulla loco, quia nulla tuendi
aequati lateris signatur regula Phoebo.
Ast ubi signiferae media in regione cohortis
septimus accepit limes rutilantia flammis
recto castra situ, turgentis foedera partus
iam plena sub luce videt, nec fulgura parci
luminis intendens toto fovet igne coronae.
Hinc illud, quod legitimos Lucina labores
praevenit et gravidos sentit subrepere nixus
ante exspectatum festina puerpera votum.
Quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro,
impulerit tardi claustra obluctantia partus,
posterior nequeat, possit prior: an quia sexto
aemulus octavi conspectus inutilis astri
nescit conpariles laterum formare figuras?
Set nono incumbens signo cunctantia matrum
vota levat, trigono vires sociante sequenti.
At si difficilis trahit Ilithyia retrorsum,
tetragon absolvet dubiarum vincla morarum.

8. DE NOMINIBVS SEPTEM DIERVM
Nomina, quae septem vertentibus apta diebus
annus habet, totidem errantes fecere planetae,
quos indefessa volvens vertigine mundus
signorum obliqua iubet in statione vagari.
Primum supremumque diem radiatus habet Sol.
Proxima fraternae succedit Luna coronae.
Tertius adsequitur Titania lumina Mavors.
Mercurius quarti sibi vindicat astra diei.
Inlustrant quintam Iovis aurea sidera zonam.
Sexta salutigerum sequitur Venus alma parentem.
Cuncta supergrediens Saturni septima lux est.
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.

9. MONOSTICHA DE MENSIBVS
Primus Romanas ordiris, Iane, kalendas.
Februa vicino mense Numa instituit.
Martius antiqui primordia protulit anni
Fetiferum Aprilem vindicat alma Venus.
Maiorum dictus patrum de nomine Maius.
Iunius aetatis proximus est titulo.
Nomine Caesareo Quintilem Iulius auget.
Augustus nomen Caesareum sequitur.
Autumnum, Pomona, tuum September opimat.
Triticeo October faenore ditat agros.
Sidera praecipitas pelago, intempeste November.
Tu genialem hiemem, feste December, agis.

10. ITEM DISTICHA
Iane nove, primo qui das tua nomina mensi, Iane
bifrons, spectas tempora bina simul.
Post superum cultus vicino Februa mense dat
Numa cognatis manibus inferias.
Martius et generis Romani praesul et anni a prima
dabas Latiis tempora consulibus.
Aeneadum genetrix vicino nomen Aprili dat Venus:
est Marti namque Aphrodita comes.
Maia dea an maior, Mai, te fecerit aetas, ambigo:
sed mensi est auctor uterque bonus.
Iunius hunc sequitur duplici celebrandus honore,
seu nomen Iuno sive Iuventa dedit.
Inde Dionaeo praefulgens Iulius astro
aestatis mediae tempora certa tenet.
Augustus sequitur cognatum a Caesare nomen,
ordine sic anni proximus, ut generis.
Nectuntur post hos numerumque ex ordine signant:
September, Bacchi munere praela rigans,
et qui sementis per tempora faenore laetus
October cupidi spem fovet agricolae,
quique salo mergens sollemnia .signa November
praecipitat, caelo mox reditura suo.
Concludens numerum genialia festa December
finit, ut a bruma mox novus annus eat.

11. DE TRIBVS MENSTRVIS MENSVVM
Bis senas anno reparat Lucina kalendas,
et totidem medias dat currere Iuppiter idus,
nonarumque diem faciunt infra octo secundi.
Haec sunt Romano tantum tria nomina mensi,
cetera per numeros sunt cognomenta dierum.

12. QVOTENI DIES SINT MENSVVM SINGVLORVM
Inplent tricenas per singula menstrua luces
Iunius Aprilisque et cum Septembre November.
Unum ter denis cumulatius adde diebus
per septem menses, Iani Martisque kalendis
et quas Maius agit, quas Iulius Augustusque
et quas October positusque in fine December.
Unus erit tantum duodetriginta dierum,
quem Numa praeposito voluit succedere Iano.
Sic ter centenis decies accedere senos
quadrantemque et quinque dies sibi conputat annus

13. QVO MENSE QVOTAE NONAE VEL IDVS SINT
At nonas modo quarta aperit, modo sexta refert lux.
Sexta refert Mai Octobris Martisque recursu
et qui solstitio sua tempora Iulius infert.
Cetera pars mensum quartis est praedita nonis:
omnes vero idus octava luce recurrunt.

14. QVOTAE KALENDAE SINT MENSVVM SINGVLORVM
Post idus, quas quisque suas habet ordine mensis,
diversae numero redeunt variante kalendae,
dum .....rursumque iterumque vocantur,
ut tandem optati procedant temporis ortus.
Ter senis unoque die genialia festa
porrigit ut Ianum arcessat nova bruma morantem.
Hoc numero mensisque Numae redit autumnique
principium referens Bacchi September alumnus.
Iulius et Maius positusque in fine December
Octoberque die revocatur tardius uno.
Inde die redeunt minus uno, quattuor ultra,
quos numero adiciam, Sextilis, Iunius atque
Aprilis, post quos paenultima meta November.
Ter quinis unoque die, Iunonie Mavors,
ut redeas referasque exordia prima, cieris.
Hoc numero ad plenum vertens reparabitur annus

15 RATIO DIERVM ANNI VERTENTIS
Nonaginta dies et quattuor ac medium Sol
conficit, a tropico in tropicum dum permeat astrum,
octipedem in Cancrum Phrixeo ab Ariete pergens.
Hoc spatio aestivi pulsusque et meta diei.
Semidiemque duosque dies deciesque novenos
a Cancro in Chelas aequatae tempora noctis
atque dii cursu peragit Sol aureus altero,
autumni aestatisque simul confinia miscens.
Unde autumnales transcurrens ordine menses
ad tropicum pergit signum gelidi Capricorni,
octo dies decies octonis insuper addens
quadrantemque diei, quinto qui protinus anno
mense Numae extremo nomen capit embolimaei.
Inde ad Agenorei festinans cornua Tauri,
scandit Lanigeri tropicum Sol aureus astrum,
nonaginta dies decreto fine cohercens.
Hic tibi circus erit semper vertentibus annis
ter centum ac senis decies et quinque diebus.

16. QVO MENSE QVOD SIGNVM SIT AD CVRSVM SOLIS
Principium Iani sancit tropicus Capricornus.
Mense Numae in medio solidi stat sidus Aquari.
Procedunt duplices in Martia tempora Pisces.
Respicis Apriles, Aries Phryxee, kalendas.
Maius Agenorei miratur cornua Tauri.
Iunius aequatos caelo videt ire Laconas.
Solstitio ardentis Cancri fert Iulius astrum.
Augustum mensem Leo fervidus igne perurit.
Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat.
Aequat et October sementis tempore Libram.
Scorpios hibernum praeceps iubet ire Novembrem.
Terminat Arquitenens medio sua signa Decembri.

17. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO
Sol profectus a teporo veris aequinoctio
post semidiem postque totos nonaginta et quattuor
fervidis flagrans habenis pulsum aestivum conficit.
Inde autumnus noctis horas librans aequo lumine
octo et octoginta goeris et super trihorio.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Inde floridum reflexis ver revisit oreis
additis ad hos priores goeros geminis orbibus.

18. DE MENSIBUS ET QVATTVOR ANNI TEMPORIBVS
Aeternos menses et tempora quattuor anni
quattuor ista tibi subiecta monosticha dicent.
Martius, Aprilis, Maius sunt tempora veris.
Iulius, Augustus nec non et Iunius aestas.
Septembri, Octobri autumnat totoque Novembri.
Brumales Ianus, Februarius atque December.

19. DE LVSTRALIBVS AGONIBVS
Quattuor antiquos celebravit Achaia ludos.
Caelicolum duo sunt et duo festa hominum;
sacra Iovis Phoebique, Palaemonis Archemorique,
serta quibus pinus, malus, oliva, apium.

20. DE LOCIS AGONVM
Prima Iovi magno celebrantur Olympia Pisae.
Parnasus Clario sacravit Pythia Phoebo.
Isthmia Portuno bimaris dicat alta Corinthos.
Archemori Nemeaea colunt funebria Thebae.

21. DE AVCTORIBVS AGONVM
Primus Olympiacae sacravit festa coronae
Iuppiter Argivi stadia ad longissima circi.
Proximus Alcides Nemeae sacravit honorem.
Haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis
Isthmia Neptuno data sunt et Pythia Phoebo
ancipiti cultu divorum hominumque sepultis.

22. QVOD IDEM QVI SACRI AGONES SVNT ET FVNEBRES LVDI HABEANTVR
Tantalidae Pelopi maestum dicat Elis honorem,
Archemori Nemeaea colunt quinquennia Thebae,
Isthmia defuncto celebrata Palaemone notum,
Pythia placando Delphi statuere draconi.

23. DE FERIIS ROMANIS
Nunc et Apollineos Tiberina per ostia ludos
et Megalesiacae matris operta loquar
Vulcanique dies, autumni exordia primi,
Quinquatrusque deae Pallados expediam
et medias idus Mai Augustique recursu,
quas sibi Mercurius quasque Diana dicat:
matronae quae sacra colant pro laude virorum,
Mavortis primi cum rediere dies.
Festa Caprotinis memorabo celebria nonis,
cum stola matronis dempta tegit famulas:
quattuor illa etiam discretis partibus anni
solstitia et luces nocte dieque pares.
Nec Regifugium pulsis ex urbe tyrannis
laetum Romanis fas reticere diem.
Visne Opis ante sacrum vel Saturnalia dicam
festaque servorum, cum famulantur eri,
et numquam certis redeuntia festa diebus,
compita per vicos cum sua quisque colit?
Aut duplicem cultum, quem Neptunalia dicunt
et quem de Conso consiliisque vocant?
Festa haec, navigiis aut quae celebrata quadrigis,
iungunt Romanos finitimosque duces?
Adiciam cultus peregrinaque sacra deorum,
natalem Herculeum vel ratis Isiacae,
nec non lascivi Floralia laeta theatri,
quae spectare volunt, qui voluisse negant?
Nunc etiam veteres celebrantur Equirria ludi:
prima haec Romanus nomina circus habet.
Et Dionysiacos Latio cognomine ludos
Roma colit, Liber quae sibi vota dicat.
Aediles etiam plebi aedilesque curules
sacra Sigillorum nomine dicta colunt.
Et gladiatores funebria proelia notum
decertasse foro: nunc sibi harena suos
vindicat, extremo qui iam sub fine Decembris
falcigerum placant sanguine Caeligenam.

24. MONOSTICHA DE AERVMNIS HERCVLIS
Prima Cleonaei tolerata aerumna leonis.
Proxima Lernaeam ferro et face contudit hydram.
Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
Aeripedis quarto tulit aurea cornua cervi.
Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
Thraeiciam sexto spoliavit Amazona balteo.
Septima in Augei stabulis inpensa laboris.
Octava expulso numeratur adoria tauro.
In Diomedeis victoria nona quadrigis
Geryone extincto decimam dat Hiberia palmam.
Undecimo mala Hesperidum destricta triumpho.
Cerberus extremi suprema est meta laboris.

25. HIC VERSVS SINE AVCTORE EST. QVO DIE QVID DEMI DE CORPORE OPORTEAT
Ungues Mercurio, barbam Iove, Cypride crines.

26. HOC SIC REFELLENDVM
Mercurius furtis probat ungues semper acutos
articulisque aciem non sinit imminui.
Barba Iovi, crinis Veneri decor. Ergo necesse est,
ut nolint demi, quo sibi uterque placent.
Mavors imberbos et calvos, Luna, adamasti:
non prohibent comi tum caput atque genas.
Sol et Saturnus nil obstant unguibus. Ergo
non placitum divis tolle monostichium.

FORUM ROMANUM