Ausonii
Periocha Iliadis
This text comes from an unknown edition.

I
Iram, diva, refer nati Peleos Achillei
pestiferam, quae mille dedit discrimina Achivis.

II
Caelestes hominumque genus superabile curis
tranquilla obscuri carpebant munera somni.
at non pervigilem nox irrequieta Tonantem
leniit, immodicos voluentem corde paratus,
caedibus ut Graium laesum ulciscatur Achillem.

III
Argivos sua quemque acies in bella sequuntur,
dispositi in turmas equitum cuneosque pedestres.
turbida clangentes confundunt agmina Troes.

IV
Iuppiter interea cum dis genitalibus una
concilium cogit superum de rebus Achivis.

V
Hic et Tydidae mentem Tritonia Pallas
audaci virtute replet. vomit aurea flammas
cassis et undantem clipeus diffulgurat ignem:
ipse autumnali clarum micat aemulus astro.

VI
Solae decertant acies sine numine divum,
cessante auxilio: sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferunt, proprii discrimine fati.

VII
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit Hector.

VIII
Aurora in croceis fulgebat lutea bigis.

IX
Interea vigilum excubiis cohibentur Achivi.

X
Cetera per naves somno sopita manebat
turba ducum; solum cura anxia vexat Atridem.

XI
Tithoni croceum linquens Aurora cubile
spargebat terras referens opera atque labores.

XII
Actorides fovet Eurypylum dum vulnere fessum

XIII
Iuppiter admonuit Troas atque Hectora classi.

XIV
Concussit quamvis potantem Nestora clamor
attonitasque aures pepulit gravitate tumultus.

XV
Iam vallum fossamque super Troiana iuventus
institerat captae minitans incendia classi.

XVI
Dum face, dum ferro celsam affecta<re carinam>
Troes et Argolici pergunt defendere reges.

XVII
Actoridem caesum nec te, Menelae, fefellit.

XVIII
Dum furit in medio valli vis ignea Martis
***

XIX
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

XX
Iamque adeo celsis armati e navibus ibant
milia, quot magnis umquam venere Mycenis.

XXI
Intulerat fluvio trepidans fuga foeda catervas.

XXII
Pulsa metu Phrygios lustrabant agmina muros.

XXIII
Troia vacat lacrimis, ludis Argiva iuventus.

XXIV
Quisque suas repetunt misso certamine naves.

FORUM ROMANUM