| This text comes from an unknown edition.
Notum est omnibus, Celse, penes te studiorum nostrorum
manere summam, ideoque primum sedulitatis meae
inpendium iudiciis tuis offerre proposui. Nam cum sibi
inter aequales quendam locum deposcat aemulatio, neminem
magis conatibus nostris profuturum credidi quam
qui inter eos in hac parte plurimum possit. Itaque quo
cultior in quorundam notitiam veniat, omnia tibi nota
perlaturus ad te primum liber iste festinet, apud te tirocinii
rudimenta deponat, tecum conferat quidquid a me
inter ipsas armorum exercitationes accipere potuit. Et si
meretur publica conversatione sufferre universorum oculos,
a te potissimum incipiat: quod si illi parum diligentem
adhibitam curam esse credideris et in aliqua cessasse
videbimur parte, non exiguum laboris mei consequar fructum,
quod te monente malignorum lucri fecerim existimationem.
quaeso itaque, si non est inprobum, habeat
apud te quandam excusationem, quod non potuerit eo
tempore consummari, quo genus hoc instrumenti ferventibus
studiis nostris disparatum est. Omnium enim, ut
puto, liberalium studiorum ars ampla materia est; cui in
hac modica re nequid deesset, ingenti animo admoveram
vires. Intervenit clara sacratissimi imperatoris nostri expeditio,
quae me ab ipsa scribendi festinatione seduceret.
Nam dum armorum magis exerceor cura, totum hoc negotium
velut oblitus intermiseram, nec quicquam aliud
quam belli gloriam cogitabam. At postquam primum
hosticam terram intravimus, statim, Celse, Caesaris nostri
opera mensurarum rationem exigere coeperunt. Erant dandi
interveniente certo itineris spatio duo rigores ordinati,
quibus in tutelam commeandi ingens vallorum adsurgeret
molis: hos invento tuo operis decisa ad aciem parte ferramenti
usus explicuit. Nam quod ad synopsim pontium
pertinet, fluminum latitudines dicere, etiam si hostis infestare
voluisset, ex proxima ripa poteramus. Expugnandorum
deinde montium altitudines ut sciremus, venerabilis
diis ratio monstrabat. Quam ego quasi in omnibus templis
adoratam post magnarum rerum experimenta, quibus
interveni, religiosius colere coepi, et ad consummandum
hunc librum velut ad vota reddenda properavi. Postquam
ergo maximus imperator victoria Daciam proxime reseravit,
statim ut e septentrionali plaga annua vice transire
permisit, ego ad studium meum tamquam ad otium sum
reversus, et multa velut scripta foliis et sparsa artis
ordini inlaturus recollegi. Foedum enim mihi videbatur,
si genera angulorum quot sint interrogatus responderem
'multa': ideoque rerum ad professionem nostram pertinentium,
in quantum potui occupatus, species qualitates condiciones
modos et numeros excussi. Per que satis ampla
mediocritatis meae opinio servabitur, si illa vir tantae
auctoritatis studentibus profutura iudicaveris.
Ergo nequid nos praeterisse videamur, omnium mensurarum
appellationes conferamus. [Nam mensura non tantum
ista de qua loquimur appellatur, sed et quidquid pondere
aut capacitate aut animo finitur mensuram eque quam
longitudinem appellant.] Quid ergo mensura sit de qua
quaeritur, tractemus.
Mensura est conplurium et inter se aequalium intervallorum
longitudo finita, ut pes per unciam, per pedem
decempeda, per decempedam actus, per passum stadium,
per stadium miliarium, et his similia.
Mensurarum appellationes quibus utimur sunt duodecim,
digitus uncia palmus sextans pes cubitus gradus
passus decempeda actus stadium miliarium. Minima pars
harum mensurarum est digitus: siquid enim infra digitum
metiamur, partibus respondemus, ut dimidiam aut tertiam.
Vncia habet digitum unum et tertiam partem digiti. Palmus
habet digitos IIII, uncias III. Sextans, que eadem
dodrans appellatur, habet palmos III, uncias VIIII, digitos
XII. Pes habet palmos IIII, uncias XII, digitos XVI. In pede
porrecto semipedes duo. In pede constrato semipedes IIII.
In pede quadrato semipedes VIII. Cubitus habet sesquipedem,
sextantes duas, palmos VI, uncias XVIII. Gradus
habet pedes duo semis. Passus habet pedes quinque. Decempeda,
quae eadem pertica appellatur, habet pedes X.
Actus habet longitudinis ped. CXX, Latitudinis ped. CXX.
Stadium habet pedes DCXXV, passus CXXV. Miliarium habet
passus mille, milia pedum V, stadios VIII.
[Mensurae aguntur generibus duodecim. Digitis. Digitus
est in pede pars XVI. Vnciis. Vncia est in pede pars
XII. Palmis. Palmus IIII. Sextantibus. Sextans, quae eadem
dodrans appellatur, habet uncias VIIII, digitos XII. Pedibus.
Pes palmos IIII. Cubitis. Cubitus pedem semis. Gradibus.
Gradus habet pedes IIS. Passibus. Passus habet pedes V.
Decempedis. Decempeda pedes X. Actibus. Actus habet pedes
CXX. Stadiis. Stadium habet pedes DCXXV. Miliariis. Miliarium
habet p. V.
Pes prostratus sic observabitur. Ducis longitudinem
per latitudinem: facit embadon. Pes quadratus sic observabitur. Longitudinem per latitudinem
metiemur, deinde per crassitudinem: et sic efficit
pedes solidos.
Pes quadratus concavus capit amforam trimodiam.
In centuria agri iugera CC, modii DC. In circuitu ped.
VIIIIDC habet. In ea pedum IICCCC per IICCCC, passus CCCCLXXX
per CCCCLXXX, actus XX per XX, cubita MDC per MDC.
Pedes ut in cubitos redigamus, semper duco octies,
et sumo partem XII: erunt cubita. Cubita vero ut in pedes
redigamus, semper duco duodecies, et sumo partem
octavam: erunt pedes.]
Mensurae aguntur generibus tribus, per longitudinem
et latitudinem et altitudinem. Hoc est rectum planum solidum.
rectum est cuius longitudinem sine latitudine
metimur, ut lineas, perticas, stadia, miliaria, fluminum
longitudines, et his similia. Planum est
quod Greci epipedon appellant, nos constratos pedes; in
quo longitudinem et latitudinem habemus; per quae metimur
agros, aedificiorum sola, ex quibus altitudo aut crassitudo
non proponitur, ut opera tectoria, inauraturas, tabulas,
et his similia. Solidum est quod Graeci
stereon appellant, nos quadratos pedes appellamus; cuius
longitudinem et latitudinem et crassitudinem metimur, ut
parietum structuras, pilarum pyramidum aut lapidum materias,
et his similia.
Omnis autem mensurarum observatio et oritur et desinit
signo. Signum est cuius pars nulla est. Haec est omnium
extremitatium finitima contemplatio. Signum autem
sine parte est initium, a quo omnia incipiunt.
Extremitas est quo usque uni cuique possidendi ius
concessum est, aut quo usque quisque suum servat.
Extremitatium genera sunt duo, unum quod per rigorem
observatur, alterum quod per flexus. Rigor est
quidquid inter duo signa veluti in modum lineae rectum
perspicitur; per flexus, quidquid secundum locorum naturam
curvatur, ut in agris archifiniis solet. Decumanus est
longitudo rationalis, itemque cardo, constitutis in unum
binis rigoribus, singulis spatio itineris interveniente.
Nam quidquid in agro mensorii operis causa ad finem
rectum fuerit, rigor appellatur: quidquid ad horum imitationem
in forma scribitur, linea appellatur.
Linea est longitudo sine latitudine, lineae autem fines
signa. Ordinatae rectae lineae sunt quae in eadem planitia
positae et eiectae in utramque partem in infinitum non
concurrunt.
Linearum genera sunt tria, rectum, circum ferens,
flexuosum. Recta linea est quae aequaliter suis
signis rectis posita est; circum ferens, cuius incessus a
conspectu signorum suorum distabit. Flexuosa linea
est multiformis, velut arvorum aut iugorum aut fluminum; in
quorum similitudinem et arcifiniorum agrorum extremitas
finitur, et multarum rerum similiter, quae natura inaequali
linea formata sunt.
Summitas est secundum geometricam appellationem
quae longitudinem et latitudinem tantum modo habet,
summitatis fines lineae. Plana summitas est quae
aequaliter rectis lineis est posita. Omnium autem
summitatium metiundi observationes sunt duae, enormis
et liquis; enormis, quae in omnem actum rectis angulis
continetur; liquis, quae minuendi laboris causa
et salva rectorum angulorum ratione secundum ipsam extremitatem
subtenditur.
Genera angulorum rationalium sunt tria, rectum ebes
acutum. Haec habent species VIIII; rectarum linearum tres,
rectarum et circumferentium tres, circumferentium tres.
Rectarum ergo linearum species angulorum generis
sui tres, recta ebes acuta. Rectus angulus est
euthygrammos, id est ex rectis lineis conprehensus, qui Latine
normalis appellatur. Quotiens autem recta super
recta linea stans ex ordine angulos pares fecerit, et singuli
anguli recti sunt, et stans perpendicularis eius lineae
super quam insistit est. Cuius sede si subtendens linea
perpendiculari fuerit iniuncta, efficit triangulum recto angulo.
ebes angulus est plus normalis, hoc est
excedens recti anguli positionem, et qui, si triangulus secundum
hanc positionem constitutus fuerit, perpendicularem
extra finitimas lineas habeat. Acutus angulus
est conpressior recto; qui si a recta linea, quae sedis
loco fuerit, rectam lineam secundum suam inclinationem
emiserit, similique cohibitione rectam lineam in occursum
exceperit, efficiet triangulum qui perpendicularem intra
tres lineas habebit. Rectus ergo angulus est
normalis, ebes plus normalis, acutus minus normalis.
Rectarum linearum et circumferentium species angulorum
generis sui tres, recta ebes acuta. Quaecumque
autem linea in dimensione medium secans circulum
per punctum transiens ad circumferentem lineam pares
alternos secundum suam speciem rectos angulos faciet.
Ebetes angulos faciet generis sui quaecumque ordinata
dimensioni linea intra semicirculum, in eo tamen
spatio quod inter semicirculum et lineam quae per punctum semicirculi
transiet interiacebit. Quotiens intra semicirculum
linea fuerit ordinata dimensionis lineae, acutos
angulos faciet generis sui, quos in circumferentia cludet.
Rectarum ergo et circumferentium linearum anguli
rectus ebes acutus; rectus, quoniam recta linea quae
per punctum ad circumferentiam pervenit, medium secat
circulum et utraque parte pares angulos dividit; ebes et
acutus ideo quod ordinata dimensioni linea intra semicirculum
inferiores facit angulos maiores: nam quos intra
circumferentiam cludet, minores.
Circumferentium linearum species angulorum generis
sui tres, recta ebes acuta. Quotiens ex uno duorum
punctorum diastemate duo circuli pares exeunt, ad
conexionem circumferentiarum interiores rectos angulos
facient; ebetes exteriores, qui sunt sescontrarii
rectis: acuti anguli sunt lunati, qui inter rectos et ebetes
includuntur. Circumferentium linearum rectos
angulos ideo quod si tres circuli pares inter se fuerint
aequali diastemate conexi, intra scriptos angulos pares
alternos habebunt, per quorum signa si rectae lineae intra
scribantur, in partes quas circulorum conexio consumet
medias divident. Ebetes angulos exteriores, quod sunt
omnibus intra scriptis maiores. Lunati autem acuti, quod
exilissima tenuitate finiuntur.
Rationalium linearum genera angulorum haec sunt.
Quibus si flexuosa linea iniungatur, faciet species angulorum
secundum suam inaequalitatem complures:
omnes tamen illae inaequalitates rationalibus lineis conprehendi
et dividi possunt. [Flexuosa autem linea sicut elicis
aut cornualis.] Nam flexuosa linea ad mensuram
redigitur, quem admodum ipsius loci natura permittit,
qua proxima est rectae lineae adque circumferenti circulari,
si terminibus arboribus notatis aut fossis aut viis
aut iugis montium et divergiis aquarum fines observabuntur.
Angulus autem omnis species capit duas, planam et
solidam. Planus angulus est in planitia duarum
linearum adtingentium, sed et non in rectum positarum,
alterius ad alteram inclinatio. Solidus angulus est
cuius planitiae altitudo adiungitur aut aequatur.
Forma est quae sub aliquo aut aliquibus finibus continetur.
Formarum genera sunt quinque. Vnum quod ex flexuosa
linea continetur. Alterum quod ex flexuosa et rationalibus.
tertium quod ex circumferentibus. Quartum quod
ex circumferentibus et rectis. Quintum quod ex rectis. Horum
generum sunt species multitudinis infinitae.
Flexuosarum linearum formae species habent multas
in infinitum.
Aeque multas ac varias figuras habent formae, quotiens
flexuosae lineae rationalis sive recta sive circularis
linea intervenit.
Circumferentium linearum formae aliquae sunt sine
angulo, aliquae uno, aliquae duorum, aliquae trium, aliquae
quattuor, et aliquae super hunc numerum singulis
angulis accedentibus ut plurimum in infinitum. Forma est
sine angulo circuli unius pluriumve. Circulus autem est plana
forma ab una linea conprehensa, ad quam ab uno signo
intra formam posito omnes accedentes rectae lineae sunt
inter se pares. Ex pluribus circulis forma sine
angulo, ut harenae ex quattuor circulis; ex
pluribus quam quinque, ut in opere picturarum aut architectura.
forma anguli unius ex tribus circinis,
ut in opere marmoreo. Duorum angulorum forma e duobus
circinis, trium angulorum ex tribus circinis,
quattuor angulorum ex quattuor circinis,
reliquae accedentibus singulis plurilaterae in infinitum.
Rectarum linearum et circumferentium [forma sine
angulo] duorum laterum totidemque angulorum forma est
ex recta linea et circumferenti semicirculo. [Rectarum
linearum et circumferentium formae sine angulo
lateris unius, duorum angulorum ex duobus lateribus,
trium angulorum ex tribus lateribus, quattuor ex quattuor,
reliquae singulis accedentibus plurilaterae.] Trilatera
forma est trium laterum totidemque angulorum ex
duabus rectis lineis et una circumferenti, vel ex
duabus circumferentibus et una recta. Ex duabus ergo
rectis et una circumferenti. Ex duabus circumferentibus
et recta. Quadrilatera forma est quattuor laterum
totidemque angulorum ex quattuor lineis comprehensa, ut
duabus rectis et duabus circumferentibus. Plurilatera
forma est quae plus quam quattuor lineis comprehensa
est, ut quinque laterum totidemque angulorum
ex duabus rectis et tribus circumferentibus,
ex tribus rectis et duabus circumferentibus. Et quaecumque
huic formae accedentibus singulis angulis et lateribus
similis fuerit, plurilatera appellatur.
Planarum autem et rectis lineis comprehensarum aliae
sunt trilaterae, aliae quadrilaterae, aliae singulis adiectis
super hunc numerum plurilaterae in infinitum. Trilatera
forma est quae tribus rectis lineis continetur. Trilaterarum
formarum et ex rectis lineis comprehensarum species
sunt quattuor. Vna qua rectus angulus continetur, et efficit
triangulum recto angulo, quod Graeci orthogonion
appellant.
. . .
Plurilatera forma est quae plus quam quattuor rectis lineis
sub qualicumque specie continetur . . .
. . .
Quinque, quam formam Graeci pentagonon appellant.
Amplioribus quoque formis apud Graecos nomina
ab angulis dantur, ut hexagono heptagono et super hunc
numerum compluribus. Has nos plurilateras appellamus
adiecto angulorum numero, ut sex angulorum et septem.
Et quantumcumque super hunc numerum auxeris, eandem
appellationem utamur.
Alia species est formae per quam frequenter archifiniorum
agrorum quadratura concluditur ex rectis angulis
[ex] pluribus quam quinque, accedentibus super hunc
numerum in quantacumque multitudine cogitaveris.
[Qualemcumque rectorum angulorum formam rectis
lineis comprehendere.
Ex data recta linea ducere posito signo . . .
. . . Relato in utramque partem circino, aequali
punctorum diastemate circulos scribere oportet,
per quorum conexionem recta linea transeat factura
normales in data linea angulos. Sed quo in rectarum
linearum forma circularis linea non interveniat rectis,
a circumferentiarum parte chiasmi cuiusdam ratione
utamur.
Quod si ab eadem recta linea ducenda fuerit quae
rectum angulum faciat, ex quolibet puncto qui per caput
recta linea transeat rectam lineam eicere, per cuius signum
quod est in circumferentem lineam a capite rectae lineae
recta linea transeat factura in data linea rectum angulum.
In hanc autem rationem sublata circumferentia
chiasmis utendum est. Nam quod ad extremam lineae
normationem pertinet, vulgaris consuetudinis est sex octo
et decem: haec de qua supra disputavimus circuli
ratio magis artificialis est, quae numeros non praefinit:
habemus enim apud Eucliden, quocumque loco ad
circumferentem lineam ex signis dimensionis duae lineae
concurrerint, normam facturas.] |