| ed. L. Minio-Paluello (Bruges-Paris 1966)
Cum sit necessarium, Chrisaorie, et ad eam quae est apud Aristotelem
praedicamentorum doctrinam nosse quid genus sit et quid differentia
quidque species et quid proprium et quid accidens, et ad
definitionum adsignationem, et omnino ad ea quae in divisione vel
demonstratione sunt utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam
tibi traditionem faciens temptabo breviter velut introductionis modo ea
quae ab antiquis dicta sunt aggredi, altioribus quidem quaestionibus
abstinens, simpliciores vero mediocriter coniectans. Mox de
generibus et speciebus illud quidem sive subsistunt sive in solis nudis
purisque intellectibus posita sunt sive subsistentia corporalia sunt an
incorporalia, et utrum separata an in sensibilibus et circa ea
constantia, dicere recusabo (altissimum enim est huiusmodi negotium et
maioris egens inquisitionis); illud vero quemadmodum de his ac de
propositis probabiliter antiqui tractaverint, et horum maxime
Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare.
De genere
Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici. Genus enim
dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquid et ad se
invicem collectio; secundum quam significationem Romanorum dicitur
genus, ab unius scilicet habitudine - dico autem Romuli - et
multitudinis habentium aliquo modo ad invicem eam quae ab illo est
cognationem secundum divisionem ab aliis generibus dictam.
Dicitur autem et aliter rursus genus quod est uniuscuiusque generationis
principium vel ab eo qui genuit vel a loco in quo quis genitus est.
Sic enim Oresten quidem dicimus a Tantalo habere genus, Illum autem ab
Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero
Atheniensem; et enim patria principium est uniuscuiusque generationis quemadmodum pater. Haec autem videtur promptissima esse
significatio; Romani enim qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae
qui ex genere descendunt Cecropis et horum proximi. Et prius quidem
appellatum est genus uniuscuiusque generationis principium, dehinc etiam
multitudo eorum qui sunt ab uno principio; ut a Romulo, dividentes et ab
aliis separantes, dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum
genus.
Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum
fortasse similitudinem dictum; et enim principium quoddam est huiusmodi
genus earum quae sub se sunt specierum; videtur etiam multitudinem
continere omnem quae sub eo est. Tripliciter igitur cum genus dicatur,
de tertio apud philosophos sermo est, quod etiam describentes
adsignaverunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus
specie in eo quod quid sit praedicatur, ut <animal>. Eorum enim quae
praedicantur alia quidem de uno dicuntur solo, sicut individua sicut
Socrates et hic et hoc, alia vero de pluribus, quemadmodum genera et
species et differentiae et propria, et accidentia communiter sed
non proprie alicui. Est autem genus quidem ut <animal>, species vero
ut <homo>, differentia autem ut <rationale>, proprium ut <risibile>, accidens ut <album>, <nigrum>, <sedere>.
Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt genera eo quod de
pluribus adsignata praedicantur, ab his autem quae de pluribus: ab
speciebus quidem quoniam species, etsi de pluribus praedicantur,
sed non de differentibus specie, sed numero (homo enim cum sit species
de Socrate et Platone praedicatur qui non specie differunt a se invicem
sed numero, animal vero cum genus sit de homine et bove et equo
praedicatur qui differunt a se invicem et specie quoque, non numero
solo); a proprio vero differt genus quoniam proprium quidem de una sola
specie, cuius est proprium, praedicatur et de his quae sub una specie
sunt individuis (quemadmodum risibile de homine solum et de
particularibus hominibus), genus autem non de una specie praedicatur
sed de pluribus et differentibus; a differentia vero et ab his quae
communiter sunt accidentibus differt genus quoniam, etsi de pluribus et
differentibus specie praedicantur differentiae et communiter accidentia,
sed non in eo quod quid sit praedicantur sed in eo quod quale quid
sit (interrogantibus nobis enim illud de quo praedicantur haec, non in
eo quod quid sit dicimus praedicari sed magis in eo quod quale sit,
interrogati enim qualis est homo, dicimus <rationalis>, et in eo quod
qualis est corvus dicitur quoniam niger; est autem <rationale> quidem
differentia, <nigrum> vero accidens; quando autem quid est homo
interrogamur, <animal> respondemus; erat autem hominis genus animal).
Quare <de pluribus praedicari> dividit genus ab his quae de uno
solo eorum quae sunt individua praedicantur, <differentibus> vero <
specie> separat ab his quae sicut species praedicantur vel sicut
propria, <in eo> autem <quod quid sit praedicari> dividit a
differentiis et communiter accidentibus quae non in eo quod quid sit,
sed in eo quod quale est vel quodammodo se habens praedicantur de his de
quibus praedicantur. Nihil igitur superfluum neque minus continet
generis dicta descriptio.
De specie
Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma secundum quam
dictum est <primum quidem species digna imperio>. Dicitur autem
species et ea quae est sub adsignato genere, secundum quam solemus
dicere hominem quidem speciem animalis cum sit genus animal, album autem
coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. Quod si etiam genus
adsignantes speciei meminimus dicentes quod de pluribus et
differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus
id quod sub genere est. Nosse autem oportet, quoniam et genus alicuius
est genus et species alicuius est species, idcirco necesse est et in
utrorumque rationibus utrisque uti. Adsignant ergo et sic speciem:
<species est quod ponitur sub genere et de qua genus in eo quod quid
sit praedicatur>. Amplius autem sic quoque: <species est quod de
pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur>; sed
haec quidem adsignatio specialissimae est et quae solum species est,
aliae vero erunt etiam non specialissimarum.
Planum autem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque praedicamento
sunt quaedam generalissima et rursus alia specialissima, et inter
generalissima et specialissima alia. Est autem generalissimum quidem
super quod nullum ultra aliud sit superveniens genus, specialissimum
autem post quod non erit alia inferior species; inter generalissimum
autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud
quidem et aliud sumpta.
Sit autem in uno praedicamento manifestum quod dicitur. Substantia est
quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore vero
animatum corpus sub quo animal, sub animali vero rationale animal sub
quo homo, sub homine vero Socrates et Plato et qui sunt
particulares homines. Sed horum, substantia quidem generalissimum est et
quod genus sit solum, homo vero specialissimum et quod species solum
sit; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero corporis
animati; et animatum corpus species quidem est corporis, genus vero
animalis; animal autem species quidem est corporis animati, genus vero
rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus
autem hominis; homo vero species quidem est rationalis animalis, non
autem etiam genus particularium hominum, sed solum species; et omne quod
ante individua proximum est, species erit solum, non etiam genus.
Quemadmodum igitur substantia quae cum suprema sit, eo quod nihil sit
supra eam, genus est generalissimum, sic et homo cum sit species post
quam non sit alia inferior species neque aliquid eorum quae possunt
dividi sed solum individuorum (individuum enim est Socrates et Plato),
species erit sola et ultima species et, ut dictum est,
specialissima. Quae vero sunt in medio, eorum quidem quae supra ipsa
sunt, erunt species, eorum vero quae post ipsa sunt, genera. Quare haec
quidem duas habent habitudines: eam quae est ad superiora secundum quam
species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum
quam genera ipsorum esse dicuntur. Extrema vero unam habent habitudinem;
nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet
habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam vero quae
est ad superiora non habet, cum sit supremum et primum principium;
specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora
quorum est species, eam vero quae est ad posteriora non diversam habet,
sed etiam individuorum species dicitur (sed species quidem
individuorum velut ea continens, species autem superiorum velut quae ab
eis continetur).
Determinant ergo generalissimum ita <quod, cum genus sit, non est
species>, et rursus <supra quod non est aliud superveniens genus>;
specialissimum vero <quod, cum sit species, non est genus>, et <quod,
cum sit species, numquam dividitur in species>, et <quod de
pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur>; ea
vero quae in medio sunt extremorum subalterna vocant genera et species,
et unumquodque ipsorum species esse et genus ponunt ad aliud quidem et
ad aliud sumpta; ea vero quae sunt ante specialissima usque ad
generalissimum ascendentia et genera dicuntur et species et
subalterna genera, ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et,
ultimum, Iovis. Sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur
principium, verbi gratia Iovem, in generibus autem et speciebus non
se sic habet; neque enim est commune unum genus omnium ens, nec omnia
eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit
Aristoteles, sed sint posita (quemadmodum in Praedicamentis) prima decem
genera quasi prima decem principia. Vel, si omnia quis entia vocet,
aequivoce (inquit) nuncupabit, non univoce; si enim unum esset commune
omnium genus ens, univoce entia dicerentur, cum autem decem sint
prima, communio secundum nomen est solum, non etiam secundum
definitionis rationem quae secundum nomen est.
Decem quidem generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem
quodam sunt non tamen infinito, individua autem quae sunt post
specialissima infinita sunt. Quapropter usque ad specialissima a
generalissimis descendentem iubet Plato quiescere, descendere autem
per media dividentem specificis differentiis; infinita, inquit,
reliquenda sunt, neque enim horum posse fieri disciplinam.
Descendentibus igitur ad specialissima necesse est dividentem per
multitudinem ire, ascendentibus vero ad generalissima necesse est
colligere multitudinem (collectivum enim multorum in unam naturam
species est, et magis id quod genus est, particularia vero et
singularia semper in multitudinem e contrario dividunt quod unum est;
participatione enim speciei plures homines unus, particularibus autem
unus et communis plures; divisivum enim est semper quod singulare est,
collectivum autem et adunativum quod commune est).
Adsignato autem genere et specie quid est utrumque, cumque sit genus
unum, species vero plurimae (semper enim in plures species divisio
generis est), genus quidem semper de specie praedicatur et omnia
superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere
neque de superioribus (neque enim convertitur); oportet autem aequa
de aequis praedicari ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus ut
animal de homine; minora vero de maioribus minime (neque enim animal
dicis esse hominem quemadmodum hominem dicis esse animal). De quibus
autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus
praedicabitur et generis genus usque ad generalissimum; si enim
verum est Socratem hominem dicere, hominem autem animal, animal vero
substantiam, verum est hominem animal dicere atque substantiam. Semper
enim superioribus de inferioribus praedicatis species quidem de
individuis praedicabitur, genus autem et de specie et de individuo,
generalissimum autem et de genere (et de generibus si plura sint
media et subalterna) et de specie et de individuo. Dicitur enim
generalissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de
individuis, genus autem quod ante specialissimum est de omnibus
specialissimis et de individuis, solum autem species de omnibus
individuis, individuum autem de uno solo particulari (individuum autem
dicitur Socrates et hoc-album et hic-veniens, ut Sophronisci
filius, si solus ei sit Socrates filius).
Individua ergo dicuntur huiusmodi quoniam ex proprietatibus consistit
unumquodque eorum quorum collectio numquam in alio eadem erit; Socratis
enim proprietates numquam in alio quolibet erunt particularium; hae vero
quae sunt hominis (dico autem eius qui est communis) proprietates
erunt eaedem in pluribus, magis autem et in omnibus particularibus
hominibus in eo quod homines sunt.
Continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub
genere; totum enim quiddam est genus, individuum autem pars, species
vero et totum et pars (sed pars quidem alterius, totum autem non
alterius sed aliis; partibus enim totum est). De genere quidem et
specie, et quid generalissimum et quid specialissimum et quae genera
eadem et species sunt, quae etiam individua, et quot modis genus et
species dicatur, sufficienter dictum est.
De differentia
Differentia vero communiter et proprie et magis proprie dicatur.
Communiter quidem differe alterum altero dicitur quod alteritate quadam
differt quocumque modo vel a se ipso vel ab alio; differt enim
Socrates Platone alteritate et ipse a se vel puero vel iam viro vel
faciente aliquid vel quiescente, et semper in aliquo modo habendi
alteritatibus. Proprie autem differe alterum altero dicitur quando
inseparabili accidenti altero differt; inseparabile vero accidens est ut
nasi curvitas, caecitas oculorum, cicatrix cum ex vulnere
obcalluerit. Magis proprie differe alterum altero dicitur quando
specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo specifica
differentia differt rationali qualitate. Universaliter ergo omnis
differentia alteratum facit cuilibet adveniens; sed ea quae est
communiter et proprie alteratum facit, illa autem quae est magis proprie
aliud. Differentiarum enim aliae quidem alteratum faciunt, aliae
vero aliud; illae quidem quae faciunt aliud, specificae vocantur; illae
vero quae alteratum, simpliciter differentiae (animali enim differentia
adveniens rationalis, aliud fecit et speciem animalis fecit; illa
vero quae est movendi, alteratum solum a quiescente fecit; quare haec
quidem aliud, illa vero alteratum solum fecit). Secundum igitur aliud
facientes, divisiones fiunt a generibus in species et definitiones
adsignantur quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis; secundum
autem eas quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et
aliquo modo se habendi permutationes. A superioribus ergo rursus
inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles
alias vero inseparabiles; moveri enim et quiescere et sanum esse et
aegrum et quaecumque his proxima sunt separabilia sunt, at vero
aquilum esse vel simum vel rationale vel inrationale inseparabilia.
Inseparabilium autem aliae quidem sunt per se aliae vero per accidens;
nam rationale per se inest homini, et mortale et disciplinae esse
perceptibile, at vero aquilum esse vel simum secundum accidens et non
per se. Illae igitur quae per se sunt, in substantiae ratione
accipiuntur et faciunt aliud; illae vero quae secundum accidens,
nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud, sed alteratum. Et
illae quidem quae per se sunt non suscipiunt magis et minus, illae vero
quae per accidens (vel si inseparabiles sint) intentionem recipiunt et
remissionem; nam neque genus magis et minus praedicatur cuius fuerit
genus, neque generis differentiae secundum quas dividitur; ipsae
enim sunt quae uniuscuiusque rationem definitionem complent, esse
autem unicuique unum et idem neque intentionem neque remissionem
suscipiens est, aquilum autem esse vel simum vel coloratum aliquo modo
et intenditur et remittitur. Cum igitur tres species differentiae
considerentur, et cum hae quidem sint separabiles illae vero
inseparabiles, et rursus inseparabilium cum hae quidem sint per se
illae vero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum
aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero
secundum quas haec quae divisa sunt specificantur; ut, cum per se
differentiae omnes huiusmodi sint animalis, animati et sensibilis,
rationalis et inrationalis, mortalis et inmortalis, ea quidem quae
est animati et sensibilis differentia, constitutiva est substantiae
animalis (est enim animal substantia animata sensibilis), ea vero quae
est mortalis et inmortalis differentia et rationalis et inrationalis,
divisivae sunt animalis differentiae (per eas enim genera in species
dividimus). Sed hae quidem quae divisivae sunt differentiae generum,
completivae fiunt et constitutivae specierum. Dividitur enim animal
rationali et inrationali differentia, et rursus mortali et inmortali
differentia; sed ea quae est rationalis differentia et mortalis,
constitutivae fiunt hominis, rationalis vero et immortalis dei, illae
vero quae sunt inrationalis et mortalis, inrationabilium animalium. Sic
etiam et supremae substantiae cum divisiva sit animati et inanimati
differentia, et sensibilis et insensibilis, animata et sensibilis
congregatae ad substantiam animal perfecerunt. Quoniam ergo eaedem
aliquo modo quidem acceptae fiunt constitutivae, aliquo modo autem
divisivae, specificae omnes vocantur; et his maxime opus est ad
divisiones generum et definitiones, sed non his quae secundum accidens
inseparabiles sunt nec magis his quae sunt separabiles. Quas etiam
determinantes dicunt <differentia est qua abundat species a genere>; homo enim ab animali plus habet rationale et mortale. Animal enim
neque ipsum nihil horum est (nam unde habebunt species differentias?);
neque autem omnes oppositas habent (nam in eodem simul habebunt
opposita); sed, quemadmodum probant, potestate quidem omnes habent sub
se differentias, actu vero, nullam, ac sic neque ex his quae non
sunt aliquid fit, neque opposita circa idem sunt. Definiunt autem eam et
hoc modo: <differentia est quod de pluribus et differentibus specie in
eo quod quale sit praedicatur>; rationale enim et mortale, de homine
praedicatum in eo quod quale quiddam est homo dicitur, sed non in
eo quod quid est; <quid est> enim <homo> interrogatis nobis
conveniens est dicere <animal>; quale autem animal inquisiti, quoniam
rationale et mortale est convenienter adsignabimus. Rebus enim ex
materia et forma constantibus vel ad similitudinem proportionem
materiae specieique constitutionem habentibus (quamadmodum statua ex
materia est aeris, forma autem figura), sic et homo communis et
specialis ex materia quidem similiter proportionaliter consistit
genere, ex forma autem differentia, totum autem hoc animal rationale
mortale homo est quemadmodum illic statua. Describunt autem huiusmodi
differentiam et hoc modo: <differentia est quod aptum natum est
dividere quae sub eodem sunt genere>; rationale enim et inrationale
hominem et equum, quae sub eodem sunt genere quod est animal,
dividunt. Adsignant autem etiam hoc modo: <differentia est qua
differunt a se singula>; nam secundum genus non differunt; sumus enim
mortalia animalia et nos et inrationabilia, sed additum rationabile
separavit nos ab illis; rationabiles sumus et nos et dii, sed mortale
adpositum disiunxit nos ab illis. Interius autem perscrutantes et
speculantes differentiam, dicunt non quodlibet eorum quae sub eodem sunt
genere dividentium esse differentiam, sed quod ad esse conducit et quod
eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est
navigare erit hominis differentia, etsi proprium sit hominis;
dicimus enim <animalium haec quidem apta nata sunt ad navigandum, illa
vero minime> dividentes aliis, sed aptum natum esse ad navigandum non
erat completivum substantiae nec eius pars sed aptitudo quaedam eius est
(idcirco quoniam non est talis quales sunt quae specificae dicuntur
differentiae). Erunt igitur specificae differentiae quaecumque alteram
faciunt speciem et quaecumque in eo quod quale est accipiuntur. Et
de differentiis quidem ista sufficiunt.
De proprio
Proprium vero quadrifariam dividunt. Nam et id quod soli alicui speciei
accidit, etsi non omni (ut homini medicum esse vel geometrem), et quod
omni accidit, etsi non soli (quemadmodum homini esse bipedem), et
quod soli et omni et aliquando (ut homini in senectute canescere),
quartum vero in quo concurrit et soli et omni et semper (quemadmodum
homini esse risibile; nam, etsi non ridet, tamen risibile dicitur, non
quod iam rideat, sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est
naturale; et equo hinnibile). Haec autem proprie dominanter
propria perhibent, quoniam etiam convertuntur; quicquid enim equus, et
hinnibile, et quicquid hinnibile, equus.
De accidenti
Accidens vero est quod adest et abest praeter subiecti
corruptionem. Dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile;
namque dormire est separabile accidens, nigrum vero esse
inseparabiliter corvo et Aethiopi accidit (potest autem subintellegi et
corvus albus et Aethiops amittens colorem praeter subiecti
corruptionem). Definitur autem sic quoque: <accidens est quod contingit
eidem esse et non esse>, vel <quod neque genus neque differentia
neque species neque proprium, semper autem est in subiecto subsistens>.
Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt, dico autem genere,
specie, differentia, proprio, accidenti, dicendum est quae eis communia
adsunt et quae propria.
De his communibus quae assunt generi et speciei et differentiae et
proprio et accidenti
Commune quidem omnibus est de pluribus praedicari; sed genus quidem
de speciebus et de individuis, et differentia similiter, species autem
de his quae sub ipsa sunt individuis, at vero proprium et de specie et
cuius est proprium et de his quae sub specie sunt individuis, accidens
autem et de speciebus et de individuis. Namque animal de equis et bubus
et canibus praedicatur quae sunt species, et de hoc equo et de hoc
bove quae sunt individua; inrationale vero et de equis et de bubus
praedicatur et de his qui sunt particulares; species autem, ut homo,
solum de his qui sunt particulares praedicatur; proprium autem, quod est
risibile, de homine et de his qui sunt particulares, nigrum autem et de
specie corvorum et de his qui sunt particulares, quod est accidens
inseparabile; et moveri de homine et de equo, quod est accidens
separabile, sed principaliter quidem de individuis, secundum posteriorem
vero rationem de his quae continent individua.
De communibus generis et differentiae
Commune est autem generi et differentiae continentia specierum; continet
enim et differentia species, etsi non omnes quot genera; rationale
enim, etiam si non continet ea quae sunt inrationabilia ut genus
quemadmodum animal, sed continet hominem et deum quae sunt species. Et
quaecumque praedicantur de genere ut genus, et de his quae sub ipso sunt
speciebus praedicantur; quaeque de differentia praedicantur ut
differentiae, et de ea quae ex ipsa est specie praedicabuntur. Nam,
cum sit genus animal, non solum de eo praedicantur ut genus substantia
et animatum, sed etiam de his quae sunt sub animali speciebus omnibus
praedicantur haec usque ad individua; cumque sit differentia rationalis,
praedicatur de ea ut differentia id quod est <ratione uti>, non solum
de eo quod est rationale, sed etiam de his quae sunt sub rationali
speciebus praedicabitur <ratione uti>. Commune autem est et
perempto genere vel differentia simul perimi quae sunt sub ipsis sunt;
quemadmodum, si non sit animal, non est equus neque homo, sic, si non
sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.
De propriis generis et differentiae
Proprium autem generis est de pluribus praedicari quam differentia
et species et proprium et accidens; animal enim de homine et equo et ave
et serpente, quadrupes vero de solis quattuor pedes habentibus, homo
vero videtur de solis individuis, et hinnibile de equo et de his qui
sunt particulares; et accidens similiter de paucioribus. Oportet autem
differentias accipere quibus dividitur genus, non eas quae complent
substantiam generis. Amplius genus continet differentiam potestate;
animalis enim hoc quidem rationale est, illud vero inrationale. Amplius
genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positis differentiis
propter quod simul quidem eas aufert, non autem simul aufertur (sublato
enim animali aufertur rationale et inrationale), differentiae vero
non auferunt genus (nam, si omnes interimantur, tamen substantia animata
sensibilis subintellegi potest quae est animal). Amplius genus quidem in
eo quod quid est, differentia vero in eo quod quale quiddam est,
quemadmodum dictum est, praedicatur. Amplius genus quidem unum est
secundum unamquamque speciem (ut hominis id quod est animal),
differentiae vero plurimae (ut rationale, mortale, mentis et disciplinae
perceptibile) quibus ab aliis differt. Et genus quidem consimile est
materiae, formae vero differentia. Cum autem sint et alia communia et
propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant.
De communibus generis et speciei
Genus autem et species commune quidem habent de pluribus
(quemadmodum dictum est) praedicari; sumatur autem species ut species et
non etiam ut genus, si fuerit idem species et genus. Commune autem his
est et priora esse eorum de quibus praedicantur et totum quiddam esse
utrumque.
De propriis generis et speciei
Differt autem eo quod genus quidem continet species sub se, species
vero continentur et non continent genera; in pluribus enim genus quam
species est (genera enim praeiacere oportet et formata specificis
differentiis perficere species, unde et priora sunt naturaliter genera
et simul interimentia, sed quae non simul interimantur). Et species
quidem cum sit, est et genus, genus vero cum sit non omnino erit et
species. Et genera quidem univoce de speciebus praedicantur, species
vero de generibus minime. Amplius quidem genera abundant earum quae sub
ipsis sunt specierum continentia, species vero generibus abundant
propriis differentiis. Amplius neque species fiet umquam generalissimum
neque genus specialissimum.
De communibus generis et proprii
Generis autem et proprii commune quidem est sequi species (nam, si
homo est, animal est, et, si homo est, risibile est), et aequaliter
praedicari genus de speciebus et proprium de his quae illo participant
(aequaliter enim et homo et bos animal, et Cato et Cicero risibile).
Commune autem et univoce praedicari genus de propriis speciebus et
proprium quorum est proprium.
De propriis generis et proprii
Differt autem quoniam genus quidem prius est, posterius vero proprium
(oportet enim esse animal, dehinc dividi differentiis et propriis).
Et genus quidem de pluribus speciebus praedicari, proprium vero de una
sola specie cuius est proprium. Et proprium quidem conversim praedicatur
cuius est proprium, genus vero de nullo conversim praedicatur (nam neque
si animal est, homo est, neque si animal est, risibile est; sin vero
homo, et risibile est, et e converso). Amplius proprium omni
speciei inest cuius est proprium et uni et semper, genus vero omni
quidem speciei cuius fuerit genus et semper, non autem soli. Amplius
species quidem interemptae non simul interimunt genera, propria vero
interempta simul interimunt quorum sunt propria, et his quorum sunt
propria interemptis et ipsa simul interimuntur.
De communibus generis et accidentis
Generis vero et accidentis commune est de pluribus (quemadmodum
dictum est) praedicari sive separabilium sit sive inseparabilium;
et enim moveri de pluribus, et nigrum de corvis et hominibus et
Aethiopibus et aliquibus inanimatis.
De propriis generis et accidentis
Differt autem genus accidente quoniam genus ante species est, accidentia
vero speciebus inferiora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur
accidens, sed tamen prius est illud cui accidit quam accidens. Et
genere quidem quae participant aequaliter participant, accidente vero
non aequaliter; intentionem enim et remissionem suscipit accidentium
participatio, generum vero minime. Et accidentia quidem in individuis
principaliter subsistunt, genera vero et species naturaliter priora sunt
individuis substantiis. Et genera quidem in eo quod quid est
praedicantur de his quae sub ipsis sunt, accidentia vero in eo quod
quale aliquid est vel quomodo se habeat unumquodque; <qualis est> enim
<Aethiops> interrogatus dicis <niger>, et quemadmodum se Socrates
habeat, dicis quoniam sedet vel ambulat. Genus vero quo aliis quattuor
differat dictum est. Contingit autem etiam unumquodque aliorum
differe ab aliis quattuor, ut, cum quinque quidem sint, unum autem ab
aliis quattuor differat, quater quinque (viginti) fiant omnes
differentiae; sed, semper posterioribus enumeratis et secundis quidem
una differentia superatis (propterea quoniam iam sumpta est), tertiis
vero duabus, quartis vero tribus, quintis vero quattuor, decem
omnes fiunt (quattuor, tres, duae, una). Genus enim differt differentia
et specie et proprio et accidenti; quattuor igitur sunt omnes
differentiae. Differentia vero quo differt genere dictum est quando quo
differret genus ab ea dicebatur; relinquitur igitur quo differat specie
et proprio et accidente dicere, et fiunt tres. Rursus species quo
quidem differat a differentia dictum est quando quo differret specie
differentia dicebatur, quo autem differt species genere dictum est
quando quo differret genus specie dicebatur; reliquum est igitur ut quo
differat proprio et accidente dicatur; duae igitur etiam istae sunt
differentiae. Proprium autem quo differat accidente relinquitur, nam quo
specie et differentia et genere differt praedictum est in illorum ad
ipsum differentia. Quattuor igitur sumptis generis ad alia differentiis,
tribus vero differentiae, duabus autem speciei, una autem proprii ad
accidens, decem erunt omnes; quarum quattuor quae erant generis ad
reliqua superius demonstravimus.
De communibus differentiae et speciei
Commune ergo differentiae et speciei est aequaliter participari;
homine enim aequaliter participant particulares homines et rationali
differentia. Commune vero est et semper adesse his quae participant;
semper enim Socrates rationalis et semper Socrates homo.
De propriis differentiae et speciei
Proprium autem differentiae quidem est in eo quod quale sit
praedicari, speciei vero in eo quod quid est; nam, et si homo velut
qualitas accipiatur, non simpliciter erit qualitas sed secundum id quod
generi advenientes differentiae eam constituerunt. Amplius differentia
quidem in pluribus saepe speciebus consideratur (quemadmodum
quadrupes in pluribus animalibus specie differentibus), species vero in
solis his quae sub specie sunt individuis est. Amplius differentia prima
est ab ea specie quae est secundum ipsam; simul enim ablatum rationale
interimit hominem, homo vero interemptus non aufert rationale, cum sit
deus. Amplius differentia quidem componitur cum alia differentia
(rationale enim et mortale compositum est in substantia hominis),
species vero speciei non componitur ut gignat aliquam aliam speciem
(quidam enim equus cuidam asino permiscetur ad muli generationem, equus
autem simpliciter asino numquam conveniens perficiet mulum).
De communibus differentiae et proprii
Differentia vero et proprium commune quidem habent aequaliter
participari ab his quae eorum participant; aequaliter enim rationalia
rationalia sunt et risibilia risibilia sunt. Et semper et omni adesse
commune utrisque est; sive enim curtetur qui est bipes, non substantiam
perimit, sed ad quod natum est semper dicitur; nam et risibile, eo quod
natum est habet id quod est semper, sed non eo quod semper rideat.
De propriis differentiae et proprii
Proprium autem differentiae est quoniam haec quidem de pluribus
speciebus dicitur saepe (ut rationale de homine et deo), proprium vero
in una sola specie cuius est proprium. Et differentia quidem illis est
consequens quorum est differentia, sed non convertitur, propria vero
conversim praedicantur quorum sunt propria idcirco quoniam
convertuntur.
De communibus differentiae et accidentis
Differentiae autem et accidenti commune quidem est de pluribus dici,
commune vero ad ea quae sunt inseparabilia accidentia semper et omnibus
adesse; bipes enim semper adest omnibus corvis, et nigrum esse
similiter.
De propriis differentiae et accidentis
Differunt autem quoniam differentia quidem continet et non
continetur (continet enim rationalitas hominem), accidentia vero
quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sint, quodam vero modo
continentur eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subiecta sed
plurimorum. Et differentia quidem inintendibilis est et inremissibilis,
accidentia vero magis et minus recipiunt. Et inpermistae quidem sunt
contrariae differentiae, mista vero contraria accidentia. Huiusmodi
quidem communiones et proprietates differentiae et ceterorum sunt,
species vero quo quidem differat a genere et differentia dictum est in
eo quod dicebamus quo genus differt ceteris et quo differentia differret
ceteris.
De communibus speciei et proprii
Speciei autem et proprii commune est de se invicem praedicari; nam, si
homo, risibile est, et si risibile, homo est (risibile vero quoniam
secundum id quod natum est dicitur, saepe iam dictum est); aequaliter
enim sunt species his quae eorum participant et propria quorum sunt
propria.
De propriis speciei et proprii
Differt autem species proprio quoniam species quidem potest et aliis
genus esse, proprium vero et aliarum specierum esse impossibile est. Et
species quidem ante subsistit quam proprium, proprium vero postea fit in
specie; oportet enim hominem esse ut sit risibile. Amplius species
quidem semper actu adest subiecto, proprium vero aliquando potestate;
homo enim semper actu est Socrate, non vero semper ridet quamvis sit
natus semper risibilis. Amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt
differentia; est autem speciei quidem sub genere esse et de
pluribus et differentibus numero in eo quod quid est praedicari et
cetera huiusmodi, proprii vero quod est soli et semper et omni adesse.
De communibus speciei et accidentis
Speciei vero et accidentis commune quidem est de pluribus
praedicari; rarae vero aliae sunt communitates propterea quoniam
plurimum a se distant accidens et cui accidit.
De propriis speciei et accidentis
Propria vero utriusque sunt, specie quidem in eo quod quid est
praedicari de his quorum est species, accidentis autem in eo quod
quale quiddam est vel aliquo modo se habens; et unamquamque substantiam
una quidem specie participare, pluribus autem accidentibus et
separabilibus et inseparabilibus; et species quidem ante subintellegi
quam accidentia vel si sint inseparabilia (oportet enim esse subiectum
ut illi aliquid accidat), accidentia vero posterioris generis sunt et
adventiciae naturae. Et speciei quidem participatio aequaliter est,
accidentis vero, vel si inseparabile sit, non aequaliter; Aethiops enim
alio Aethiope habebit colorem vel intentum amplius vel remissum secundum
nigritudinem. Restat igitur de proprio et accidenti dicere; quo enim
proprium specie et differentia et genere differt, dictum est.
De communibus proprii et accidentis
Commune autem proprii et inseparabilis accidentis est quod praeter
ea numquam consistant illa in quibus considerantur; quemadmodum enim
praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem
subsistit Aethiops; et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et
inseparabile accidens.
De propriis proprii et accidentis
Differunt autem quoniam proprium uni soli speciei adest (quemadmodum
risibile homini), inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum
Aethiopi sed etiam corvo adest et carboni et ebano et quibusdam aliis.
Quare proprium conversim praedicatur de eo cuius est proprium et est
aequaliter, inseparabile vero accidens conversim non praedicatur. Et
propriorum quidem aequalis est participatio, accidentium vero haec
quidem magis, illa vero minus. Sunt quidem etiam aliae communitates vel
proprietates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec ad
discretionem eorum communitatisque traditionem.
|