|
| |
|
| |
 |
| ed. Collegio San Bonaventura (Quarrachi). Opera Omnia. 1882-1902
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
1 "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est,
descendens a Patre luminum", Iacobus in Epistulae suae primo capitulo.
In hoc verbo tangitur origo omnis illuminationis, et simul cum hoc
insinuatur multiplicis luminis ab illa fontali luce liberalis emanatio.
Licet autem omnis illuminatio cognitionis interna sit, possumus tamen
rationabiliter distinguere, ut dicamus, quod est lumen exterius,
scilicet lumen artis mechanicae; lumen inferius, scilicet lumen
cognitionis sensitivae; lumen interius, scilicet lumen cognitionis
philosophicae; lumen superius, scilicet lumen gratiae et sacrae
Scripturae. Primum lumen illuminat respectu figurae artificialis,
secundum respectu formae naturalis, tertium respectu veritatis
intellectualis, quartum et ultimum respectu veritatis salutaris.
2
Primum igitur lumen, quod illuminat ad figuras artificiales, quae
quasi exterius sunt et propter supplendam corporis indigentiam repertae,
dicitur lumen artis mechanicae; quae, quia quodam modo servilis est et
degenerat a cognitione philosophiae, recte potest dici exterius. Et
illud septuplicatur secundum septem artes mechanicas, quas assignat Hugo
in Didascalico, quae sunt scilicet lanificium, armatura, agricultura,
venatio, navigatio, medicina, theatrica.
Quarum sufficientia sic accipitur. Quoniam omnis ars mechanica aut est
ad solatium, aut ad commodum; sive aut est ad excludendam tristitiam,
aut indigentiam; sive aut prodest, aut delectat, secundum illud Horatii:
"Aut prodesse volunt, aut delectare poetae".
Et iterum:
"Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci."
Si est ad solatium et delectationem, sic est theatrica, quae est
ars ludorum, omnem modum ludendi continens, sive sit in cantibus, sive
in organis, sive in figmentis, sive in gesticulationibus corporis. - Si
vero ordinatur ad commodum sive profectum secundum exteriorem hominem,
hoc potest esse aut quantum ad operimentum, aut quantum ad alimentum,
aut quantum ad utriusque adminiculum. - Si quantum ad operimentum, aut
illud est de materia molli et leni, sic est lanificium, aut de materia
dura et forti, et sic est armatura sive ars fabrilis, quae continet
omnem armaturam fabricatam sive ex ferro, sive ex quocumque metallo,
sive lapide, sive ligno.
Si vero iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: quia
cibamur vegetabilibus, aut sensibilibus. Si quantum ad vegetabilia, sic
est agricultura; si quantum ad sensibilia, sic est venatio. - Vel
aliter: si iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: aut iuvat
quantum ad ciborum genituram et multiplicationem et tunc est
agricultura; aut quantum ad cibi multiplicem praeparationem, et sic est
venatio, quae continet omne genus praeparandi cibos et potus et sapores,
quod pertinet ad pistores, coquos et caupones. Denominatur autem ab
unius parte solum propter quandam excellentiam et curialitatem.
Si autem est in utriusque adminiculum, hoc est dupliciter: aut
defectum supplendo, et sic est navigatio, sub qua continetur omnis
mercatio sive pertinentium ad operimentum, sive ad alimentum; aut
removendo impedimentum et nocumentum, et sic est medicina, sive
consistat in confectione electuariorum, sive potionum, sive unguentorum,
sive curatione vulnerum, sive decisione membrorum, sicut est chirurgia.
- Theatrica autem est unica. Et sic patet sufficientia.
3
Secundum lumen, quod illuminat nos ad formas naturales
apprehendas, est lumen cognitionis sensitivae, quod recte dicitur
inferius, quia cognitio sensitiva ab inferiori incipit et fit beneficio
lucis corporalis. Et hoc quintuplicatur secundum quinque sensus. -
Quorum sufficientiam sumit Augustinus secundum naturam luminis
elementorum in tertio Super Genesi hoc modo: quia lumen sive lux faciens
ad distinctionem rerum corporearum aut est in suae proprietatis
eminentia et quadam puritate, et sic est sensus visus; aut commiscetur
aeri, et sic est auditus, aut vapori, et sic est odoratus; aut humori,
et sic est gustus; aut terrae grossitiei, et sic est tactus. Spiritus
enim sensibilis naturam luminis habet, unde in nervis viget, quorum
natura est clara et pervia; et in istis quinque sensibus multiplicatur
secundum maiorem et minorem depurationem. Itaque cum quinque sint
corpora mundi simplicia, scilicet quatuor elementa et quinta essentia;
ut homo omnes formas corporeas posset percipere, quinque sensus habet
illis correspondentes; quia nulla fit apprehensio nisi per aliquam
similitudinem et convenientiam organi et obiecti, pro eo quod sensus est
natura determinata. - Est et alius modus sumendi sufficientiam sensuum,
sed hunc appobat Augustinus, et rationabilis videtur, quia ad hanc
sufficientiam simul concurrunt correspondentia ex parte organi, medii et
obiecti.
4
Tertium lumen, quod illuminat ad veritates intelligibiles
perscrutandas, est lumen cognitionis philosophicae, quod ideo interius
dicitur, quia interiores causas et latentes inquirit, et hoc per
principia disciplinarum et veritatis naturalis, quae homini naturaliter
sunt inserta. Et hoc triplicatur in rationalem, naturalem et moralem. -
Et sufficientia potest accipi sic. Est enim veritas sermonum, veritas
rerum et veritas morum. Rationalis veritatem sermonum considerat,
naturalis veritatem rerum, moralis veritatem morum. - Vel aliter: sicut
in summo Deo est considerare rationem causae efficientis, formalis sive
exemplaris, et finalis, quia "est causa subsistendi, ratio intelligendi
et ordo vivendi"; sic in ipsa illuminatione philosophiae, quoniam
illuminat aut ad cognoscendas causas essendi, et sic est physica; aut
rationes intelligendi, et sic est logica; aut ordinem vivendi, et sic
est moralis sive practica.- Tertio modo sic: quia lumen cognitionis
philophicae illuminat ipsam intellectivam; hoc autem potest esse
tripliciter: aut in quantum regit motivam, et sic est moralis; aut in
quantum regit se ipsam, et sic est naturalis; aut in quantum regit
interpretativam, et sic est sermocinalis; ut sic illuminetur homo ad
veritatem vitae, ad veritatem scientiae et ad veritatem doctrinae.
Et quoniam tripliciter potest aliquis per sermonem exprimere quod
habet apud se, ut scilicet notum faciat mentis suae conceptum, vel ut
amplius moveat ad credendum, vel ut moveat ad amorem, vel odium: ideo
sermocinalis sive rationalis philosophia triplicatur, scilicet in
grammaticam, logicam et rhetoricam; quarum prima est ad exprimendum,
secunda ad docendum, tertia ad movendum. Prima respicit rationem ut
apprehensivam; secunda, ut iudicativam; tertia, ut motivam. Et quia
ratio apprehendit per sermonem congruum, iudicat per verum, movet per
sermonem ornatum: hic est, quod haec triplex scientia has tres passiones
circa semonem considerat.
Rursus, quoniam intellectus noster dirigi habet in iudicando
secundum rationes formales, et has tripliciter possunt considerari: vel
in comparatione ad materiam, et sic dicuntur rationes formales; vel in
comparatione ad animam, et sic intellectuales; vel in comparatione ad
divinam sapientiam, et sic ideales: ideo naturalis philophia triplicatur
in physicam proprie dictam, in mathematicam et in metaphysicam; ita quod
physica consideratio est circa rerum generationem et corruptionem
secundum virtutes naturales et rationes seminales; mathematica est circa
considerationem formarum abstrahibilium secundum rationes
intelligibiles; metaphysica, circa cognitionem omnium entium, quae
reducit ad unum primum principium, a quo exierunt secundum rationes
ideales sive ad Deum in quantum principium, finis et exemplar; licet
inter metaphysicos de huiusmodi rationibus idealibus nonnulla fuerit
controversia.
Postremo, quia regimen virtutis motivae tripliciter habet attendi,
scilicet respectu vitae propriae, respectu familiae et respectu
multitudinis subiectae; ideo moralis philosophia triplicatur, scilicet
in monasticam, oeconomicam et politicam; quae distinguuntur secundum
triplicem modum praedictum, sicut apparet ex ipsis nominibus.
5
Quartum autem lumen, quod illuminat ad veritatem salutarem, est
lumen sacrae Scripturae, quod ideo dicitur superius, quia ad superiora
ducit manifestando quae sunt supra rationem, et etiam, quia non per
inventionem, sed per inspirationem a Patre luminum descendit. Quod licet
unum sit secundum intellectum litteralem, est tamen triplex secundum
sensum mysticum et spiritualem. In omnibus enim sacrae Scripturae libris
praeter litteralem sensum quem exterius verba sonant concipitur triplex
sensus spiritualis, scilicet allegoricus, quo docemur, quid sit
credendum de Divinitate et humanitate; moralis, quo docemur, quomodo
vivendum sit; et anagogicus, quo docemur, qualiter est Deo adhaerendum.
Unde tota sacra Scriptura haec tria docet, scilicet Chisti aeternam
generationem et incarnationem, vivendi ordinem et Dei et animae unionem.
Primum respicit fidem, secundum mores, tertium finem utriusque. Circa
primum insudare debet studium doctorum, circa secundum studium
praedicatorum, circa tertium studium contemplativorum. Primum maxime
docet Augustinus, secundum maxime docet Gregorius, tertium vero docet
Dionysius - Anselmus sequitur Augustinum, Bernardus sequitur Gregorium,
Richardus sequitur Dionysium, quia Anselmus in ratiocinatione, Bernardus
in praedicatione, Richardus in contemplatione - Hugo vero omnia haec.
6
Ex praedictis colligitur, quod licet ex primaria divisione
quadruplex sit lumen desursum descendens; sunt tamen sex eius
differentiae: scilicet lumen sacrae Scripturae, lumen cognitionis
sensitivae, lumen artis mechanicae, lumen philosophiae rationalis, lumen
philosophiae naturalis et lumen philosophiae moralis. Et ideo sex
illuminationes sunt in vita ista et habent vesperam, quia omnis scientia
destruetur; et ideo succedit eis septima dies requietionis, quae
vesperam non habet, scilicet illuminatio gloriae.
7
Unde valde apte possunt reduci sex istae illuminationes ad
senarium formationum sive illuminationum, in quibus factus est mundus,
ut cognitio sacrae Scripturae primae formationi, scilicet formationi
lucis, respondeat; et sic deinceps per ordinem. - Et sicut omnes illae
ab una luce habebant originem, sic omnes istae cognitiones ad
cognitionem sacrae Scripturae ordinantur, in ea clauduntur et in illa
perficiuntur, et mediante illa ad aeternam illuminationem ordinantur.
Unde omnis nostra cognitio in cognitione sacrae Scripturae debet habere
statum, et maxime quantum ad intellectum anagogiae, per quem illuminatio
refertur in Deum, unde habuit ortum. Et ideo ibi completus est circulus,
completus est senarius, et propterea status.
8
Videamus igitur, qualiter aliae illuminationes cognitionem reduci
habent ad lumen sacrae Scripturae. Et primo videamus in illuminatione
cognitionis sensitivae, quae tota versatur circa cognitionem
sensibilium, ubi tria est considerare: cognoscendi medium, cognoscendi
exercitium, cognoscendi oblectamentum. - Si consideremus medium
cognoscendi, intuebimur ibi Verbum aeternaliter generatum et ex tempore
incarnatum. Nullum enim sensibile movet potentiam cognitivam, nisi
mediante similitudine, quae egreditur ab obiecto, sicut proles a
parente; et hoc generaliter, realiter, vel exemplariter est necesse in
omni sensu. Illa autem similitudo non facit completionem in actu
sentiendi, nisi uniatur, cum organo et virtute; et cum unitur, nova fit
perceptio, et per illam perceptionem fit reductio ad obiectum mediante
similitudine illa. Et licet non semper obiectum sentiatur, semper tamen,
quantum est de se, gignit similitudinem, cum est in sua completione. -
Per hunc etiam modum intellige, quod a summa mente, quae cognoscibilis
est interioribus sensibus mentis nostrae, aeternaliter emanavit
similitudo, imago et proles; et ille postmodum, cum "venit plenitudo
temporis", unitus est menti et carni et hominis formam accepit, quod
nunquam fuerat prius; et per illum omnes mentes nostrae reducuntur ad
Deum, quae illam similitudinem Patris per fidem in corde suscipiunt.
9
Si vero consideremus sensuum exercitium, intuebimur ibi ordinem
vivendi. Unusquisque enim sensu se exercet circa proprium obiectum.
Refugit sibi nocivum et non usurpat alienum. - Per hunc modum tunc
sensus cordis ordinate vivit, dum se ipsum exercet ad id, ad quod est,
contra negligentiam; dum refugit sibi nocivum, contra concupiscentiam;
et dum non usurpat sibi alienum, contra superbiam. Omnis enim
inordinatio aut venit ex negligentia, aut ex concupiscentia, aut ex
superbia. Ille enim ordinate vivit prudenter, temperanter et
obtemperanter, ut refugiat negligentiam in operabilibus, concupiscentiam
in appetibilibus, superbiam in excellentibus.
10
Si autem consideremus oblectamentum, intuebimur Dei et animae
unionem. Omnis enim sensus suum sensibile conveniens quaerit cum
desiderio, invenit cum gaudio, repetit sine fastidio, quia "non satiatur
oculus visu, nec auris auditu impletur". - Per hunc etiam modum sensus
cordis nostri sive pulcrum, sive consonum, sive odoriferum, sive dulce,
sive mulcebre debet desideranter quaerere, gaudenter invenire
incessanter repetere. - Ecce, quomodo in cognitione sensitiva continetur
occulte divina sapientia, et quam mira est contemplatio quinque sensuum
spiritualium secundum conformitatem ad sensus corporales.
11
Per hunc modum est reperire in illuminatione artis mechanicae,
cuius tota intentio versatur circa artificialium productionem. In qua
ista tria possumus intueri, scilicet Verbi generationem et
incarnationem, vivendi ordinem et Dei et animae foederationem. Et hoc,
si consideremus egressum, effectum et fructum; vel sic: artem operandi,
qualitatem effecti artificii et utilitatem fructus eliciti.
12
Si consideremus egressum, videbimus. Quod effectus artificialis
exit ab artifice, mediante similitudine existente in mente; per quam
artifex excogitat antequam producat, inde producit, sicut disposuit.
Producit autem artifex exterius opus assumilatum exemplari interiori
eatenus, qua potest melius; et si talem effectum posset producere, qui
ipsum amaret et cognosceret, utique faceret; et si effectus ille
cognosceret suum opificem, hoc esset mediante similitudine, secundum
quam ab artifice processit; et si haberet obtenebratos oculos
cognitionis, ut non posset supra se elevari, necesse esset ad hoc, ut ad
cognitionem sui opificis duceretur, quod similitudo, per quam productus
esset effectus, condescenderet usque ad illam naturam, quae ab eo posset
capi et cognosci. - Per hunc modum intellige, quod a summo Opifice nulla
creatura processit nisi per Verbum aeternum, "in quo omnia disposuit",
et per quod produxit non solum creaturas habentes rationem vestigii, sed
etiam imaginis, ut eidem assimilari possint per cognitionem et amorem.
Et quoniam per peccatum rationalis creatura oculum contemplationis
obnubilatum habuit; decentissimum fuit, ut aeternum et invisibile fieret
visibile et assumeret carnem, ut nos ad Patrem reduceret. Et hoc est
quod dicitur Ioannis decimo quarto: "Nemo venit ad Patrem nisi per me";
et Matthaei undecimo: "Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare". Et ideo dicitur "Verbum caro factum". - Considerantes
igitur illuminationem artis mechanicae quantum ad operis egressum,
intuebimur ibi Verbum generatum et incarnatum, id est Divinitatem et
humanitatem et totius fidei integritatem.
13
Si vero consideremus effectum, intuebimur vivendi ordinem. Omnis
enim artifex intendit producere opus pulcrum et utile et stabile; et
tunc est carum et acceptabile opus, cum habet istas tres conditiones. -
Iuxta haec tria necesse est reperiri tria in ordine vivendi scilicet
"scire, velle et impermutabiliter sive perseveranter operari". Scientia
reddit opus pulcrum, voluntas reddit utile, perseverantia reddit
stabile. Primum est in rationali, secundum in concupiscibili, tertium in
irascibili.
14
Si consideremus fructum, inveniemus Dei et animae unionem. Omnis
enim artifex, qui aliquod opus facit, aut facit ut per illud laudetur,
aut ut per illud sibi aliquid operetur vel lucretur, aut ut in illo
delectetur, secundum tria, quae sunt in appetibilibus, scilicet bonum
honestum, conferens et delectabile.- Propter haec tria fecit Deus animam
rationalem, ut ipsa eum laudaret, ut ipsa illi serviret, ut ipsa in eo
delectaretur et quiesceret; et hoc est per caritatem, "in qua qui manet
in Deo manet, et Deus in eo", ita quod est ibi quaedam mirabilis unio et
ex unione mirabilis delectatio; quoniam, secundum quod dicitur in
Proverbiis, "deliciae meae esse cum fillis hominum". - Ecce, quomodo
illuminatio artis mechanicae via est ad illuminationem sacrae
Scripturae, et nihil est in ea, quod non praedicet veram sapientiam. Et
ideo sacra Scriptura frequenter talibus similitudinibus utitur satis
recte.
15
Iuxta hunc etiam modum est reperire in illuminatione rationalis
philosophiae, cuius principalis intentio versatur circa sermonem. In quo
est tria considerare secundum triplicem ipsius sermonis considerationem,
scilicet respectu proferentis, ratione prolationis et respectu audientis
sive ratione finis.
16
Si sermonem consideremus in respectu ad loquentem, sic videmus,
quod omnis sermo significat mentis conceptum, et ille conceptus interior
est verbum mentis et eius proles, quae nota est etiam ipsi concipienti.
Sed ad hoc quod fiat nota audienti, induit formam vocis, et verbum
intelligibile mediante illo indumento fit sensibile et auditur exterius
et suscipitur in aure cordis audientis, et tamen non recedit a mente
proferentis. - Iuxta hunc modum videmus in Verbo aeterno, quod Pater
aeternaliter ipsum concepit generando, secundum, illud Proverbiorum,
octavo: "Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram". Sed ad hoc,
quod homini sensuali fieret cognoscibile, induit formam carnis, et
"Verbum caro factum est et habitavit in nobis", et tamen remansit "in
sinu Patris".
17
Si vero consideremus sermonem rationem sui, sic intuebimur in eo
ordinem vivendi. Ad complementum enim sermonis necessario ista tria
concurrunt, scilicet congruitas, veritas et ornatus. - Et iuxta haec
tria omnis actio nostra debet habere modum, speciem et ordinem; ut sit
modificata per modestiam in exteriori opere, speciosa per munditiam in
affectione, ordinata et ornata per rectitudinem in intentione. Tunc enim
recte et ordinate vivitur, cum est intentio recta, affectio munda et
operatio modesta.
18
Si vero consideremus sermonem ratione finis, sic est ad
exprimendum, ad erudiendum et ad movendum; sed nunquam exprimit aliquid,
nisi mediante specie, nunquam docet, nisi mediante lumine arguente,
nunquam movet, nisi mediante virtute; et constat, quod hoc non fit nisi
per speciem et lumen et virtutem intrinsecam, intrinsecus animae unita:
et ideo concludit Augustinus, quod ille solus est verus doctor, qui
potest speciem imprimere et lumen infundere et virtutem dare cordi
audientis. Et hinc est, quod "cathedram habet in caelo qui intus corda
docet". Sicut ergo nihil cognoscitur per sermonem perfecte, nisi
mediante virtute, lumine et specie unitis animae; sic ad hoc quod anima
erudiatur ad Dei cognitionem per ipsius internam locutionem, necesse est
"quod uniatur ei qui est splendor gloriae et figura substantiae eius,
portans omnia verbo virtutis suae". - Ex quo patet, quam mira est haec
contemplatio, per quam Augustinus in multis libris manuducit ad divinam
sapientiam.
19
Secundum etiam hunc modum est reperire in illuminatione naturalis
philosophiae, cuius principalis intentio versatur circa rationes
formales in materia, in anima et in divina sapientia. Quas tripliciter
contingit considerare, scilicet secundum habitudinem proportionis,
secundum effectum causalitatis et secundum medium unionis; et secundum
haec tria est reperire tria praemissa.
20
Si consideremus eas secundum habitudinem proportionis, videbimus
in eis Verbum aeternum et Verbum incarnatum. Rationes intellectuales et
abstractae quasi mediae sunt inter seminales et ideales. Sed rationes
seminales non possunt esse in materia, quin sit in ea generatio et
productio formae; similiter nec in anima rationes intellectuales, quin
sit generatio verbi in mente: ergo nec ideales in Deo, quin sit
productio Verbi a Patre secundum rectam proportionem; hoc enim est
dignitatis, et si convenit creaturae, multo fortius inferri potest de
Creatore. Propter quod dixit Augustinus, quod Filius Dei est "ars
Patris".- Rursus, appetitus, qui est in materia, ordinatur ad rationes
intellectuales, ut nullo modo perfecta sit generatio, nisi anima
rationalis uniatur materiae corporali. - Per similem igitur rationem
potest argui, quod summa perfectio et nobilissima in universo esse non
possit, nisi natura in qua sunt rationes seminales, et natura, in qua
sunt rationes intellectuales, et natura, in qua sunt rationes ideales,
simul concurrant in unitatem personae, quod factum est in Filii Dei
incarnatione. - Praedicat igitur tota naturalis philosophia per
habitudinem proportionis Dei Verbum natum et incarnatum, ut idem sit
"alpha et omega", natum scilicet in pricipio et ante tempora, incarnatum
vero in fine saeculorum.
21
Si vero consideremus rationes istas secundum effectum
causalitatis, perpendemus ordinem vivendi: quoniam generatio non potest
fieri in materia generabili et corruptibili secundum rationes seminales,
nisi beneficio luminis corporum supercaelestium, quae elongantur a
generatione et corruptione, scilicet a sole, luna et stellis. - Per hunc
etiam modum anima non potest opera viva facere, nisi suscipiat a sole,
id est a Christo, gratuiti luminis beneficium, et nisi consequatur
ipsius lunae, id est Virginis Mariae, Matris Christi patrocinium, et
nisi imitetur aliorum Sanctorum exempla; ex quorum concursu congregetur
in ipsa opus vivum atque perfectum. Unde ordo vivendi pendet in tribus.
22
Si autem consideremus istas rationes secundum unionis medium,
intelligemus, per quem modum fiat unio animae ad Deum. Nam natura
corporalis animae non potest uniri, nisi mediante humore, mediante
spiritu et mediante calore, quae tria disponunt carnem, ut vitam
suscipiat ab anima.- Secundum hoc etiam intelligitur, quod Deus non
praestat vitam animae nec ei unitur, nisi sit humida per gemitum
compunctionis et pietatis, nisi sit spiritualis per contemptum omnis
terrenitatis, nisi sit calida per desiderium patriae caelestis et ipsius
dilecti. - Ecce, qualiter in philosophia naturali latet sapientia Dei.
23
Penes modos praedictos est reperire in illuminatione philosophiae
moralis lumen sacrae Scripturae: quoniam intentio moralis philosophiae
principaliter versatur circa rectitudinem; versatur enim circa iustitiam
generalem, quae, ut dicit Anselmus, "est rectitudo voluntatis". Rectum
autem habet tripliciter notificari, et secundum hoc tria praemissa
lucent in consideratione rectitudinis. Uno modo dicitur "rectum, cuius
medium non exit ab extremis". Si ergo in Deo est summa rectitudo et
secundum se, et in quantum est principium, et in quantum est finis
omnium; necesse est in Deo ponere mediam personam secundum se, ut una
sit tantum producens, alia tantum producta, media vero producens et
producta. Necesse est etiam ponere medium in egressu et regressu rerum;
sed medium in egressu necesse est, quod plus teneat se a parte
producentis, medium vero in regressu, plus a parte redeuntis: sicut ergo
res exierunt a Deo per Verbum Dei, sic ad completum reditum necesse est,
Mediatorem "Dei et hominum" non tantum Deum esse, sed etiam hominem, ut
homines reducat ad Deum.
24
Alio modo dicitur rectum quod dirigenti se conformatur. Et
secundum hoc in consideratione rectitudinis conspicitur ordo vivendi.
Ille enim recte vivit, qui dirigitur secundum regulas iuris divini. Et
hoc est, quando voluntas hominis assentit praeceptis necessariis,
monitis salutiferis, consiliis perfectis, ut probet homo, "quae sit
voluntas Dei bona beneplacens et perfecta". Et tunc est rectus ordo
vivendi, in quo nulla obliquitas potest reperiri.
25
Tertio modo dicitur rectum cuius summitas est sursum erecta, sicut
homo habet staturam rectam. Et secundum hoc in consideratione
rectitudinis manifestatur Dei et animae unio. Cum enim Deus sit sursum,
necesse est, quod apex ipsius mentis sursum erigatur. Hoc autem est, cum
rationalis assentit primae veritati propter se et super omnia, cum
irascibilis innititur summae largitati, et cum concupiscibilis adhaeret
bonitati; tunc qui hoc modo "Deo adhaeret unus spiritus est".
26
Et sic patet, quomodo "multiformis sapientia Dei", quae lucide
traditur in sacra Scriptura, occultatur in omni cognitione et in omni
natura. Patet etiam, quomodo omnes cognitiones famulantur theologiae; et
ideo ipsa assumit exempla et utitur vocabulis pertinentibus ad omne
genus cognitionis. Patet etiam, quam ampla sit via illuminativa, et
quomodo in omni re, quae sentitur sive quae cognoscitur, interius lateat
ipse Deus. - Et hic est fructus omnium scientiarum, ut in omnibus
aedificetur fides, "honorificetur Deus", componantur mores, hauriantur
consolationes, quae sunt in unione sponsi et sponsae, quae quidem fit
per caritatem, ad quam terminatur tota intentio sacrae Scripturae, et
per consequens omnis illuminatio desursum descendens, et sine qua omnis
cognitio vana est, quia nunquam pervenitur ad Filium nisi per Spiritum
sanctum, qui docet nos omnem veritatem, "qui est benedictus in saecula
saeculorum. Amen".
|
|