| This text comes from an unknown edition.
*Ulp. 21 Ad Sab. cum servus legatus in
fuga esset vel longinquo absens exigatur, operam praestare
heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita
Iulianus scribit. nam et sumplum an in hanc rem facere
heres deberet, Africanus libro vicesimo epistularum apud
Iulianum quaerit putatque sumplum praestandum, quod
et ego arbitror sequendum.*
cum falsum testamentum diceretur,
si quidem ipse heres accusaretur, quonium certus esse
debeat se falsum non fecisse, recte adibit hereditatem.
sin autem alius argueretur citra conscientiam
eius, non potest adire, quasi dubitet verum esse
testamentum.
si id, quod a liberto in fraudem
alienatum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum
si pecuniam in fraudem abiecisset aut etiam
si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem
vendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset.
in mortis causa donationibus non
tempus donationis, sed mortis intuendum est, an quis
capere possit.
servos legavit et cavit ita. "rogo, si
te promeruerunt, dignos eos libertate existimes", praetoris
hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi
si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint, quo
libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab
his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent.
arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore
quemque velit manumittere, ita ut, si vivus non manumississet,
heres eius statim libertatem praestare cogatur.
si eum servum, qui tibi legatus sit,
quasi mihi legatum possederim et vendiderim, mortuo
eo posse te mihi pretium condicere Iulianus ait, quasi
ex re tua locupletior factus sim.
quidam cum filium familias heredem
instituere vellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate
quicquam perveniret, voluntatem suam exposuit filio.
filius cum patris offensam vereretur, petit a testatore,
ne sub condicione "si a patre emancipatus esset" heredem
eum institueret, et impetravit ab eo, ut amicum
suum heredem institueret. atque ita testamento amicus
filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam
ab eo petitum est. quaerebatur, si ille amicus aut adire
nollet aut aditam nollet resituere hereditatm, an fideicommissum
ab eo peti possit aut aliqua actio adversus
eum esset et utrum patri an filio competeret. respondit,
etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam
interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum
peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius
secutum esse probaretur. si tamen, cum a filio familias
rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset
et restituturum patri familias facto, non absurde dici
possit mandati actionem futuram. et eam actionem
patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei
restitui, quod testator ad eum pervenire noluerit. sed
nec nec filio vulgarem competituram, verum utilem, sicuti
dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo
fideiussisset ac pater familias factus solvisset.
si mater ita testetur, ut filium impuberem,
cum erit annorum quattuordecim, heredem
instituat eique pupillaribus tabulis, si sibi heres non
erit, alium substituat, valet substitutio. si filius et ex
eo nepos Postumus ita heredes instituantur, ut gallo
aquilio placuit, et nepoti, si is heres non erit, Titius
substituatur, filio herede existente Titium omnimodo,
id est etiam si nepos natus non fuerit, excludi respondit.
sed cum ea testatoris voluntas fuerit,
ut ex universa hereditate legata erogarentur, dicendum
scriptis heredibus profuturam doli exceptionem, si amplius
quam hereditaria portio petatur.
si a pluribus heredibus legata sint eaque
unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate
eorum, quibus sit legatum, debere esse ait,
utrumne a singulis heredibus petere velint an ab eo,
qui praecipere sit iussus. itaque eum qui praecipere
iussus est cavere debere coheredibus indemnes eos
praestari.
si quis servum, cui aliquid sine
libertate legaverit, cum morietur ipse servus, leget,
minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit,
propterea scilicet, quod moriente servo id quod ipsi
legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit perventurum
sit.
qui tibi mandaverat, ut ornamenta
in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet
legavit "quae eius parata erunt". tu deinde post
mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti.
non debebuntur mulieri, quoniam ea verba ad mortis
tempus referuntur. at si vivente testatore, muliere
autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax
hoc legatum esse, quando non poosit vere dici eius
causa paratum videri, quae prius decessit. eadem
dicenda erunt et si vivat quidem mulier, sed diverterit
et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non
videantur uxoris causa parata.
apud fufidium quaestionum libro secundo ita
scriptum est. si mulier mandaverit tibi, ut sibi uniones
usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum
putares eam vivere, emeris, Atilicinus negat esse legatos
ei, cui mulier ita legaverit. "ornamenta, quae mea
causa parata sunt eruntve". non enim eius causa videri
parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint.
in testamento ita erat scriptum.
"Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium
coierint, heres meus his centum dare damnas esto".
Stichus ante apertas tabulas decessit. respondit partem
Stichi defectam esse. sed et Pamphilam defectam
condicione videri ideoque partem eius apud heredem
remansuram. sed et si uterque viveret et Stichus nollet
eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere,
illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis
fiebat. nam cum uni ita legatum sit. "Titio, si
Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato", si
quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur.
at si ipse decedat, nihil ad heredem suum eum transmittere,
quia morte eius condicio defecisse intellegitur.
utroque autem vivente si quidem ipse nolit uxorem
ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex
legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum
ipse paratus esset, legatum ei debetur.
filio familias legatum est sub hac
condicione "si in potestate patris mansisset". magis
patri legatum videri ait et patrem suo nomine legatum
petere. idem iuris esse et si servo similiter legetur.
argumentum rei est, quod et si cibaria servis Titii legentur,
procul dubio domini est, non servorum legatum.
si filio familias mortis causa donatum
sit et vivo donatore moriatur filius, pater vivat, quaesitum
est, quid iuris sit. respondit morte filii condictionem
competere, si modo ipsi potius filio quam patri
donaturus dederit. alioquin, si quasi ministerio eius
pater usus sit, ipsius patris mortem spectandam esse.
idque iuris fore et si de persona servi quaeratur.
liberto octoginta habenti fundus
quadraginta legatus est. is die cedente legati decessit
extraneo herede instituto. respondit posse patronum
partem debitam vindicare. nam videri defunctum
mortis tempore ampliorem habuisse rem centum, cum
hereditas eius propter computationem legati pluris
venire possit. neque referre, heres institutus repudiet
legatum liberto relictum nec ne. nam et si de lege
Falcidia quaeratur, tale legatum quamvis repudiatum
in quadrantem hereditatis imputatur legatariis.
in privatis negotiis pater filium vel
filius patrem iudicem habere potest.
centum Capuae dari stipulatis fideiussorem
accepisti. ea pecunia ab eo similiter ut ab
ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam
Capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti
aestimetur, quanti eius vel actoris interfuerit eam summam
Capuae potius quam alibi solvi. nec oportebit,
quod forte per reum steterit, quo minus tota centum
Capuae solverentur, obligationem fideiussoris augeri.
neque enim haec causa recte comparabitur obligationi
usurarum. ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem
una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem
aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque
differentiae manifestissimum argumentum esse puto,
quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit
et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat,
ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam
quae petetur Capuae solutam esse.
cum quis in diem mercem stipulatus
fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio
spectanda est, quo satis acceperit.
si posteaquam pupillus ad pubertatem
pervenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram
fecerit, certum est et fructuum nomine et usurarum
medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri.
cum in diem duobus sociis fundus sit
addictus, uno ex his pretium adiciente etiam pro ipsius
parte a priore venditione discedi rectius existimatur.
cum is, qui sub condicione debet,
manumittat fideicommissi causa, lex aelia sentia
locum habet. si miles iure militari testamento facto
libertates dederit in fraudem creditorum et non solvendo
moriatur, impediuntur libertates.
si quis legatum sibi adscripserit,
tenetur poena legis coneliae, quamvis inutile legatum
sit. nam et eum teneri constat, qui eo testamento,
quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure
fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc verum
est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non
signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus
non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti
exhibendis locum habet. prius enim oportet esse aliquod
testamentum vel non iure factum, ut senatus
consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum
recte dicitur, quod, si adulterinum non esset,
verum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur
et non iure factum testamentum id appellatur, in quo
si omnia rite facta essent, iure factum diceretur. si
institutus heres exheredationem nominatim filii vel
aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.
similiter et is, qui libertatem sua manu ademit
servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa
data erant, senatus consulto tenetur. si
patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et
venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum
bonorum possessionis contra tabulas habere
possit. et magis placet non posse. nec tamen huic
consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id,
quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter
venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut
mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet,
ne eorum uterque merito debito careat.
cum quaeritur, an in eum, qui in
legatione sit, actio dari debeat, non tam interest, ubi
quis aut crediderit aut dari stipulatus sit, quam illud,
an id actum sit, ut legationis tempore solveretur.
"mercis" appellatione homines non
contineri Mela ait. et ob eam rem mangones non mercatores,
sed venaliciarios appellari ait, et recte.
vir uxori donationis causa rem
viliori pretio addixerat et in id pretium creditori suo
delegaverat. respondit venditionem nullius momenti
esse et, si creditor pecuniam a muliere peteret, exceptionem
utilem fore, quamvis creditor existimaverit
mulierem debitricem mariti fuisse. nec id contrarium
videri debere ei, quod placeat, si quando in hoc mulier
mutuata est, ut marito crederet, non obstaturam exceptionem,
si creditor ignoraverit in quam causam
mulier mutuaretur, quoniam quidem plurimum intersit,
utrum cum muliere quis ab initio contrahat an alienam
obligationem in eam transferat. tunc enim diligentio
rem esse debere. si mulier dixisset sibi rem dotis
nomine obligatam et creditor curasset ei pecuniam
dotis solvi, qui idem pignus acciperet, mulieri etiam
pecunia credita deberetur. si possessor creditor adversus
eam serviana agentem exciperet "si non voluntate
eius pignus datum esset", replicationem mulieri
senatus consulti non profuturam, nisi creditor scisset
etiam aliam pecuniam ei deberi. mulier et Titius,
cum in rem communem mutuarentur, eiusdem pecuniae
rei facti sunt. non omnimodo mulierem pro parte socii
videri intercessisse dicebat. nam si ob eam causam
mutuati fuerint, ex qua, si creditor pecuniam non dedisset,
maius damnum mulier passura fuerat, veluti
quod communis insula fulta non esset vel quod fundus
communis in publicum committeretur, potius esse, ut
senatus consulto locus non sit. at si in aliquam emptionem
mutua pecunia sit accepta, tunc pro parte intercessionem
factam videri et ideo creditorem partem
dumtaxat pecuniae a muliere petere posse. quod si
totum petierit, exceptione pro parte summovetur.
tutor pupilli decesserat herede instituto
Titio. cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam
male gesta tutela existimaretur, persuadente matre
pupilli, ut suo periculo adiret, adit stipulatusque de
ea est indemnem se eo nomine praestari. si ex ea
causa Titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem
conveniret, negavit exceptioni senatus consulti locum
esse, quando vix sit, ut aliqua apud eundem pro eo
ipso intercessisse intellegi possit. nec dissimilem huic
propositioni ex facto agitatam. cum quidam vir praetorius
decessisset duobus filiis superstitibus, quorum
alter impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset
et eum paterna hereditate abstinere vellet, mandatu
uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo
solum se hereditati miscuisse. ubi similiter se
respondisse Iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo
damnum eo nomine passus esset, non impediri eum
senatus consulto, quo minus a muliere rem servaret.
in proposita specie et illud tractandum est, an is, qui
mandato mulieris adierit, si damnum ob id patiatur,
quod debitores hereditarii solvendo non fuerint, senatus
consulto locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes
mulier susceperit. magis autem est, ut ne ob
hanc quidem causam senatus consultum locum habeat,
quando non ea mente fuerit, ut pro his intercederet,
sed tutoris adversus pupillum et ceteros forte creditores
indemnem heredem praestaret. denique si ponamus
mulierem in emptionem hereditatis eo nomine
damnum pati, quod debitores hereditarii solvendo non
sint, nulla puto dubitatio erit, quin senatus consulto
locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum
praestiterit. quid ergo si, cum propterea de adeunda
hereditate dubitaret Titius, quod parum idonea nomina
debitorum viderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut,
quanto minus a quoquo eorum servari posset, ipsa
praestaret. prope est, ut sit intercessio. cum haberes
Titium debitorem et pro eo mulier intercedere vellet
nec tu mulieris nomen propter senatus consultum sequereris,
petit a me mulier mutuam pecuniam solutura
tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, in quam rem
mutuaretur, atque ita numerare me tibi iussit. deinde
ego, quia ad manum nummos non habebam, stipulanti
tibi promisi. quaesitum est, si eam pecuniam a muliere
petam, an exceptio senatus consulti ei prosit. respondit
videndum, ne non sine ratione dicatur eius loco. qui
pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum
illi, quamvis ignoraverit mulierem intercedere,
exceptio adversus creditorem detur, ne in mulierem
mandati actio competat, ita mihi quoque adversus te
utilis exceptio detur mihique in mulierem actio denegetur,
quando haec actio periculo mulieris futura sit.
et haec paulo expeditius dicenda, si prius, quam ego
tibi pecuniam solverim, compererim eam intercessisse.
ceterum si ante solverim, videndum, utrumne nihilo
minus mulieri quidem exceptio adversus me dari debeat
et ego tibi condicere pecuniam possim, an vero
perinde habendum sit, ac si initio ego pecuniam mulieri
credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses. quod
quidem magis dicendum existimavit, ut sic senatus consulto
locus non sit. sicuti et cum debitorem suum mulier
deleget, intercessioni locus non sit. quae postea non recte
comparari ait, quando delegatione debitoris facta mulier
non obligetur, at in proposito alienam obligationem in
se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit.
si Postumus a primo gradu exheredatus,
a secundo praeteritus sit, quamvis eo tempore
nascatur, quo ad heredes primo gradu scriptos pertineat
hereditas, secundum tamen gradum vitiari placet
ad hoc, ut praetermittentibus institutis ipse heres existat.
immo et si defuncto eo heredes instituti omiserint
hereditatem, non posse substitutos adire. itaque et si
a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus, a
tertio exheredatus sit et viventibus primis et deliberantibus
decedat, quaeri solet omittentibus primis aditionem
utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an
potius ad legitimos heredes pertineat hereditas. quo et
ipso casu rectius existimari putavit ad legitimos eam
pertinere. nam et cum duobus heredibus institutis et in
singulorum locum facta substitutione a primis exheredatus
Postumus, a secundis praeteritus fuerit, si alter
ex institutis omiserit, quamvis Postumus excludatur,
non tamen magis substitutum admitti. quod vulgo
dicitur eum gradum, a quo filius praeteritus sit, non
valere, non usquequaque verum esse ait. nam si primo
gradu heres institutus sit filius, non debere eum a
substitutis exheredari. ideoque si filio et Titio heredibus
institutis Titio Maevius substitutus sit, omittente
Titio hereditatem Maevium eam adire posse, quamvis
filius secundo gradu exheredatus non sit. si quis ita
scripserit. "ille, quem scio ex me natum non esse, exheres
esto", hanc exheredationem ita nullius momenti
esse ait, si probetur ex eo natus. non enim videri
quasi filium exheredatum esse. cum elogium pater,
cum filium exheredaret, proposuisset et adiecisset
propter eam causam exheredare, probaturque patrem
circa causam exheredationis errasse.
si filius heres institutus sit omisso
Postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim
moriatur filius, Postumo non nato nepotem tam patri
quam avo suum heredem futurum. quod si nemo filio
substitutus sit et solus ipse institutus sit, tunc quia eo
tempore, quo is moriatur, certum esse incipit neminem
ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato
patri heres existet. sicut evenire solet, cum sub ea
condicione, quae in ipsius potestate erit, filius heres
institutus, prius quam ei pareret, moriatur.
vivo filio si nepos exheredatur,
nocebit ei exheredatio ad bona libertorum avitorum.
si ita scriptum fuerit. "Titius,
immo Seius heres esto", Seium solum heredem fore
respondit. sed et si ita. "Titius heres esto. immo
Seius heres esto", idem erit dicendum.
"Stichus, immo Pamphilus liber esto".
Pamphilum liberum futurum respondit. quodammodo
enim emendasse errorem suum testatorem. idemque
iuris fore etiam, si ita scriptum fuerit. "Stichus liber
esto, immo Pamphilus liber esto".
quidam testamento ita heredes
instituit. "Titia filia mea heres esto. si quid mihi liberorum
me vivo mortuove nascetur, tunc qui virilis
sexus unus pluresve nascentur, ex parte dimidia et
quarta, qui feminini sexus una pluresve natae erunt,
ex parte quarta mihi heres sit". Postumus ei natus est.
consulebatur, quota ex parte Postumus heres esset.
respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam,
ex his filiam quattuor, Postumum tres habituros,
quia filiae totus as, Postumo dodrans datus est, ut
quarta portione amplius filia quam Postumus ferre
debeat. ideo si Postuma quoque nata esset, tantundem
sola filia, quantum uterque Postumorum habituri essent.
itaque in proposito cum as filiae, dodrans Postumo sit
datus, viginti unam partes fieri, ut filia duodecim,
novem filius habeat. in testamento ita scriptum est.
"Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius ex parte
una, Maevius ex parte una, Seius ex partibus duabus
heredes mihi sunto". consulebatur quid iuris esset.
respondit hanc scripturam illam interpretationem accipere
posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat,
ceteri autem quasi sine partibus instituti ex reliquo
dextante heredes sint. quem dextantem ita dividi
oportet, ut Seius quincuncem, Attius et Maevius alterum
quincuncem habeant.
ex duobus impuberibus ei, qui
supremus moreretur, heredem substituit. si simul morerentur,
utrique heredem esse respondi, quia supremus
non is demum qui post aliquem, sed etiam post
quem nemo sit, intellegatur, sicut et e contrario proximus
non solum is qui ante aliquem, sed etiam is ante
quem nemo sit intellegitur. filium impuberem et
Titium heredes instituit. Titio Maevium substituit, filio,
quisquis sibi heres esset ex supra scriptis, substituit.
Titius omisit hereditatem, Maevius adiit. mortuo deinde
filio putat magis ei soli ex substitutione deferri pupilli
hereditatem, qui patris quoque hereditatem adierit.
etiamsi contra patris tabulas bonorum possessio petita
sit, substitutio tamen pupillaris valet, et legata omnibus
praestanda sunt, quae a substitutione data sunt.
quod constitutum est, ut testamentum
militiae tempore factum etiam intra annum post
missionem valeret, quantum ad verba eius ad eos dumtaxat
qui mitti solent id beneficium pertinere existimavit.
secundum quod neque praefectos neque tribunos
aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt,
hoc privilegium habituros.
qui servum suum heredem institutum
adire iusserat, priusquam ille adiret, furiosus est
factus. negavit recte servum aditurum, quoniam non
nisi voluntate domini adquiri hereditas potest, furiosi
autem voluntas nulla est.
pupillum etiam eo tutore auctore,
qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait.
eum, qui duobus testamentis eiusdem
testatoris heres scribitur, cum dubitet, num posterius
falsum sit, ex neutro eorum posse adire hereditatem
placet. filius familias heres scriptus patrem
suum certiorem fecerat videri sibi solvendo esse hereditatem.
pater rescripserat sibi parum idoneam renuntiari
itaque debere eum diligentius explorare et ita
adire, si idoneam comperisset. filius acceptis litteris
patris adiit hereditatem. dubitatum est, an recte adisset.
probabilius diceretur, quamdiu persuasum ei non sit
solvendo esse hereditatem, patrem non obligasse. sed
et si quis ita dixerit. "si solvendo hereditas est, adeo
hereditatem", nulla aditio est.
si duobus filiis emancipatis alter
heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit,
quamvis verbis edicti parum expressum sit, tamen non
posse eum petere bonorum possessionem respondit,
quia iudicium patris secutus sit. nec enim emancipatum,
si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessionem,
sive ab heredibus institutis sive ab his, qui
contra tabulas petierint, acceperit. sed illud observandum,
ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in
eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen
non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum
possessionem accepisset. ut hactenus deteriorem causam
suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus,
eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque
legata praestare cogatur. quod si is qui in potestate
est heres institutus sit, quoniam necessarius
heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere
posse bonorum possessionem, si modo hereditati se
non inmiscuerit. tunc enim, quia iudicium patris comprobasse
videtur, in eodem loco quo emancipatum
haberi debere. filius in adoptiva familia uxore ducta
filium sustulit eumque post mortem patris adoptivi
emancipavit. hunc nepotem contra tabulas avi naturalis
decreto posse petere bonorum possessionem respondit.
item si filius emancipatus sublato filio et emancipato
adrogandum se dederit et mortuo adoptivo patre decesserit,
et contra patris et contra avi tabulas ex decreto
hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin
ab omnium bonis excluderetur.
nepos qui in potestate mansit et
filius suus heredes instituti sunt. nepoti legatum dedit.
pater eius emancipatus petit bonorum possessionem.
nepos legato contentus est. quidam in eum solum, qui
in potestate esset, legati actionem nepoti dandam responderunt,
quia ei nihil auferatur et emancipatus
partem filii sui occupet, in qua onus legatorum non
consisteret. sed rectius dicetur in emancipatum solum
dandam esse actionem nepoti, et quidem non ultra
quadrantem.
filium emancipatum dotem, quam filiae
suae nomine dedit, conferre non debere, quia non,
sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita
et in patris, a quo sit profecta.
si eum, qui se patrem familias dicat,
ego in mea potestate esse et iussu meo adisse hereditatem
dicam, tam de hereditate agi oportere quam ad
interdictum de filio ducendo iri debere ait.
decessit, quem ego filium meum et in
mea potestate esse dico. existit impubes, qui eum
patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat.
decretum necessarium esse respondit. item emancipatus
decessit intestato superstite filio impubere, qui se
ei suum esse dicit. ego contendo ante emancipationem
conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona
emancipati ad me pertinere. et quidem hunc filium
esse constat. sed hactenus de statu eius quaeritur,
quod in potestate patris fuerit nec ne. sententia tamen
edicti procul dubio ex carboniano admittitur.
"bonorum" appellatio, sicut hereditatis,
universitatem quandam ac ius successionis et
non singulas res demonstrat.
cum hereditas petita sit, eos fructus,
quos possessor percepit, omnimodo restituendos, etsi
petitor eos percepturus non fuerat.
edicto praetoris bonorum possessio
his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in
integrum restituti sunt. rei autem capitalis damnatus
intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio
sit. cum autem in relegationem quis erit, ad
bonorum possessionem admittitur.
bonorum possessionem ab alio adgnitam
ratam haberi oportere eo tempore, quo adhuc
in ea causa sit, ut peti possit. itaque post centensimum
diem rata haberi non potest. an autem et si mortuus
fuisset qui petisset vel furere coeperit, ratum haberi
possit, videamus. nam si in universum perinde haberi
debet, ac si tunc, cum ratum habeat, per eum bonorum
possessionem petat, frustra his casibus ratum habetur.
sed illud consequens futurum etiam si paeniteat illum
petisse, ratum haberi non posse, quod utique sit absurdum.
rectius itaque dicitur neutram eorum causam
impedire ratihabitionem.
qui usum fructum areae legaverat,
insulam ibi aedificavit. ea vivo eo decidit vel deusta
est. usum fructum deberi existimavit. contra autem
non idem iuris esse, si insulae usu fructu legato area,
deinde insula facta sit. idemque esse, et si scyphorum
usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum
scyphi. licet enim pristina qualitas scyphorum restituta
sit, non tamen illos esse, quorum usus fructus legatus
sit. stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto
usu fructu. Titius decessit. quaesitum est, quid
mihi heredem eius praestare oportet. respondit referre,
qua mente usus fructus exceptus sit. nam si quidem
hoc actum est, ut in cuiuslibet persona usus fructus
constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum.
sin autem id actum sit, ut promissori dumtaxat usus
fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius
debiturum. hoc ita se habere manifestius in causa
legatorum apparere. etenim si heres, a quo detracto
usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento
ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin
heres eius plenam proprietatem sit debiturus. idemque
et si sub condicione similiter legatum sit et pendente
condicione heres decessit. usus fructus servi Titio
legatus est. cum per heredem staret, quo minus praestaretur,
servus mortuus est. aliud dici non posse ait,
quam in id obligatum esse heredem, quanti legatarii
intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore
in diem, in quo servus sit mortuus, usus fructus
aestimetur. cui illud quoque consequens esse, ut, si
ipse Titius moriatur, similiter ex eo tempore, quo mora
sit facta, in diem mortis aestimatio usus fructus heredi
eius praestaretur.
*[Iulianus Lib. xxxv Dig. scripsit, si
duobus heredibus institutis deducto usu fructu proprietas
legetur, ius adcrescendi heredes non habere. nam videri
usum fructum constitutum, non per concursam divisum].*
ideoque amissa pars usus fructus ad legatarium eundemque
proprietarium redibit.
si proprietas fundi duobus, usus fructus
uni legatus sit, non trientes in usu fructu habent, sed
semissem duo, semissem fructuarius. item contra, si
duo fructuarii et unus fundi legatarius sit.
filio familias vel servo aedium usu
legato et utile legatum esse existimo et eodem modo
persecutionem eius competituram, quo competeret, si
fructus quoque legatus esset. itaque non minus absente
quam praesente filio servove pater dominusve in
his aedibus habitabit.
etsi contra tabulas patris petita sit
a pupillo bonorum possessio in substitutum tamen eius
actionem legati dandam esse ita, ut augeantur praeter
ea quod filius extraneis non debuerit. sic et crescere
a substituto data legata, si per bonorum possessionem
plus ad filium pervenisset, quemadmodum et ipse filius
plus exceptis deberet. his consequens esse existimo,
ut, si impubes ex asse scriptus sit et per bonorum
possessionem semis ei ablatus sit, substitutus in partem
legati nomine exoneretur, ut, quemadmodum portio,
quae per bonorum possessionem accesserit, auget legata,
ita et hic quae abscesserit minuat.
* quia, et si omnes petissent
bonorum possessionem, semis nepotis inter eum et
patrem eius divideretur.
si servus legatus vivo testatore fugisse
dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit
reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare
heres debeat, in quo a testatore sit relicta. si id quod
ex testamento mihi debes quilibet alius servo meo
donaverit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et
maxime, si ignorem meam factam esse. alioquin consequens
erit, ut etiam, si tu ipse servo meo eam
donaveris, invito me libereris. quod nullo modo recipiendum
est, quando ne solutione quidem invito me
a facta libereris. cum homo Titio legatus esset, quaesitum
est, utrum arbitrium heredis est quem velit dandi
an potius legatarii. respondi verius dici electionem
eius esse, cui potestas sit qua actione uti velit, id est
legatarii. huiusmodi legatum "illi aut illi, uter eorum
prior capitolium ascenderit" utile esse evidenti argumento
probari ait, quod constet usum fructum libertis
legatum et qui eorum supervixerit proprietatem utiliter
legari. idque et de herede instituendo dicendum existimavit.
Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius
a te herede mihi legavit. si quidem non ex lucrativa
causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat,
sin duabus, tunc magis placet inutile esse legatum,
quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari
possit. sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum
deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legaverit
fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam,
legatum utile erit, quia non sum habiturus. idem iuris
erit et si pecuniam a me legaverit. multo magis, si in
priore testamento fideicommissum sit. item si in priore
testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit
ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar.
item si domino heres exstitero, qui non esset solvendo,
cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua
obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem. si
ita scriptum erit. "amplius quam Titio legavi heres
meus Seio decem dato", dubitandum non erit, quin et
Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem
debeatur. nam et usitatum fere est sic legare. "Lucio
Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot". si
ei cui nihil legatum est cum hac adiectione "hoc
amplius" aliquid legetur, minime dubitandum est, quin
id quod ita legaverit debeatur. multoque minus dubitandum,
si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus
fuero. "amplius quam mihi debes decem dare spondes".
quin decem debeantur. si servus alienus liber esse
iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait. nam
cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per
eam legatum infirmari, quod alioquin valeret, et si
solum datum fuisset. qui quinque in arca habebat
ita legavit vel stipulanti promisit "decem quae in arca
habeo". et legatum et stipulatio valebit, ita tamen, ut
sola quinque vel ex stipulatione vel ex testamento debeantur.
ut vero quinque quae deerunt ex testamento
peti possint, vix ratio patietur. nam quodammodo certum
corpus, quod in rerum natura non sit, legatum
videtur. quod si mortis tempore plena summa fuerat
et postea aliquod ex ea deperierit. sine dubio soli
heredi deperit. si servus legatus sit et moram heres
fecerit. periculo eius et vivit et deterior fit, ut, si debilem
forte tradat, nihilo minus teneatur. cum quid
tibi legatum fideive tuae commissum sit, ut mihi restituas,
si quidem nihil praeterea ex testamento capias,
dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin
etiam culpam te mihi praestare debere existimavit.
sicut in contractibus fidei bonae servatur, ut, si quidem
utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa,
sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.
qui margarita Titio pignori dederat, filium heredem
instituit et filiam exheredavit, deinde ita cavit. "te,
Titi, rogo fideique tuae committo, uti margarita, quae
tibi pignori dedi, vendas et deducto omni debito tuo
quod amplius erit id omne filiae meae restituas". ex
ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere
posse, ut is actiones suas adversus debitorem ei praestaret.
hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem
intellegendum eius scilicet, quod pretium
pignoris summam debiti excedat. non autem mirandum,
si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso
obstringatur. nam et cum in testamento ita scribatur.
"te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum servum manumittas"
vel "Sempronio quid praestes", parum quidem
apte scribi, verum aeque intellegendum heredis fidei
commissum, ut pecuniam Titio praestaret. ideoque et
ipsum Titium cum herede acturum et libertatem servo
vel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.
Avidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam
quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leviores
taxaverat. placuit hoc fideicommissum utile totum esse.
cum volgari modo dies legatorum profertur,
nihil eam rem ad dotis relegationem pertinere
ait, quia suum diem habeat.
*[scyphi electione data si non omnibus
scyphis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem
manere placet]*- nec solum si fraude heredis, sed
etiam si alia qualibet causa id evenerit.
Stichus habet in peculio Pamphilum.
hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis
aestimationem solvit. deinde Stichum testamento manumisit
eique peculium legavit. quaesitum est, an quod
Pamphili nomine praestitum sit, ex peculio vel ipsius
Pamphili vel Stichi deducendum sit. respondit Pamphili
quidem de peculio utique deducendum, quantacumque
ea summa esset, id est etiam si eum noxae
dedere expedisset. quidquid enim pro capite servi
praestitum sit, in eo debitorem eum domini constitui.
quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio
Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere.
quaesitum est, si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam
domino debuisset nec ea ex peculio eius servari
posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi
possit deducere. negavit. neque enim simile id superiori
esse. ibi enim propterea pretium vicarii deducendum,
quod eo nomine ipse Stichus ob defensionem vicarii
sui domino debitor constituatur, at in proposito quia
Stichus nihil debeat, ex eius peculio nihil esse deducendum,
sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in
suo peculio esse intellegi non potest.
qui quadringenta habebat, trecenta
legavit. deinde fundum tibi dignum centum aureis sub
hac condicione legavit, si legi Falcidiae in testamento
suo locus non esset. quaeritur, quid iuris est. dixi hanc quaestionem esse, qui tractatus apud
dialecticos? dicitur. etenim quidquid
constituerimus verum esse, falsum repperietur. namque
si legatum tibi datum valere dicamus, legi Falcidiae
locus erit ideoque deficiente condicione non
debebitur. rursus si, quia condicio deficiat, legatum
valiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit. porro
si legi locus non sit, exsistente condicione legatum
tibi debebitur. cum autem voluntatem testatoris eam
fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum
legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus
tui legati condicionem defecisse. quid ergo dicemus,
si ducenta legavit et tibi similiter sub eadem condicione
ducenta legata esse proponantur. nam aut
exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut
totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra
voluntatem testatoris existimabitur. rursus partem deberi
rationi non congruit, quando necesse est totius
legati condicionem vel exstitisse vel defecisse. ergo
per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit.
quare cum quis tale quid consequi velit, sic consequetur.
"si quo amplius legavi vel legavero, quam
per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum
quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod
Titio dedi heres meus damnas esto dare". qui ducenta
in bonis relinquebat, legavit mihi centum praesenti
die, tibi aeque centum sub condicione. post
aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex
reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius
quam viginti quinque reciperet. legis Falcidiae ratio
ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei
debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis,
qui verbi gratia efficient quinque. cum igitur
triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab
utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum
est. licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum
tamen est aliquanto uberius esse meum legatum.
quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse,
quantum ex fructibus eius heres perceperit, secundum
quod in proposita specie computationem ita iniri
oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres
conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in
meo quam in tuo legato est.
cum fideicommissum peteretur, heres
confessus est debere. arbiter ad restituendum datus
comperit nihil deberi. quaesitum est, an possit absolvere.
respondi posse interesse, qua ex causa nihil
debeatur. nam si ob id, quod nullum fideicommissum
fuerit, non debere eum absolvere. si vero quia testator
forte solvendo non erat aut quod heres omne solutum
esse apud praetorem dixerat et, cum controversia et
conputatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, salvo
officio eum absoluturum. has enim partes eius esse,
ut, si in computatione nihil inveniatur, possit absolvere.
sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet,
ut absolvatur.
si quando quis uxori suae ea, quae
vivus donaverat volgari modo, leget, non de aliis donationibus
videri eum sentire ait, quam de his quae iure
valiturae non sunt. alioquin et frustra legaturus sit
atque si ita exprimat. "quae uxori iure donavero" vel
ita. "quae uxori manumissionis causa donavero, ea ei
lego". nam inutile legatum futurum est. heres, cuius
fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum
daret, fundum Titio vendidit. cum electio ei relinquitur
utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet,
praetoris officio convenire existimo, ut, si pecuniam
Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. ita enim
eadem causa constitueretur, quae futura esset, si alienatus
fundus non fuisset, quando etiam adversus ipsum
heredem officium praetoris sive arbitri tale esse deberet,
ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque
minoris quam centum aestimaretur.
qui filium et nepotem heredem instituerat,
certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent
nepoti per fideicommissum dederat excepto Kalendario.
mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones
debitorum erant, pecunia numerata inventa est.
plerisque videbatur vix verosimile esse, ut testator de
pecunia numerata sensisset. ego autem illud dignum
animadversione existimabam, cum quis Kalendarium
praestari alicui voluerit, utrumne nomina dumtaxat
debitorum praestari voluisse intellegendus est an vero
etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen
Kalendario destinata fuerit. et magis puto, quemadmodum,
si exactae pecuniae et rursus collocatae essent,
permutatio nominum non peremeret vel minueret fideicommissum,
ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc Kalendario,
id est nominibus faciendis destinatae essent,
eidem fideicommisso cedere debeant. quin etiam ullud
quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus
exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae,
eidem tamen rationi fuerint destinatae, fideicommisso
cedant.
ex asse heres institutus partem hereditatis
mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus
cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi
totam ex senatus consulto restituit. quandoque condicio
extiterit, an fructus partis tuae restituere tibi
debeam, non immerito dubitabatur. et plerisque placet
non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur,
si sua sponte adisset, sufficiat autem ius
tuum tibi integrum conservari, non etiam meliorem
condicionem tuam fieri. idem tamen existimabant, si
ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi
aeque quadrantem sub condicione restituere rogatus
sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me
adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse
restituendum. sed nec lege Falcidia in proposita
specie usurum me puto, quamvis scriptus heres, si
sponte adisset, uteretur.
et ideo non potest videri boni viri
arbitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat,
ne ad exitem controversia deducantur. ad duas
res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione
non excluditur et rem in iudicium deducit.
si ita quis stipuletur. "sive navis
ex asia venerit sive Titius consul factus fuerit", utra
prius condicio exstitisset, stipulatio committetur et
amplius committi non potest. sed enim cum ex duabus
disiunctivis condicionibus altera defecerit, necesse est,
ut ea, quae exstiterit, stipulationem committat.
haec stipulatio "quamdiu res non
defendatur", simul atque defendi coeperit aut defendi
debere desierit, resolvitur.
pater dotem a se datam absente
filia petit et ratam rem habituram eam cavit. ea prius
quam ratum haberet, mortua est. negavit committi
stipulationem, quia et si verum sit ratum eam non
habuisse, nihil tamen mariti intersit dotem restitui,
com patri etiam mortua filia salva esse dos debeat.
procurator cum ab eo aes alienum exegerat, qui tempore
liberaretur, ratam rem dominum habiturum cavit.
deinde post tempus liberato iam debitore dominus
ratam rem habet. posse debitorem agere cum procuratore
existimavit, cum iam debitor liberatus sit. argumentum
rei, quod, si nulla stipulatio interposita sit, condictio
locum adversus procuratorem habitura sit. in
locum autem condictionis interponi stipulationem.
cum eiusdem generis plures res
simul veneant, veluti comoedi vel chorus, referre ait,
in universos an in singulos pretium constituatur, ut
scilicet interdum una, interdum plures venditiones
contractae intellegantur. quod vel eo quaeri pertinere,
ut, si quis eorum forte morbosus vel vitiosus sit, vel
omnes simul redhibeantur. interdum etsi in singula
capita pretium constitutum sit, tamen una emptio est,
ut propter unius vitium omnes redhiberi possint vel
debeant, scilicet cum manifestum erit non nisi omnes
quem empturum vel venditurum fuisse, ut plerumque
circa comoedos vel quadrigas vel mulas pares accidere
solet, ut neutri non nisi omnes habere expediat.
* non tamen ei consequens esse, ut
et, si ipsi domino nuptura in dotem eum dederit, committi
stipulationem dicamus, quamvis aeque indotata
mulier futura sit, quaniam quidem, etiamsi verum sit
habere ei non licere servum, illud tamen verum non
sit iudicio eum evictum esse. ex empto tamen contra
venditorem mulier habet actionem.
fundum, cuius usus fructus Attii
erat, mihi vendidisti nec dixisti usum fructum Attii
esse. hunc ego Maevio detracto usu fructu tradidi.
Attio capite minuto non ad me, sed ad proprietatem
usum fructum redire ait, neque enim potuisse constitui
usum fructum eo tempore, quo alienatus esset. sed
posse me venditorem te de evictione convenire, quia
aequum sit eandem causam meam esse, quae futura
esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset. si per
alienum fundum mihi viam constitueris, evictionis
nomine te obligari ait. etenim quo casu, si per proprium
constituentis fundum concessa esset via, recte
constitueretur, eo casu, si per alienum concederetur,
evictionis obligationem contrahit. cum tibi Stichum
venderem, dixi eum statuliberum esse sub hac condicione
manumissum "si navis ex asia venerit", is
autem "si Titius consul factus fuerit" manumissus erat.
quaerebatur, si prius navis ex asia venerit ac post
Titius consul fiat atque ita in libertatem evictus sit, an
evictionis nomine teneatur. respondit non teneri
eum. etenim dolo malo emptorem facere, cum prius
exstiterit ea condicio, quam evictionis nomine exsolverit.
item si post biennium liberum fore dixi, qui
post annum libertatem acceperit, et post biennium in
libertate evincatur, vel decem dare iussum dixerim
quinque et is decem datis ad libertatem pervenerit,
magis esse, ut his quoque casibus non tenear.
fundus mihi tecum communis est.
partem tuam mihi tradidisti et ad eundem viam per
vicinum tuum proprium. recte eo modo servitutem
constitutam ait neque quod dici soleat per partes nec
adquiri nec imponi servitutes posse isto casu locum
habere. hic enim non per partem servitutem adquiri,
utpote cum in id tempus adquiratur, quo proprius
meus fundus futurus sit.
et generaliter si alieni servi nomine,
qui tibi iustam servitutem serviret, noxali tecum egerim
tuque eum mihi noxae dederis. sive me possidente
dominus eum vindicet, exceptione doli mali, nisi litis
aestimationem offerat, eum summovere possum, sive
ipse possideat, publiciana mihi datur, et adversus excipientem
"si dominus eius sit" utilem mihi replicationem
doli mali profuturam et secundum haec usu quoque
me capturum, quamvis sciens alienum possideam. alioquin
si aliter constituatur, futurum, ut summa iniquitate
bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso iure
noxalis actio adversus eam competit, necessitas ei
imponatur, ut litis aestimationem sufferat. eademque
dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu
praetoris eum duxerim, quoniam isto quoque casu
iustam causam possidendi habeo.
si convenerit, ut alius praetor, quam
cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur
mutata voluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur
eiusmodi conventioni stare.
mandasti filio meo, ut tibi fundum
emeret. quod cum cognovissem, ipse eum tibi emi.
puto referre, qua mente emerim. nam si propter ea,
quae tibi necessaria esse scirem, et te eius voluntatis
esse, ut emptum habere velles, agemus inter nos negotiorum
gestorum, sicut ageremus, si aut nullum omnino
mandatum intercessisset, aut Titio mandasses et ego,
quia per me commodius negotium possim conficere,
emissem. si vero propterea emerim, ne filius mandati
iudicio teneatur, magis est, ut ex persona eius et ego
tecum mandati agere possim et tu mecum actionem
habeas de peculio, quia et si Titius id mandatum
suscepisset et, ne eo nomine teneretur, ego emissem,
agerem cum Titio negotiorum gestorum, et ille tecum
et tu cum illo mandati. idem est, et si filio meo mandaveris,
ut pro te fideiuberet, et ego pro te fideiusserim.
si proponatur te Titio mandasse, ut pro te
fideiuberet, meque, quod is aliqua de causa impediretur
quo minus fideiuberet, liberandae fidei eius causa
fideiussisse, negotiorum gestorum mihi competit actio.
etenim quodcumque servus ita gerit,
voluntate domini gerere intellegendus est. et magis
hoc apparebit, si aut de institoria actione quaeratur,
aut si proponatur maiorem annis viginti quinque negotium
aliquod gerendum minori mandasse et illum in
ea re deceptum esse.
sed postquam socius servi communis
nomine de peculio in solidum damnatus esset, si apud
socium res peculiares intercidant, nihilo minus utile
erit iudicium communi dividundo ad reciperandam
partem pecuniae. alioquin iniquum fore, si tota ea res
ad damnum eius qui iudicium acceperit pertineat, cum
utriusque domini periculum in rebus peculiaribus esse
debeat. nam et eum, qui mandatu domini defensionem
servi suscepit, omne quod bona fide praestiterit servaturum,
quamvis peculium postea interciderit. haec
ita, si neutrius culpa intervenerit. etenim dominum,
cum quo de peculio agitur, si paratus sit rebus peculiaribus
petitori cedere, ex causa audiendum putavit,
scilicet si sine dolo malo et frustratione id
faciat.
pater cum filiae suae nomine dotem
daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusve liberis
superstitibus deducta parte tertia reliqua dos sibi aut
post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate
habebat reddatur. deinde haec ita fieri stipulatus est.
post mortem eius mulier in matrimonio decesserat relictis
filiis. quaesitum est, an ex stipulatione duas
partes illi petere possint. respondi posse. etenim vim
eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua
esset, dos patri redderetur, et perinde habendum, ac
si talis stipulatio interposita fuisset. "si navis ex asia
venerit, mihi aut post mortem meam Lucio Titio dari
spondes". nam et si post mortem stipulatoris navis
venisset, heredi deberi.
quaesitum est, si is, cui liber homo
bona fide serviret, decesserit eique is heres extiterit,
qui liberum eum esse sciat, an aliquid per eum adquirat.
non esse ait, ut hic bona fide possessor videatur,
quando sciens liberum possidere coeperit, quia et
si fundum suum quis legaverit, heres, qui eum legatum
esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet.
et multo magis si testator eum alienum bona fide
emptum possedit. et circa servorum igitur operam ac
ministerium eandem rationem sequendam, ut, sive
proprii sive alieni vel legati vel manumissi testamento
fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id
non ignorarent, adquiratur. etenim simul haec fere
cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos
suos faciat bona fide possessor, eodem per servum ex
opera et ex re ipsius ei adquiratur.
si de eo fundo, quem, cum possiderem,
pignori tibi dedi, servus tuus te deiciat, adhuc te
possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum servum
possessionem retineas. si forte colonus, per quem
dominus possideret, decessisset. propter utilitatem receptum
est, ut per colonum possessio et retineretur et
contineretur. quo mortuo non statim dicendum eam
interpellari, sed tunc demum, cum dominus possessionem
apisci neglexerit. aluid existimandum ait, si
colonus sponte possessione discesserit. sed haec ita
esse vera, si nemo extraneus eam rem interim possederit,
sed semper in hereditate coloni manserit. servum
tuum a Titio bona fide emi et traditum possedi,
deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres,
celare coepi. non ideo magis hoc tempore clam possidere
videri me ait. nam retro quoque, si sciens tuum
servum non a domino emerim et, cum clam eum possidere
coepissem, postea certiorem te fecerim, non ideo
desinere me clam possidere. si servum meum bonae
fidei emptori clam abduxerim, respondit non videri me
clam possidere, quia neque precarii rogatione neque
conductione suae rei dominum teneri et non posse
causam clandestinae possessionis ab his duabus causis
separari.
quod volgo traditum est eum, qui
existimat se quid emisse nec emerit, non posse pro
emptore usucapere, hactenus verum esse ait, si nullam
iustam causam eius erroris emptor habeat. nam si
forte servus vel procurator, cui emendam rem mandasset,
persuaserit ei se emisse atque ita tradiderit,
magis esse, ut usucapio sequatur.
ancilla fugitiva quemadmodum sui
furtum facere intellegitur, ita partum quoque contrectando
furtivum facit.
traiecticiae pecuniae nomine, si ad
diem soluta non esset, poena (uti adsolet) ob operas
eius qui eam pecuniam peteret in stipulationem erat
deducta. is qui eam pecuniam petebat parte exacta
petere desierat, deinde interposito tempore interpellare
instituerat. consultus respondit eius quoque temporis,
quo interpellatus non esset, poenam peti posse. amplius
etiamsi omnino interpellatus non esset. nec aliter non
committi stipulationem, quam si per debitorem non
stetisset, quo minus solveret. alioquin dicendum et si
is, qui interpellare coepisset, valetudine impeditus
interpellare desisset, poenam non committi. de illo
sane potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit,
an, quamvis pecuniam postea offerat, nihilo minus
poena committatur. et hoc rectius dicitur. nam et si
arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit
neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non
committi poenam respondit. adeo ut et illud servius
rectissime existimaverit, si quando dies, qua pecunia
daretur, sententia arbitri conprehensa non esse, modicum
spatium datum videri. hoc idem dicendum et
cum quid ea lege venierit, ut, nisi ad diem pretium
solutum fuerit, inempta res fiat.
huiusmodi stipulatio interposita est.
"si Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos
singulos dena dari spondes." post triennium condicio
exstitit. an huius temporis nomine agi possit, non immerito
dubitabitur. respondit eam stipulationem utilem
esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam
condicionem intercesserint, praestatio in id tempus
collata intellegatur, ut sententia eius sit talis. tunc
cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam
praeteriti temporis habita ratione, dena praestentur.
quaesitum est, si, cum in annos decem
proximos usum fructum de te dari stipulatus
essem, per te steterit quo minus dares et quinquennium
transierit, quid iuris sit. item si Stichi decem annorum
proximorum operas de te dari stipulatus sim et similiter
quinquennium praeteriit. respondit eius temporis
usum fructum et operas recte peti, quod per te transactum
est quo minus darentur.
si quis stipulatus sit in annos singulos,
quoad in italia esset vel ipse vel promissor, et
alteruter rei publicae causa abesse coeperit, officium
praetoris est introducere utilem actionem,
videlicet ne cui officium publicum vel damno
vel compendio sit.
eadem dicemus et si ita concepta stipulatio
fuerit. "si quinquennio proximo Romae fuerit", vel ita.
"si Romae non fuerit, centum dare spondes".
cum quis sibi aut Titio dari
stipulatus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio
solvi dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit,
cum stipulatio interponeretur. ceterum sive in adoptionem
sive in exilium ierit vel aqua et igni ei interdictum
vel servus factus sit, non recte ei solvi dicendum.
tacite enim inesse haec conventio stipulationi
videtur "si in eadem causa maneat". si debitorem
meum iusserim Titio solvere, deinde Titium vetuerim
accipere et debitor ignorans solverit, ita eum liberari
existimavit, si non ea mente Titius nummos acceperit,
ut eos lucretur. alioquin, quoniam furtum eorum sit
facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem
quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione
tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit
condictionem furtivam, quam adversus Titium habet,
mihi praestare. sicuti servatur, cum maritus uxori
donaturus debitorem suum iubeat solvere. nam ibi
quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem
non liberari, sed exceptione eum adversus maritum
tuendum esse, si condictionem, quam adversus mulierem
habet, praestet. furti tamen actionem in proposito
mihi post divortium competituram, quando mea intersit
interceptos nummos non esse.
si is, apud quem rem deposueris,
apud alium eam deponat et ille dolo quid admiserit,
ob dolum eius, apud quem postea sit depositum,
eatenus eum teneri apud quem tu deposueris, ut
actiones suas tibi praestet.
de peculio cum domino actum
est. is damnatus solvit. et fideiussores pro servo acceptos
liberari respondit. eandem enim pecuniam in
plures causas solvi posse argumentum esse, quod, cum
iudicatum solvi satisdatum est et damnatus reus solvat,
non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et
ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse,
quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem
esse solverit, heres non liberetur. tunc enim propterea
id evenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam
dando repetitionem eius haberet. qui hominem promisit
si statuliberum solvat, magis puto non esse exspectandam
condicionem. sed et creditorem agere
posse et illi condictionem competere. quod si interim
condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis
pendente condicione solvit per errorem et antequam
condiceret, condicio exstiterit. illud nullo modo dici
conveniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari
debitorem, quamvis, si vivente eo defecerit, liberaretur,
quando isto casu nullo tempore perfecte hominem
meum feceris. alioquin prope erit, ut etiam, si eum
servum, in quo usus fructus alienus est, mihi solveris
isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus
videaris. quod nullo modo probandum est, sicuti
si communem solvisses isque decessisset. si quis
pro eo reverso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa
abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit,
an fideiussor liberetur. quod Iuliano non placebat,
et quidem si cum fideiussore experiundi potestas
non fuit. sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto
actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem,
qui hominem promissum occidit. qui pro
te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligatiotionem
dedit. post idem heredem te instituit. quamvis
ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen
pignus obligatum manebit. at si idem alium fideiussorem
dederit atque ita heredem te instituerit, rectius
existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit,
eum quoque qui fideiusserit liberari.
heres a debitore hereditario fideiussorem
accepit, deinde hereditatem ex Trebelliano
restituit. fideiussoris obligationem in suo statu manere
ait idemque in hac causa servandum, quod servaretur,
cum heres, contra quem emancipatus filius bonorum
possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideoque in
utraque specie transeunt actiones. non est novum,
ut fideiussor duabus obligationibus eiusdem pecuniae
nomine teneatur. nam si in diem acceptus mox pure
accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori
heres exstiterit, idem erit. servo tuo
pecuniam credidi. eum tu manumisisti. deinde eundem
fideiussorem accepi. si quidem in eam obligationem
fideiubeat, quae adversus te intra annum sit,
obligari eum ait. sin vero in naturalem suam, potius
ut nihil agatur. non enim intellegi posse, ut quis pro
se fideiubendo obligetur. quod si hic servus manumissus
fideiussori suo heres existat, durare causam
fideiussionis putavit et tamen nihilo minus naturalem
obligationem mansuram, ut, si obligatio civilis pereat.
solutum repetere non possit. nec his contrarium esse,
quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria
obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio civilis
cum eodem esse non potest. retro quoque si fideiussor
servo manumisso heres exstiterit, eadem adversus eum
obligatio manet, quamvis et naturaliter teneatur nec
pro se quis fideiubere possit. quod si stipulator
reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris obligationem
peremit, sive civilis sive tantum naturalis in
reum fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem
pro ipso obligatur esse. quod si idem stipulator
fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam
fideiussoris obligationem peremit. argumentum rei,
quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori,
aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum.
cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis,
eum, qui pro te fideiussit, posse et pro Titio fideiubere
respondit, quamvis eandem pecuniam eidem debiturus
sit. nec tamen inanem eam creditori futuram. nonnullis
enim casibus emolumentum habituram, veluti si
ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat. tunc enim
confusa prima obligatione posteriorem duraturam.
cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quaeritur,
an, quasi ipse a se exegerit, habeat adversus
reum mandati actionem, respondit, cum reus obligatus
maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem
pecuniam exegisse. itaque ex stipulatu potius quam
mandati agere debebit.
si hereditatem mihi Lucii Titii vendideris
ac post debitori eiusdem heres existas, actione
ex empto teneberis. quod simplicius etiam in illa
propositione procedit, cum quis ipse creditori suo
heres exstitit et hereditatem vendidit.
quae dotis nomine certam pecuniam
promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem
dotis distracto matrimonio sibi solvi. ea nulla data
dote obierat eodem marito suo herede relicto. is
damnosam hereditatem eius adierat. nihilo minus
stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem
debitricis intellegeretur secum pensasse. nec ad rem
pertinere, quod solvendo non esset hereditas, quando
ceteris etiam creditoribus teneatur.
eius, qui in provincia Stichum servum
Kalendario praeposuerat, Romae testamentum recitatum
erat, quo idem Stichus liber et ex parte heres
erat scriptus. qui status sui ignarus pecunias defuncti
aut exegit aut credidit, ut interdum stipularetur et
pignora acciperet. consulebatur quid de his iuris esset.
placebat debitores quidem ei qui solvissent liberatos
esse, si modo ipsi quoque ignorassent dominum decessisse.
earum autem summarum nomine, quae ad
Stichum pervenissent, familiae erciscundae quidem
actionem non competere coheredibus, sed negotiorum
gestorum dari debere. quas vero pecunias ipse credidisset,
eas non ex maiore parte, quam ex qua ipse
heres sit, alienatas esse. nam et si tibi in hoc dederim
nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me
ignorans dederis, accipientis non facies. neque enim
sicut illud receptum est, ut debitores solventes ei
liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos
alienaret. quare si nulla stipulatio intervenisset,
neque ut creditam pecuniam pro parte coheredis peti
posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque
esset, referret, quemadmodum stipulatus esset. nam si
nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari
stipulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus.
quod si sibi dari stipulatus esset, dicendum hereditati
eum adquisisse. sicut enim nobismet ipsis ex re nostra
per eos, qui liberi vel alieni servi bona fide serviant,
adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri.
post aditam vero a coheredibus hereditatem non
aeque idem dici potest, utique si scierint eam sibi
coheredem datum, quoniam tunc non possunt videri
bonae fidei possessores esse, qui nec possidendi animum
haberent. quod si proponatur coheredes eius id
ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint,
potest adhuc idem responderi. quo quidem casu illud
eventarum, ut, si suae condicionis coheredis iste servus
habeat, invicem bona fide servire videantur.
nihil refert, utrumne ab initio sine
causa quid datum sit an causa, propter quam datum
sit, secuta non sit.
qui balneum ex calendis proximis
conduxerat, pactus erat, ut homo eros pignori locatori
esset, donec mercedes solverentur. idem ante calendas
Iulias eundem erotem alii ob pecuniam creditam
pignori dedit. consultus, an adversus hunc creditorem
petentem erotem locatorem praetor tueri deberet, respondit
debere. licet enim eo tempore homo pignori
datus esset, quo nondum quicquam pro conductione
deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa eros
esse coepisset, ut invito locatore ius pignoris in eo
solvi non posset, potiorem eius causam habendam.
amplius etiam sub condicione creditorem tuendum
putabat adversus eum, cui postea quicquam deberi
coeperit, si modo non ea condicio sit, quae invito debitore
impleri non possit. sed et si heres ob ea
legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei
suae convenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam
creditam pignori dedit ac post condicio legatorum
exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius
pignus datum esset, existimavit. Titia praedium
alienum Titio pignori dedit, post Maevio. deinde domina
eius pignoris facta marito suo in dotem aestimatum
dedit. si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis
Maevii pignus convalescere placebat. tunc enim priore
dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis
debitoris inveniatur. in proposito autem maritus emptoris
loco est. atque ideo, quia neque tunc cum Maevio
obligaretur neque cum Titio solveretur in bonis mulieris
fuerit, nullum tempus inveniri, quo pignus Maevii convalescere
possit. haec tamen ita, si bona fide in dotem
aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignoravit
Maevio obligatum esse.
Lucius Titius Stichum magistrum navis
praeposuit. is pecuniam mutuatus cavit se in refectionem
navis eam accepisse. quaesitum est, an non aliter
Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret
pecuniam in refectionem navis esse consumptam. respondit
creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia
crederetur, navis in ea causa fuisset, ut refici deberet.
etenim ut non oportet creditorem ad hoc adstringi, ut
ipse reficiendae navis curam suscipiat et negotium
domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat
probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita
illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei
magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri
non potest, quam si illud quoque scierit necessariam
refectioni pecuniam esse. quare etsi in ea causa fuerit
navis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia
credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non
debere in solidum adversus dominum navis actionem
dari. interdum etiam illud aestimandum, an in eo
loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur,
comparari potuerit. quid enim, inquit, si ad
velum emendum in eiusmodi insula pecuniam quis
crediderit, in qua omnino velum comparari non potest.
et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere
praestare. eadem fere dicenda ait et si de institoria
actione quaeratur. nam tunc quoque creditorem
scire debere necessariam esse mercis comparationem,
cui emendae servus sit praepositus, et sufficere, si in
hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse
curam suscipiat. an in hanc rem pecunia eroganda est.
deposui apud filium familias decem
et ago depositi de peculio. quamvis nihil patri filius
debeat et haec decem teneat, nihilo magis tamen
patrem damnandum existimavit, si nullum praeterea
peculium sit. hanc enim pecuniam, cum mea maneat,
non esse peculii. denique quolibet alio agente de peculio
minime dubitandum ait computari non oportere.
itaque ad exhibendum agere me et exhibitam vindicare
debere. si nuptura filio familias dotis nomine
certam pecuniam promiserit et divortio facta agat de
dote cum patre, utrumne tota promissione an deducto
eo, quod patri filius debeat, liberari eam oporteret.
respondit tota promissione eam liberandam esse, cum
certe et si ex promissione cum ea ageretur, exceptione
doli mali tueri se posset. Stichus habet in peculio
Pamphilum qui est decem, idem Pamphilus debet domino
quinque. si agatur de peculio Stichi nomine,
placebat aestimari debere pretium Pamphili et quidem
totem non deducto eo, quod domino Pamphilus debet.
neminem enim posse intellegi ipsum in suo peculio
esse. hoc ergo casu damnum dominum passurum, ut
pateretur, si cuilibet alii servorum suorum peculium
non habenti credidisset. idque ita se habere evidentius
appariturum ait, si Sticho peculium legatum esse
proponatur. qui certe si ex testamento agat, cogendus
non est eius, quod vicarious suus debet, aliter quam ex
peculio ipsius deductionem pati. alioquin futurum, ut,
si tantundem vicarius domino debeat, ipse nihil in
peculio habere intellegatur, quod certe est absurdum.
servo quem tibi vendideram pecuniam credidi. quaesitum
est, an ita mihi in te actio de peculio dari debeat,
ut deducatur id, quod apud me ex eo remanserit.
quod quidem minime verum est, nec intererit, intra
annum quam vendiderim an postea experiar. nam nec
ceteris quidem, qui tunc cum eo contraxerint, in me
actio datur. in contrarium quoque agentibus mecum
his, qui antea cum eo servo contraxissent, non deducam
id, quod postea mihi debere coeperit. ex quo
apparet onus eius peculii, quod apud me remanserit,
ad posterioris temporis contractus pertinere non debere.
servus in rem domini pecuniam
mutuatus sine culpa eam perdidit. nihilo minus posse
cum domino de in rem verso agi existimavit. nam et
si procurator meas in negotia mea impensurus pecuniam
mutuatus sine culpa eam perdiderit, recte eum
hoc nomine mandati vel negotiorum gestorum acturum.
cum Sticho vicario servi tui Pamphili contraxi. actio
de peculio et in rem verso ita dari debet, ut, quod
vel in tuam ipsius rem vel in peculium Pamphili versum
sit, comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo vel
alienato Sticho agatur. quod si Pamphilo mortuo agam,
magis est, ut, quamvis Stichus vivat, tamen de eo,
quod in peculio Pamphili versum est, non nisi intra
annum quam is decessit actio dari debeat. etenim
quodammodo de peculio Pamphili tum experiri videbor,
sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer.
nec nos movere debet, quod Stichus de cuius peculio
agitur vivat, quando non aliter ea res in peculio eius
esse potest, quam si Pamphili peculium maneat. eadem
ratio efficiet, ut id, quod in peculio Pamphili versum
sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod
tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod vero in
tuam rem versum fuerit, praestetur etiam non deducto
eo quod Pamphilus tibi debet.
si pro uno reo intercessit mulier,
adversus utrumque restituitur actio creditori.
qui negotia Lucii Titii procurabat,
is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam
ad eum emisit, qua significaret certam summam
ex administratione apud se esse eamque creditam sibi
se debiturum cum usuris semissibus. quaesitum est,
an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae
peti possint. respondit non esse creditam. alioquin
dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam
creditam fieri posse. nec huic simile esse, quod, si
pecuniam apud te depositam convenerit ut creditam
habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant,
tui fiunt. item quod, si a debitore meo iussero te accipere
pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum
est. his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecuniam
dare vellet, argentum vendendum dedisset,
nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum. et
tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius
fore, qui accepisset argentum. et in proposito igitur
dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem,
ut, quamvis ipsius periculo nummi fierent, tamen
usuras, de quibus convenerit, praestare debeat. cum
heres ex parte esses, mandavi tibi, ut praedium hereditarium
mihi emeres certo pretio. emisti. pro coheredum
quidem partibus non dubie mandati actio est
inter nos. pro tua autem parte posse dubitari ait,
utrumne ex empto an mandati agi oporteat. neque
enim sine ratione quem existimaturum pro hac parte
sub condicione contractam emptionem. quod quidem
maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam
emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse,
propter mandatum meum alii vendere nolueris,
an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si
alii vendideris, an heredi meo tenearis. nam si quidem
sub condicione emptio facta videtur, potest agi, quemadmodum
si quaevis alia condicio post mortem exstitisset.
sin vero perinde mandati agendum sit, ac si
alienum fundum emi mandassem, morte insecuta, cum
id scieris, resoluto mandato nullam tibi actionem cum
herede meo fore. sed et si mandati agendum esset,
eadem praestanda, quae praestarentur, si ex empto
ageretur.
Titius Sempronio triginta dedit
pactique sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum,
quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret
computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum
nomine praestitum foret, quam earum usurarum
quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius
praestitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem
et usuras summa tributorum excessisset, id quod
amplius esset Titius Sempronio praestaret. neque de
ea re ulla stipulatio interposita est. Titius consulebat,
id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset,
quam tributorum nomine praestitisset, qua actione ab
eo consequi possit. respondit pecuniae quidem creditae
usuras nisi in stipulationem deductas non deberi.
verum in proposito videndum, ne non tam faenerata
pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter
eos contractum, nisi quod ultra semissem consecuturus
esset. sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniae
creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam
sine dolo malo vel amisisset vel vacuam habuisset,
dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse.
quare tutius esse praescriptis verbis in factum actionem
dari, praesertim cum illud quoque convenisset, ut quod
amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur,
sorti decederet. quod ipsum ius et causam pecuniae
creditae excedat.
hominem certum pro te dari fideiussi
et solvi. cum mandati agatur, aestimatio eius ad
id potius tempus, quo solutus sit, non quo agatur, referri
debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus
utilis ea actio est. aliter in stipulatione servatur. nam
tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per
promissorem steterit, quo minus sua die solveret, aut
per creditorem, quo minus acciperet. etenim neutri
eorum frustratio sua prodesse debet.
servus, quem de me cum peculio
emisti, priusquam tibi traderetur, furtum mihi fecit.
quamvis ea res quam subripuit interierit, nihilo minus
retentionem eo nomine ex peculio me habiturum ait,
id est ipso iure ob id factum minutum esse peculium,
eo scilicet, quod debitor meus ex causa condictionis
sit factus. nam licet, si iam traditus furtum mihi
fecisset, aut omnino condictionem eo nomine de peculio
non haberem aut eatenus haberem, quatenus ex
re furtiva auctum peculium fuisset, tamen in proposito
et retentionem me habiturum et, si omne peculium
penes te sit, vel quasi plus debito solverim posse me
condicere. secundum quae dicendum. si nummos, quos
servus iste mihi subripuerat, tu ignorans furtivos esse
quasi peculiares ademeris et consumpseris, condictio
eo nomine mihi adversus te competet, quasi res mea
ad te sine causa pervenerit.
si rem, quam servus venditus subripuisset
a me venditore, emptor vendiderit eaque in rerum
natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum
actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium,
quod tuum esse existimares, cum esset meum, gessisses.
sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem
quae ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias
legatas solvisses, quandoque de ea solutione
liberarer.
si sciens alienam rem ignoranti mihi
vendideris, etiam priusquam evincatur utiliter me ex
empto acturum putavit in id, quanti mea intersit meam
esse factam. quamvis enim alioquin verum sit venditorem
hactenus teneri, ut rem emptori habere liceat, non
etiam ut eius faciat, quia tamen dolum malum abesse
praestare debeat, teneri eum, qui sciens alienam, non
suam ignoranti vendidit. id est maxime, si manumissuro
vel pignori daturo vendiderit.
*[si sumptus, quos in erudiendum
hominem emptor fecit, in tantum pretium excedisse proponas,
ut non sit cogitatum a venditore de tanta summa,
iniquum videtur in magnam quantitatem obligari venditorem],*
cum et forte idem mediocrium facultatium sit.
et non ultra duplum periculum eum subire oportet.
cum mancipium morbosum vel vitiosum
servus emat et redhibitoria vel ex empto dominus
experiatur, omnimodo scientiam servi, non domini
spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini
nomine emerit et certum incertumve mandante
eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est servum,
cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et
rursus delictum eiusdem, quod in contrahendo admiserit,
domino nocere debet, sed si servus mandatu
domini hominem emerit, quem dominus vitiosum esse
sciret, non tenetur venditor. circa procuratoris personam,
cum quidem ipse scierit morbosum vitiosum
esse, non dubitandum, quin, quamvis ipse domino
mandati vel negotiorum gestorum actione sit obstrictus,
nihilo magis eo nomine agere possit. at cum ipse
ignorans esse vitiosum mandatu domini qui id sciret
emerit et redhibitoria agat, ex persona domini utilem
exceptionem ei non putabat opponendam.
si duos servos quinis a te emam et
eorum alter evincatur, nihil dubii fore, quin recte eo
nomine ex empto acturus sim, quamvis alter decem
dignus sit, nec referre, separatim singulos an simul
utrumque emerim.
si, soluturus pecuniam tibi, iussu
tuo signatam eam apud nummularium, quoad probaretur,
deposuerim, tui periculi eam fore Mela libro decimo
scribit. quod verum est, cum eo tamen, ut illud
maxime spectetur, an per te steterit, quo minus in
continenti probaretur. nam tunc perinde habendum
erit, ac si parato me solvere tu ex aliqua causa accipere
nolles. in qua specie non utique semper tuum
periculum erit. quid enim, si inopportuno tempore vel
loco optulerim. his consequens esse puto, ut etiam, si
et emptor nummos et venditor mercem, quod invicem
parum fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris
periculo sint (utique si ipse eum, apud quem deponerentur,
elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia
emptio perfecta sit.
si fundus quem mihi locaveris
publicatus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi
frui liceat, quamvis per te non stet, quo minus id
praestes. quemadmodum, inquit, si insulam aedificandam
locasses et solum corruisset, nihilo minus teneberis.
nam et si vendideris mihi fundum isque priusquam
vacuus traderetur publicatus fuerit, tenearis ex
empto. quod hactenus verum erit, ut pretium restituas,
non ut etiam id praestes, si quid pluris mea intersit
eum vacuum mihi tradi. similiter igitur et circa conductionem
servandum puto, ut mercedem quam praestiterim
restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non
fuerim, nec ultra actione ex conducto praestare cogeris.
nam et si colonus tuus fundo frui a te aut ab eo prohibetur,
quem tu prohibere ne id faciat possis, tantum
ei praestabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam
lucrum eius continebitur. sin vero ab eo interpellabitur,
quem tu prohibere propter vim maiorem aut potentiam
eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem
remittere aut reddere debebis.
et haec distinctio convenit illi, quae a servio
introducta et ab omnibus fere probata est, ut, si aversione
insulam locatam dominus reficiendo, ne ea conductor
frui possit, effecerit, animadvertatur, necessario
necne id opus demolitus est. quid enim interest, utrum
locator insulae propter vetustatem cogatur eam reficere
an locator fundi cogatur ferre iniuriam eius, quem
prohibere non possit. intellegendum est autem nos
hac distinctione uti de eo, qui et suum praedium
fruendum locaverit et bona fide negotium contraxerit,
non de eo, qui alienum praedium per fraudem locaverit
nec resistere domino possit, quominus is colonum frui
prohibeat. cum fundum communem habuimus et
inter nos convenit, ut alternis annis certo pretio eum
conductum haberemus, tu, cum tuus annus exiturus
esset, consulto fructum insequentis anni corrupisti.
agam tecum duabus actionibus, una ex conducto, altera
ex locato. locati enim iudicio mea pars propria, conducti
autem actione tua dumtaxat propria in iudicium
venient. deinde ita notat. nonne quod ad meam partem
attinebit, communi dividundo praestabitur a te
mihi damnum. recte quidem notat, sed tamen etiam
servi sententiam veram esse puto, cum eo scilicet, ut,
cum alterutra actione rem servaverim, altera perematur.
quod ipsum simplicius ita quaeremus, si proponatur
inter duos, qui singulos proprios fundos haberent, convenisse,
ut alter alterius ita conductum haberent, ut
fructus mercedis nomine pensaretur.
quae fundum in dote habebat,
divortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est
cum viro, uti decem in dotem acciperet et fundum
sibi restitueret, ac datis decem, priusquam fundus ei
restitueretur, in matrimonio decessit. illud ex bona
fide est et negotio contracto convenit, ut fundus, quasi
sine causa penes maritum esse coeperit, condicatur.
et hoc evidentius circa actionem pigneraticiam apparebit.
etenim si, cum fundum Cornelianum pignoris
causa tibi tradidissem, postea ex conventione fundum
Titianum in hoc tibi tradiderim, ut Cornelianum mihi
restitueres. minime puto dubitandum erit, quin statim
recte pigneraticia ad recipiendum Cornelianum agere
possim.
si marito debitori fundi id quod
debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.
quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit,
in arbitrio esse mariti, quid in dote sit. quod si
Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet,
doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in
dotem esse. his consequens esse ait, ut, si Cornelianum
aut Sempronianum fundum debenti id quod
debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse
malit. plane utrum velit, alienaturum. alterum alienari
non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in
eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari
velit.
quod si fundus in dotem aestimatus
datus sit, ut electio esset mulieris, negavit alienari
fundum posse. quod si arbitrio mariti sit, contra esse.
Titia divortium a Seio fecit. hanc
Titius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi
postulat. ipsa se matrem familias dicit et de dote
agere vult. quaesitum est, quae partes iudicis sint.
respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua
potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam
actionem, sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in
potestate esse.
redintegrato matrimonio si iterum
divortium factum erit, ob res amotas prioris divortii
causa, item ob impensas donationesque priore matrimonio
factas manere actionem existimavit.
cum patri familias mora facta
sit, iam in herede eius non quaeritur mora. nam tunc
heredi proximo hereditario iure ea competet ideoque
ad ceteros quoque deinceps transmittitur.
tutor ita recte non datur. "illi aut
illi filiis meis, utri eorum volet, Titius tutor esto"? quid
enim dicemus, si Titius constituere nolit, utri ex filiis
tutor esse velit. ita autem recte tutor dabitur.
"Titius si volet illi filio meo tutor esto".
rem mihi commodasti. eandem
subripuisti. deinde cum commodati ageres nec a te
scirem esse subreptam, iudex me condemnavit et solvi.
postea comperi a te esse subreptam. quaesitum est,
quae mihi tecum actio sit. respondit furti quidem non
esse, sed commodati contrarium iudicium utile mihi
fore. in exercitu contubernalibus vasa utenda communi
periculo dedi ac deinde meus servus subreptis
his ad hostes profugit et postea sine vasis receptus
est. habiturum me commodati actionem cum contubernalibus
constat pro cuiusque parte. sed et illi
mecum furti servi nomine agere possunt, quando et
noxa caput sequitur. et si tibi rem periculo tuo utendam
commodavero eaque a servo meo subripiatur,
agere mecum furti possis servi nomine.
si servus pignori datus creditori
furtum faciat, liberum est debitori servum pro noxae
deditione relinquere. quod si sciens furem pignori
mihi dederit, etsi paratus fuerit pro noxae dedito apud
me relinquere, nihilo minus habiturum me pigneraticiam
actionem, ut indemnem me praestet. eadem servanda
esse Iulianus ait etiam cum depositus vel commodatus
servus furtum faciat.
si heres generaliter servum quem
ipse voluerit dare iussus sciens furem dederit isque
furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait.
sed quoniam illud verum est heredem in hoc teneri,
ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem
praestet et hunc pro noxae dedito relinquat.
si servus communis uni ex dominis
furtum fecerit, communi dividundo agi debere
placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum
praestet aut parte cedat. cui consequens videtur esse,
ut etiam, si alienaverit suam partem, similiter et cum
emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput
sequatur. quod tamen non eo usque producendum ait,
ut etiam, si liber sit factus, cum ipso agi posse dicamus,
sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset. ex his
igitur apparere et mortuo servo nihil esse, quod actor
eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiva
ad socium pervenerit. his etiam illud consequens
esse ait, ut et si is servus, quem mihi pignori dederis,
furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar,
uti similiter aut damnum decidas aut pro noxae
deditione hominem relinquas. idem dicendum de
eo, quem convenisset in causa redhibitionis esse, uti,
quemadmodum accessiones et fructus emptor restituere
cogitur, ita et e contrario venditor quoque vel damnum
decidere vel pro noxae deditione hominem relinquere
cogatur. nisi quod in his amplius sit, quod, si
sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni
modo damnum praestare cogendus est. id enim bonae
fidei convenire. sed in actione empti praecipue
spectandum esse, qualem servum venditor repromiserit.
quod vero ad mandati actionem attinet, dubitare se
ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum
praestari debere, et quidem hoc amplius quam in
superioribus causis servandum, ut, etiamsi ignoraverit
is, qui certum hominem emi mandaverit, furem esse,
nihilo minus tamen damnum decidere cogatur. iustissime
enim procuratorem allegare non fuisse se id
damnum passurum, si id mandatum non suscepisset.
idque evidentius in causa depositi apparere. nam licet
alioquin aequum videatur non oportere cuiquam plus
damni per servum evenire, quam quanti ipse servus
sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum,
quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi
causa susceperit, damnosum esse, et sicut in
superioribus contractibus, venditione locatione pignore,
dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse
dictum sit, ita in his culpam eorum, quorum causa
contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam
certe mandantis culpam esse, qui talem servum emi
sibi mandaverit, et similiter eius qui deponat, quod
non fuerit diligentior circa monendum, qualem servum
deponeret. circa commodatum autem merito aliud
existimandum, videlicet quod tunc eius solius commodum,
qui utendum rogaverit, versetur. itaque eum qui
commodaverit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit
non ultra pretium servi quid amissurum. quin etiam
paulo remissius circa interpretationem doli mali debere
nos versari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis
interveniat. haec ita puto vera esse, si
nulla culpa ipsius, qui mandatum vel depositum susceperit,
intercedat. ceterum si ipse ultro ei custodiam
argenti forte vel nummorum commiserit, cum alioquin
nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum
est. locavi tibi fundum, et (ut adsolet)
convenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent.
si eos clam deportaveris, furti tecum agere posse aiebat.
sed et si tu alii fructus pendentes vendideris et emptor
eos deportaverit, consequens erit, ut in furtivam causam
eos incidere dicamus. etenim fructus, quamdiu solo
cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia voluntate
domini eos percipere videatur, suos fructus facere.
quod certe in proposito non aeque dicitur. qua enim
ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine
cogat. statuliberum, qui, si decem dederit,
liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat.
pendante iudicio servus datis decem heredi ad libertatem
pervenit. quaeritur, an non aliter absolutio fieri
debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori
dedisset. referre existimavit, unde ea pecunia data
esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec
saltem praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem
servus pervenisset, noxae deditus ei, cui deditus
esset, daturus fuerit. si vero ex peculio, quia nummos
heredis dederit, quos utique is passurus eum non fuerit
ei dare, contra statuendum.
cum postulassem, ut mihi damni
infecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur,
aedes tuae corruerunt et damnum mihi dederunt.
potius esse ait, ut nihil novi praetor constituere debeat
et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri
coeperim. at si cum praetor ut promitteres decrevisset
et te non promittente ire me in possessionem iussisset
et prius, quam eo venissem, corruerunt, perinde omnia
servanda esse existimavit, atque si posteaquam in possessionem
venissem damnum datum esset. damni
infecti nomini in possessionem missus possidendo dominium
cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi
obligatas persequi vult. non sine ratione dicetur, nisi
impensas, quas in refectionem fecerim, mihi praestare
sit paratus, inhibendam adversus me persecutionem.
cur ergo non emptori quoque id tribuendum est, si
forte quis insulam pigneratam emerit. non recte haec
inter se comparabuntur, quando is qui emit sua voluntate
negotium gerat ideoque diligentius a venditore
sibi cavere et possit et debeat. quod non aeque et de
eo, cui damni infecti non promittatur, dici potest.
cum essent mihi et tibi fundi duo
communes Titianus et Seianus et in divisione convenisset,
ut mihi Titianus, tibi Seianus cederet, invicem
partes eorum tradidimus et in tradendo dictum
est, ut alteri per alterum aquam ducere liceret. recte
esse servitutem impositam ait, maxime si pacto stipulatio
subdita sit. per plurium praedia aquam ducis
quoquo modo imposita servitute. nisi pactum vel
stipulatio etiam de hoc subsecuta est, neque eorum
cuivis neque alii vicino poteris haustum ex rivo
cedere. pacto enim vel stipulatione intervenientibus
et hoc concedi solet, quamvis nullum praedium ipsum
sibi servire neque servitutis fructus constitui potest.
qui filium impuberem heredem
instituit, Stichum ratione argenti, quod sub cura eius
esset, reddita liberum esse iusserat. is servus parte
argenti subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei
parem rationem adscripsit. consultus, an Stichus liber
esset, respondit non esse liberum. nam quod alioquin
placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det
vel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur,
pervenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona
fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut
et in alienationibus rerum pupillarium servatur. itaque
et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem
pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere,
quam si servus fraude careat. eademque et de curatore
dicenda. item quaesitum est, rationem argenti
reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni
paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa
eius perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide
adsignaverit, perveniat ad libertatem. respondit perventurum.
nam sufficere, si ex aequo et bono rationem
reddat. denique quam rationem bonus pater familias
reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem
videri
quamvis rationes reddere nihil aliud sit
quam reliqua solvere, tamen si et statuliberi et heredis
culpa, sine fraude tamen servi minus solutum sit et
bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit,
liberum fore. et nisi ita observetur, neminem, qui sub
condicione ita manumissus esset, umquam ad libertatem
perventurum, si per imprudentiam minus solutum
esset, haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes
reddere iussus sit, per aliquem errorem sine
dolo malo ita rationes ediderit, ut dominus quoque
circa computationem erraret.
si is, cui servus legatus est, rogatus
manumittere latitet, Orcinum fieri libertum respondit.
idem fore et si non legatarii, sed heredis fidei commissum
esset. sed et si non omnium, sed quorundam
heredum fidei commissum sit, aeque dicendum Orcinum
fieri. in eos autem qui latitaverint coheredibus, a quibus
redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine
dari debere vel etiam familiae erciscundae iudicio
recte eos acturos.
mortuo herede si statuliber locupletiorem
hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit
iussus, fecerit, veluti creditoribus solvendo, cibaria
familiae dando. statim eum ad libertatem esse venturum
existimavit. heres cum statuliberum decem
dare iussum venderet, condicionem pronuntiavit et
traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori
eadem decem darentur. quaerebatur, utri eorum statuliber
pecuniam dando libertatem consequeretur. respondit
heredi eum dare debere. sed et si talem legem
dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret,
respondit et hoc casu conventionem valere, quia heredi
videtur solvere, qui voluntate eius alii solvit.
si prius, quam aedificatum esset,
ageretur ius vicino non esse aedes altius tollere nec
res ab eo defenderetur, partes iudicis non alias futuras
fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cavere
iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset
ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si,
cum quis agere vellet ius sibi esse invito adversario
altius tollere, eo non defendente similiter, inquit, officio
iudicis continebitur, ut cavere adversarium iuberet, nec
opus novum se nuntiaturum nec aedificanti vim facturum.
eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet,
punietur, ut de iure suo probare necesse haberet.
id enim esse petitoris partes sustinere.
si duobus eandem rem separatim
vendiderim, ea possessio, quae utramque venditionem
praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit.
denique et si, quam rem tibi vendiderim, rursus
a te emam et Titio vendam, et meam omnem et tuam
possessionem Titio accessuram, videlicet quod et tu
mihi et ego ei possessionem praestare debeamus.
vendidi tibi servum et convenit, ut, nisi certa die pecunia
soluta esset, inemptus esset. quod cum evenerit,
quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares.
respondit id quod servetur, cum redhibitio sit facta.
hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi
venisset, ut scilicet, si venditor possessionem postea
nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod venditionem
praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo,
quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit.
fundum Titianum possides, de
cuius proprietate inter me et te controversia est, et
dico praeterea viam ad eum per fundum Sempronianum,
quem tuum esse constat, deberi. si viam petam,
exceptionem "quod praeiudicium praedio non fiat"
utilem tibi fore putavit, videlicet quod non aliter viam
mihi deberi probaturus sim, quam prius probaverim
fundum Titianum meum esse. fundi, quem tu proprium
tuum esse dicis, partem a te peto et volo simul
iudicio quoque communi dividundo agere sub eodem
iudice. item si eius fundi, quem tu possideas et ego
proprium meum esse dicam, fructus condicere tibi
velim. quaesitum est an exceptio "quod praeiudicium
fundo partive eius non fiat" obstet an deneganda sit.
et utrubique putat intervenire praetorem debere nec
permittere petitori, priusquam de proprietate constet,
huiusmodi iudiciis experiri.
egi tecum ius mihi esse aedes meas
usque ad decem pedes altius tollere. post ago ius mihi
esse usque ad viginti pedes altius tollere. exceptio rei
iudicatae procul dubio obstabit. sed et si rursus ita
agam ius mihi esse altius ad alios decem pedes tollere,
obstabit exceptio, cum aliter superior pars iure haberi
non possit, quam si inferior quoque iure habeatur.
item si fundo petito postea insula, quae e regione eius
in flumine nata erit, petatur, exceptio obstatura est.
quod debitori acceptum factum
esset mortis causa, si convaluerit donator, etiam tempore
liberato ei potest condici. namque acceptilatione
interveniente abitum ab iure pristinae obligationis
eamque in huius condictionis transfusam.
frater a fratre, cum in eiusdem
potestate essent, pecuniam mutuatus post mortem patris
ei solvit. quaesitum est, an repetere possit. respondit
utique quidem pro ea parte, qua ipse patri heres exstitisset,
repetiturum, pro ea vero, qua frater heres exstiterit,
ita repetiturum, si non minus ex peculio suo
ad fratrem pervenisset. naturalem enim obligationem
quae fuisset hoc ipso sublatam videri, quod peculii
partem frater sit consecutus, adeo ut, si praelegatum
filio eidemque debitori id fuisset, deductio huius debiti
a fratre ex eo fieret. idque maxime consequens esse
ei sententiae, quam Iulianus probaret, si extraneo quid
debuisset et ab eo post mortem patris exactum esset,
tantum iudicio eum familiae erciscundae reciperaturum
a coheredibus fuisse, quantum ab his creditor actione
de peculio consequi potuisset. igitur et si re integra
familiae erciscundae agatur, ita peculium dividi aequum
esse, ut ad quantitatem eius indemnis a coherede praestetur.
porro eum, quem adversus extraneum defendi
oportet, longe magis in eo, quod fratri debuisset, indemnem
esse praestandum. quaesitum est, si pater
filio crediderit isque emancipatus solvat, an repetere
possit. respondit, si nihil ex peculio apud patrem remanserit,
non repetiturum. nam manere naturalem
obligationem argumento esse, quod extraneo agente
intra annum de peculio deduceret pater, quod sibi
filius debuisset. contra si pater quod filio debuisset
eidem emancipato solverit, non repetet. nam hic quoque
manere naturalem obligationem eodem argumento
probatur, quod, si extraneus intra annum de peculio
agat, etiam quod pater ei debuisset computetur. eademque
erunt et si extraneus heres exheredato filio solverit
id, quod ei pater debuisset. legati satis accepi et
cum fideiussor mihi solvisset, apparuit indebitum fuisse
legatum. posse eum repetere existimavit.
filio familias vel servo herede instituto
etiam si in patris dominive poenam illicite vel
probrose datum est, nullius momenti legatum esse
respondit. non enim id solum, quod in heredes, sed
omne, quod in cuiusque lucrum aliquid ex ultima
voluntate sentientis talem poenam in testamento scriptum
sit, nullius momenti habendum.
*Paul. 7 Ad Sab. Sextus Caecilius et
illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut
discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset,
atque ea ratione eventurum, ut venalicia essent matrimonia.*
*Papin. 17 Quaest. Titio centum ita,
ut fundum emat, legata sunt. non esse cogendum Titium
cavere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum
dumtaxat emolumentum legati rediret.*
*Paul. 3 Fideicomm. si incertum sit,
an libertas praestari debeat, veluti quod sub condicione
vel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur,
cum possit aut servus mori aut condicio deficere, interim
Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere
vel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat,
quam Falcidia detraxit. caecilio placebat, si quid ex
operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in
pretium eius erogare eum debere propter legis Falcidiae
rationem.*
*Ulp. 13 Ad Sab. * si sint sui
heredes, verum hereditas ad eos non pertineat, videamus,
on mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate.
Africanus et publicius temptant dicere in casum, quo se
abstinent sui, matrem venire, et tunc ei abstent, quotiens
rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri.
quae sententia aequior est.*
*Ulp. 4 De Adulteriis. sed et si post
divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit,
aeque, quod ad verba attinet, manumittere non
poterit. et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.
Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem
praestitisse alienandis manumittendisve servis, finge, inquit,
ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam.
quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii,
ut intra sexagesimum diem finiatur. et tamen licere
mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in
adulterio vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis
attinet, manumittere, sane in hunc casum subveniendum
est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non
debeant manumitti ante finitam cognitionem.*
*Ulp. 2 De Adult. * sive iusta uxor
fuit sive iniusta, accusationem instituere vir poterit, nam
et Sextus Caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia
pertinet, et illud Homericum adfert. nec enim soli, inquit,
atridae uxores suas amant.
*Ulp. 3 De Adult. si liber homo, dum
servus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem
suam ignorat. magis admittit Caecilius actionem utilem
ipsi dandam adversus eum, qui per calumniam appetit, ne
impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem
quasi servum deduxit in quaestionem.*
*ex Ulp. 6 Fid. et Paul. 3 Fid. Sextus
Caecilius iuris antiqui conditor definivit [scil. si alter
socius communi servo fideicommissariam libertatem reliquerit,
alterum] socium per praetorem compelli suam
partem vendere, quatenus liber servus efficiatur.*
****
|