a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

[Gaius Julius Caesar] (Aulus Hirtius?)
Commentarius de bello Alexandrino
ed. René du Pontet (Oxford 1901)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78


1 Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+; ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.

2 Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Servos praeterea puberes armaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant--erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat--quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.

3 Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi venire. Paucis annis ante A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno provinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.

4 Interim dissensione orta inter Achillan, qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere vellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi traditur. Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua pari diligentia administrat.

5 Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.

6 Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur. Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Parvo vero temporis spatio haec propior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.

7 Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis videbatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.

8 Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esse consilium non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotio impetus hostium adversos ex munitionibus sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis; summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostros prohibituros. Proinde eius consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.

9 Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est. Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.

10 Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam. Quibus de causis navis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat.

11 Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam, si quid gravius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.

12 Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur. Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt. Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi valerent; praeterea nautici homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum parvulis navigiis profecissent sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.

13 Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae; naves veteres erant in occultis regiae navalibus, quibus multis annis ad navigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandream revocabant. Deerant remi: porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia sumministrabat. Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant. Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt; ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt. Caesar Rhodias navis VIIII habebat--nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat --, Ponticas VIII, +Lycias+ V, ex Asia XII. Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae. Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.

14 Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit: in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas navis videbatur. Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt. Magnum praeterea numerum minorum navigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent. Erant inter duas classis vada transitu angusto, quae pertinent ad regionem Africae--sic enim praedicant, partem esse Alexandreae dimidiam Africae--satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore videbantur.

15 Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus--neque tuum iudicium fallemus--dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in virtute constitit. Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus eceret.

16 Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto; [cum] illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.

17 Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit; [in] alteram insulae partem distinendae manus causa constratis navibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt. His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

18 Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captivorum omnino fuit sex milium.

19 Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; artiorem illum propioremque oppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri videbatur. Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat--non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur --; reliquae copiae in navibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis ex area, quae erat adversus pontem, et ex navibus contra molem.

20 In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex navibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione prodierant, sic temere in navis refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini plures ex navibus egrediebantur nostrosque acrius perturbatos insequebantur. Simul qui in navibus longis remanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabant, ne hostes navibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim telorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circumvenirentur et discessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt. Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.

21 Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est; postquam universos cedere animadvertit, in suum navigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex navigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens non nullos conservavit. Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges. Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.

22 Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostiurn expugnandis. In proelils cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrinis, +manum comprehendi multum operibus+ et ardentibus studiis militum; nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.

23 Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.

24 Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio videretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi vero id Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.

25 Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere viderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere [ex] Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis navigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis navibus insidiabantur nostris commeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum est, universam classem iubet expediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves atque in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum feliciter confecta erat. At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis. Cui subsidium nemo tulit, sive quod in ipso satis praesidi pro virtute ac felicitate eius putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant. Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.

26 Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi scientiaeque in bello et virtutis, fidei dignitatisque in amicitia Caesaris, missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum magnis copiis, quas celeriter et propensissima civitatium voluntate et sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae, Pelusium adducit: idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci--namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio velut claustris munita existimatur --, repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas integras vulneratis defessisque subiciebat, et perseverantia constantiaque oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocavit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.

27 Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili derivata [inter se] duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia [constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia] consuetudine nostra castris vallatis sustinuit; cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod risi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.

28 Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circuivectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus; prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.

29 Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.

30 Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.

31 Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem. Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigio perisse.

32 Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum, qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

33 Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse [itinere terrestri] profectus est in Syriam.

34 Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Calvinum, cui Caesar Asiam finitimasque provincias administrandas tradiderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri vastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persolvere. Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C. Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn. Domitius legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C. Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana convenerunt.

35 Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesari servaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn. Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris adventum res integra differretur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum silvestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certas opportunitates [vidit], quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.

36 Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.

37 Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.

38 Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.

39 Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.

40 Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter varieque pugnatur. Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum aversa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem. Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

41 Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.

42 Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q. Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum. Cum diversissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q. Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque vivo Cn. Pompeio bellum instauraturam esse credebat.

43 Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sive copiosiorem provinciam existimans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens sive virtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque navibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque difficultatibus coactus non ut volebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod cives Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas vivi et subita mors in magnam spem Octavium adduxit provinciae potiendae; quem tamen diutius in rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornifici et virtus Vatini versari passa non est.

44 Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.

45 Octavius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem; qua regione Vatinius insequens navigabat, non quo Octavium ibi restitisse sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreverat. Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit. Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati deinceps Octaviani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octaviana, paratior militum animis Vatiniana.

46 Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octavi impetum fecit. Celerrime fortissimeque contra illo remigante naves adversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octaviana rostro discusso ligno contineretur. Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est. Quantoque coniunctis magis navibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani; qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius Octavi quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur; propugnatores Octaviani partim in navibus iugulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octavius se in scapham confert; in quam plures cum confugerent, depressa scapha vulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem. Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit. Sequuntur hunc suae naves non nullae, quas casus ab illo periculo vindicarat.

47 At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat. Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium. +Erat in eum+ nobilissimum regionum earum oppidum coniunctissimumque Octavio. Quo ut venit, oppidani supplices se Vatinio dediderunt, comperitque ipsum Octavium parvis paucisque navigiis vento secundo regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet. Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.

48 Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculo magno tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q. Cassius Longinus, in Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causa relictus, sive consuetudine naturae suae sive odio quod in illam provinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum advertere poterat, et compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat. Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat; quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.

49 Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribus provinciae constituit exsolvere; et ut largitionis postulat consuetudo, per causam liberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret. Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur. Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur.

50 Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant. Quintam legionem novam conscribit. Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis: nec provinciae datur ulla requies.

51 Interim litteras accepit a Caesare, ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad finis Numidiae perveniret, quod magna Cn. Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas. Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur. Reditus eius fuit celerior omnium opinione: non enim labor aut vigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat.

52 Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum; quintam fore in Hispania legionem. Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridiano, cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L. Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium--nam is latus Cassi tegebat --, quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione. Clamore sublato fit a coniuratis impetus universis. Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q. Cassium legatum vulnerat. Ibi T. Vasius et L. Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant: erant enim omnes Italicenses. Ad ipsum Longinum L. Licinius Squillus involat iacentemque levibus sauciat plagis.

53 Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisque evocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur; quo in numero fuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi: nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.

54 Interim nuntiatur Laterensi vivere Cassium. Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has V. Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani, veriti ne soli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum. Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.

55 Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; +legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.+ Indicio Minuci cognoscit L. Racilium et L. Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae provincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Salvianum, qui profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, vere, ut quidam existimant, ut non nulli queruntur, coactus. Isdem cruciatibus adfectus L. Mercello . . . Squillus nominat pluris; quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Q. Sestio L. Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.

56 Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie victum amissis copiis fugisse. Qua re cognita mixtam dolore voluptatem capiebat: victoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum licentiam temporum intercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnia licere mallet. Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri; quibus parum videbatur imposuisse oneris, ampliorem pecunam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum instituit; quos ex omnibus conventibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem vocabat. Magnum hoc fuit vectigal, maius tamen creabat odium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent. Quae evocatio vehementer omnis turbavit.

57 Interim L. Titius, qui eo tempore tribunus militum in legione vernacula fuerat, nuntiat eam a legione XXX, quam Q. Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse, quae ad fretum alio itinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus unetvicesimanorum egreditur, mane pervenit +noctu+. Ibi eum diem, ut quid ageretur perspiceret, moratus Carmonem contendit. Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T. Thorium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito consilio M. Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret, Q. Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum--namque id varie nuntiabatur--consentire cum Cordubensibus; duas cohortis legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius his rebus incensus movet castra et postero die Segoviam ad flumen Singiliense venit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari provincia restitueretur.

58 Interim Thorius ad Cordubam veteres legiones adducit ac, ne dissensionis initium natum seditiosa militum suaque natura videretur, simul ut contra Q. Cassium, qui Caesaris nomine maioribus viribus uti videbatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn. Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat. Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M. Varro obtinuerat. Sed id qua mente, communis erat coniectura: certe hoc prae se Thorius ferebat; milites adeo fatebantur, ut Cn. Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens legionibus conventus obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent: nam se contra Cassium consentire cum omnibus; contra Caesarem ne facere cogerentur orare.

59 Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum videret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn. Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conventum neque M. Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et [ad] M. Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem mittit, subsidio sibi provinciaeque Caesaris causa quam primum veniret. Ipse hostili modo Cordubensium agros vastat, aedificia incendit.

60 Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore videret, causa interposita, quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus fluminis viti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamen confligitur propter locorum difficultates.

61 Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim veteranas nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam virtuti legionum confidebat. Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura--namque Ulia in edito monte posita est--et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere volebat, necessitate est deductus ut neque confligeret--cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat--neque vagari Cassium latius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.

62 Paucis diebus Q. Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis venit adiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias Hispanorum. Namque ut in civilibus dissensionibus accidere consuevit, ita temporibus illis in Hispania non nullae civitates rebus Cassi studebant, plures Marcellum fovebant. Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriam transferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.

63 Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur. Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi. Ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus--si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur --, impetum fecerunt complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.

64 Cum iter Cassio patefactum esset, castra Marcellus cum Lepido coniungit. Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suis, Cassius proficiscitur Carmonem. Sub idem tempus Trebonius proconsul ad provinciam obtinendam venit. De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit; ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret. Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.

65 Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Roma venerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severitatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum videret, tamen praeferendum existimabat, quas in provincias regionesque venisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae provinciae nullo bello premebantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris videbat sibi impendere. Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio vehementer esset inflatus quod contra Domitium Calvinum fecerat. Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus cognoscit ac statuit; reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.

66 Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua venerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit, vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicavit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, vetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+. Ipse iter inceptum simili velocitate conficere coepit.

67 Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque [coactus] in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.

68 Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L. Lentulum, C. Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.

69 Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant--excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea veteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn. Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant --, legati a Pharnace missi Caesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius adventus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.

70 Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi, cui di immortales victoriam tribuissent. Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse; quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent. Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam tune sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim [ei] Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit.

71 At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur--nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar --, lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.

72 Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus [est] oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.

73 Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque eas vallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat. Huc omnem comportatum aggerem ex castris servitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.

74 Pharnaces, cum id repente prima luce animadvertisset, copias suas omnis pro castris instruxit. Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat vallem ascendere adversus arduum collem instructis copiis coepit.

75 Caesar incredibili eius vel temeritate vel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere revocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit; cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate; qui cum omnibus casibus bellicis intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit administrari.

76 Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, initium victoriae natum est. Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.

77 Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione laetior quod+ victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.

78 Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges, civitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum--nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos--regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit. Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicavit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.


FORUM ROMANUM