Ausonii
Caesares
This text comes from an unknown edition.

I
[MONOSTICHA]


1. AUSONIUS HESPERIO FILIO S.D.
Caesareos proceres, in quorum regna secundis
consulibus dudum Romana potentia cessit,
accipe bis senos. Sua quemque monosticha signant,
quorum per plenam seriem Suetonius olim
nomina res gestas vitamque obitumque peregit.

2. MONOSTICHA DE ORDINE IMPERATORUM
Primus regalem patefecit Iulius aulam
Caesar et Augusto nomen transcripsit et arcem.
Privignus post hunc regnat Nero Claudius,
a quo Caesar, cognomen caligae cui castra dederunt.
Claudius hinc potitur regno. Post quem Nero saevus
ultimus Aeneadum. Post hunc tres, nec tribus annis:
Galba senex, frustra socio confisus inerti,
mollis Otho, infami per luxum degener aevo,
nec regno dignus nec morte Vitellius ut vir.
His decimus fatoque accitus Vespasianus
et Titus imperii felix brevitate. Secutus frater.
Quem calvum dixit sua Roma Neronem.

3. DE AETATE IMPERII EORUM MONOSTICHA
Iulius, ut perhibent, divus trieteride regnat.
Augustus post lustra decem sex prorogat annos.
Et ter septenis geminos Nero Claudius addit.
Tertia finit hiems grassantia tempora Gai.
Claudius hebdomadam duplicem trahit et Nero dirus
tantundem, summae consul sed defuit unus.
Galba senex, Otho lascive et famose Vitelli,
tertia vos Latio regnantes nesciit aestas,
......................
implet fatalem decadam sibi Vespasianus.
Ter dominante Tito cingit nova laurea Ianum.
Quindecies saevis potitur tum frater habenis.

4. DE OBITU SINGULORUM MONOSTICHA
Iulius interiit Caesar grassante senatu.
Addidit Augustum divis matura senectus.
Sera senex Capreis exul Nero fata peregit.
Expetiit poenas de Caesare Chaerea mollis.
Claudius ambiguo conclusit fata veneno.
Matricida Nero proprii vim pertulit ensis.
Galba senex periit, saevo prostratus Othone.
Mox Otho famosus, clara set morte potitus.
Prodiga succedunt perimendi sceptra Vitelli.
Laudatum imperium, mors lenis Vespasiano.
At Titus, orbis amor, rapitur florentibus annis.
Sera gravem perimunt, set iusta piacula fratrem.


II
TETRASTICHA


1.
Nunc et praedictos et regni sorte sequentes
expediam, series quos tenet imperii.
Incipiam ab divo percurramque ordine cunctos,
novi Romanae quos memor historiae.

2. IULIUS CAESAR
Imperium, binis fuerat solemne quod olim
consulibus, Caesar Iulius optinuit.
Set brevi ius regni, sola trieteride gestum:
perculit armatae factio saeva togae.

3. OCTAVIUS AUGUSTUS
Ultor successorque dehinc Octavius, idem
Caesar et Augusti nomine nobilior.
Longaeva et numquam dubiis violata potestas
in terris positum credidit esse deum.

4. TIBERIUS NERO
Praenomen Tiberi nanctus Nero prima iuventae
tempora laudato gessit in imperio.
Frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro
quae prodit vitiis, credit operta locis.

5. CAESAR CALIGULA
Post hunc castrensis caligae cognomine Caesar
successit saevo saevior ingenio,
caedibus incestisque dehinc maculosus et omni
crimine pollutum qui superavit avum.

6. CLAUDIUS
Claudius inrisae privato in tempore vitae,
in regno specimen prodidit ingenii.
Libertina tamen, nuptarum et crimina passus
non faciendo nocens, set patiendo fuit.

7. NERO
Aeneadum generis qui sextus et ultimus heres,
polluit et clausit Iulia sacra Nero.
Nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae.
Disce ex Tranquillo: set meminisse piget.

8. GALBA
Spem frustrate senex, privatus sceptra mereri
visus et imperio proditus inferior.
Fama tibi melior iuveni: set iustior ordo est
complacuisse dehinc, displicuisse prius.

9. OTHO
Aemula polluto gesturus sceptra Neroni
obruitur celeri raptus Otho exitio.
Fine tamen laudandus erit, qui morte decora
hoc solum fecit nobile, quod periit.

10. VITELLIUS
Vitae sors, mors foeda tibi, nec digne, Vitelli,
qui fieres Caesar: sic sibi fata placent.
Umbra tamen brevis imperii, quia praemia regni
saepe indignus adit, non nisi dignus habet.

11. VESPASIANUS
Quaerendi adtentus, moderato commodus usu,
auget nec reprimit Vespasianus opes.
Olim qui dubiam privato in tempore famam,
rarum aliis, princeps transtulit in melius.

12. TITUS
Felix imperio, felix brevitate regendi,
expers civilis sanguinis, orbis amor,
unum dixisti moriens te crimen habere:
set nulli de te, non tibi credidimus.

13. DOMITIANUS
Hactenus edideras dominos, gens Flavia, iustos.
Cur duo quae dederant, tertius eripuit?
Vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
sunt brevia, aeternum, quae nocuere, dolent.

14. NERVA
Proximus extincto moderatur sceptra tyranno
Nerva senex, princeps nomine, mente parens,
Nulla viro suboles. Imitatur adoptio prolem,
quam legisse iuvat, quam genuisse velit.

15. TRAIANUS
Adgreditur regimen viridi Traianus in aevo,
belli laude prior, cetera patris habens.
Hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi,
quem fateare bonum, diffiteare parem.

16. HADRIANUS
Aelius hinc subiit mediis praesignis in actis:
principia et finem fama notat gravior.
Orbus et hic, cui iunctus erit documenta daturus,
adsciti quantum praemineant genitis.

17. ANTONINUS PIUS
Antoninus abhinc regimen capit: ille vocatu
consultisque Pius, nomen habens meriti.
Filius huic fato nullus, set lege suorum
a patria sumpsit, qui regeret patriam.

18. M. ANTONINUS
Post Marco tutela datur, qui scita Platonis
flexit ad imperium, patre Pio melior.
Successore suo moriens, set principe pravo,
hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.

19. COMMODUS
Commodus insequitur pugnis maculosus harenae,
Thraecidico princeps bella movens gladio,
eliso tandem persolvens gutture poenas,
criminibus fassus matris adulterium.

20. HELVIUS PERTINAX
Helvi, iudicio et consulto lecte senati,
princeps decretis prodite, non studiis.
Quod doluit male fida cohors, errore probato,
curia quod castris cesserat imperio.

21. DIDIUS IULIANUS
Di bene, quod spoliis Didius non gaudet opimis
et cito periuro praemia adempta seni.
Tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis.
Non rapit imperium vis tua, sed recipit.

22. SEVERUS PERTINAX
Impiger egelido movet arma Severus ab Histro,
ut parricidae regna adimat Didio.
Punica origo illi, set qui virtute probaret
non obstare locum, cum valet ingenium.

23. BASSIANUS ANTONINUS SIVE CARACALLA
Dissimilis virtute patri et multo magis illi,
cuius adoptivo nomine te perhibes,
fratris morte nocens, punitus fine cruento,
inrisu populi tu, Caracalla, magis.

24. OPILIUS MACRINUS
Principis hinc custos sumptum pro Caesare ferrum
vertit in auctorem caede Alacrinus iners.
Mox cum prole ruit. Gravibus pulsare querellis
cesset perfidiam: quae patitur, meruit.

25. ANTONINUS HELIOGABALUS
Tune etiam Augustae sedis penetralia foedas,
Antoninorum nomina falsa gerens?
...................
...................

FORUM ROMANUM