Calpurnii Siculi
Bucolica
This text comes from an unknown edition.
PreviousBack to MainNext

LIBER I

Nondum solis equos declinis mitigat aestas,
quamuis et madidis incumbant prela racemis
et spument rauco feruentia musta susurro.
cernis ut ecce pater quas tradidit, Ornyte, uaccae
molle sub hirsuta latus exsplicuere genista?
nos quoque uicinis cur non succedimus umbris?
torrida cur solo defendimus ora galero?
Hoc potius, frater Corydon, nemus, antra petamus
ista patris Fauni, graciles ubi pinea denset
silua comas rapidoque caput leuat obuia soli,
bullantes ubi fagus aquas radice sub ipsa
protegit et ramis errantibus implicat umbras.
Quo me cumque uocas, sequor, Ornyte; nam mea Leuce,
dum negat amplexus nocturnaque gaudia nobis,
peruia cornigeri fecit sacraria Fauni.
prome igitur calamos et si qua recondita seruas.
nec tibi defuerit mea fistula, quam mihi nuper
matura docilis compegit harundine Ladon.
Et iam captatae pariter successimus umbrae.
sed quaenam sacra descripta est pagina fago,
quam modo nescio quis properanti falce notauit?
aspicis ut uirides etiam nunc littera rimas
seruet et arenti nondum se laxet hiatu?
Ornyte, fer propius tua lumina: tu potes alto
cortice descriptos citius percurrere uersus;
nam tibi longa satis pater internodia largus
procerumque dedit mater non inuida corpus.
Non pastor, non haec triuiali more uiator,
sed deus ipse canit: nihil armentale resultat,
nec montana sacros distinguunt iubila uersus.
Mira refers; sed rumpe moras oculosque sequaci
quam primum nobis diuinum perlege carmen.
"Qui iuga, qui silua tueor, satus aethere Faunus,
haec populis uentura cano: iuuat arbore sacra
laeta patefactis incidere carmina fatis.
uos o praecipue nemorum gaudete coloni,
uos populi gaudete mei: licet omne uagetur
securo custode pecus nocturnaque pastor
claudere fraxinea nolit praesepia crate:
non tamen insidias praedator ouilibus ullas
afferet aut laxis abiget iumenta capistris.
aurea secura cum pace renascitur aetas
et redit ad terras tandem squalore situque
alma Themis positi iuuenemque beata sequuntur
saecula, maternis causam qui uicit Iulis.
dum populos deus ipse reget, dabit impia uictas
post tergum Bellona manus spoliataque telis
in sua uesanos torquebit uiscera morsus
et, modo quae toto ciuilia distulit orbe,
secum bella geret: nullos iam Roma Philippos
deflebit, nullos ducet captiua triumphos;
omnia Tartareo subigentur carcere bella
immergentque caput tenebris lucemque timebunt.
candida pax aderit; nec solum candida uultu,
qualis saepe fuit quae libera Marte professo,
quae domito procul hoste tamen grassantibus armis
publica diffudit tacito discordia ferro:
omne procul uitium simulatae cedere pacis
iussit et insanos Clementia contudit enses.
nulla catenati feralis pompa senatus
carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
infelix raros numerabit Curia patres.
plena quies aderit, quae stricti nescia ferri
altera Saturni referet Latialia regna,
altera regna Numae, qui primus ouantia caede
agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris
pacis opus docuit iussitque silentibus armis
inter sacra tubas, non inter bella, sonare.
iam nec adumbrati faciem mercatus honoris
nec uacuos tacitus fasces et inane tribunal
accipiet consul; sed legibus omne reductis
ius aderit, moremque fori uultumque priore
reddet et afflictum melior deus auferet aeuum.
exultet quaecumque notum gens ima iacentem
erectumue colit boream, quaecumque uel ortu
uel patet occasu medioue sub aethere feruit.
cernitis ut puro nox iam uicesima caelo
fulgeat et placida radiantem luce cometem
proferat? ut liquidum niteat sine uulnere plenus?
numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento
spargit et ardenti scintillat sanguine lampas?
at quondam non talis erat, cum Caesare rapto
indixit miseris fatalia ciuibus arma.
scilicet ipse deus Romanae pondera molis
fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,
ut neque translati sonitu fragor intonet orbis
nec prius ex meritis defunctos Roma penates
censeat, occasus nisi cum respexerit ortus."
Ornyte, iam dudum uelut ipso numine plenum
me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.
sed bona facundi ueneremur numina Fauni.
carmina, quae nobis deus obtulit ipse canenda,
dicamus teretique sonum modulemur auena:
forsitan augustas feret haec Meliboeus ad aures.

FORUM ROMANUM