Calpurnii Siculi
Bucolica
This text comes from an unknown edition.
PreviousBack to MainNext

LIBER II

Intactam Crocalen puer Astacus et puer Idas,
Idas lanigeri dominus gregis, Astacus horti,
dilexere diu, formosus uterque nec impar
uoce sonans. hi cum terras grauis ureret aestas,
ad gelidos fontes et easdem forte sub umbras
conueniunt dulcique simul contendere cantu
pignoribusque parant: placet, hic ne uellera septem,
ille sui uictus ne messem uindicet horti;
et magnum certamen erat sub iudice Thyrsi.
adfuit omne genus pecudum, genus omne ferarum
et quodcumque uagis altum ferit aera pennis.
conuenit umbrosa quicumque sub ilice lentas
pascit oues, Faunusque pater Satyrique bicornes;
adfuerunt sicco Dryades pede, Naides udo,
et tenuere suos properantia flumina cursus;
desistunt tremulis incurrere frondibus Euri
altaque per totos fecere silentia montes:
omnia cessabant, neglectaque pascua tauri
calcabant, illis etiam certantibus ausast
daedala nectareos apis intermittere flores.
iamque sub annosa medius consederat umbra
Thyrsis et "o pueri me iudice pignora" dixit
"irrita sint moneo: satis hoc mercedis habeto,
si laudem uictor, si fert opprobria uictus.
et nunc alternos magis ut distinguere cantus
possitis, ter quisque manus iactate micantes."
nec mora: decernunt digitis, prior incipit Idas.
Me Siluanus amat, dociles mihi donat auenas
et mea frondenti circumdat tempora taeda.
ille etiam paruo dixit mihi non leue carmen:
"iam leuis obliqua crescit tibi fistula canna."
At mihi Flora comas pallenti gramine pingit
et matura mihi Pomona sub arbore ludit.
"accipe" dixerunt Nymphae "puer, accipe fontes:
iam potes irriguos nutrire canalibus hortos."
Me docet ipsa Pales cultum gregis, ut niger albae
terga maritus ouis nascenti mutet in agna,
quae neque diuersi speciem seruare parentis
possit et ambiguo testetur utrumque colore.
Non minus arte mea mutabilis induit arbos
ignotas frondes et non gentilia poma:
ars mea nunc malo pira temperat et modo cogit
insita praecoquibus subrepere persica prunis.
Me teneras salices iuuat aut oleastra putare
et gregibus portare nouis, ut carpere frondes
condiscant primoque recidere gramina morsu,
ne depulsa uagas quaerat fetura parentes.
At mihi cum fuluis radicibus arida tellus
pangitur, irriguo perfunditur area fronte
et satiatur aqua, sucos ne forte priores
languida mutata quaerant plantaria terra.
O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
hunc ego sideribus solum regnare fatebor;
secernamque nemus dicamque: "sub arbore numen
hac erit; ite procul (sacer est locus) ite profani."
Vrimur in Crocalen: si quis mea uota deorum
audiat, huic soli, uirides qua gemmeus undas
fons agit et tremulo percurrit lilia riuo,
inter pampineas ponetur faginus ulmos.
Ne contemne casas et pastoralia tecta:
rusticus est, fateor, sed non et barbarus Idas.
saepe uaporato mihi cespite palpitat agnus,
saepe cadit festis deuota Parilibus agna.
Nos quoque pomiferi laribus consueuimus horti
mittere primitias et fingere liba Priapo,
rorantesque fauos damus et liquentia mella;
nec fore grata minus, quam si caper imbuat aras.
Mille sub uberibus balantes pascimus agnas,
totque Tarentinae praestant mihi uellera matres;
per totum niueus premitur mihi caseus annum:
si uenias, Crocale, totus tibi seruiet hornus.
Qui numerare uelit quam multa sub arbore nostra
poma legam, tenues citius numerabit harenas.
semper holus metimus, nec bruma nec impedit aestas:
si uenias, Crocale, totus tibi seruiet hortus.
Quamuis siccus ager languentes excoquat herbas,
sume tamen calathos nutanti lacte coactos:
uellera tunc dabimus, cum primum tempus apricum
surget et a tepidis fiet tonsura Kalendis.
At nos, quos etiam praetorrida munerat aestas,
mille renidenti dabimus tibi cortice Chias,
castaneasque nuces totidem, cum sole Decembri
maturis nucibus uirides rumpentur echini.
Num precor, informis uideor tibi? num grauis annis?
decipiorque miser, quotiens mollissima tango
ora manu primique sequor uestigia floris
nescius et gracili digitos lanugine fallo?
Fontibus in liquidis quotiens me conspicor, ipse
admiror totiens. etenim sic flore iuuentae
induimur uultus, ut in arbore saepe notaui
cerea sub tenui lucere cydonia lana.
carmina poscit amor, nec fistula cedit amori.
sed fugit ecce dies reuocatque crepuscula uesper.
hinc tu, Daphni, greges, illinc agat Alphesiboeus.
Iam resonant frondes, iam cantibus obstrepit arbos:
i procul, o Doryla, plenumque reclude canalem,
et sine iam dudum sitientes irriget hortos."
uix ea finierant, senior cum talia Thyrsis:
"este pares et ob hoc concordes uiuite; nam uos
et decor et cantus et amor sociauit et aetas."

FORUM ROMANUM