Calpurnii Siculi
Bucolica
This text comes from an unknown edition.
PreviousBack to MainNext

LIBER IV

Quid tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci
quidue sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor,
insueta statione sedes? iuuat algida forsan
ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?
Carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,
uoluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint
saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,
qui populos urbesque regit pacemque togatam.
Dulce quidem resonas, nec te diuersus Apollo
despicit, o iuuenis, sed magnae numina Romae
non ita cantari debent, ut ouile Menalcae.
Quicquid id est, siluestre licet uideatur acutis
auribus et nostro tantum memorabile pago;
nunc mea rusticitas, si non ualet arte polita
carminis, at certe ualeat pietate probari.
rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat,
haec eadem nobis frater meditatur Amyntas,
quem uicina meis natalibus admouet aetas.
Iam puerum calamos et odorae uincula cerae
iungere non cohibes, leuibus quem saepe cicutis
ludere conantem uetuisti fronte paterna?
dicentem, Corydon, te non semel ista notaui:
"frange, puer, calamos et inanes desere Musas;
i, potius glandes rubicundaque collige corna,
duc ad mulctra greges et lac uenale per urbem
non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet,
quo tutere famem? certe mea carmina nemo
praeter ab his scopulis uentosa remurmurat echo."
Haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim:
non eadem nobis sunt tempora, non deus idem.
spes magis arridet: certe ne fraga rubosque
colligerem uiridique famem solarer hibisco,
tu facis et tua nos alit indulgentia farre;
tu nostras miseratus opes docilemque iuuentam
hiberna prohibes ieiunia soluere fago.
ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus;
per te secura saturi recubamus in umbra
et fruimur siluis Amaryllidos, ultima nuper
litora terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses,
ultima uisuri trucibusque obnoxia Mauris
pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens
dicitur occiduas impellere Baetis harenas.
scilicet extremo nunc uilis in orbe iacerem,
a dolor! et pecudes inter conductus Iberas
irrita septena modularer sibila canna;
nec quisquam nostras inter dumeta Camenas
respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem,
ipse deus uacuam, longeque sonantia uota
scilicet extremo non exaudiret in orbe.
sed nisi forte tuas melior sonus aduocat aures
et nostris aliena magis tibi carmina rident,
uis, hodierna tua subigatur pagina lima?
nam tibi non tantum uenturos dicere nimbos
agricolis qualemque ferat sol aureus ortum
attribuere dei, sed dulcia carmina saepe
concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis
munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.
quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos
experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas
donauit dixitque: "truces haec fistula tauros
conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.
Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis
montibus Hyblaea modulabile carmen auena."
Magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.
ille fuit uates sacer et qui posset auena
praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti
allusere ferae, cui substitit aduena quercus.
quem modo cantantem rutilo spargebat acantho
Nais et implicitos comebat pectine crines.
Est (fateor, Meliboee,) deus: sed nec mihi Phoebus
forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:
scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.
Incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte
tinnula tam fragili respiret fistula buxo,
quam resonare solet, si quando laudat Alexin.
hos potius, magis hos calamos sectare: canales
exprime qui dignas cecinerunt consule siluas.
incipe, ne dubita. uenit en et frater Amyntas:
cantibus iste tuis alterno succinet ore.
ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen;
tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.
ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat,
si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:
at mihi, qui nostras praesenti numine terras
perpetuamque regit iuuenili robore pacem,
laetus et augusto felix arrideat ore.
me quoque facundo comitatus Apolline Caesar
respiciat, montes neu dedignetur adire,
quos et Phoebus amat, quos Iuppiter ipse tuetur:
in quibus Augustos uisuraque saepe triumphos
laurus fructificat uicinaque nascitur arbos.
ipse polos etiam qui temperat igne geluque,
Iuppiter ipse parens, cui tu iam proximus ipse,
Caesar, abes, posito paulisper fulmine saepe
Cresia rura petit uiridique reclinis in antro
carmina Dictaeis audit Curetica siluis.
adspicis, ut uirides audito Caesare siluae
conticeant? memini, quamuis urgente procella
sic nemus immotis subito requiescere ramis,
et dixi: "deus hinc, certe deus expulit euros."
nec mora; Parrhasiae sonuerunt sibila cannae.
adspicis, ut teneros subitus uigor excitet agnos?
utque superfuso magis ubera lacte grauentur
et nuper tonsis exundent uellera fetis?
hoc ego iam, memini, semel hac in ualle notaui
et uenisse Palen pecoris dixisse magistros.
scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat,
diligiturque deis, quem sic taciturna uerentur
arbuta, cuius iners audito nomine tellus
incaluit floremque dedit; cui silua uocato;
densat odore comas, stupefacta regerminat albos.
illius ut primum senserunt numina terrae,
coepit et uberior sulcis fallentibus olim
luxuriare seges tandemque legumina plenis
uix resonant siliquis; nec praefocata malignum
messis habet lolium nec inertibus albet auenis.
iam neque damnatos metuit iactare ligones
fossor et inuento, si fors dedit, utitur auro;
nec timet, ut nuper, dum iugera uersat arator,
ne sonet offenso contraria uomere massa,
iamque palam presso magis et magis instat aratro.
ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas
possit et intacto Bromium perfundere uino,
ut nudus ruptas saliat calcator in uuas
utque bono plaudat paganica turba magistro,
qui facit egregios ad peruia compita ludos.
ille meis pacem dat montibus: ecce per illum,
seu cantare iuuat seu ter pede lenta ferire
gramina, nullus obest: licet et cantare choreis
et cantus uiridante licet mihi condere libro,
turbida nec calamos iam surdant classica nostros.
numine Caesareo securior ipse Lycaeus
Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra
securus recubat placidoque in fonte lauatur
Nais et humanum non calcatura cruorem
per iuga siccato uelox pede currit Oreas.
di, precor, hunc iuuenem quem uos (neque fallor) ab ipso
aethere misistis, post longa reducite uitae
tempora uel potius mortale resoluite pensum
et date perpetuo caelestia fila metallo:
sit deus et nolit pensare palatia caelo!
tu quoque mutata seu Iuppiter ipse figura,
Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa
mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem,
hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli
uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
rustica credebam nemorales carmina uobis
concessisse deos et obesis auribus apta;
uerum, quae paribus modo concinuistis auenis,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim,
quod Paeligna solent examina lambere nectar.
o mihi quae tereti decurrunt carmina uersu
tunc, Meliboee, sonent si quando montibus istis
dicar habere Larem, si quando nostra uidere
pascua contingat! uellit nam saepius aurem
inuida paupertas et dicit: "ouilia cura!"
at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,
fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est
sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.
tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem
Tityron e siluis dominam deduxit in urbem
ostenditque deos et "spreto" dixit "ouili,
Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma."
respiciat nostros utinam fortuna labores
pulchrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!
nos tamen interea tenerum mactabimus haedum
et pariter subitae peragemus fercula cenae.
nunc ad flumen oues deducite: iam fremit aestas,
iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.

FORUM ROMANUM