Calpurnii Siculi
Bucolica
This text comes from an unknown edition.
PreviousBack to MainNext

LIBER V

Forte Micon senior Canthusque, Miconis alumnus,
torrentem patula uitabant ilice solem,
cum iuueni senior praecepta daturus alumno
talia uerba refert tremulis titubantia labris:
"quas errare uides inter dumeta capellas
canaque lasciuo concidere gramina morsu,
Canthe puer, quos ecce greges a monte remotos
cernis in aprico decerpere gramina campo,
hos tibi do senior iuueni pater: ipse tuendos
accipe. iam certe potes insudare labori,
iam pro me gnauam potes exercere iuuentam.
Adspicis ut nobis aetas iam mille querelas
afferat et baculum premat inclinata senectus?
sed qua lege regas et amantes lustra capellas
et melius pratis errantes mollibus agnas,
percipe. uere nouo, cum iam tinnire uolucres
incipient nidosque reuersa lutabit hirundo,
protinus hiberno pecus omne mouebis ouili.
tunc etenim melior uernanti germine silua
pullat et aestiuas reparabilis incohat umbras,
tunc florent saltus uiridisque renascitur annus,
tunc Venus et calidi scintillat feruor amoris
lasciuumque pecus salientes accipit hircos.
sed non ante greges in pascua mitte reclusos,
quam fuerit placata Pales. tum cespite uiuo
pone focum geniumque loci Faunumque Laresque
salso farre uoca; tepidos tunc hostia cultros
imbuat: hac etiam, dum uiuit, ouilia lustra.
nec mora, tunc campos ouibus, dumeta capellis
orto sole dabis, simul hunc transcendere montem
coeperit ac primae spatium tepefecerit horae.
at si forte uaces, dum matutina relaxat
frigora sol, tumidis spumantia mulctra papillis
implebit quod mane fluet; rursusque premetur
mane quod occiduae mulsura redegerit horae.
parce tamen fetis: ne sint compendia tanti,
destruat ut niueos uenalis cascus agnos;
nam tibi praecipuo fetura coletur amore.
te quoque non pudeat, cum serus ouilia uises,
si qua iacebit ouis partu resoluta recenti,
hanc umeris portare tuis natosque tepenti
ferre sinu tremulos et nondum stare paratos.
nec tu longinquas procul a praesepibus herbas
nec nimis amotae sectabere pabula siluae,
dum peragit uernum Iouis inconstantia tempus.
ueris enim dubitanda fides: modo fronte serena
blandius arrisit, modo cum caligine nimbos
intulit et miseras torrentibus abstulit agnas.
At cum longa dies sitientes afferet aestus
nec fuerit uariante deo mutabile caelum,
iam siluis committe greges, iam longius herbas
quaere; sed ante diem pecus exeat: umida dulces
efficit aura cibos, quotiens fugientibus euris
frigida nocturno tanguntur pascua rore
et matutinae lucent in gramine guttae.
at simul argutae nemus increpuere cicadae,
ad fontem compelle greges; nec protinus herbas
et campos permitte sequi, sed protegat illos
interea ueteres quae porrigit aesculus umbras.
uerum ubi declini iam nona tepescere sole
incipiet seraeque uidebitur hora merendae,
rursus pasce greges et opacos desere lucos.
nec prius aestiuo pecus includatur ouili,
quam leuibus nidis somnos captare uolucris
cogitet et tremulo queribunda fritinniat ore.
Cum iam tempus erit maturas demere lanas,
sucida iam tereti constringere uellera iunco,
hircorumque iubas et olentes caedere barbas,
ante tamen secerne pecus gregibusque notatis
consimiles include comis, ne longa minutis,
mollia ne duris coeant, ne candida fuscis.
sed tibi cum uacuas posito uelamine costas
denudauit ouis, circumspice, ne sit acuta
forpice laesa cutis, tacitum ne pustula uirus
texerit occulto sub uulnere: quae nisi ferro
rumpitur, a! miserum fragili rubigine corpus
arrodet sanies et putria contrahet ossa.
prouidus (hoc moneo) uiuentia sulphura tecum
et scillae caput et uirosa bitumina portes,
uulneribus laturus opem; nec Bruttia desit
pix tibi: tu liquido picis unguine terga memento,
si sint rasa, linas. uiui quoque pondera melle
argenti coquito lentumque bitumen aheno,
impressurus oui tua nomina; nam tibi lites
auferet ingentes lectus possessor in armo.
Nunc etiam, dum siccus ager, dum feruida tellus,
dum rimosa palus et multo torrida limo
aestuat et fragiles nimium sol puluerat herbas,
lurida conueniet succendere galbana septis
et tua ceruino lustrare mapalia fumo.
obfuit ille malis odor anguibus: ipse uidebis
serpentum cecidisse minas: non stringere dentes
ulla potest uncos, sed inani debilis ore
marcet et obtuso iacet exarmata ueneno.
Nunc age uicinae circumspice tempora brumae
qua ratione geras. aperit cum uinea sepes
et portat lectas securus circitor uuas,
incipe falce nemus uiuasque recidere frondes.
nunc opus est teneras summatim stringere uirgas,
nunc hiemi seruare comas, dum permanet umor,
dum uiret et tremulas non excutit Africus umbras.
has tibi conueniet tepidis fenilibus olim
promere, cum pecudes extremus clauserit annus.
hac tibi nitendum est, labor hic in tempore noster,
gnauaque sedulitas redit et pastoria uirtus.
ne pigeat ramos siccis miscere recentes
et sucos adhibere nouos, ne torrida nimbis
instet hiems nimioque gelu niuibusque coactis
incursare uetet nemus et constringere frondes;
tu tamen aut leues hederas aut molle salictum
ualle premes media. sitis est pensanda tuorum,
Canthe, gregum uiridante cibo: nihil aridus illis,
ingenti positus quamuis strue, prosit aceruus.
uirgea si desint liquido turgentia suco
et quibus est aliquid plenae uitale medullae.
praecipue gelidum stipula cum fronde caduca
sterne solum, ne forte rigor penetrabile corpus
urat et interno uastet pecuaria morbo.
Plura quidem meminisse uelim, nam plura supersunt.
sed iam sera dies cadit et iam sole fugato
frigidus aestiuas impellit Noctifer horas."

FORUM ROMANUM