a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Flavius Caper
De orthographia
ed. Heinrich Keil, Grammatici Latini, Vol. VII, pp. 92-107
Leipzig: Teubner, 1878


‘Haec via quo ducit?’ dicemus, non ubi. [cato] descendit dicimus, non discendit. interrogamus ‘quo die’ vel ‘qua hora solet ire foras’ et ‘esse foris?’

Eiecti in litus dicamus, delati in portum.

Intro imus vel inrumpimus, intus sumus.

Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum.

In profundum nummi et in arcam conduntur. invehor et iocor in Marcum, incidit in manus meas inimicus, et in manus aquam poscimus. veteres autem aquam manibus pedibusque dixerunt. in mentem venit, non in mente.

Oblitus ne sis nostri, non nos: veteres tamen et hoc modo dixerunt: et invideo tibi divitiis, non divitias.

Comesor comesa comesum uti dicas, messor messura messum.

Sevi messem, non serui dicendum.

Pulchrum cum h scribendum, sepulcrum sine h.

Cella penaria, non pinaria dicendum.

Praecoqua dicendum, praecocia deridendum.

Peperaria mola non dicendum est, sed piperaria.

Thesaurum sine n scribendum, non thensaurum et cetera.

Misertus mei per genetivum dicimus, at per accusativum miseratus me.

Pecto caput, non pectino, et pexum, non pectinatum. sic et ‘pexi memet hodie’ et ‘pectam cras.’ sic nexi a necto.

Ructo et nausio dicendum, quamvis quidam veteres ructor et nausior dixerint. non egeo, non eges, non eget dicendum, non autem egeor et egeris.

Dico me victurum, dico illum victurum, non vinciturum. sic quoque ficturum et picturum dicendum, non pinciturum.

Fido mihi, confido tibi, et fidimus nobis, | confidimus vobis. sic fidere media correpta. nam si esset fideo, ut tepeo rideo, faceret fidere, ut tepere ridere.

Sordet acet anet floret calet squalet aret splendet viget, haec perfecta sunt; at inceptiva sordescit acescit anescit florescit calescit squalescit arescit splendescit vigescit.

Suffragor, non suffrago. sic suffragatus sum, non suffragavi.

Eventura mihi praesago praesagis praesagit, nos praesagimus, vos praesagitis, illi praesagunt.

Hic pecten, hic lien, hic rien, sic tibicen fidicen liticen dicendum. praeses praesidis facit

Ambos et duos accusativo dicimus, ambo et duo nominativo.

Acer inermus infirmus faciunt pluraliter acri inermi infirmi. at acris inermis infirmis in plurali numero faciunt acres inermes infirmes. sic hilarus hilari facit, hilaris hilares.

Nostri nostrorum nostrum venit a nos: sic vestri vestrorum vestrum venit a vos.

Vas vasis facit genetivo singulari; et dativo plurali vasis facit, non vasibus, et genetivo vasorum, non vasuum.

Odea musea serapea isea mausolea caducea dicendum.

Non est sorbo, sed sorbeo, nec sorbsi, sed sorbui. sic et absorbui, non absorbsi, ut Lucanus.

Coactus, non coctus dicendum. abscondi, non absconsi. sic et absconditus, non absconsus dicendum, et lassatus, non lassus.

Alter e duobus, unus e tribus vel pluribus.

Descendi in solium maius, non maiorem.

Bina ac trina dicenda sunt quae sunt semper pluralia, ut ‘binos ludos plerumque spectavimus uno die’; sic trinos circenses.

Fruitus sum illa re: veteres dixerunt ‘fruitus vix illam rem.’

Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus sum.

Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. pauper vir et mulier dicendum, non paupera mulier.

Graeca nomina, ut Phryne et phalanx et Phronimus, per p et h scribenda: | latina, ut fallere et facile, per f scribenda.

Cum, si praepositio erit, per c scribendum; si adverbium temporis aut causale, per q.

Omnia adverbia numeri sine n scribenda sunt, ut milies centies decies: quotiens totiens per n scribenda sunt.

Nullum pronomen per t scribitur, sed per d, ut quid dicis? quid agis? quid scribis? quid facis? per t autem, verbum ubi erit, scribitur, ut inquio inquis inquit, eo is it, et adverbium numeri, ut quot tot, et monoptoton, ut lact: licet quidam negent illud nomen muta posse finiri, et ideo dicant lacte esse dicendum, non lac aut lact. ad praepositio per d, at coniunctio per t scribi debet.

Exsul cum addito s scribendum est etymologiae causa, a solo quoniam venit.

Formosus sine n scribendum est ab etymologia, quod est a forma. nactus uno n scribendum, at nanciscor duobus.

Quicquid in priore syllaba per c litteram scribendum, quoniam d dividit in duas voces. sic quanquam in priore syllaba n habere debet, non m, ne similiter duas esse voces ostendat.

Atqui caret n, similiter alioqui.

Hau dolo per d recte scribitur. etenim d inter duas vocales esse debet. quod si consonans sequitur, d addi non debet, ut hauscio.

Narro narratio per duo r, querela loquela per unum l.

Mas erit in positione, in diminutione masculus, non, ut quidam putant, mascellus.

Pronomina nostrum ac vestrum si in scriptura dividenda sunt, s littera posteriori syllabae applicari debet, quoniam sequens littera t muta est. sic, si maiestas scribis, stas in diductione vocis esse debet, non tas. sic in similibus.

Tunc temporis adverbium est, tum ordinis. τοῦ tunc antitheton est nunc, τοῦ vero tum antitheton est cum.

Modo praeteriti est temporis, et ideo dicendum ‘modo scripsi,’ ‘modo feci,’ non ‘modo scribo,’ ‘modo facio’; quamvis quidam veteres et praesentis putaverint.

Circiter ad numerum refertur, circum ad locum, circa ad tempus [quod est κύκλῳ]. ergo dicimus circumisse nos urbem, non circaisse.

Superest restat significat, superat eminet, ut ‘superant capite et cervicibus altis.’ item ‘egressi superant fossas,’ transiliunt vel evadunt significat: ‘casus superaverat omnes’ pro evaserat: | ‘captae superavimus urbi’ pro superviximus: ‘superent quibus hoc, Neptune, dedisti’ pro vincant:

amissa solus palma superabat Acestes

pro restabat.

Spectabat. spectare θεωρεῖν erit, expectare sine s ἀναμένειν.

Demitte est deorsum mitte, dimitte ἀπόλυσον absolve: dismitte non dicas.

Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito.

Coram illo dicendum, non palam illo. nam palam ad multos refertur: ‘palam factum est’ de multis habet significationem, etiamsi hoc veteres variaverint.

Cognoscimus ignota et invisa, agnoscimus quae nobis exciderant.

Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.

Clipeum ἀσπίδα, clupeum ornamentum dices.

Vorsus paginae dicetur, versus participium est a verbo vertor.

Alias temporis est adverbium, quod Graeci ἄλλοτε dicunt, aliter ἄλλως.

Cilo est capite angusto, cui hoc contigit in partu; chilo modum labiorum excedens.

Collactaneus est eisdem mammis educatus, collacteus qui ex uno eodemque lacte creatus est. lactens qui lacte alitur, et lactans qui decipit: lactens lacte abundans, ut ‘lactentes ficus,’ Lucilius ‘lactentia coagula cum melle bibi.’ lactea candida, ut ‘lactea laudas brachia’ Horatius dicit.

Suscipimus ad animum et mentem refertur, ut ‘susceptum perfice munus.’ succipimus corpore, ut ‘succipiunt famulae conlapsaque membra.’ suspicimus aliquem venerantes.

Accidere aliquid adversi dicito, contingere aliquid pulchri.

Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis.

Cals dicendum, ubi materia est, per s; at cum pedis est, calx per x.

Mihi dativus est, mi vocativus.

Invidus est qui invidet, invidiosus qui invidiam sustinet.

Terga hominis tantum, singulariter tergum facit. quadrupedum erit tergus, pluraliter tergora, id est coria. tegus quoque invenio dici et esse eius plurale tegora.

Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est. ‘noctu’ dicimus ‘cenavi’: ‘hac nocte’ dicimus ‘nihil brevius.’

Commoda χρῆσον, id est praesta; accommoda apta ἀπὸ τοῦ ἁρμόζειν, id est coaptare.

Olea arbor est, oliva fetus, oleum liquor. |

Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus vel pedibus callosi sulci sunt.

Vortex fluminis est, vertex capitis.

Licet ἐξόν, liquet δῆλον προφανές [apertum vel manifestum].

Pauperies damnum est, paupertas condicio ipsa.

Foedus sancitur religione, at sponsio poena est.

Mammas esse hominis scito, at pecudis ubera.

Bucina erit tuba, qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor editus ex hac.

A patria patrium dices, a patre paternum.

Precor prospera, inprecor taetra.

Dum manat, sanguis est; effusus vero cruor erit.

Sumimus ipsi, accipimus ab alio. sic cum dabimus, dicendum ‘accipe’; cum permittimus ipsi tollere, dicendum est ‘sume.’

Pone loci adverbium est, post temporis, postsecus omnino nihil est.

Barbam hominum, barbas pecudum dicimus.

Calva κρανίον vocatur, licet Gellius et Varro calvariam dicant. nam calvariae plurale est. calvae vero ossa, quae sunt et singulariter calva.

Vultus mutatur, facies manet.

Maestum animo, tristem aspectu dices.

Protenus per e adverbium locale est, id est porro tenus, ut ‘cum protenus utraque tellus Vna foret.’ protinus per i adverbium temporale est, id est statim, ut

protinus Aeneas celeri certare sagitta.

quatenus per e adverbium est, quatinus per i coniunctio causalis, ut si dicas ‘quatinus hoc sine plagis non facis, en tibi plagas.’ adverbium autem est quatenus aut temporis [interdum] aut loci: temporis, cum dicimus ‘quatenus hos mores exercebis’; loci, cum dicimus ‘quatenus ibimus.’

Esse φαγεῖν, id est [in unum] manducare.

Buxus arbor est, buxum autem materia ipsa.

Hic malus navis, haec malus frugifera arbor.

Pinnas murorum, pennas avium dicimus.

Laserpicium florem dicimus, at caulem laser aiunt.

Exprobrat qui commemorat quae praestitit, obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est vitium.

Scorpio bellica res, at scorpius animal.

Adulescens nomen, adolescens participium.

Primo pedatu, non pidato dicendum.

Ne quidem fieri potest non dicendum, sed ne fieri quidem potest, ut disiunctum sit. |

Vir praetorius et quaestorius, non praetoricius aut quaestoricius dicendum.

Pulchra liburnica dicendum, non pulchra liburna.

Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius, ut vae populo Maurorum et vae populum Maurorum.

Salmenta proferre non timeas, quia latinum est.

Duo tanta ac tria tanta, duplum ac triplum, veteres in usu habuerunt.

Omne animal pecus est homine excepto vocitatum.

Mox aliam ordibor et ordiar telam: utroque modo veteres dixerunt.

Hic culleus, hic pluteus puteus cuneus laqueus postis margo veper vel vepres masculina sunt. hic cardo, hic axis modius sextarius, hic congius, hic corbis, hic gladius, sanguis, venter aqualiculus, hic vectis, hic flos ros pons.

Hoc lutum atque macellum ἑνικῶς [singulariter] exire memento, Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat.

Rete hoc dices, haec retia pluraliter: reticulum ac reticula usurpandum. omnia nomina in nis finita masculina erunt, veluti hic finis crinis cinis [canis] amnis. hic radius, non hoc radium. † ille sal aspersus musarum est: non erit hoc sal haeve sales, sed hic sal ἑνικῶς erit quod edimus, hi sales pluraliter urbanitatis alicuius. hic pulvinus mollis.

Idem producte refertur ad personam masculini generis etiam in plurali numero, ut idem lupus et idem lupi. idem correpte neutri est et ad rem refertur, ut idem scamnum et idem rus.

Mi Paula et mi Aemilia non dicendum, quia mi masculini est generis pronomen, non feminini, et ortum est a prima positione meus; sed dicendum mea Paula et mea Aemilia, o meum caput, o meumque brachium.

Nec non [et] ille soloecismus [est], ubi dicier audis ‘omnibus maior et melior,’ cum syncrisis omnis, alter ubi est, fiat, praelatio vero, ubi plures [sunt]. ergo ‘illustrior est luna sol’; ‘omnibus astris’ haud dices, ‘cunctorum autem illustrissimus hic est.’

Similiter ‘multo est hic dignior illo,’ ‘dignissimus illorum,’ non ‘dignior illorum’ dicendum est. sic potior e duobus, potissimus omnium; primus ex multis, prior e duobus dicitur.

Mustacius sive mustacium non ad genus referendum est, quasi hoc potius sit aut illud, cum per se nihil sit, sed sit plane τῶν πρός τι. mustacius | panis recte dicimus et mustacium libum. sic militis puer galearius recte dicitur: nam galearia soloecismus est. non est puer galearia: nam pueram sic rite voces: puer est galearius † hic a soloecus.

Hoc cerebrum est. nam cereber qui dicunt sine cerebro vivunt.

Respondidi nihil est: respondi dic Ciceroni.

Bargena, non bargina, genus cui barbaricum sit.

‘Vasa istaec vinaria sunt,’ ‘vinaria cella,’ vulgus adhuc retinet de prisca verba loquela.

Sobrius per i, non per e scribendum.

Sedi non secus te, sed secundum te dicendum.

Ludos aliquem longe egregios fecisse dices, non dedisse.

Vir ducit, mulier nubit, quia pallio flammeo obnubit caput suum genasque.

Induxit pro decepit. seduxit ἀκύρως non dicitur, nisi cum significamus ‘in aliam partem duxit,’ ut seduxit foras.

Patre ac matre caret quis, cognato, fratre sororeve, non opibus caret aut nummis.

Nongentos, non noncentos dicendum est ab novem, nonagies, nonaginta, non nonacenta.

Castigavit [me] uti dicas, non corripuit me.

Hic lanius nomen est, verbum autem lanio lanias laniat. dixerunt tamen veteres et lanio in nomine.

Rostra voca, non prorostra. nam ‘pro rostris’ quod dicimus ‘ante rostra’ significat, ut ‘pro muris.’ sic errant qui proscenia appellant [id est scenam] operosam fabricam ex adverso caveae, quae apud Graecos de fronde ornatus umbraeque causa fiebat et ab umbra, quam praestabat, scena dicebatur. unde proscenia rectius pulpita quae ante scenam sunt appellabuntur, ut ‘veteres ineunt proscenia ludi.’

Inversis armis pugnasse gladiatores non est dicendum, sed versis, hoc est transmutatis; sic nec inversis pannis agitasse aurigas, sed versis.

‘Balneae’ dic ‘lavant,’ non lavantur. ad homines utroque modo potest dici.

Quadrigas trigas bigas pluraliter effer, antemnas quoque non aliter [a] priscis memoratas [nisi plurali numero].

Carcer masculini generis semper singulariter dicitur, in quo homines coercentur, pluraliter vero carceres, unde currus effunduntur.

Participium a nomine tripliciter discernitur, comparatione, | declinatione, significatione.

Numeris etiam nomina communia sunt, ut sedes res spes nubes labes clades.

Frequentativa verba sunt caenito pransito lectito dictito cursito vectito: ex hac nota sunt ito habitoque.

Cum de genere alicuius nominis ambigis, pluralem consule numerum: ut puta si quaeras, hic pratus sit dicendum an hoc pratum, pluralis numerus cum faciat haec prata nec recipiat hi prati, manifestum est genus [hoc est neutri].

Confessiva fit vox ex duplici voce abnutiva, ut ‘non nolo dicere’: ostendo enim me velle: et ‘non nescio, quae tibi vita est’ et ‘non numquam prandeo’ et ‘nec non est libera res mihi.’

Rumigat nihil est, sed ruminat et rumino.

‘Dilibuit’ dic ‘unguento,’ non delibuit.

Vngue dic, non unge.

Laquearia, non lacunaria [est].

Linteo mercator dicetur.

Y litteram nulla vox nostra adsciscit. ideo insultabis gylam dicentibus.

Sub divo legimus, audimus vero de eo quod subiungebant veteres et dicebant ‘sub divo caelo.’

Martulus ἱερεύς a Marte, non marculus.

Saeva fames, non famis dicendum.

Felicem, non filicem dicere debemus. unde et felicata opera priores dixerunt caelata. unde et felix, quam ita credo dictam, quod sit minus felix arvis.

Polenta, non pulenta dicendum est.

Fictum rationis est, fixum vetustatis. ut pingo pictum, sic fingo fictum facit participialiter.

Gobius piscis, non numquam legitur gobio.

Torpedo est, non torpido.

Nequam non malum significat, sed inutilem, et est monoptoton, ut frugi.

Vensica n habet, quia non est sine vento.

† Iam semper dicendum, quia nihil est ia. item non iamus, sed eamus.

Montosam Italiam seu Sardiniam memorato.

Scriptula dicendum, non scripula.

Tinguere dicendum, non tingere, quoniam tinguo est, et tinguis tinguit.

Ingenii profer, sic officii, quia nullus a recto casu minor est umquam genetivus.

In Siciliam dicendum, non is Siciliam, κατὰ τὸ ν, non κατὰ τὸ σ, quia numquam sine n pronuntiatur.

Audacter latinum est, sed audaciter melius, quia nomina in x littera terminata in adverbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter, velox velociter. sic audax audaciter.

Stlataris sine c littera dicendum ab stlata, rate piratica.

Stellonem dicito sine i littera a similitudine stellarum. |


FORUM ROMANUM