|
I. | |
|
De qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, videre | |
|
non licet: occulitur limine clausa viri. | |
|
De qua saepe tibi, non venit adhuc mihi; namque | |
|
si occulitur, longe est, tangere quod nequeas. | |
|
Venerit, audivi. Sed iam mihi nuntius iste | 5 |
|
quid prodest? Illi dicite cui rediit. | |
II. | |
|
Corinthiorum amator iste verborum, | |
|
iste iste rhetor, namque quatenus totus | |
|
Thucydides, tyrannus Atticae febris: | |
|
tau Gallicum, min et sphin et - male illi sit, | |
|
ita omnia ista verba miscuit fratri. | 5 |
III. | |
|
Aspice quem valido subnixum Gloria regno | |
|
altius et caeli sedibus extulerat. | |
|
Terrarum hic bello magnum concusserat orbem, | |
|
hic reges Asiae fregerat, hic populos, | |
|
hic grave servitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat | 5 |
|
(cetera namque viri cuspide conciderant), | |
|
cum subito in medio rerum certamine praeceps | |
|
corruit, e patria pulsus in exilium. | |
|
Tale deae numen, tali mortalia nutu | |
|
fallax momento temporis hora dedit. | 10 |
IV. | |
|
Quocumque ire ferunt variae nos tempora vitae, | |
|
tangere quas terras quosque videre homines, | |
|
dispeream si te fuerit mihi carior alter: | |
|
alter enim qui te dulcior esse potest? | |
|
Cui iuveni ante alios divi divomque sorores | 5 |
|
cuncta neque indigno, Musa, dedere bona, | |
|
cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus, - | |
|
doctior quis te, Musa, fuisse potest? | |
|
O quis te in terris loquitur iucundior uno? | |
|
Clio nam certe candida non loquitur. | 10 |
|
Quare illud satis est, si te permittis amari; | |
|
nam contra ut sit amor mutuos, unde mihi? | |
V. | |
|
Ite hinc inanes, ite, rhetorum ampullae, | |
|
inflata rhoso non Achaico verba, | |
|
et vos, Selique Tarquitique Varroque, | |
|
scholasticorum natio madens pingui | |
|
ite hinc inani, cymbalon iuventutis. | 5 |
|
Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum, | |
|
vale, Sabine; iam valete formosi. | |
|
Nos ad beatos vela mittimus portus | |
|
magni petentes docta dicta Sironis | |
|
vitamque ab omni vindicabimus cura. | 10 |
|
Ite hinc, camenae; vos quoque ite iam sane, | |
|
dulces camenae (nam fatebimur verum, | |
|
dulces fuistis): et tamen meas chartas | |
|
revisitote, sed pudenter et raro. | |
VI. | |
|
Socer, beate nec tibi neque alteri, | |
|
generque Noctuine, putidum caput, | |
|
tuoque nunc puella talis et tuo | |
|
stupore pressa rus abibit et mihi | |
|
(ut ille versus usquequaque pertinet) | 5 |
|
Gener socerque, perdidistis omnia. | |
VII. | |
|
Scilicet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam: | |
|
Dispeream, nisi me perdidit iste putus. | |
|
Sin autem praecepta vetant me dicere, sane | |
|
non dicam, sed: Me perdidit iste puer. | |
VIII. | |
|
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle, | |
|
verum illi domino tu quoque divitiae, | |
|
me tibi et hos una mecum, quos semper amavi, | |
|
siquid de patria tristius audiero, | |
|
commendo <im>primisque patrem: tu nunc eris illi, | 5 |
|
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius. | |
IX. | |
|
Pauca mihi, niveo sed non incognita Phoebo, | |
|
pauca mihi doctae dicite Pegasides. | |
|
Victor adest, magni magnum decus ecce triumphi, | |
|
victor, qua terrae quaque patent maria, | |
|
horrida barbaricae portans insignia pugnae, | 5 |
|
magnus ut Oenides utque superbus Eryx, | |
|
nec minus idcirco vestros expromere cantus | |
|
maximus et sanctos dignus inire choros. | |
|
Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, | |
|
quid de te possim scribere quidve tibi. | 10 |
|
Namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi | |
|
debuit, hortandi maxima causa fuit. | |
|
Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas, | |
|
carmina cum lingua, tum sale Cecropio, | |
|
carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris, |
15 |
|
carmina, quae Pylium vincere digna senem. | |
|
Molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus | |
|
Moeris pastores et Meliboeus erant | |
|
dulcia iactantes alterno carmina versu, | |
|
qualia Trinacriae doctus amat iuvenis. | 20 |
|
Certatim ornabant omnes heroida divi, | |
|
certatim divae munere quoque suo. | |
|
Felicem ante alias o te scriptore puellam: | |
|
altera non fama dixerit esse prior: | |
|
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset, | 25 |
|
quae volucrem cursu vicerat Hippomenen; | |
|
candida cycneo non edita Tyndaris ovo; | |
|
non supero fulgens Cassiopea polo; | |
|
non defensa diu multum certamine equorum, | |
|
obstabant gravidae quod sibi quaeque manus | 30 |
|
saepe animam generi pro qua pater impius hausit, | |
|
saepe rubro similis sanguine fluxit humus; | |
|
regia non Semele, non Inachis Acrisione, | |
|
immitti expertae fulmine et imbre Iovem; | |
|
non cuius ob raptum pulsi liquere penates | 35 |
|
Tarquinii patrios, filius atque pater, | |
|
illo quo primum dominatus Roma superbos | |
|
mutavit placidis tempore consulibus, | |
|
multa neque immeritis donavit praemia alumnis, | |
|
praemia Messalis maxima Poplicolis. - | 40 |
|
Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris, | |
|
horrida quid durae tempora militiae? | |
|
Castra foro, <te> castra Urbi praeponere, castra | |
|
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria; | |
|
immoderata pati iam frigora iamque calores, | 45 |
|
sternere vel dura posse super silice; | |
|
saepe trucem adverso perlabi sidere pontum, | |
|
saepe mare audendo vincere, saepe hiemem, | |
|
saepe etiam densos immittere corpus in hostes, | |
|
communem belli non meminisse deum; | 50 |
|
nunc celeres Afros, periurae milia gentis, | |
|
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi, | |
|
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem, | |
|
vincere et Oceani finibus ulterius - | |
|
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes, | 55 |
|
quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est: | |
|
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem, | |
|
ipsa sibi egregium facta decus parient. | |
|
Nos ea quae tecum finxerunt carmina divi, | |
|
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie, | 60 |
|
si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas, | |
|
si patrio Graios carmine adire sales | |
|
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis. | |
|
Hoc satis est: pingui nil mihi cum populo. | |
X. | |
|
Sabinus ille, quem videtis, hospites, | |
|
ait fuisse mulio celerrimus, | |
|
neque ullius volantis impetum cisi | |
|
nequisse praeterire, sive Mantuam | |
|
opus foret volare sive Brixiam. | 5 |
|
Et hoc negat Triphonis aemuli domum | |
|
negare nobilem insulamve Caeruli, | |
|
ubi iste post Sabinus, ante Quinctio | |
|
bidente dicit attodisse forcipe | |
|
comata colla, ne Cytorio iugo | 10 |
|
premente dura volnus ederet iuba. | |
|
Cremona frigida et lutosa Gallia, | |
|
tibi haec fuisse et esse cognitissima | |
|
ait Sabinus. ultima ex origine | |
|
tua stetisse <dicit> in voragine, | 15 |
|
tua in palude deposisse sarcinas | |
|
et inde tot per orbitosa milia | |
|
iugum tulisse, laeva sive dextera | |
|
strigare mula sive utrumque coeperat | |
|
. . . . .( unus versus deest) . .
. . . | 20 |
|
neque ulla vota semitalibus deis | |
|
sibi esse facta praeter hoc novissimum, | |
|
paterna lora proximumque pectinem. | |
|
Sed haec prius fuere: nunc eburnea | |
|
sedetque sede seque dedicat tibi, | 25 |
|
gemelle Castor et gemelle Castoris. | |
XI. | |
|
Quis deus, Octavi, te nobis abstulit? An quae | |
|
dicunt, a, nimio pocula dura mero? | |
|
Vobiscum, si est culpa, bibi; sua quemque sequontur | |
|
fata: quid immeriti crimen habent cyathi? | |
|
Scripta quidem tua nos multum mirabimur et te | 5 |
|
raptum et Romanam flebinus historiam, | |
|
sed tu nullus eris. Perversi dicite Manes, | |
|
hunc superesse patri quae fuit invidia? | |
XII. | |
|
Superbe Noctuine, putidum caput, | |
|
datur tibi puella quam petis, datur; | |
|
datur, superbe Noctuine, quam petis. | |
|
Sed, o superbe Noctuine, non vides | |
|
duas habere filias Atilium, |
5 |
|
<duas>, et hanc et alteram, tibi dari? | |
|
Adeste, nunc adeste: ducit, ut decet, | |
|
superbus ecce Noctuinus - hirneam. | |
|
Thalassio, thalassio, <thalassio>. | |
XIII. | |
|
Iacere me, quod alta non possim, putas, | |
|
ut ante vectari freta | |
|
nec ferre durum frigus aut aestum pati | |
|
neque arma victoris sequi? | |
|
Valent, valent mihi ira et antiquos furor | 5 |
|
et lingua qua assim tibi | |
|
et prostitutae turpe contubernium | |
|
sororis (o quid me incitas, | |
|
quid impudice et improbande Caesari?). | |
|
Seu furta dicantur tua | 10 |
|
et heluato sera patrimonio | |
|
in fratre parsimonia | |
|
vel acta puero cum viris convivia | |
|
udaeque per somnum nates | |
|
et inscio repente clamatum insuper | 15 |
|
Thalassio, thalassio - | |
|
quid palluisti, femina? An ioci dolent? | |
|
An facta cognoscis tua? | |
|
Non me vocabis pulcra per Cotytia | |
|
ad feriatos fascinos | 20 |
|
nec deinde te movere lumbos in ratulam | |
|
prensis videbo altaribus | |
|
flavomque propter Thybrim olentis nauticum | |
|
vocare, ubi adpulsae rates | |
|
caeno retentae sordido stant in vadis | 25 |
|
macraque luctantes aqua, | |
|
neque in culinam et uncta compitalia | |
|
dapesque duces sordidas, | |
|
quibus repletus ut salivosis aquis, | |
|
obesam ad uxorem redis |
30 |
|
et aestuantes dote solvis pantices | |
|
osusque lambis saviis. | |
|
Nunc laede, nunc lacesse, si quidquam vales. | |
|
Et nomen adscribo tuom: | |
|
cinaede Liciene, liquerunt opes |
35 |
|
fameque genuini crepant; | |
|
videbo habentem praeter ignavos nihil | |
|
fratres et iratum Iovem | |
|
scissumque ventrem et hirniosi patrui | |
|
pedes inedia turgidos. | 40 | |
XIV. | |
|
Si mihi susceptum fuerit decurrere munus, | |
|
o Paphon, o sedes quae colis Idalias, | |
|
Troius Aeneas Romana per oppida digno | |
|
iam tandem ut tecum carmine victus eat: | |
|
non ego ture modo aut picta tua templa tabella | 5 |
|
ornabo et puris serta feram manibus - | |
|
corniger hos aries humilis et maxima taurus | |
|
victima sacrato sparget honore focos | |
|
marmoreusque tibi aut mille coloribus ales | |
|
in morem picta stabit Amor pharetra. | 10 |
|
Adsis o Cytherea: tuos te Caesar Olympo | |
|
et Surrentini litoris ara vocat. | |