L. Sergii Catilinae
Epistula ad Quintum Catulum
English
This letter is cited by Sallust in his Bellum Catilinae (35). The text follows the edition of Jared W. Scudder, published by Allyn & Bacon (Boston 1900).

L. Catilina Q. Catulo.

Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non qui aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem—nam et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret—sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus.

Haveto.

FORUM ROMANUM