| This text comes from an unknown edition.
PRAEFATIO
Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum
sit, et item foenerari, si tam honestum. Maiores nostri sic habuerunt
et ita in legibus posiverunt: furem dupli condemnari, foeneratorem
quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint foeneratorem quam furem,
hinc licet existimare. Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant:
bonum agricolam bonumque colonum; amplissime laudari existimabatur qui
ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae
existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex
agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur,
maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque
invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati
sunt. Nunc, ut ad rem redeam, quod promisi institutum principium hoc
erit.
1
Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto: uti ne cupide
emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire;
quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. Vicini quo
pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere
oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis.
Uti bonum caelum habeat; ne calamitosum siet; solo bono, sua virtute
valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco
salubri; operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum
prope siet; aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona
celerisque. Siet in his agris qui non saepe dominum mutant: qui in his
agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum
siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono
bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto vasa
torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione
fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam
minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod
hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non
multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de
omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, vel
si vino multo est; secundo loco hortus irriguus; tertio salictum;
quarto oletum; quinto pratum; sexto campus frumentarius; septimo silva
caedua; octavo arbustum; nono glandaria silva.
2
Pater familias, ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit,
fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at
postridie. Ubi cognovit quo modo fundus cultus siet, opera quaeque
facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget quid
operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta,
possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti
aliarumque rerum omnium. Ubi ea cognovit, rationem inire oportet
operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se
fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos
aufugisse, opus publicum effecisse. Ubi eas aliasque causas multas
dixit, ad rationem operum operarumque revoca. Cum tempestates pluviae
fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint: dolia lavari, picari,
villam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri,
stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, novos fieri,
centones, cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire; per ferias
potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi,
hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi
far, munditias fieri; cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non
oportuisse. Ubi cognita aequo animo sient quae reliqua opera sient,
curari uti perficiantur. Rationes putare argentariam, frumentariam,
pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid
venerit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat;
quae satis accipiunda sient, satis accipiantur; reliqua quae sient,
uti compareant. Si quid desit in annum, uti paretur; quae supersint,
uti veneant; quae opus sient locato, locentur; quae opera fieri velit
et quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat. Pecus
consideret. Auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat;
vinum, frumentum quod supersit, vendat; boves vetulos, armenta
delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta
vetera, servum senem, servum morbosum, et si quid aliud supersit,
vendat. Patrem familias vendacem, non emacem esse oportet.
3
Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere
oportet. Aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non
oportet, sed facere oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum
aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne
villa fundum quaerat nec fundus villam. Patrem familiae villam
rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, vinariam,
dolia multa, uti lubeat caritatem exspectare: et rei et virtuti et
gloriae erit. Torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici
possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur.
Cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere solere.
Si cito sustuleris et vasa parata erunt, damni nihil erit ex
tempestate et oleum viridius et melius fiet. Si in terra et tabulato
olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quavis olea
oleum viridius et bonum fieri potest, si temperi facies. In iugera
oleti CXX vasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens
cultumque erit. Trapetos bonos privos inpares esse oportet, si orbes
contriti sient, ut conmutare possis, funes loreos privos, vectes
senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos.
Trochileas Graecanicas binis funis sparteis ducunt: orbiculis
superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas voles
facere, tardius ducetur, sed minore labore.
4
Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas, clatros inesse
oportet pede. Si ita feceris, pabulum boves non eicient. Villam
urbanam pro copia aedificato.
In bono praedio si bene aedificaveris, bene posiveris, ruri si recte
habitaveris, libentius et saepius venies; fundus melis erit, minus
peccabitur, fructi plus capies; frons occipitio prior est. Vicinis
bonus esto; familiam ne siveris peccare. Si te libenter vicinitas
videbit, facilius tua vendes, opera facilius locabis, operarios
facilius conduces; si aedificabis, operis, iumentis, materie
adiuvabunt; siquid bona salte usus venerit, benigne defendent.
5
Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur.
Alieno manum abstineat, sua servet diligenter. Litibus familia
supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet.
Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat,
facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non
faciet. Si passus erit, dominus inpune ne sinat esse.
Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus
ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam
exerceat, consideret, quae dominus imperaverit fiant. Ne plus censeat
sapere se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui
iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Conpitalibus in conpito aut
in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus
crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum
dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et
quibus det, praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet.
Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die.
Nequid emisse velit insciente domino, neu quid dominum celavisse
velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum,
Chaldaeum nequem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id
infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat
saepe, dum ne lassus fiat; si fecerit, scibit in mente familiae quid
sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus
libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius. Primus
cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti
siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant.
Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim,
quo libentius boves curent. Aratra vomeresque facito uti bonos habeas.
Terram cariosam cave ne ares, neve plostrum neve pecus inpellas. Si
ita non caveris, quo inpuleris, trienni fructum amittes. Pecori et
bubus diligenter substernatur, ungulae curentur. Scabiem pecoris et
iumentis caveto; id ex fame et si inpluit fieri solet. opera omnia
mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero
feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem
illigneam legito, eam substernito ovibus bubusque. Stercilinum magnum
stude ut habeas. Stercus sedulo conserva; cum exportabis, purgato et
conminuito; per autumnum evehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato
et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito per
tempus: eam condito non peraridam, pabulum ovibus. Item faenum cordum,
sicillimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum
rapinam, pabulum lupinumque serito.
6
Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet. Ubi ager crassus
et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet.
Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum, id maxime
seri oportet. In agro crasso et caldo oleam conditivam, radium
maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminianam,
albicerem, quam earum in iis locis optimam dicent esse, eam maxime
serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. Ager oleto
conserundo, qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit,
alius bonus nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam
Licinianam seri oportet. Si in loco crasso aut calido severis, hostus
nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit.
Circum coronas et circum vias ulmos serito et partim populos, uti
frondem ovibus et bubus habeas, et materies, siquo opus sit, parata
erit. Sicubi in iis locis ripae aut locus umectus erit, ibi cacumina
populorum serito et harundinetum. Id hoc modo serito: bipalio vortito,
ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corrudam
serito, unde asparagi fiant. Nam convenit harundinetum cum corruda, eo
quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem Graecam
circum harundinetum serito, uti siet qui vineam alliges.
Vineam quo in agro seri oporteat, sic observato. Qui locus vino
optimus dicetur esse et ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum
eugeneum, helvolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit aut
nebulosior, ibi Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum
serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in quemvis agrum conveniunt.
7
Fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere; et ligna et virgae
venire possunt, et domino erito qui utatur. In eodem fundo suum
quidquid conseri oportet; vitem compluria genera Aminnium minusculum
et maius et Apicium. Uvae in olla in vinaceis conduntur; eadem in
sapa, in musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas
Aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte
servantur. Poma, mala strutea, cotonea Scantiana, Quiriniana, item
alia conditiva, mala mustea et Punica (eo lotium suillum aut stercus
ad radicem addere oportet, uti pabulum malorum fiat), pira volaema,
Aniciana sementiva (haec conditiva in sapa bona erunt), Tarentina,
mustea, cucurbitiva, item alia genera quam plurima serito aut
inserito. Oleas orcites, posias; eae optime conduntur vel virides in
muria vel in lentisco contusae, vel orcites ubi nigrae erunt et
siccae, sale confriato dies V; postea salem excutito, in sole ponito
biduum, vel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa condere vel
siccare; arida facias. Item pira facias.
8
Ficos Marsicas in loco cretoso et aperto serito; Africanas et
herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo, eas
in loco crassiore aut stercorato serito. Pratum si inrigivum habebis,
si non erit siccum, ne faenum desiet, summitto. Sub urbe hortum omne
genus, coronamenta omne genus, bulbos Megaricos, murtum coniugulum et
album et nigrum, loream Delphicam et Cypriam et silvaticam, nuces
calvas, Abellanas, Praenestinas, Graecas, haec facito uti serantur.
Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret itaque
conserat, uti quam sollertissimum habeat.
9
Salicta locis aquosis, umectis, umbrosis, propter amnes ibi seri
oportet; et id videto uti aut domino opus siet aut ut vendere possit.
Prata inrigiva, si aquam habebis, id potissimum facito; si aquam non
habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi vis
expedit facere.
10
Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oporteat. Vilicum,
vilicam, operarios quinque, bubulcos III, asinarium I, subulcum I,
opilionem I, summa homines XIII; boves trinos, asinos ornatos
clitellarios qui stercus vectent tris, asinum molarium I, oves C; vasa
olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat Q. XXX, operculum aheni,
uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod
capiat Q. V, operculum aheni, uncos III, labellum pollulum I, amphoras
olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum
aquarium I, pelvim I, matellionem I, trullium I, scutriscum I,
matellam I, nassiternam I, trullam I, candelabrum I, sextarium I;
plostra maiora III, aratra cum vomeribus VI, iuga cum loris ornata
III, ornamenta bubus VI; irpicem I, crates stercerarias IIII, sirpeas
stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta:
ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes
II, falces faenarias VIII, stramentarias V, arborarias V, securis III,
cuneos III, fistulam ferrariam I, forcipis II, rutabulum I, foculos
II; dolia olearia C, labra XII, dolia quo vinacios condat X, amurcaria
X, vinaria X, frumentaria XX, labrum lupinarium I, serias X, labrum
eluacrum I, solium I, labra aquaria II, opercula doliis seriis priva;
molas asinarias unas et trusatilis unas, Hispaniensis unas, molilia
III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum
in cubiculo I, lectos loris subtentos IIII et lectos III; pilam
ligneam I, fullonicam I, telam togalem I, pilas II, pilum fabrarium I,
farrearium I, seminarium I, qui nucleos succernat I, modium I,
semodium I; culcitas VIII, instragula VIII, pulvinos XVI, operimenta
X, mappas III, centones pueris VI.
11
Quo modo vineae iugera C instruere oporteat. Vilicum, vilicam,
operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I,
summa homines XVI; boves II, asinos plostrarios II, asinum molarium
I; vasa torcula instructa III, dolia ubi quinque vindemiae esse
possint culeum DCCC, dolia ubi vinaceos condat XX, frumentaria XX,
opercula doliorum et tectaria priva, urnas sparteas VI, amphoras
sparteas IIII, infidibula II, cola vitilia III, colia qui florem demat
III, urceos mustarios X; plostra II, aratra II, iugum plostrarium I,
iugum vinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; ahenum
quod capiat culleum I, operculum aheni I, uncos ferreos III, ahenum
coculum quod capiat culleum I, urceos aquarios II, nassiternam I,
pelvim I, matellionem I, trulleum I, situlum aquarium I, scutriscum
I, trullam I, candelabrum I, matellam I, lectos IIII, scamnum I,
mensas II, abacum I, arcam vestiariam I, armarium promptarium I,
scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I,
labrum eluacrum I, solium I, labrum lupinarium I, serias X; ornamenta
bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas
faecarias III, molas asinarias III, molas trusatilis unas;
ferramenta: falces sirpiculas V, falces silvaticas VI, arborarias III,
secures V, cuneos IIII, vomeres II, ferreas X, palas VI, rutra IV,
rastros quadridentes II, crates stercorarias IV, sirpiam stercorariam
I, falculas viniaticas XL, falculas rustarias X, foculos II, forcipes
II, rutabulum I, corbulas Amerinas XX, quala sataria vel alveos XL,
palas ligneas XL, luntris II, culcitas IIII, instragula IIII,
pulvinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI.
12
In torcularium quae opus sunt. Vasis quinis prela temperata V,
supervacanea III, suculas V, supervacaneam I, funes loreos V,
subductarios V, melipontos V, trochileas X, capistra V, assercula ubi
prela sita sinet V, serias III, vectes XL, fibulas XL, constibilis
ligneas, qui arbores conprimat, si dishiascent, et cuneos VI,
trapetos V, cupas minusculas X, alveos X, palas ligneas X, rutra
ferrea V.
13
In torcularium in usu quod opus est. Urceum unum, ahenum quod capiat
Q. V, uncos ferreos III, orbem aheneum I, molas, cribrum I,
incerniculum I, securim I, scamnum I, seriam vinariam unam, clavem
torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius
servus una cum factoribus uti cubet), fiscinas novas, veteres,
epidromum I, pulvinum I, lucernas, corium I, craticulas duas,
carnarium I, scalas unas.
In cellam oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra
olearia XIIII, concas maioris II et minoris II, trullas aheneas tris,
amphoras olearias II, urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam I,
sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, spongeas II, urceos
fictiles II, urnales II, trullas ligneas II, claves cum clostris in
cellas II, trutinam I, centumpondium I, et pondera cetera.
14
Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat
oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce et caementis, pilas ex
lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina, postes,
iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas
faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II,
haras X, focum, ianuam maximam et alternam quam volet dominus,
fenestras, clatros in fenestras maioris bipedis X, luminaria VI,
scamna III, sellas V, telas togalis II, paullulam pilam ubi triticum
pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, vasa torcula II. Hae rei
materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram
I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque
conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde
lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant.
Huic operi pretium ab domino bono, quae bene praebeat quae opus sunt
et nummos fide bona solvat, in tegulas singulas II S. Tectum sic
numerabitur: tegula integra quae erit, unde quarta pars abierit, duae
pro una, conciliares quae erunt pro binis putabuntur; vallus quot
erunt, in singulas quaternae numerabuntur.
Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes
ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. Cetera
lex uti villae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S.
Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo
manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono
domino pars quarta preti accedat.
15
Macerias ex calce caementis silice. Uti dominus omnia ad opus
praebeat, altam P. V et columen P. I, crassam P. I S, longam P. XIV,
et uti sublinat locari oportet. Parietes villae si locet in P. C, id
est P. X quoquo versum, libellis in ped. V et perticam I P. VIC. N.
X. Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus
praebeat calcis in P. singulos in longitudinem modium unum, harenae
modios duos.
16
Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur. Perficit et coquit
et ex fornace calcem eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem.
Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus siet, praebet.
17
Robus materies item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper
tempestiva est. Cetera materies quae semen habet, cum semen maturum
habet, tum tempestiva est.
Quae materies semen non habet, cum glubebit, tum tempestiva est.
Pinus eo, quia semen viride et maturum habet (id semen de cupresso,
de pino quidvis anni legere possis), item quidvis anni matura est et
tempestiva. Ibidem sunt nuces bimae, inde semen excidet, et
anniculae, eae ubi primum incipiunt maturae esse, postea usque adeo
sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces virides sunt. Ulmus, cum folia
cadunt, tum iterum tempestiva est.
18
Torcularium si aedificare voles quadrinis vasis, uti contra ora
sient, ad hunc modum vasa conponito. Arbores crassas P. II, altas P.
VIIII cum cardinibus, foramina longa P. III S exsculpta digit. VI, ab
solo foramen primum P. I S, inter arbores et parietes P. II, in II
arbores P. I, arbores ad stipitem primum derectas P. XVI, stipites
crassos P. II, altos cum cardinibus P. X. suculam praeter cardines P.
VIIII, prelum longum P. XXV, inibi lingulam P. II S, pavimentum binis
vasis cum canalibus duabus P: XXX, IIII trapetibus locum dextra
sinistra pavimentum P. XX, inter binos stipites vectibus locum P.
XXII, alteris vasis exadversum ab stipite extremo ad parietem qui pone
arbores est P. XX; summa torculario vasis quadrinis latitudine P:
LXVI, longitudine P: LII. Inter parietes, arbores ubi statues,
fundamenta bona facito alta P. V, inibi lapides silices, totum forum
longum P. V, latum P. II S, crassum P. I S. Ibi foramen pedicinis
duobus facito, ibi arbores pedicino in lapide statuito. Inter suas
arbores quod loci supererit robore expleto, eo plumbum infundito.
Superiorem partem arborum digitos VI altam facito siet, eo capitulum
robustum indito, uti siet stipites ubi stent. Fundamenta P. V facito,
ibi silicem longum P. II S, latum P. II S, crassum P. I S planum
statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem statuito.
Insuper arbores stipitesque trabem planam inponito latam P. II,
crassam P: I, longam P. XXXVII, vel duplices indito, si solidas non
habebis. Sub eas trabes inter canalis et parietes extremos, ubi
trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S inponito sesquipedalem, aut
binas pro singulis eo supponito. In iis trabeculis trabes, quae
insuper arbores stipites stant, conlocato; in iis tignis parietes
exstruito iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aram ubi
facies, pedes V fundamenta alta facito, lata P. VI, aram et canalem
rutundam facito latam P. IIII S, ceterum pavimentum totum fundamenta
P. II facito. Fundamenta primum festucato, postea caementis minutis et
calce harenato semipedem unum quodque corium struito. Pavimenta ad
hunc modum facito: ubi libraveris, de glarea et calce harenato primum
corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo
calcem cribro subcretam indito alte digitos duo, ibi de testa arida
pavimentum struito; ubi structum erit, pavito fricatoque, uti
pavimentum bonum siet. Arbores stipites robustas facito aut pineas. Si
trabes minores facere voles, canalis extra columnam expolito. Si ita
feceris, trabes P. XXII longae opus erunt. Orbem olearium latum P.
IIII Punicanis coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes
iligneas adindito. Eas ubi confixeris, clavis corneis occludito. In
eum orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clavis ferreis
corrigito. Orbem ex ulmo aut ex corylo facito: si utrumque habebis,
alternas indito.
19
In vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito,
supra foramina arborum, pedem quaeque uti absiet, unae fibulae locum
facito. Semipedem quoquo versum in suculam sena foramina indito.
Foramen quod primum facies semipedem ab cardine facito, cetera
dividito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter
arbores medium quod erit, id ad mediam conlibrato, ubi porculum figere
oportebit, uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum facies,
de medio prelo conlibrato, ut inter arbores bene conveniat, digitum
pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos P. XIIX, secundos P.
XVI, tertios P. XV, remissarios P. XII, alteros P. X, tertios P. VIII.
20
Trapetum quo modo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in
miliario stat, eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum,
cuneis salignis circumfigi oportet bene, eo plumbum effundere, caveat
ni labet columella. Si movebitur, eximito; denuo eodem modo facito, ne
se moveat. Modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito, eos
circumplumbato, caveto ne laxi sient. In cupam eos indito. Cunicas
solidas latas digitum pollicem facito, labeam bifariam faciat habeant,
quas figat clavis duplicibus, ne cadant.
21
Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, media inter
orbis quae conveniant. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam
pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito,
quae in columellam conveniat et in cupam. Inter cupam dextra sinistra
pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub
cupa tabulam ferream, quam lata cupa media erit, pertusam figito, quae
in columellam conveniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis
circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor
lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas
supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo
cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque
secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito
qui figas. Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus
cupam pertundito, qua clavus eat, qui orbem cludat. Insuper foramen
ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus
eat. Haec omnia eius rie causa fiunt, uti ne cupa in lapide
conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et
clavus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut faginea
facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus
sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos
qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum
oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores.
22
Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter
ab labris. Digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari.
Orbes cavere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et
miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit
atque orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium arte
crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt
atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in
miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem
modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato,
usque dum recte temperabitur.
Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L. Conposturae HS
LX; vecturam boum, operas VI, homines VI cum bubulcis HS LXXII;
cupam ornatam HS LXXII, pro oleo HS XXV; S. S. HS DCXXVIIII. Pompeis
emptus ornatus HS CCCXXCIIII; vecturam HS CCXXC; domi melius
concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX: S. S. HS
DCCXXIIII. Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I
digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo vorsum. Eos cum
advexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC,
temperantur HS XXX. Tantidem Pompeis emitur.
23
Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae
sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala
parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae
saliantur. Uvas miscellas, vinum praeligneum quod operarii bibant, ubi
tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia
dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo
coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in
culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in
urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in
culleum musti P. III, bene comminuito, indito in fiscellam et facito
uti in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina
condeliquescat. Ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies
XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum mustum
circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter.
24
Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene
legito. Ubi delegeris, is eius musti culleum aquae marinae veteris Q.
II indito vel salis puri modium; eum in fiscella suspendito sinitoque
cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium
helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem
tricesimam addito. Quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti
addito.
25
Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae
primum suisque facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne
vinum nomen perdat. Vinaceos cotidie recentis succernito lecto
restibus subtento, vel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in
dolia picata vel in lacum vinarium picatum. Id bene iubeto oblini,
quod des bubus per hiemem. Indidem, si voles, lavito paulatim. Erit
lora familiae quod bibat.
26
Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula,
fibulas iubeto quidquid suo loco condi. Dolia cum vino bis in die fac
extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui
labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene
dacinata erunt, dolia oblinito, Si voles de faece demere vinum, tum
erit ei rei optimum tempus.
27
Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum,
pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias
fruges serito. Scrobes in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis; simul
cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim
serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores
ablaqueato.
28
Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene
cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti
ferre possis; in alveo aut in corbula ferri iubeto. Caveto, quom
ventus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cavendum est.
In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra
radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis
vectibusque calcato quam optime poteris; id erit ei rei primum.
Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito
oblinitoque fimo summas et foliis alligato.
29
Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras,
et si ibi olea erit, simul ablaqueato stercusque addito: postea
pabulum serito. Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime
opus erit, addito terraque stercus operito. Alteram quartam partem in
pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi favonius flabit,
evehito luna silenti.
30
Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum
habebis, dato. Ovibus frondem viridem, usque dum habebis, praebeto;
ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato; et frondem usque ad
pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime
conservato, cogitatoque hiemis quam longa siet.
31
Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per
tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur.
Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in
stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito.
Vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati.
Prelum ex carpino atra potissimum facito. Ulmeam, pineam, nuceam, hanc
atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito
post meridiem sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum semen suum
maturum erit, cavetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies
semen non habebit, cum glubebit, tempestiva erit. Vento austro caveto
nequam materiam neve vinum tractes nisi necessario.
32
Vineas arboresque matura face incipias putare. Vites propages in
sulcos; susum vorsum, quod eius facere poteris, vitis facito uti
ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos
relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur.
Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter caveto ne vitem
praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae
sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de
arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post
praecidito veteres.
33
Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte,
fluxuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris.
Vinarios custodesque recte relinquito. Quam altissimam viniam facito
alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato.
Capita vitium per sementiam ablaqueato. Vineam putatam circumfodito,
arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras
quam primum propagato, sic occato; veteres quam minimum castrato,
potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. Vitem
novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. Si vinea a vite calva
erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis
removeto crebroque fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra
erit (quod granum capiat ne serito), et circum capita addito stercus,
paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. Ubi vinea
frondere coeperit, pampinato. Vineas novellas alligato crebro, ne
caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos
teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uva
varia fieri coperit, vites subligato, pampinato uvasque expellito,
circum capita sarito.
Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. Librum
conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato.
Viminae, unde corbulae fiant, conservato.
34
Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque
erit, ibi primum serito. In caldissimis locis sementim postremum
fieri oportet. Terram cave cariosam tractes. Ager rubicosus et terra
pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae aquosa non erit, ibi
lupinum bonum fiet. In creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus
erit, semen adoreum potissimum serito. Quae loca sicca et non herbosa
erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito.
35
Fabam in locis validis non calamitosis serito. Viciam et faenum
Graecum quam minime herbosis locis serito. Siliginem, triticum in loco
aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. Lentim in
rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. Hordeum, qui
locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito. Trimestre,
quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus
restibilis crassitudine fieri poterit, serri oportet. Rapinam et coles
rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco
crasso serito.
36
Quae segetem stercorent. Stercus columbinum spargere oportet in
pratum vel in hortum vel in segetem. Caprinum, ovillum, bubulum, item
ceterum stercus omne sedulo conservato. Amurcam spargas vel inriges ad
arbores; circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae
dimidio addito, ablaqueato prius non alte.
37
Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes. Cicer, quod
vellitur et quod salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum,
ervum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae vellentur. Nucleos in
segetem ne indideris.
Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, vicia.
Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus,
frondem iligneam, querneam. Ex segeti vellito ebulum, cicutam et
circum salicta herbam altam uvamque; eam substernito ovibus bubusque,
frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo
aquam addito, permisceto rutro bene; inde lutum circum oleas
ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. Vitis si macra
erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito.
Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in
tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. Nisi
intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. Quam effodies
aut praecides abs terra, diebus VII proximis, quibus luna plena
fuerit, optime eximetur. Omnino caveto nequam materiem doles neu
caedas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam.
Frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas. De vinea et
arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna
in cacuminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone.
38
Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad
pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam
intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras
sit educendus. Fornacemque bene struito; facito fortax totam fornacem
infimam conplectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus
erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero
ignis erit. Ignem caveto ne intermittas quin semper siet, neve noctu
neve ullo tempore intermittatur caveto. Lapidem bonum in fornacem quam
candidissimum, quam minime varium indito. Cum fornacem facies, fauces
praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum
facito, uti quam altissima et quam minime ventosa siet. Si parum altam
fornacem habebis ubi facias, latere summam statuito aut caementis cum
luto summam extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, siquam flamma
exibit nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium
caveto ne accedat: inibi austrum caveto maxime. Hoc signi erit, ubi
calx cocta erit, summos lapides coctos esse oportebit; item infimi
lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit.
Si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis, unde
calcem coquas, de lignis carboreas coquito, virgas et sarmenta, quae
tibi ustioni supererunt, in segete conburito. Ubi conbusseris, ibi
papaver serito.
39
Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in
stercilinum egerito. Bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato.
Dolia plumbo vincito vel materie quernea vere sicca alligato. Si bene
sarseris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris
beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris.
Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I, resinae P. I,
sulpuris P. C' C'. Haec omnia in calicem novum indito, eo addito
gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia
sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes
duas, calcis tertiam conmisceto; inde laterculos facito, coquito in
fornace, eum conterito idque inducito.
Per imbrem in villa quaerito quid fieri possit. Ne cessetur,
munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum
futurum.
40
Per ver haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri, seminariis,
vitariis locum verti, vites propagari, in locis crassis et umectis
ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. Ficos, olea, mala, pira, vites
inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro. Oleas,
ficos, pira, mala hoc modo inserito. Quem ramum insiturus eris,
praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat; cum praecides,
caveto ne librum convellas. Sumito tibi surculum durum, eum
praeacuito, salicem Graecum discindito. Argillam vel cretam coaddito,
harenae paululum et fimum bubulum, haec una bene condepsito, quam
maxime uti lentum fiat. Capito tibi scissam salicem, ea stirpem
praecisum circumligato, ne liber frangatur. Ubi id feceris, surculum
praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos II.
Postea capito tibi surculum, quod genus inserere voles, eum primorem
praeacuito oblicum primoris digitos II. Surculum aridum, quem
artiveris, eximito, eo artito surculum, quem inserere voles. Librum ac
librum vorsum facito, artito usque adeo, quo praeacueris. Idem alterum
surculum, tertium, quartum facito; quot genera voles, tot indito.
Salicem Graecam amplius circumligato, luto depsto stirpem oblinito
digitos crassum tres. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne
aqua in librum permanet. Eam linguam insuper libro alligato, ne cadat.
Postea stramentis circumdato alligatoque, ne gelus noceat.
41
Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma
est. Pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies L et
per vindemiam. Oleae et ficorum insitio est per ver. Vitem sic
inserito: praecidito quam inseres, eam mediam diffindito per medullam;
eo surculos praeacutos artito; quos inseres, medullam cum medulla
conponito. Altera insitio est: si vitis vitem continget, utriusque
vitem teneram praeacuito, obliquo inter sese medullam cum medulla
libro conligato. Tertia insitio est: terebra vitem quam inseres
pertundito, eo duos suculos vitigineos, quod genus esse voles,
insectos obliquos artito ad medullam; facito iis medullam cum medulla
coniungas artitoque ea qua terebraveris alterum ex altera parte. Eos
surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram demittito
replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in terram defigito
terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato
integitoque ad eundem modum, tamquam oleas.
42
Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum aut oleam esse
voles, inde librum scalptro eximito, alterum librum cum gemma de eo
fico, quod genus esse voles, eximito, adponito in eum locum unde
exicaveris in alterum genus facitoque uti conveniat. Librum longum
facito digitos III S, latum digitos III. Ad eundem modum oblinito,
integito, uti cetera.
43
Sulcos, si locus aquosus erit, alveatos esse oportet, latos summos
pedes tres, altos pedes quattuor, infimum latum P. I et palmum. Eos
lapide consternito; si lapis non erit, perticis saligneis viridibus
controversus conlatis consternito; si pertica non erit, sarmentis
conligatis. Postea scrobes facito altos P. III S, latos P. IIII, et
facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita oleas serito. Vitibus
sulcos et propagines ne minus P. II S quoquo versus facito. Si voles
vinea cito crescat et olea, quam severis, semel in mense sulcos et
circum capita oleaginea quot mensibus, usque donec trimae erunt,
fodere oportet. Eodem modo ceteras arbores procurato.
44
Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. Ex eo
die dies XLV recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte ferax
erit, quae arida erunt, et siquid ventus interfregerit, ea omnia
eximito. Qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. Bene
enodato stripesque levis facito.
45
Taleas oleagineas, quas in scrobe saturis eris tripedaneas decidito
diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis.
Quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito.
Locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus
siet. Cum taleam demittes, pede taleam opprimito. Si parum descendet,
malleo aut mateola adigito cavetoque ne librum scindas, cum adiges.
Palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas. Si ita severis uti
stet talea, melius vivet. Taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae
sunt, ubi liber sese vertet. Si in scrobibus aut in sulcis seres,
ternas taleas ponito easque divaricato, supra terram ne plus IIII
digitos transvorsos emineant; vel oculos serito.
46
Seminarium ad hunc modum facito. Locum quam optimum et apertissimum
et stercorosissimum poteris et quam simillimum genus terrae eae, ubi
semina positurus eris, et uti ne nimis longe semina ex seminario
ferantur, eum locum bipalio vertito, delapidato circumque saepito bene
et in ordine serito. In sesquipedem quoquo vorsum taleam demittito
opprimitoque pede. Si parum deprimere poteris, malleo aut mateola
adigito. Digitum supra terram facito semina emineant fimoque bubulo
summam taleam oblinito signumque aput taleam adponito crebroque
sarito, si voles cito semina crescant. Ad eundem modum alia semina
serito.
47
Harundinem sic serito: ternos pedes oculos disponito.
Vitiarium eodem modo facito seritoque. Ubi vitis bima erit, resicato;
ubi trima erit, eximito. Si pecus pascetur, ubi vitem serere voles,
ter prius resicato, quam in arborem ponas. Ubi V nodos veteres
habebit, tum ad arborem ponito. Quotannis porrinam serito, quotannis
habebis quo eximas.
48
Pomarium seminarium ad eundem modum atque oleagineum facito. Suum
quidquid genus talearum serito.
Semen cupressi ubi seres, bipalio vertito. Vere primo serito. Porcas
pedes quinos latas facito, eo stercus minutum addito, consarito
glebasque conminuito. Porcam planam facito, paulum concavam. Tum semen
serito crebrum tamquam linum, eo terram cribro incernito altam digitum
transversum. Eam terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum
offigito, eo perticas intendito, eo sarmenta aut cratis ficarias
inponito, quae frigus defendant et solem. Uti subtus homo ambulare
possit facito. Crebro runcato. Simul herbae inceperint nasci, eximito.
Nam si herbam duram velles, cupressos simul evelles.
49
Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat brachium
crassam licebit. Primum deputato, binas gemmas ne amplius relinquito.
Ex radicibus bene exfodito, usque radices persequito et caveto ne
radices saucies. Ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco
operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato
flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.
50
Prata primo vere stercorato luna silenti. Quae inrigiva non erunt,
ubi favonius flare coeperit, cum prata defendes, depurgato herbasque
malas omnis radicitus effodito.
Ubi vineam deputaveris, acervum lignorum virgarumque facito. Ficos
interputato et in vinea ficos subradito alte, ne eas vitis scandat.
Seminaria facito et vetera resarcito. Haec facito, antequam vineam
fodere incipias.
Ubi daps profanata comestaque erit, verno arare incipito. Ea loca
primum arato, quae siccissima erunt, et quae crassissima et
aquosissima erunt, ea postremum arato, dum ne prius obdurescant.
51
Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs terra pulli qui
nascentur, eos in terram deprimito extollitoque primorem partem, uti
radicem capiat; inde biennio post effodito seritoque. Ficum, oleam,
malum Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, murtum, nuces
Praenestinas, platanum, haec omnia a capite propagari eximique serique
eodem modo oportet.
52
Quae diligentius propagari voles, in aullas aut in qualos pertusos
propagari oportet et cum iis in scrobem deferri oportet. In arboribus,
uti radices capiant, calicem pertundito; per fundum aut qualum ramum,
quem radicem capere voles, traicito; eum qualum aut calicem terra
inpleto calcatoque bene, in arbore relinquito. Ubi bimum fuerit, ramum
sub qualo praecidito. Qualum incidito ex ima parte perpetuum, sive
calix erit, conquassato. Cum eo qualo aut calice in scrobem ponito.
Eodem modo vitem facito, eam anno post praecidito seritoque cum qualo.
Hoc modo quod genus vis propagabis.
53
Faenum, ubi tempus erit, secato cavetoque ne sero seces. Priusquam
semen maturum siet, secato, et quod optimum faenum erit, seorsum
condito, per ver cum arabunt, antequam ocinum des, quod edint boves.
54
Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim
patraveris, glandem parari legique oportet et in aquam conici. Inde
semodios singulis bubus in dies dari oportet, et si non laborabunt,
pascantur satius erit, aut modium vinaceorum, quos in dolium
condideris. Interdiu pascito, noctu faeni P. XXV uni bovi dato. Si
faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. Paleas triticeas
et hordeaceas, acus fabaginum, de vicia vel de lupino, item de ceteris
frugibus, omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima
erunt, in tecto condito et sale spargito, deinde ea pro faeno dato.
Ubi verno dare coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato aut modium
lupini macerati et faeni P. XV. Ubi ocinum tempestivum erit, dato
primum. Manibus carpito, id renascetur: quod falcula secueris, non
renascetur. Usque ocinum dato donec arescat: ita temperato. Postea
viciam dato, postea panicum frondem ulmeam dato. Si populneam habebis,
admisceto, ut ulmeae satis siet. Ubi ulmeam non habebis, querneam aut
ficulneam dato. Nihil est quod magis expediat, quam boves bene curare.
Boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. Nam viride
cum edunt, semper id exspectant, et fiscellas habere oportet, ne
herbam sectentur, cum arabunt.
55
Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in
acervo sub dio metas facito.
56
Familiae cibaria. Qui opus facient: per hiemem tritici modios IIII,
per aestatem modios IIII S; vilico, vilicae, epistatae, opilioni:
modios III; compeditis: per hiemem panis p. IIII, ubi vineam fodere
coeperint panis p. V, usque adeo dum ficos esse coeperint; deinde ad
p. IIII redito.
57
Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit, loram bibant menses tres;
mense quarto: heminas in dies, id est in mense congios II S; mense
quinto, sexto, septimo, octavo: in dies sextarios, id est in mense
congios quinque; nono, decimo, undecimo, duodecimo: in dies heminas
ternas, id est amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Compitalibus in
singulos homines gongios III S; summa vini in homines singulos inter
annum Q. VII. Conpeditis, uti quidquid operis facient, pro portione
addito; eos non est nimium in annos singulos vini Q. X ebibere.
58
Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito; postea
oleas tempestivas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito:
parcito uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, hallacem
et acetum dato. Oleum dato in menses unicuique s. I; salis unicuique
in anno modium satis est.
59
Vestimenta familiae. Tunicam p. III S, saga alternis annis. Quotiens
cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones
fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet.
60
Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum viginti aut
glandis modios CCXL, faeni pondo DXX, ocini, fabae M. XX, viciae M.
XXX. Praeterea granatui videto satis viciae seras. Pabulum cum seres,
mulas sationes facito.
61
Quid est agrum bene colere? Bene arare. Quid secundum? Arare. Quid
tertium? Stercorare.
Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices
exarabit. Si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et
in radices vires oleae abibunt. Agrum frumentarium cum ares, bene et
tempestivo ares, sulco vario ne ares. Cetera cultura est multum sarire
et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum
terra ferre; ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat.
Siquis quaeret, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per
sementim, agro laeto per ver.
62
Quot iuga boverum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse
oportet.
63
Funem torculum esse oportet extentum pedes LV, funem loreum in
plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P.
XIIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XVI, funiculum P.
VIII.
64
Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra
et in tabulato esse oportet. In terra et in tabulato putescit. Leguli
volunt uti olea caduca quam plurimum sit, quo plus legatur; factores,
ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. Nolito
credere oleum in tabulato posse crescere. Quam citissime conficies,
tam maxime expediet, et, totidem modiis collecta, et plus olei efficiet
et melius. Olea quae diu fuerit in terra aut in tabulato, inde olei
minus fiet et deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam
oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam taeterrimum
erit.
65
Oleum viride sic facito. Oleam quam primum ex terra tollito. Si
inquinata erit, lavito a foliis et stercore purgato. Postridie aut
post diem tertium, quam lecta erit, facito. Olea ubi nigra erit,
stringito. Quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit.
Domino de matura olea oleum fieri maxime expediet. Si gelicidia erunt,
cum oleam coges, triduum atque quatriduum post oleum facito. Eam
oleam, si voles, sale spargito. Quam calidissimum torcularium et
cellam habeto.
66
Custodis et capulatoris officia. Servet diligenter cellam et
torcularium. Caveat quam minimum in torcularium et in cellam
introeatur. Quam mundissime purissimeque fiat. Vaso aheneo neque
nucleis ad oleum ne utatur. Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam
plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat. Ubi factores vectibus
prement, continuo copulator conca oleum, quam diligentissime poterit,
ne cesset. Amurcam caveat ne tollat. Oleum in labrum primum indito,
inde in alterum doleum indito. De iis labris fraces amurcamque semper
subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito.
67
Item custodis officia. Qui in torculario erunt vasa pura habeant
curentque uti olea bene perficiatur beneque siccetur. Ligna in
torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant. Factoribus det in
singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet. Fraces
cotidie reiciat. Amurcam conmutet usque adeo, donec in lacum qui in
cella est postremum pervenerit. Fiscinas spongia effingat. Cotidie
oleo locum conmutet, donec in dolium pervenerit. In torculario et in
cella caveat diligenter nequid olei subripiatur.
68
Ubi vindemia et oletas facta erit, prela extollito; funes torculos,
melipontos, subductarios in carnario aut in prelo suspendito; orbes,
fibulas, vectes, scutulas, fiscinas, corbulas, quala, scalas,
patibula, omnia quis usus erit, in suo quidque loco reponito.
69
Dolia olearia sic inbuito. Amurca inpleto dies VII, facito ut amurcam
cotidie suppleas. Postea amurcam eximito et afarcito. Ubi arebit,
cummim pridie in aquam infundito, eam postridie diluito. Postea dolium
calfacito minus, quam si picare velis, tepeat satis est; lenibus
lignis facito calescat. Ubi temperate tepebit, tum cummim indito,
postea linito. Si recte leveris, in dolium quinquagenarium cummim P.
IIII satis erit.
70
Bubus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato salis micas tres,
folia laurea III, porri fibras III, ulpici spicas III, alii spicas
III, turis grana tria, herbae Sabinae plantas tres, rutae folia tria,
vitis albae caules III, fabulos albos III, carbones vivos III, vini S.
III. Haec omnia sublimiter legi teri darique oportet. Ieiunus siet qui
dabit. Per triduum de ea potione uni cuique bovi dato. Ita dividito,
cum ter uni cuique dederis, omnem absumas, bosque ipsus et qui dabit
facito ut uterque sublimiter stent. Vaso ligneo dato.
71
Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum ovum gallinaceum
crudum; integrum facito devoret. Postridie caput ulpici conterito cum
hemina vini facitoque ebibat. Sublimiter terat et vaso ligneo det,
bosque ipsus et qui dabit sublimiter stet. Ieiunus ieiuno bovi dato.
72
Boves ne pedes subterant, priusquam in viam quoquam ages, pice
liquida cornua infima unguito.
73
Ubi uvae variae coeperint fieri, bubus medicamentum dato quotannis,
uti valeant. Pellem anguinam ubi videris, tollito et condito, ne
quaeras cum opus siet. Eam pellem et far et salem et serpullum, haec
omnia una conterito cum vino, dato bubus bibant omnibus. Per aestatem
boves aquam bonam et liquidam bibant semper curato; ut valeant refert.
74
Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam
in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi
bene subegeris, defingito coquitoque sub testu.
75
Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario. Ubi
bene distriverit, farinae siligineae libram aut, si voles tenerius
esse, selibram similaginis eodem indito permiscetoque cum caseo bene.
Ovum unum addito et una permisceto bene. Inde panem facito, folia
subdito, in foco caldo sub testu coquito leniter.
76
Placentam sic facito. Farinae siligineae L. II, unde solum facias,
in tracta farinae L. IIII et alicae primae L. II. Alicam in aquam
infundito. Ubi bene mollis erit, in mortarium purum indito siccatoque
bene. Deinde manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L. IIII
paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi arescant,
conponito. Ubi arebunt, conponito puriter. Cum facies singula tracta,
ubi depsueris, panno oleo uncto tangito et circumtergeto ungitoque.
Ubi tracta erunt, focum, ubi coquas, calfacito bene et testum. Postea
farinae L. II conspargito condepsitoque. Inde facito solum tenue.
Casei ovilli P: XIIII ne acidum et bene recens in aquam indito. Ibi
macerato, aquam ter mutato. Inde eximito siccatoque bene paulatim
manibus, siccum bene in mortarium inponito. Ubi omne caseum bene
siccaveris, in mortarium purum manibus condepsito conminuitoque quam
maxime. Deinde cribrum farinarium purum sumito caseumque per cribrum
facito transeat in mortarium. Postea indito mellis boni P. IIII S. Id
una bene conmisceto cum caseo. Postea in tabula pura, quae pateat P.
I, ibi balteum ponito, folia laurea uncta supponito, placentam
fingito. Tracta singula in totum solum primum ponito, deinde de
mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item linito usque
adeo, donec omne caseum cum melle abusus eris. In summum tracta
singula indito, postea solum contrahito ornatoque focum + de ve primo
+ temperatoque, tunc placentam inponito, testo caldo operito, pruna
insuper et circum operito. Aperito, dum inspicias, bis aut ter. Ubi
cocta erit, eximito et melle unguito. Haec erit placenta semodialis.
77
Spiram sic facito. Quantum voles pro ratione, ita uti placenta fit,
eadem omnia facito, nisi alio modo fingito. In solo tracta cum melle
oblinito bene. Inde tamquam restim tractes facito, ita inponito in
solo, simplicibus conpleto bene arte. Cetera omnia, quasi placentam
facias, facito coquitoque.
78
Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo ad eundem modum
facito, uti placentam, sine melle.
79
Globos sic facito. Caseum cum alica ad eundem modum misceto. Inde
quantos voles facere facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos
aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus, coctos eximito,
eos melle unguito, papaver infriato, ita ponito.
80
Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum
cavum habeat. Ita in unguen caldum fundito. Honestum quasi spiram
facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque. Item unguito
coloratoque caldum ne nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito.
81
Erneum sic facito tamquam placentam. Eadem omnia indito, quae in
placentam. Id permisceto in alveo, id indito in irneam fictilem, eam
demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem.
Ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito.
82
Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis
caseo melle spaeras pugnum altas facito. Eas in solo conponito densas,
eodem modo conponito atque spiram itemque coquito.
83
Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva
interdius in capita singula boum votum facito. Farris L. III et lardi
P. IIII S et pulpae P. IIII S, visi S. III, id in unum vas liceto
coicere, et vinum item in unum vas liceto coicere. Eam rem divinam vel
servus vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim
ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo
modo fiat. Hoc votum in annos singulos, si voles, licebit vovere.
84
Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una
conmisceto quasi libum, mellis P. * et ovum unum. Catinum fictile oleo
unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo
operito. Videto ut bene percoquas medium, ubi altissimum erit. Ubi
coctum erit, catinum eximito, papaver infriato, sub testum subde
paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo et lingula.
85
Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti
bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III,
mellis P. S, ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in
aulam novam.
86
Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium
purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea
in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat
paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.
87
Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alvum indat, eo
addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in
alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum novum
indito, exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium. Id omne
ita facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat.
Ubi arebit, in aulam novam indito, inde facito cum lacte coquat.
88
Salem candidum sic facito. Amphoram defracto collo puram inpleto
aquae purae, in sole ponito. Ibi fiscellam cum sale populari
suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die
cotidie facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. Id
signi erit: menam aridam vel ovum demittito; si natabit, ea muries
erit, vel carnem vel caseos vel salsamenta quo condas. Eam muriam in
labella vel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto,
donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub
tecto ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito.
89
Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum
parient, concludat. Polline vel farina hordeacia consparsa turundas
faciat, eas in aquam intingat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex
gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere
dato; ne plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito,
nisi prius dato bibere et bis in die, bis escam.
90
Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam
tostam primum dato, ex ore in eius os inflato, item aquam. Hoc dies
VII facito. Postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae
tertia pars ut infervescat, tum far insipiat, puriter facito et
coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito,
primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum
poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam temperato.
91
Aream sic facito. Locum ubi facies confodito. Postea amurca
conspargito bene sinitoque conbibat. Postea conminuito glebas bene.
Deinde coaequato et paviculis verberato. Postea denuo amurca
conspargito sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt
neque herbae nascentur.
92
Frumento ne noceat curculio neu mures tangant. Lutum de amurca
facito, palearum paulum addito, sinito macerescant bene et subigito
bene; eo granarium totum oblinito crasso luto. Postea conspargito
amurca omne quod lutaveris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum
condito; curculio non nocebit.
93
Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito.
Postea amurcam cum aqua conmisceto aequas partes. Deinde ad oleam
circumfundito. Ad arborem maxumam urnam conmixti sat est; ad minores
arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces,
eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris.
94
Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo oleae, et hoc
amplius, cum ver adpetet, terram adaggerato bene. Si ita feceris, et
grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo feraciores erunt.
95
Convolvolus in vinia ne siet. Amurcam condito, puram bene facito, in
vas aheneum indito congios II. Postea igni leni coquito, rudicula
agitato crebro usque adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea
sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium. Conterito in
mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam minutissime in amurcam
caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo. Nam
si in tecto coquas, cum bitumen et sulpur additum est, excandescet.
Ubi erit tam crassum quam viscum, sinito frigescat. Hoc vitem circum
caput et sub brachia unguito; convolvus non nascetur.
96
Oves ne scabrae fiant. Amurcam condito, puram bene facito, aquam in
qua lupinus deferverit et faecem de vino bono, inter se omnia
conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito
biduum aut triduum consudent. Deinde lavito in mari; si aquam marinam
non habebis, facito aquam salsam, ea lavito. Si haec sic feceris,
neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt, et ricini non
erunt molesti. Eodem in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt.
97
Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria; omnia
meliora facies.
98
Vestimenta ne tiniae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, ea
unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos. Ubi ea
adaruerit, vestimenta condito. Si ita feceris, tiniae non nocebunt. Et
item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet, et cum ea
terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius
extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto.
Splendidior erit, et aerugo non erit molesta.
99
Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. Id
amurca decocta unguito.
100
Oleum si in metretam novam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda,
prius conluito agitatoque diu, ut bene conbibat. Id si feceris,
metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta
firmior erit.
101
Virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliud genus quod
vis, et si ramos ficulneos voles cum foliis, inter se alligato,
fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito.
Sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. Vas, quo
condideris, oblinito plane.
102
Si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, melanthi
acetabulum, quod medici vocant zmurnaeum, conterito in vini veteris
hemina: id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum
apponito. Et idem hoc, si usus evenerit, homini facito.
103
Boves uti valeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti
magis cupide adpetant, pabulum quod dabis amurca spargito; primo
pabulum, dum consuescant, postea magis, et dato rarenter bibere
conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quinto quoque die hoc sic
facies. Ita boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit.
104
Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti Q. X in dolium indito,
aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II, aquae dulcis Q. L.
Haec rude misceto ter in die dies quinque continuos. Eo addito aquae
marinae veteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et
oblinito post dies X. Hoc vinum durabit tibi usque ad solstitium.
Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum
erit.
105
Qui ager longe a mari aderit, ibi vinum Graecum sic facito. Musti Q.
XX in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit
vinum, ignem subducito. Ubi id vinum refrixerit, in dolium
quadragenarium infundito. Seorsum vas aquae dulcis Q. I infundito,
salis M I, sinito muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium
infundito. Schoenum et calamum in pila contundito, quod satis siet,
sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies
XXX dolium oblinito. Ad ver diffundito in amphoras. Biennium in sole
sinito positum esse. Deinde in tectum conferto. Hoc vinum deterius non
erit quam Coum.
106
Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae Q. I ex alto sumito, quo
aqua dulcis non accedit. Sesquilibram salis frigito, eodem indito et
rude misceto usque adeo, donec ovum gallinaceum coctum natabit,
desinito miscere. Eodem vini veteris vel Aminnii vel miscelli albi
congios II infundito, misceto probe. Postea vas picatum confundito et
oblinito. Siquid plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea
omnia facito.
107
Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid viti
in vinum accedat. Sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum
aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam Campanicam
P. V bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per
cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et levi flamma.
Commoveto, videto ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas. Ubi
refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum et oblinito et
utito in labra doliorum.
108
Vinum si voles experiri duraturum sit necne, polentam grandem
dimidium acetabuli in caliculum novum indito et vini sextarium de eo
vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in carbones;
facito bis aut ter inferveat. Tum id percolato, polentam abicito.
Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in
dolio est, scito duraturum; si subacidum erit, non durabit.
109
Vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere, sic facito. De
ervo farinam facito libras IIII et vini cyathos IIII conspargito sapa.
Postea facito laterculos. Sinito conbibant noctem et diem. Postea
conmisceto cum eo vino in dolio et oblinito post dies LX. Id vinum
erit lene et suave et bono colore et bene odoratum.
110
Odorem deteriorem demere vino. Testam de tegula crassam puram
calfacito in igni bene. Ubi calebit, eam picato, resticula alligato,
testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum
dolium. Si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius
facito, usque dum odorem malum dempseris.
111
Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de
materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eo demittito.
Si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum
vas hederaceum.
112
Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari
tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua
dulcis non perveniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito,
nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum.
Operculum inponito, relinquito qua interspiret. Ubi dies XXX
praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter et leniter,
relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum dolium item
transfundito; ita relinquito usque ad vindemiam. Unde vinum Coum
facere voles, uvas relinquito in vinea, sinito bene coquantur, et ubi
pluerit et siccaverit, tum deligito et ponito in sole biduum aut
triduum sub dio, si pluviae non erunt. Si pluvia erit, in tecto
cratibus conponito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. Tum
sumito aquam marinam Q. S. S. E, in dolium quinquagenarium infundito
aquae marinae Q. X. Tum acina de uvis miscellis decarpito de scopione
in idem dolium, usque dum inpleveris. Manu conprimito acina, ut
conbibant aquam marinam. Ubi inpleveris dolium, operculo operito,
relinquito qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio
et calcato in torculario et id vinum condito in dolia lauta et pura et
sicca.
113
Ut odoratum bene sit, sic facito. Sumito testam picatam, eo prunam
lenem indito, suffito serta et schoeno et palma, quam habent
unguentarii, ponito in dolio et operito, ne odor exeat, antequam vinum
indas. Hoc facito pridie quam vinum infundere voles. De lacu quam
primum vinum in dolia indito, sinito dies XV operta, antequam oblinas,
relinquito qua interspiret, postea oblinito. Post dies XL diffundito
in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum.
Amphoras nolito inplere nimium, ansarum infimarum fini, et amphoras in
sole ponito, ubi herba non siet, et amphoras operito, ne aqua accedat,
et ne plus quadriennium in sole siveris. Post quadriennium in cuneum
conponito et instipato.
114
Vinum si voles concinnare, ut alvum bonam faciat, secundum vindemiam,
ubi vites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse vini, tot
vites ablaqueato et signato. Earum radices circumsecato et purgato.
Veratri atri radices contundito in pila, eas radices dato circum vitem
et stercus vetus et cinerem veterem et duas partes terrae circumdato
radices vitis. Terram insuper inicito. Hoc vinum seorsum legito. Si
voles servare in vetustatem ad alvum movendam, servato, ne conmisceas
cum etero vino. De eo vino cyathum sumito et misceto aqua et bibito
ante cenam. Sine periculo alvum movebit.
115
In vinum mustum veratri atri manipulum coicito in amphoram. Ubi satis
efferverit, de vino manipulum eicito. Id vinum servato ad alvum
movendam.
Vinum ad alvum movendam concinnare. Vites cum ablaqueabuntur, signato
rubrica, ne admisceas cum cetero vino. Tris fasciculos veratri atri
circumponito circum radices et terram insuper inicito. Per vindemiam
de iis vitibus quod delegeris, seorsum servato, cyathum in ceteram
potionem indito. Alvum movebit et postridie pepurgabit sine periculo.
116
Lentim quo modo servare oporteat. Laserpicium aceto diluito,
permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim
oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra servabitur recte.
117
Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur
et in aquam deiciantur. Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis
maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum addat, salis
selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in
acetum. Si una admiscere voles, cito utito. In orculam calcato.
Manibus siccis, cum uti voles, sumito.
118
Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti
tantumdem addito, quantum aceti. Cetera item condito ita, uti supra
scriptum est.
119
Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris
variisque nucleos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum,
acetum coriandrum, cuminum feniculum rutam, mentam. In orcuam condito,
oleum supra siet. Ita utito.
120
Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito et
corticem oppicato, demittito in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum
annum mustum erit.
121
Mustaceos sic facito. Farinae siligneae modium unum musto
conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga
lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus
addito, cum coques.
122
Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam vel
iunipirum contundito in pila, libram indito, in duobus congiis vini
veteris in vase aheneo vel in plumbeo defervefacito. Ubi refrixerit,
in lagonam indito. Id mane ieiunus sumito cyathum; proderit.
123
Vinum ad isc[h]iacos sic facito. De iunipiro materiem semipedem
crassam concidito minutim. Eam infervefacito cum congio vini veteris.
Ubi refrixerit, in lagonam confundito et postea id utito cyathum mane
ieiunus; proderit.
124
Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et
vigilantiores sint.
125
Vinum murteum sic facito. Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam
passa erit, servato ad vindemiam, in urnam musti contundito murtae
semodium, id oblinito. Id est ad alvum crudam et ad lateris dolorem et
ad coeliacum.
126
Ad tormina, et si alvus non consistet, et si taeniae et lumbrici
molesti erunt. XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in
urceum et vini nigri austeri congios III. Vas oblinito. Post dies XXX
aperito et utito; ieiunus heminam bibito.
127
Ad dyspepsiam et stranguriam mederi. Malum Punicum ubi florebit,
conligito, tris minas in amphoram infundito, vini Q. I veteris addito
et feniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram et post
dies XXX aperito et utito. Ubi voles cibum concoquere et lotium
facere, hinc bibito quantum voles sine periculo. Idem vinum taenias
perpurgat et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum iubeto esse.
Postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et
vini sextarium origaniti. Dato ieiuno, et puero pro aetate triobolum
et vini hemina. Supra pilam inscendat et saliat decies et deambulet.
128
Habitationem delutare. Terram quam maxime cretosam vel rubricosam, eo
amurcam infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi
bene fracuerit, rutro concidito. Ubi concideris, delutato. Ita neque
aspergo nocebit, neque mures cava facient, neque herba nascetur, neque
lutamenta scindent se.
129
Aream, ubi frumentum teratur, sic facito. Confodiatur minute terra,
amurca bene conspargatur et conbibat quam plurimum. Conminuito terram
et cylindro aut pavicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae
molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit.
130
Codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in
sole ponito, perbibant bene. Ita neque fumosa erunt et ardebunt bene.
131
Piro florente dapem pro bubus facito. Postea verno arare incipito. Ea
loca primum arato, quae rudecta harenosaque erunt. Postea uti quaeque
gravissima et aquosissima erunt, ita postremo arato.
132
Dapem hoc modo fieri oportet. Iovi dapali culignam vini quantam vis
polluceto. Eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient. Cum
pollucere oportebit, sic facies: "Iuppiter dapalis, quod tibi fieri
oportet in domo familia mea culignam vini dapi, eius rei ergo macte
hac illace dape polluenda esto." Manus interluito postea vinum sumito:
"Iuppiter dapalis, macte istace dape polluenda esto, macte vino
inferio esto." Vestae, si voles, dato. Daps Iovi assaria pecuina urna
vini. Iovi caste profanato sua contagione. Postea dape facta serito
milium, panicum, alium, lentim.
133
Propagatio pomorum ceterarumque arborum. Arboribus abs terra pulli
qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito, uti radicem
capere possint. Inde, ubi tempus erit, effodito seritoque recte.
Ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, cotonea aliaque mala omnia,
laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album
et nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum haec omnia genera a
capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. Quae diligentius
seri voles, in calicibus seri oportet. In arboribus radices uti
capiant, calicem pertusum sumito tibi aut quasillum; per eum ramulum
trasserito; eum quasillum terra inpleto caecatoque, in arbore
relinquito. Ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum
quasillo serito. Eo modo quod vis genus arborum facere poteris uti
radices bene habeant. Item vitem in quasillum propagato terraque bene
operito, anno post praecidito, cum qualo serito.
134
Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet.
Cereri porca praecidanea porco femina, priusquam hasce fruges condas,
far, triticum, hordeum, fabam, semen rapicium. Ture vino Iano Iovi
Iunoni praefato, priusquam porcum feminam immolabis. Iano struem
[c]ommoveto sic: "Iane pater, te hac strue [c]ommovenda bonas preces
precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo
familiaeque meae". Fertum Iovi [c]ommoveto et mactato sic: "Iuppiter,
te hoc ferto obmovendo bonas preces precor uti sies volens propitius
mihi liberisque meis domo familiaeque meaemactus hoc ferto". Postea
Iano vinum dato sic: "Iane pater, uti te strue [c]ommovenda bonas
preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio esto."
Postea porcam praecidaneam inmolato. Ubi exta prosecta erunt, Iano
struem ommoveto mactatoque item, uti prius obmoveris. Iovi fertum
obmoveto mactatoque item, uti prius feceris. Item Iano vinum dato et
Iovi vinum dato, item uti prius datum ob struem obmovendam et fertum
libandum. Postea Cereri exta et vinum dato.
135
Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas; Calibus et
Minturnis cuculliones, ferramenta, falces, palas, ligones, secures,
ornamenta, murices, catellas; Venafri palas. Suessae et in Lucanis
plostra, treblae Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro. Aratra
in terram validam Romanica bona erunt; in terram pullam Campanica;
iuga Romanica optima erunt; vomeris indutilis optimus erit. Trapeti
Pompeis, Nolae ad Rufri maceriam; claves, clostra Romae; hamae
oleariae, urcei aquarii, urnae vinariae, alia vasa ahenea Capuae,
Nolae; fiscinae Campanicae Capuae utiles sunt. Funes subductarios,
spartum omne Capuae; fiscinas Romanicas Suessae, Casino+ *** optimae
erunt Romae.
Funem torculum siquis faciet, Casini L. Tunnius, Venafri C. Mennius
L. f. Eo indere oportet coria bona III nostratia, recentia quae depsta
sient, quam minimum sallis habeant. Ea depsere et unguere unguine
prius oportet, tum siccare. Funem exordiri oportet longum P. LXXII.
Toros III habeat, lora in toros singulos VIIII lata digitos II. Cum
tortus erit, longus P. XLVIIII. In conmissura abibit P. III, rel. erit
P. XLVI. Ubi extentus erit, accedent P. V: longus erit P. LI. Funem
torculum extentum longum esse oportet P. LV maximis vasis, minoribus
P. LI. Funem loreum in plostrum iustum P. LX, semifunium P. XLV, lora
retinacula in plostrum P. XXXVI, ad aratrum P. XXVI, lora praeductoria
P. XXVII S, subiugia in plostrum lora P. XIX, funiculum P. XV, in
aratrum subiugia lora P. XII, funiculum P. IIX.
Trapetos latos maximos P. IIII S, orbis altos P. III S, orbis medios,
ex lapicaedinis cum eximet, crassos pedem et palmum, inter miliarium
et labrum P. I digitos II, labra crassa digitos V. Secundarium
trapetum latum P. IIII et palmum, inter miliarium et labrum pes unus
digitus unus, labra crassa digitos V, orbis altos P. III et digitos V,
crassos P. I et digitos III. Foramen in orbis semipedem quoquo versum
facito. Tertium trapetum latum P. IIII, inter miliarium et labrum P.
I, labrum digitos V, orbis altos P. III digitos III, crassos P. I et
digitos II. Trapetum ubi arvectum erit, ubi statues, ibi accommodato
concinnatoque.
136
Politionem quo pacto partiario dari oporteat. In agro Casinate et
Venafro in loco bono parti octava corbi divicat, satis bono septima,
tertio loco sexta; si granum modio dividet, parti quinta. In Venafro
ager optimum nona parti corbi dividat. Si communiter pisunt, qua ex
parte politori pars est, eam partem in pistrinum politor. Hordeum
quinta modio, fabam quinta modio dividat.
137
Vineam curandam partiario. Bene curet fundum, arbustum, agrum
frumentarium. Partiario faenum et pabulum, quod bubus satis siet, qui
illic sient. Cetera omnia pro indiviso.
138
Boves feriis coniungere licet. Haec licet facere: arvehant ligna,
fabalia, frumentum, quod conditurus erit. Mulis, equis, asinis feriae
nullae, nisi si in familia sunt.
139
Lucum conlucare Romano more sic oportet: porco piaculo facito, sic
verba concipito: "Si deus, si dea es, quoiium illud sacrum est, uti
tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo
harumque rerum ergo, sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id
recte factum siet, eius rei ergo hoc porco piaculo immolando bonas
preces precor, uti sies volens propitius mihi domo familiaeque meae
liberisque meis: harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo immolando
esto".
140
Si fodere voles, altero piaculo eodem modo facito, hoc amplius
dicito: "Operis faciundi causa". Dum opus, cotidie per partes facito.
Si intermiseris aut feriae publicae aut familiares intercesserint,
altero piaculo facito.
141
Agrum lustrare sic oportet. Impera suovitaurilia circumagi: "Cum
divis volentibus quodque bene eveniat, mando tibi, Mani, uti illace
suovitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte sive
circumagi sive circumferenda censeas, uti cures lustrare." Ianum
Iovemque vino praefamino, sic dicito:
" Mars pater te precor quaesoque
uti sies volens propitius
mihi domo familiaeque nostrae;
quoius rei ergo
agrum terram fundumque meum
suovitaurilia circum agi iussi:
uti tu morbos visos invisosque
viduertatem vastitudinemque,
calamitates intemperiasque
prohibessis defendas averruncesque;
uti tu fruges frumenta vineta virgultaque
grandire dueneque evenire siris,
pastores pecuaque salva servassis;
duisque duonam salutem valetudinemque
mihi domo familiaeque nostrae:
harunce rerum ergo
fundi terrae agrique mei
lustrandi lustrique faciundi ergo,
sic ut dixi,
macte hisce suovitaurilibus
lactentibus immolandis esto:
Mars pater,
eiusdem rei ergo
macte hisce suovitaurilibus
lactentibus immolandis esto."
Item cultro facito struem et fertum uti adsiet, inde obmoveto. Ubi
porcum inmolabis, agnum vitulumque, sic oportet:
"eiusdem rei ergo
macte hisce suovitaurilibus
immolandis esto."
Nominare vetat Martem neque agnum vitulumque. Si minus in omnis
litabit, sic verba concipito:
"Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc
porco piaculo".
142
Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea omnia quae in
fundo fieri oportet quaeque emi pararique oportet, quo modoque
cibaria, vestimenta familiae dari oportet, eadem uti curet faciatque
moneo dominoque dicto audiens sit. Hoc amplius, quo modo vilicam uti
oportet et quo modo eae imperari oportet, uti adventu domini quae opus
sunt parentur curenturque diligenter.
143
Vilicae quae sunt officia curato faciat; si eam tibi dederit dominus
uxorem, esto contentus; ea te metuat facito; ne nimium luxuriosa siet;
vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese
recipiat; ad coenam ne quo eat neve ambulatrix siet; rem divinam ni
faciat neve mandet qui pro ea faciat iniussu domini aut dominae: scito
dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet: villam
conversam mundeque habeat; focum purum circumversum cotidie, priusquam
cubitum eat, habeat. Kal., Idibus, Nonis, festus dies cum erit,
coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia
supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas
multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba
in sapa et piras et uvas in doliis et mala struthea, uvas in vinaciis
et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo
in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi
solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita
habeat. Farinam bonam et far suptile sciat facere.
144
Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem
arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea venierit.
Oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut custodis. Si
adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo
solvet neque debebitur. Qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum
aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo
malo ea oletate ex fundo L. Manli. Qui eorum non ita iuraverit, quod
is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. Oeam cogi
recte satis dato arbitratu L. Manli. Scalae ita uti datae erunt, ita
reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. Si non erunt redditae,
aequom viri boni arbitratu deducetur. Siquid redemptoris opera domino
damni datum erit, resolvito; id viri boni arbitratu deducetur.
Legulos, quot opus erit, praebeto et strictores. Si non praebuerit,
quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur; tanto minus
debebitur. De fundo ligna et oleam ne deportato. Qui oleam legerit,
qui deportarit, in singulas deportationes SS. N. II deducentur neque
id debebitur. Omnem oleam puram metietur modio oleario. Adsiduos
homines L praebeto, duas partes strictorum praebeto. Nequis concedat,
quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra quam siquem socium
inpraesentiarum dixerit. Siquis adversum ea fecerit, si dominus aut
custos volent, iurent omnes socii. Si non ita iuraverint, pro ea olea
legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit.
Accessiones: in M xx CC accedit oleae salsae M V, olei puri P. VIIII,
in tota oletate aceti Q. V. Quod oleae salsae non acceperint, dum
oleam legent, in modios singulos SS. V dabuntur.
145
Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte arbitratu
domini aut custodis, qui id negotium curabit. Si sex iugis vasis opus
erit, facito. Homines eos dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam
oleam emerit. Si opus erit trapetis facito. Si operarii conducti erunt
aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. Oleum ne
tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut
dominus. Si sumpserit, in singulas sumptiones SS. N. XL deducentur
neque debebitur. Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad
dominum aut ad custodem sese de fundo L. Manli neque alium quemquam
suo dolo malo oledum neque oleam subripuisse. Qui eorum ita non
iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. Socium
nequem habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. Siquid
redemptoris opera domino damni datum erit, viri boni arbitratu
deducetur. Si viride oleum opus siet, facito. Accedet oleum et sale
suae usioni quod satis siet, vasarium vict. II.
146
Oleam pendentem hac lege venire oportet. Olea pendens in fundo
Venafro venibit. Qui oleam emerit, amplius quam quanti emerit omnis
pecuniae centesima accedet, praeconium praesens SS. L, et oleum:
Romanici P. xx D, viridis P. CC, oleae caducae M L, strictivae M X
modio oleario mensum dato, unguinis P. X; ponderibus modiisque domini
dato frugis primae cotulas duas. Dies argento ex K. Nov. mensum X
oleae legendae faciendae quae locata est, et si emptor locarit, Idibus
solvito. Recte haec dari fierique satisque dari domino, aut cui
iusserit, promittito satisque dato arbitratu domini. Donicum solutum
erit aut ita satis datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri
sunto; nequid eorum de fundo deportato; siquid deportaverit, domini
esto. Vasa torcula, funes, scalas, trapetos, siquid et aliud datum
erit, salva recte reddito, nisi quae vetustate fracta erunt. Si non
reddet aequom solvito. Si emptor legulis et factoribus, qui illic opus
fecerint, non solverit, cui dari oportebit, si dominus volet, solvat.
Emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E
item pignori sunto.
147
Hac lege vinum pendens venire oportet. Vinaceos inlutos et faecem
relinquito. Locus vinis ad K. Octob. primas dabitur. Si non ante ea
exportaverit, dominus vino quid volet faciet. Cetera lex, quae oleae
pendenti.
148
Vinum in doliis hoc modo venire oportet. Vini in culleos singulos
quadragenae et singulae urnae dabuntur. Quod neque aceat neque muceat,
id dabitur. In triduo proxumo viri boni arbitratu degustato. Si non
ita fecerit, vinum pro degustato erit. Quot dies per dominum mora
fuerit, quo minus vinum degustet, totidem dies emptori procedent.
Vinum accipito ante K. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus
vinum admetietur. Quod admensus erit, pro eo resolvito. Si emptor
postularit, dominus ius iurandum dabit verum fecisse. Locus vinis ad
K. Octobres primas dabitur. Si ante non deportaverit, dominus vino
quid volet faciet. Cetera lex, quae oleae pendenti.
149
Qua lege pabulum hibernum venire oporteat. Qua vendas fini dicito.
Pabulum frui occipito ex Kal. Septembribus. Prato sicco decedat, ubi
prius florere coeperit; prato inriguo, ubi super inferque vicinus
permittet, tum decedito, vel diem certam utrique facito. Cetero pabulo
Kal. Martiis decedito. Bubus domitis binis, cantherio uni, cum emptor
pascet, domino pascere recipitur. Holeris, asparagis, lignis, aqua,
itinere, actu domini usioni recipitur. Siquid emptor aut pastores aut
pecus emptoris domino damni dederit, viri boni arbitratu resolvat.
Siquid dominus aut familia aut pecus emptori damni dederit, viri boni
arbitratu resolvetur. Donicum pecuniam solverit aut satisfecerit aut
deligarit, pecus et familia, quae illic erit, pigneri sunto. Siquid de
iis rebus controversiae erit, Romae iudicium fiat.
150
Fructum ovium hac lege venire oportet. In singulas casei P. I S
dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit dimidium et praeterea
lactis urnam unam; hisce legibus, agnus diem et noctem qui vixerit in
fructum; et Kal. Iun. emptor fructu decedat; si interkalatum erit, K.
Mais. Agnos XXX ne amplius promittat. Oves quae non pepererint binae
pro singulis in fructu cedent. Ex quo die lanam et agnos vendat menses
X ab coactore releget. Porcos serarios in oves denas singulos pascat.
Conductor duos menses pastorem praebeat. Donec domino satisfecerit
aut solverit, pignori esto.
151
Semen cupressi quo modo legi seri propagarique oporteat et quo pacto
cupresseta seri oporteat, Minius Percennius Nolanus ad hunc modum
monstravit. Semen cupressi Tarentinae per ver legi oportet; materiem,
ubi hordeum flavescit. Id ubi legeris, in sole ponito, semen purgato.
Id aridum condito, uti aridum expositum siet. Per ver serito in loco
ubi terra tenerrima erit, quam pullam vocant, ubi aqua propter siet.
Eum locum stercorato primum bene stercore caprino aut ovillo, tum
vortito bipalio, terram cum stercore bene permisceto, depurgato ab
herba graminibusque, bene terram conminuito. Areas facito pedes latas
quaternos; subcavas facito, uti aquam continere possint; inter eas
sulcos facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi areae factae
erunt, semen serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro
terram incernito, dimidiatum digitum terram altam succernito. Id bene
tabula aut manibus aut pedibus conplanato. Siquando non pluet, uti
terra sitiat, aquam inrigato leniter in areas. Si non habebis unde
inriges, gerito inditoque leniter. Quotiescumque opus erit, facito uti
aquam addas. Si herbae natae erunt, facito uti ab herbis purges. Per
aestatem ita uti dictum est fieri oportet, et ubi semen satum siet,
stramentis operiri; ubi germinascere coeperit, tum demi.
152
De scopis virgeis, Q. A. M. Manlii monstraverunt. In diebus XXX,
quibus vinum legeris, aliquotiens facito scopas virgeas ulmeas aridas,
in asserculo alligato, eabus latera doliis intrinsecus usque bene
perfricato, ne faex in lateribus adhaerescat.
153
Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias Campanicas duas illae
rei habeto. Eas faecis inpleto sub prelumque subdito exprimitoque.
154
Vinum emptoribus sine molestia quo modo admetiaris. Labrum culleare
illae rei facito. Id habeat ad summum ansas IIII, uti transferri
possitur. Id imum pertundito; ea fistulam subdito, uti opturarier
recte possit; et ad summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in
suggestu inter dolia positum habeto, uti in culleum de dolio vinum
salire possit. Id inpleto, postea obturato.
155
Per hiemen aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles
puras habere oportet. Prima autumnitate cum pulvis est, tum maxime ab
aqua periculum est. Cum pluere incipiet, familiam cum ferreis
sarculisque exire oportet, incilia aperire, aquam diducere in vias et
curare oportet uti fluat. In villa, cum pluet, circumire oportet,
sicubi perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula
mutetur. Per segetem in frumentis aut in segete aut in fossis sicubi
aqua sonstat aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri
removerique oportet.
156
De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus
antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum
intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes
res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque
libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi
cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis,
bibesque quantum voles.
Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae levissima
erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea
ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito
unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere,
paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito
alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item
eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile.
Eo indito salis micam quasi ervum et cumini fricti tantum quod oleat.
Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet
calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum
deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido
veniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis
pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi
deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit,
sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat,
constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua
macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito
usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et
cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea
fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod
volet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et
si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si
febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne
pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et
mulieri et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque
substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito
paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo
addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito
paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam
esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.
157
De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque.
Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius
modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat conmutatque sese
semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris.
Sed quae vocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet
brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est levis quae
nominatur; ea est grandis, latis foliis, caule magno, validam habet
naturam et vim magnam habet. Altera est crispa, apiacon vocatur; haec
est natura et aspectu bona, ad curationem validior est quam quae supra
scripta est. Et item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus,
tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et
primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento.
Ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera
purgabit sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem
erumpit, eadem vulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet,
quod aliud medicamentum facere non potest. Verum prius quam id
inponas, aqua calida multa lavato; postea bis in die contritam
inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet et saniem
spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus
suppurat sub carne. In ea vulnera huiusce modi teras brassicam, sanum
faciet; optima est ad huiusce modi vulnus. Et luxatum siquid est, bis
die aqua calida foveto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet;
bis die id opponito, dolores auferet. Et siquid contusum est, erumpet;
brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et siquid in mammis ulceris
natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et si
ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto,
ita opponito. Huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud
medicamentum facere non potest neque purgare. Et puero et puellae si
ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam
consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est.
Quo libentius edis, aceto mulso spargito; lautam siccam et rutam
coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes. Id bene faciet
et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam faciet. Hanc
mane esse oportet ieiunum. Et si bilis atra est et si lienes turgent
et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno verbo
omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum
est. Nam venae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt
perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus nascitur. Ubi ex multo
cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo,
nihil istorum usu veniet morbis. Verum morbum articularium nulla res
tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et
coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto
oxymeli et sale sparsam. Haec si uteris, omnis articulos poteris
experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen valetudinis
causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Insomnis vel siquis
est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam brassicam
et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum
ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. Tormina quibus molesta
erunt, sic facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito,
defervefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito
oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. Postea
ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si
poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si
febrim non habebit, dato vinum atrum bibat; cito sanus fiet. Et hoc
siquando usus venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest:
brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc amplius lotium conservato eius
qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito
sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laves
eo lotio, numquam debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo
lotio inunguito, plus videbunt. Si caput aut cervices dolent, eo lotio
caldo lavito, desinent dolere. Ei si mulier eo lotio locos fovebit,
numquam miseri fient, et fovere sic oportet: ubi in scutra
fervefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat,
operito, circum vestimenta eam dato.
Brassica erratica maximam vim habet. Eam arfacere et conterere
oportet bene minutam. Siquem purgare voles, pridie ne cenet, mane
ieiuno dato brassicam tritam, aquae cyathos II. Nulla res tam
bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo, et
scito salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere, facies. Qui
hac purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc
per dies septem dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non
volet, dato brassicam coctam et panem, et bibat vinum lene dilutum,
lavet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine
utetur, neque ullus morbus veniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus
taetrum vel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito,
opponito; sanum facies. Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si
turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam, eo calamum
alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet cito.
Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum
faciet. Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam
tritam in manum conicito et ad nasum admoveto, ita subducito susum
animam quam plurimum poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi
exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas
facias. Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam, sucum
exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus
audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet et ulcus
non faciet.
158
Alvum deicere hoc modo oportet, si vis bene tibi deicere. Sume tibi
ollam, addito eo aquae sextarios sex et eo addito ungulam de perna. Si
ungulam non habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue.
Ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos duos, betae
coliculos duos cum radice sua, feliculae pullum, herbae Mercurialis
non multum, mitulorum L. II, piscem capitonem et scorpionem I,
cochleas sex et lentis pugillum. Haec omnia decoquito usque ad
sextarios III iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume tibi sextarium
unum tepidum, adde vini Coi cyathum unum, bibe, interquiesce, deinde
iterum eodem modo, deinde tertium: purgabis te bene. Et si voles
insuper vinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot rebus quod
scriptum est unum, quod eorum vis, alvum deicere potest. Verum ea re
tot res sunt, uti bene deicias, et suave est.
159
Intertigini remedium. In viam cum ibis, apsinthi Pontici surculum sub
anulo habeto.
160
Luxum siquod est, hac cantione sanum fiet. Harundinem prende tibi
viridem P. IIII aut quinque longam, mediam diffinde, et duo homines
teneant ad coxendices. Incipe cantare: "Motas uaeta daries dardares
astaries dissunapiter" usque dum coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi
coierint et altera alteram tetigerint, id manu prehende et dextera
sinistra praecide, ad luxum aut ad fracturam alliga, sanum fiet.
Et tamen cotidie cantato et luxato vel hoc modo: "huat haut haut
istasis tarsis ardannabou dannaustra".
161
Asparagus quo modo seratur. Locum subigere oportet bene qui habeat
humorem aut loco crasso; ubi erit subactus, areas facito, uti
possis dextra sinistraque sarire, runcare, ne calcetur; cum areas
deformabis, intervallum facito inter areas semipedem latum in omnes
partes; deinde serito ad lineam palo, grana bina aut terna
demittito et eodem palo cavum terrae operito; deinde supra areas
stercus spargito bene; serito secundum aequinoctium vernum. Ubi erit
natum, herbas crebro purgato cavetoque ne asparagus una cum herba
vellatur; quo anno severis, sum stramentis per hiemem operito, ne
praeuratur; deinde primo vere aperito, sarito runcatoque. Post annum
tertium quam severis, incendito vere primo; deinde ne ante sarueris
quam asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas. Tertio aut
quarto anno asparagum vellito ab radice. Nam si defringes, stirpes
fient et intermorientur. Usque licebit vellas, donicum in semen
videbis ire. Semen maturum fit ad autumnum. Ita, cum sumpseris semen,
incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito et stercorato. Post
annos VIII aut novem, cum iam est vetus, digerito et in quo loco
posturus eris terram bene subigito et stercorato. Deinde fossulas
facito, quo radices asparagi demittas. Intervallum sit ne minus pedes
singulos inter radices asparagi. Evellito, sed circumfodito, ut facile
vellere possis; caveto ne frangatur. Stercus ovillum quam plurimum fac
ingeras; id est optimum ad eam rem; aliud stercus herbas creat.
162
Salsura pernarum ofellae Puteolanae. Pernas sallire sic oportet in
dolio aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis
Romaniensis moliti in singulas semodios. In fundo dolii aut seriae
sale sternito, deinde pernam ponito, cutis deorsum spectet, sale
obruito totam. Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito.
Caveto ne caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes
conposueris, sale insuper obrue, ne caro appareat; aequale facito. Ubi
iam dies quinque in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale. Quae tum
summae fuerint, imas facito eodemque modo obruito et conponito. Post
dies omnino XII pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito
in vento biduum. Die tertio extergeto spongea bene, perunguito oleo,
suspendito in fumo biduum. Tertio die demito, perunguito oleo et aceto
conmixto, suspendito in carnario. Nec tinia nec vermes tangent.
|