Censorini
Fragmentum De Metris
This text comes Thomas Gaisford's Scriptores Latini Rei Metricae (Oxford 1837).
Entered by David Camden (2003).

Cap. I. De metris et pedibus.

Metrum Graece, Latine numerus vocatur. Numerus est aequalium pedum legitima ordinatio: huius arsis et thesis partes sunt. Pedum syllabae elementa, numeri modorum elementa, spatia syllabarum ac tempora. [2] Pedes componuntur ex syllabi, ut minimum binis, ut plurimum ternis, incipiunt temporibus binis, ad sex perveniunt. Disyllabi quattuor, trisyllabi octo, plures quam duodecim esse non possunt. Pyrrhichius ex duabus brevibus; cuius exemplum, Deus. Chorius ex longa et brevi, ut Roma. Iambus ex brevi et longa, ut salus. Spondeus ex duabus longis, ut vates. [3] Duo igitur quantitate contrarii, spondeus et pyrrhichius, duorum alter, alter quattuor temporum: duo in ordine, quorum uterque trinorum temporum, iambus et chorius. Ita non plures quam quattuor pedes disyllabi sunt, nec esse possunt. [4] Trinarum syllabarum primus est dactylus, qui constat ex longa et duabus brevibus, cuius exemplum, Aeolus. Huic contrarius anapaestus ex duabus brevibus et longa, ut pietas. Amphibrachus ex brevi et longa et brevi; cuius exemplum avarus. Brachysyllabus ex tribus brevibus, cuius exemplum Cicero. Ei contrarius molossus, ex tribus longis; cuius exemplum Maecenas. Item tres quinum temporum, bacchius ex duabus longis et brevi, cuius exemplum Latona. [5] Huic ordini adversus palimbacchius ex brevi et duabus longis, ut Aquinas. Creticus et amphimacrus ex longa brevi et longa, ut sanitas. Duobus a quantitate contrariis brachysyllabo et molosso, quorum alter trium temporum est, alter sex: ordine tres in quaternis, tres in quinis temporibus.


Cap. II. De legitimis numeris.

Primus est et legitimus maxime numerus hexameter heroicus. Huius pedes aut dactyli sunt aut spondei; raro et in versu extremo reperietur trochaeus. Huius exemplum
            Avia Pieridum peragro loca nullius ante.
Totus iste dactylicus fuit, et habuit summumtrochaeum. Sed mixtus ex spondeis his erit,
          Italium fato profugus Laviniaque venit.
Totus ex spondeis,
          Cives Romani tunc facti sunt Campani.
[2] Hoc genus numeri paucissimarum XII syllabarum, plurimarum octodecim, tempora recipit viginti quattuor, interdum viginti tria: pedibus tribus tantum conficitur, formas excipit triginta duas, quas enumerare festinantibus longum est. [3] Pentameter elegiacus habet exemplum,
          Dum meus assiduo luceat igne focus.
Recipit dactylum, spondeum, anapaestos duos in fine versus, aliquando brachysyllabos, fit syllabarum paucissimarum duodecim, plurimam quattuordecim, tertium pedem spondeum semper habet, quartum et quintum aliquando brachysyllabum. [4] Trimetros iambicus Latine senarius dicitur: cuius exemplum,
          Phaselus iste quem videtis hospites,
duodecim syllabarum est. Recipit aliquando praeter ceteros iambos, extremo pyrrichion. Trimetros tragicus,
          Pro veste pinnis membra textis contigit,
et,
          Aquilonis stridor gelidas molitur nives.
Recipit in parte prima gressionis spondeum, et alio loco dactylon et anapaeston, et pro iambo chorium et tribrachyn. [5] Fit syllabarum paucissimarum duodecim, plurimarum septendecim. Recipit tempora plurima undeviginti, paucissima tredecim. Comicus trimetros solet magis in breves minui. Trimetros Hipponactius pedem novissimum assumens spondeum vel chorium talis est,
          Calentibusque lympha fontibus semper.
Eosdem pedes, quos reliqui trimetri, praeter novissimum, recipit, et tetrametros, qui Latine quadratus vocatur. [6] Choriacus talis est,
          Tela famuli tela propere sequitur me Thoas.
Recipit eosdem pedes, pervenit ad septem et semipedem, summum pedem patitur aut creticum aut dactylum. Octonarius iambus,
          Proinde et abs te regimen Argos dum est potestas consulendi.
Septenarius,
          Haec bellicosus cui pater, mater cluet Minerva.
Constat ex pedibus iisdem ionicus septenarius,
          Ibant mala viere Venerem coronam.
[7] Ionicus maior est,
          Ille ictus retro cecidit in natem supinus.
Habet vitium in tertia syllaba; minor,
          Metuentis patruae verbera linguae.
Percipiunt pedes maxime pyrrhichium et spondeos: et solent divisi syllabis longis plurium syllabarum pedes admittere. Aristophanius anapaestus,
          Axena ponti per freta Colchos denique delatus adhaesi.
Recipit pedes quaternorum temporum, omnis implet pedes septem et semipedem. [8] Anapaestus octonarius,
          Ore beato lumine volitans qui per caelum candidus equitas.
Recipit eosdem pedes praeter semipedem. Aristobolius,
          Quaedam terribilis tua pectora turbat terridico sonitu intulit.
Hic circuitus magis quam versus est. Dactylum crebrum habet, rarum spondeum. Paeon duodenarius,
          Quis meum nominans nomen exciet, quis tumultum invocans incolarum fidem?
Et hic circuitus magis quam versus est. Huic suberit denarius,
          Qui repens semipulsus onere gravi fores strepitu terrent?
[9] Recipiunt pedes, creticos, chorios, spondeos, iambos, brachysyllabos, anapaestos, undecim syllabarum. Phalaecius,
          Passer deliciae meae puellae.
Recipit pedes spondeum, dactylum, creticum, palimbacchium. [10] Angelicus numeros et syllabam coarctat hexametro: ut,
          Hectoris Andromache Pyrrhin’ connubia servas.
Anacreontius,
          Miseri invidi vivimus scientes.
Recipit pyrrhichios, chorium, spondeum, brachysyllabum, anapaestum, primus semper est pyrrhichius. [11] Numerus Saturnius,
          Magnum numerum triumphat hostibus devictis.
Sunt qui hunc Archebolion vocant. Recipit pedem spondeum, iambum, pyrrhichium, chorium, dactylum, brachysyllabum, anapaestum. Priapeus,
          Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape.
Tertium pedem pro dactylo creticum habet, alioqui hexametros esset.


Cap. III. De numeris simplicibus.

Pyrrhichius,
          Rapite, agite, ruite, celeripedes.
Contrarius est huic et duodecasyllabos spondiazon.
          Olli crateribus ex auratis hauserunt.
Dactylicus,
          Pulverulenta putrem sonitu quatit ungula campum.
Amphibrachus non facit numerum. Anapaestus,
          Agilis sonipes rapitur celeri sonitu trepidans.
Creticus,
          Horridi transeunt ad pedes ex equis.
Palimbacchius,
          Amicos ad hanc rem si voles advoca.
Bacchius non facit numerum. Molossus idem est qui spondiazon. [2] Nunc quemadmodum a principali heroico plures numeri transfigurantur ostendam. Ac primus trimetrus fit heroicus spondiazon.
          Cives Romani tunc facti sunt Campani.
Syllabam unam, quae est ante extremam, ex longa contraho: ut,
          Cives Romani tunc facti sunt Appuli.
et esse coepit trimetros. Elegiacum transibit,
          Bella per Emathios.
Rursus ad pentametros, ut componam heroicos, sumo partem posteriorem,
          Dum meus assiduo luceat igne focus.
et compono,
          Luceat igne focus Troiae qui primus ad oris.
[3] Phalaecium numerum qui est,
          Altis flumina vallibus tumescunt,
insertis verbis facio heroicum,
          Altis flumina prodita vallibus inde tumescunt.
Ionicus est,
          Metuentis patruae verbera linguae.
Adiiciam trinas verbis singulis syllabas,
          Nunc metuentis nunc patruae nunc verbera linguae.
Verto,
          Italiam fato profugus Laviniaque venit.
Numerum angelicum syllaba breviata esse monstravi heroicum: item Priapeum, si syllabam surripias, fit heroicum.

[reliqua desunt]

FORUM ROMANUM