a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Censorinus
De musica fragmentum
ed. Heinrich Keil, Grammatici Latini, Vol. VI, pp. 607-610
Leipzig: Teubner, 1874

1 2 3 4

1 DE MVSICA

Prior est musica inventione metrica. cum sint enim antiquissimi poetarum Homerus Hesiodus Pisander, hos || secuti elegiarii Callinus Mimnermus Euenus, mox Archilochus et Simonides trimetrum iambicum et choriacum catalecticum tetrametron conposuerint, Archilochus etiam commata versibus adplicando variavit † ea potius per plurimas species, secuit Alcman numeros etiam minuit in carmen. hinc poetice melice dicta. Telesilla etiam Argiva minutiores edidit numeros. quae species cum iam displiceret et integra brevior videretur, magnitudine Pindari adserta est, qui liberos etiam numeros modis edidit. hos secuti musici Timotheus et Polyidos et Hyperides et Phyllis et || clarissimus cum peritia tum eloquentia Aristoxenus. modulati protinus cantus † nec tamen anno putes antiquiores cantus esse numeris, sed rusticos et inconditos; postque hos poetica valuit veluti legitima, musica licentior magisque modulata.


2 DE NOMINE RHYTHMI

Rhythmus creditur dictus a Rhythmonio, Orphei filio et Idomenae nymphae Ismaricae, ut tradit Nicocrates libro || quem conposuit de musice. fratrem Rhythmonii tradit Hymenaeum, Rhythmonii autem et Chloridis, Tiresiae filiae, Periclymenum et Perimedem, qui primus cecinerit res gestas heroum musicis cantibus.


3 DE MVSICA

Musica est peritia faciendorum et canendorum modorum. eius partes harmonica, organica, rhythmica, crusmatica. crusmata pulsus decori sine carmine vocantur; harmonia est consonantia; organica * rhythmos graece, modus dicitur latine, nominatus [versus] ab eo quod fluat || seque ipse circumeat. modus autem est lex quaedam et ordo vocalium intervallorum et differentia vel, ut Aristoxenus finit, non utcumque conpositorum vocalium temporum intervallum. carmen est modus vocibus iunctus, cuius discrimina cantus, modus, motus. * tempus est syllabae spatium, huius elementum brevis syllaba. † divisio brevi alia longum a longo ut neutrius ratione est.


4 DE MODVLATIONE

Modulatio est modorum prudens dispositio; eius tres species, διάτονος, χρῶμα, ἁρμονία. species carminum tredecim. ex quibus primi sunt dorius, phrygius, lydius: his accesserunt gravissimus hypodorius, mox duo hypophrygii, gravior et acutior, deinde hypolydii totidem || et perinde gravior et acutior, deinde dorius medius, tum phrygius gravis et alter excelsus, totidem lydii, gravis et acutus, tum mixolydii pari diversitate, postremus hypermixolydius acutissimus.

Organum quondam habuit tres intentiones, gravem mediam et acutam: inde Musae quoque tres olim existimatae, Hypate, Mese, Nete. nunc in ampliore numero soni considerantur, ut sit proslambanomenos, hypate hypaton, deinde parypate hypaton, deinde lichanos hypaton, deinde hypate meson, deinde parypate meson, deinde lichanos meson, deinde trite synemmenon, nete synemmenon, paramese, trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon.

Animadvertisse chordae sonantis suavitatem in arcu [sororis] Apollinem tradunt et intendisse protinus citharam, tum notasse quod adstrictiora fila nervorum in acumen excitarentur, gravibus responderent remissa, inde fecisse tres primos, de quibus supra dictum est: || hanc excepisse intentionem Lycorum, quem quidam Apollinis filium tradunt et nymphae Parnasiae, et Chrysothemidi reliquisse: ab eo adiunctum modum qui synemmenos dicitur: hunc numerum auxisse Terpandrum adiectione diezeugmenu, qui primus a gravibus in acumen avertitur. deinde Timotheus addidit duos, paramesen et hyperbolaeon.

Initium modi dicitur diesis, dimidium semitonium, totum tonos. toni duo et dimidius diatessaron nominantur, tres et dimidius diapente, sex diapason.

Haec musicae summa sunt.


FORUM ROMANUM