Ausonii
Cento Nuptialis: Bronnenstudie
Inhoud
WAAR HAALDE AUSONIUS ZIJN "STUKJES IVOOR" ?

1. Aen. V, 304-306:
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
"Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit."

2. Aen. XI, 291-292:
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis
,
hic pietate prior.

3. Buc. VII, 1-5:
Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
et cantare pares, et respondere parati.

Aen IV, 40-42:
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei.

4. Aen. VI, 832-837:
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
neu patriae validas in viscera vertite vires;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
proice tela manu, sanguis meus! --
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
victor aget currum, caesis insignis Achivis.

Aen. III, 369-380:
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis,
exorat pacem divom, vittasque resolvit
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
"Nate dea, -- nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides
, sic fata deum rex
sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.


5-6. Aen. I, 544-545:
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit, nec bello maior et armis
.

7. Aen. IV, 90-97:
Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
"Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen,
una dolo divom si femina victa duorum est !
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

Aen. XII, 161-171:
Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
bina manu lato crispans hastilia ferro;
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.

8. Aen. VIII, 497-504:
Toto namque fremunt condensae litore puppes
signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
fata canens, O Maeoniae delecta iuventus,
flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
externos optate duces ; tum Etrusca resedit
hoc acies campo, monitis exterrita divom.

Aen. I, 677-682:
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.

9. Aen. XII, 346-352:
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.

10. Buc. VI, 9-12:
Non iniussa cano
: si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

10-11. Aen. X, 111-112:
Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent
.

11. Aen. I, 76-77:
Aeolus haec contra: "Tuus, o regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est."

12. Aen. V, 104-108:
Exspectata dies aderat
, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complerant litora coetu,
visuri Aeneadas, pars et certare parati.

Aen. XI, 352-356:
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias nec te ullius violentia vincat,
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des, pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes.

13. Aen. VI, 305-312:
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
matres atque viri, defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

Maar ook:

Georgica IV, 471-480:
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt,
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet.

14. Aen. I, 699-700:
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.

15. Aen. I, 701-702:
Dant famuli manibus lymphas
, Cereremque canistris
expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.

15-16. Aen. VIII, 179-181:
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris
Bacchumque ministrant.

Cfr. vers 17: viscera tosta ferunt.

16. Aen. I, 214-215:
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

17. Aen. Vlll, 179-181:
Turn lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.

Cfr. verzen 15-16: onerantque canistris
dona laboratae Cereris


Aen. l, 637-642:
At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis:
arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

18. Aen. Vlll, 26-30:
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
procubuit seramque dedit per membra quietem.

Georg. II, 371-375:
Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

19. Georg. II, 461-474:
Si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam,
nec varios inhiant pulchra testudine postis
inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana veneno
nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
at secura quies et nescia fallere vita,
dives opum variarum, at latis otia fundis
-- speluncae vivique lacus et frigida TTempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni
- non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
sacra deum sanctique patres; extrema per illos
iustitia excedens terris vestigia fecit.

Georgica IV, 8-12:
Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus -- nam pabula venti
ferre domum prohibent -- neque oves haedique petulci
floribus insultent aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentes atterat herbas.

20. Georgica III, 242-244:
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
in furias ignemque ruunt.

Georgica III, 537-540:
Non lupus insidias explorat ovilia circum
nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
cura domat; timidi dammae cervique fugaces
nunc interque canes et circum tecta vagantur.

21. Aeneis XI, 309-311:
Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

Bucolica l, 79-83:
Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
castaneae molles, et pressi copia lactis;
et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

22. Aeneis Vlll, 184-189:
Postquam exempta fames et amor compressus edendi
,
rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobis,
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.

23. Aeneis l, 723-724:
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.

Aeneis Vlll, 179-181:
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.

Cfr. verzen 15-17.

24. Aeneis II, 238-239:
Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt,
funemque manu contingere gaudent.

Aeneis Vl, 642-644:
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulva luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

25-26. Aeneis Vl, 645-647:
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum
,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

27. Aeneis X, 362-369:
At parte ex alia
, qua saxa rotantia late
impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci
(aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
Quo fugitis, socii?

Aeneis lX, 617-620:
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum!
Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
ldaeae sinite arma viris et cedite ferro.

28. Georgica lV, 184-188:
Omnibus una quies operum
, labor omnibus unus:
mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem
vesper ubi e pastu tandem decedere campis
admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
fit sonitus, mussantque oras et limina circum.

Aeneis Vlll, 107-110:
Ut celsas videre rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis
.

29. Aen. I, 707-708:
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
convenere, toris iussi discumbere pictis.

30. Aen. IX, 164-165:
Discurrunt variantque vices
fusique per herbam
indulgent vino et vertunt crateras aenos.

Aen. IX, 192-193:
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique viros, qui certa reportent.

31. Aen. XI, 475-476:
Tum muros varia cinxere corona
matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.

31-32. Aen. I, 725-727:
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis

incensi, et noctem flammis funalia vincunt.

33. Aen. IV, 136-137:
Tandem progreditur
, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

Aen. X, 132-138:
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
accipit et subnectens circulus auro.

34. Aen. VII, 52-53:
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

35. Aen. I, 314-317:
Cui mater media sese tulit obvia silva,
virginis os habitumque gerens, et virginis arma
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.

35-36. Aen. XII, 64-66:
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit
.

37. Aen. VII, 249-251:
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
intentos volvens oculo

Georgica III, 215-218:
Carpit enim viris paulatim uritque videndo
femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
cornibus inter se subigit decernere amantis.

38-39. Aen. VII, 812-817:
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum
et prospectat euntem,
attonitis inhians animis, ut regius ostro
velet honos levis umeros, ut fibula crinem
auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

39-40. Aen. V, 563-567:
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus, -- tua clara, Polite,
progenies, auctura Italos, -- quem Thracius albis
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis
frontemque ostentans arduus albam.

40. Aen. I, 318-320:
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.

41. Aen. III, 482-488:
Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae.

42. Aen. I, 647-655:
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

42-43. Aen. II, 588-594:
Talia iactabam, et furiata mente ferebar:
cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit
alma parens, confessa deam, qualisque videri
caelicolis et quanta solet
, dextraque prehensum
continuit, roseoque haec insuper addidit ore,
quis indomitas tantus dolor excitat iras?

43. Aen. X, 16-19:
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?

44. Aen. VI, 205-209:
Quale solet silvis brumali frigore viscum
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos,
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat brattea vento.

Aen. I, 498-504:
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hincatque hinc glomerantur oreades; illa pharetram
fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque futuris.

45. Aen. II, 453-457:
Limen erat caecaeque fores et pervius usus
tectorum inter se Priami, postesque relicti
a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,
saepius Andromache ferre incomitata solebat
ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.

Aen. I, 505-506:
Tum foribus divae, media testudine templi,
saepta armis, solioque alte subnixa resedit.

46. Aen. X, 362-369:
At parte ex alia
, qua saxa rotantia late
impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci
(aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: Quo fugitis, socii?

Aen. XI, 36-38:
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.

47. Aen. IX,176-181:
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,
ora puer prima signans intonsa iuventa.

48. Aen. IX, 581-589:
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,
pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens,
eductum Matris luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:
stridentem fundam positis Mezentius hastis
ipse ter adducta circum caput egit habena
et media adversi liquefacto tempora plumbo
diffidit ac multa porrectum extendit harena.

48-49. Aen. V, 249-257:
Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
victori chlamydem auratam, quam plurima circum
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit
,
intextusque puer frondosa regius Ida
veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
custodes, saevitque canum latratus in auras.

50. Aen. X, 817-820:
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
et tunicam, molli mater quam neverat auro,
implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
concessit maesta ad manis corpusque reliquit.

51. Aen. I, 588-593:
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

52-53. Aen. VIII, 585-581:
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
Aeneas inter primos et fidus Achates,
inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.

53-54. Aen. III, 488-491:
Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.

54. Aen. II, 318-321:
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

55. Aen. XII, 70-71:
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus
:
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.

56. Aen. I, 254-260:
Olli subridens hominum sator atque deorum,
voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

Aen. VIII, 124:
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.

57. Aen. V, 553-555:
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum

frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.

58. Aen. V, 100-103:
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos; ordine
aena locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Maar ook:

Aen. VIII, 283-284:
Instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.

Aen. I, 647-655:
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergamacum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

Cfr. ook vers 42:" ornatus Argivae Helenae".

59-60. Aen. XI,330-334:
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam
regni trabeamque insignia nostri.

60. Aen. I, 709-711:
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque verba,
pallamque et pictum croceo velamen acantho.

61. Aen. I, 637-642:
At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis:
arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

61-62. Aen. I, 647-655:
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam
.

Cfr. ook vers 42: "ornatus Argivae Helenae"
en vers58: "pallam signis auroque rigenten."

63. Aen. V, 284-285:
Olli serva datur
, operum haud ignara Minervae,
Cressa genus, Pholo, geminique sub ubere nati.

64. Aen. X, 517-520:
Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
captivoque rogi perfundat sanguine flammas.

Aen. II, 238-239:
Pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.

Maar ook:

Aen. VI, 305-312:
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
matres atque viri, defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

En eveneens:

Georg. IV, 471-480:
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet.

65-66. Aen. V, 556-559:
omnibus in morem tonsa coma
pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
pars levis umero pharetras; it pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri
.

67. Aen. XII, 131-133:
Tum studio effusae matres
et volgus inermum
invalidique senes turris ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus adstant.

Aen. X, 116-117:
Solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

68. Georg. IV, 460-463:
At chorus aequalis
Dryadum clamore supremos
implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces
altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.

Aen. VI, 305-312:
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
matres atque viri, defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
quam multae glomerantur aves, ubi frigidus
annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

En eveneens:

Georg. IV, 471-480:
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet.

Cfr. vers 64.

69. Georg. II, 385-389:
Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
versibus incomptis ludunt risuque soluto
oraque corticibus sumunt horrenda cavatis
et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

Aen. VI, 642-644:
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulva luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

70. Buc. VIII, 32-36:
O digno coniuncta viro
, dum despicis omnes,
dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
hirsutumque supercilium promissaque barba,
nec curare deum credis mortalia quemquam!
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Aen. X, 606-610:
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.

71. Aen. I, 330-332:
sis felix
, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
iactemur, doceas.

Georg. IV, 334-344:
Eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.

72. Georg. IV, 374-381:
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum et nati fletus cognovit inanes
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus, ait.

73. Buc. VIII, 29-30:
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.

Buc., VIII, 64-67:
Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,
verbenasque adole pinguis et mascula tura,
coniugis ut magicis sanos avertere sacris
experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.

74. Aen. VIII, 497-504:
Toto namque fremunt condensae litore puppes
signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
fata canens, O Maeoniae delecta iuventus,
flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
externos optate duces ; tum Etrusca resedit
hoc acies campo, monitis exterrita divum.

Cfr. vers 8.

Buc. VIII, 29-30:
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.

Cfr. vers 73: "Sparge, marite, nuces".

75-76. Aen. I, 71-75:
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem
.

77. Aen. IX, 446-449:
Fortunati ambo
! Si quid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.

Aen. IV, 382-384:
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum.

78. Aen. III, 492-494:
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.

Buc. IV, 46-47:
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae
.

80-81. Georg. IV, 374-381:
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum
et nati fletus cognovit inanes
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
parsepulis onerant mensas et plena reponunt
pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus, ait.

Cfr. vers 72: "et mater. Cape Maeonii carchesia Bacchi."

81-82. Aen. VIII, 467-468:
Congressi iungunt dextras
mediisque residunt
aedibus et licito tandem sermone fruuntur.

Uit deze zin heeft Ausonius dus twee citaten gehaald, en wel in omgekeerde volgorde.

Aen. IV, 391-392:
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

83. Aen. I, 657-662:
At Cytherea novas artes
, nova pectore versat
consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.

Aen. IV, 165-168:
Speluncam Dido dux et Troianus eandem
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.

84. Aen. XI, 251-254:
Auditis ille haec placido sic reddidit ore:
O fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?

85. Aen. I, 715-722:
Ille ubi complexu
Aeneae colloque pependit
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit haec oculis, haec pectore toto
haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
insidat quantus miserae deus; at memor ille
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
incipit, et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.

Aen. VIII, 387-388:
Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molli fovet.

85-86. Aen. VIII, 388-392:
Ille repente
accepit solitam flammam
, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.

NB: Let op de zeldzame onnauwkeurigheid hier: in de bron staat ille en niet atque; misschien heeft Ausonius dan toch zijn werk iets te vlug willen doen (volgens hem in n dag en n nacht, en met behulp van manuscripten vol schrappingen!).

Aen. IV, 494-498:
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.

87. Aen. VI, 102-105:
Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.

Aen. X, 606-610:
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.

Cfr. vers 70.

88. Aen. VI, 684-688:
Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit Aenean,
alacris palmas utrasque tetendit,
effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas?

Aen. VIII, 578-583:
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris vulneret.

89-90. Aen. II, 775-778:
Tum sic adfari et curas his demere dictis :
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
Odulcis coniunx, non haec sine numine divum
eveniunt
.

NB: Weer een slordigheidje van Ausonius ? Geen enkel ons bekend manuscript heeft proveniunt i.p.v. eveniunt.

90. Aen. IV, 35-38:
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

91. Aen. IV, 362-367:
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

92. Aen. XII, 915-918:
Rutulos aspectat et urbem
cunctaturque metu letumque instare tremescit;
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.

NB: Hier gaat het zeker niet om een fout van Ausonius: de volgende mss. hebben de lezing telumque: M (=Codex Mediceus, saec. V), R(= codex Romanus, saec. VI (?)), g (= codex Gudianus, saec. IX), s (= codex Bernensis 184, saec. IX). Het zijn stuk voor stuk oude en betrouwbare mss..

93. Aen. I, 216-219:
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.

Aen. V, 835-844:
Iamque fere mediam caeli Nox humida metam
contigerat; placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae:
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
ara dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.

94. Aen. X, 594-598:
Haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas, curru delapsus eodem:
Per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.

95. Buc. II, 17-18:
O formose puer
, nimium ne crede colori!
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

En ook:

Buc. II, 45-49:
Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
pallelltis violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
mollia luteola pingit vaccinia calta.

Aen. I, 683-688:
Tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo, et notos pueri puer indue vultus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.

96. Aen. IX, 287-290:
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
inque salutatam linquo: nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis
at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.

NB: Ausonius heeft hanc i.p.v. at; dit is waarschijnlijk een foutje; de mss. zijn eensluidend, en bovendien begint het volgende vers van Vergilius met hanc.

Aen. X, 594-598:
Haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas, curru delapsus eodem:
Per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.

Cfr. vers 94: "Per te, per, qui te talem genuere, parentes".

97-98. Aen., XII, 908-914:
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
velle videmur et in mediis conatibus aegri
succidimus, non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur
:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat.

99. Aen., IX, 216-221:
Neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur magni nec moenia curat Acestae,
Ille autem: Causas nequiquam nectis inanis,
nec mea iam mutata loco sententia cedit:
adceleremus, ait.

100. Aen., XII, 697-703:
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.

Aen., IV, 54-55:
His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.

101. Aen., XI, 631-635:
Tertia sed postquam congressi in proelia totas
implicuere inter se acies legitque virum vir:
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti caede virorum
semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.

Aen., VI, 264-272:
Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,
et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late,
sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
pandere res alta terra et caligine mersas!
Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,
perque domos Ditis vacuas et inania regna:
quale per incertam lunam sub luce maligna
est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra
Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.

102. Georg. III, 266-268:
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

Aen. III, 240-244:
Invadunt socii, et nova proelia temptant,
obscenas pelagi ferro foedare volucres:
sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.

103. Aen. X, 892-894:
Tollit se arrectum
quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.

Aen. IX, 395-398:
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.

104. Aen. X, 693-701:
lle velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
donat habere umeris et vertice figere cristas.

Aen. XII, 746-755:
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
inclusum veluti si quando flumine nactus
cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem, insidiis et ripa territus alta,
mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
increpuit malis morsuque elusus inani est.

105. Aen. VII, 361-362:
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
perfidus alta petens abducta virgine praedo?

Aen. VI, 405-407:
Si te nulla movet tantae pietatis imago,
at ramum hunc (aperit ramum, qui veste latebat)
adgnoscas.

106. Buc. X, 26-27:
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

107. Aen. XII, 311-313:
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat:
Quo ruitis?

Aen. VII, 64-67:
Huius apes summum densae (mirabile dictu),
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.

108. Aen. III, 655-658:
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

109. Aen. X, 786-788:
Ocius ensem
Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.

110. Aen. I, 159-161:
Est in secessu
longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.

Aen. XI, 522-525:
Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.

111. Aen. VIII, 388-392:
Ille repente
accepit solitam flammam, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.

Cfr. vers 86: "Accepit solitam flammam".

Aen. VII, 81-84:
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.

112. Aen. VI, 562-565:
Tum vates sic orsa loqui: Dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.

113. Aen. VII, 568-571:
Hic specus horrendum
et saevi spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
invisum numen, terras caelumque levabat.

113-114. Aen. VI, 237-242:
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
quam super haud ullae poterant impune volantes
tendere iter pennis -- talis sese halitus atris
faucibus effundens
supera ad convexa ferebat:
unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.

114. Aen. VII, 479-482:
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
obicit et noto naris contingit odore,
ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
causa fuit belloque animos accendit agrestis.

115. Aen. XI, 530-531:
Huc iuvenis nota fertur regione viarum

arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

116. Aen. V, 857-861:
Vix primos inopina quies laxaverat artus,
et super incumbens cum puppis parte revolsa,
cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.

116-117. Aen. IX, 743-746:
Ille rudem nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam
:
excepere aurae volnus; Saturnia Iuno
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.

118. XI, 801-804:
Nihil ipsa nec aurae
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.

119. Aen. II, 50-53:
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.

120. Aen. XI, 816-819:
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

121. Georg. III, 441-444:
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.

Aen. XI, 816-819:
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina,
purpureus quondam color ora reliquit.


Cfr. vers 120: "Illa manu telum trahit, ossa sed inter."

122-123. Aen. IV, 690-692:
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est
, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

123. Aen. X, 770-776:
Manet imperterritus ille
,
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae.

124. Aen. XII,548-553:
Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
et Messapus equum domitor et fortis Asilas
Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,
pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.

Maar er zijn ook nog twee andere plaatsen:

Aen. V, 455-460:
Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
creber utraque manu pulsat versatque Dareta.

Georg., III, 106-112:
Illi instant verbere torto
et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
iamque humiles, iamque elati sublime videntur
aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.

124-125. Aen. V, 852-853:
Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat
.

126. Aen. VI, 116-122:
Gnatique patrisque,
alma, precor, miserere; -- potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis; --
si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
si fratrem Pollux alterna morte redemit,
itque reditque viam totiens.

Aen. II, 50-53:
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.

Cfr. vers 119: "Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae".

127. Aen. XII, 270-276:
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis
transadigit costas fulvaque effundit harena.

Maar ook:

Aen. XII, 505-508:
Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis
pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.

Aen. VI, 645-647:
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

In vers 647 treffen wij opnieuw een slordigheidje (of een afwijkende versie in het eigen manuscript van Ausonius) aan: al onze mss. hebben iam en niet et.

128-129. Aen. V, 327-330:
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant
, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
fusus humum viridisque super madefecerat herbas.

129-130. Aen. V, 197-200:
Olli certamine summo
procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis
.

131. Aen. XI, 816-819:
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

Cfr. vers120: "Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter",
en vers 121: "vulnere mucro".

Georg. III, 280-283:
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
pastores, lentum destillat ab inguine virus,
hippomanes, quod saepe malae legere novercae
miscueruntque herbas et non innoxia verba.

FORUM ROMANUM